장음표시 사용
141쪽
AB HADRIANO VI. ANNO MMXIII. CR. PR. CARDINALIsTIT. SS. JOANNIS , ET PAULI. OBIIT ROMAE 3ο. JULII 1s34. B inuente aetate perpetuae Igillelmo comites fuerunt innocentia, modestia, & fides. Ah Hadriani latere nunquam discessit, qui claro benevolentiae argumento translatis in eum oristinaeis suae dignitatis insignibus, solum, & unicum in Sacrum Collegium cooptavit. Α Clemente VII. Ecclesiae Τrfeetensi praesectus bonarum literarum promotor , ac patronus suit munificus. Quos in commisso sibi populo vel egestas, vel morbus , vel adversa sortinna jactabat, omni ope sublevavit. Nemo etiam fuit in Dioecesi bonus, nemo literarum amans, qui ei tanquam optimo parenti non longam , felicemque senectutem apprecaretur . In grati animi
signifieationem in Templo S. Μariae de Anima Sepulchrum ma moreis signis conspicuum Hadriano posuit, hoc in fronte, ut optimi Pontificis simam a calumniis apud posteros vindicaret, i sculpto documento: Proh dolor i quantum refert in quae tempora vel optimi cujusque virtus incidati notans seculum illud veluti aegrum , non habuisse gustum virtutis, quae in Hadriano fuit egregia , sed sorte nimis severa. Requiescit in eadem aede San. t etae Mariae, quam cum contribulibus suis aedificavit.
142쪽
A CLEMENTE VII. ANNO MDXXVII. CR. DIAC. CARD. TIT. S. MARIAE NOVAE.
OBIIT TRIDENTI a. MARTII 1163.
L Rancisei I. Μaret Ionis Μantuae filius virtutibus, quam genere nobilior fuit. Claruit enim singulari pietate in Deum. Ibberalitate in pauperes, prudentia, eruditione, doctrina . Hinc Romani Pontifices in publicis Ecclesiae negotiis ejus semper uti sunt consilio. Legationes administravit in Campania, & apud Carolum V., quem Bononia , ubi diadema de manu Pontificis susceperat, magno apparatu Genuam usque comitatus est. Α Pau- Io III. ad Franciseum I. Galliae Regem mittitur pro compo nendis dissensionibus , quae inter ipsium, Carolumque Imperatorem vigebant. Pius IV. primum Apostolicae Sedis Legatum, &Praesidem Coneilii Tridentini declaravit vel invitum, quo in
munere tam accuratum, & diligentem se praestitit, ut in tanta ingeniorum, studiorumque contentione, unam, constantemque ab omnibus laudem referret. Cum discessum multis de causis cogitaret, universa mox Synodus eo nuncio perturbata. restitit, Primci S omnes repugnarunt, & Caesar ipse preces, & Pontifex prae Ceptum interposuit, ne abiret. Sexta sessione peracta, morbo orpressus interiit magno Reipublicae Christianae incommodo, nec minori luctu. Concilii Patres regio more Herculis ianus celebrarunt. Egentes vero ac miseri, in quos una vice ad quinquaginta aureorum millia effuderat, tota in Insubria lacrimis suis ei illustrius parentaverunt.
143쪽
A CLEMENTE VII. AN. MDXXIX. CR. PR. CARD. TIT. S. CRUCIS IN HIERUSALEM.
IIT UERULIS l . OCTOBRIS 1s o.
I Omitis de Luna filius, nobilissimae similiae heres a Ieatis
mundanae gloriae titulis, & seculo nuntium remittens , Crucis militiam sub S. Francisci Signis professus est. Τotius ordinis Μωderator electus, dure adeo in seipsum egit, ut omnibus Fratribus suis admirationi esse posset, paucis imitationi. His virtutum exemplis clarum, Clemens in I adriani mole obsessus, ad CD resum Caesarem missit, quocum de S. Sedis avertendo dedecore, restituendaque sibi libertate ageret. In Italiam rediens non in curribus, & equis , sed pedibus, di baculo usus, uti S. Franeisei discipulum decebat, Summo Pontifici liberationis suae, optataeque pacis nuncius advenit. Mox vero eodem remittitur pro militibus ex Urbe pellendis, qui ducum imperium contemnentes, a praeda non desistebant. Consectis prospere rebus, reversus in praemium bene na tae operae Purpura decoratur. Tertio ad C rolum Legatus decernitur pro repetendis oppidis, & eivitatibus Eccletiasticae ditionis, quibus obtentis redux publiee pro Conis storio laudatur. Α Paulo III. quarta Legatione ad Caesarem in Germania tum agentem cohonestatus, dum iter eo apparat, mors vitae, piisque operibus finem imponit, famamque auget minima dubiae banctitatis .
144쪽
A CLEMENTE VII. ANNO MDXXIX. CR. PR. CARD. ΤIT. S. JOANNIS ANTE PORTAM LATINAM. OBIIT APUD vINDELICOS OENI PONTI s. JULll issa Gedente ad eximium ingenium maximo labore. I. C. eva st suo seculo facile princeps, quem a consiliis adhibere Phil, herius Sabaudiae Dux sibi aeque utile, atque honorificum existimavit. Maximiliani I. ad Ludovicum XII. Francorum Regem Legatus, pacem inter eos mira dexteritate firmavit. Caroli V. Imperatoris a secretis, & a consilis, supremi etiam Cancellarii minnus homo Italus, & exterus annos x t I. summa cum alienigenarumaeli imatione, & benevolentia obivit. Nihil arduum, nihil difficile
absque maturo Mercurii consilio susceptum est. Carolum in Romanorum Regem electum, ut a Clemente UII. Imperii Coro nam Bononiae susciperet, sua hortatione promovit . Hinc hujus precibus a Ponti fiee Purpura donatus est . Quanta prudentia , &sequitate in amplissimis muneribus se gelserit, argumento est gratia aeque apud alios Principes, atque apud Caesarem ipsum perpetuo conservata. Duo Monasteria sunὸavit in patria sua, alterum Canonicis Regularibus, alterum Uirginibus Sanctae Clarae, aliaque pia Legata instituit. Plura meditantem pro Catholica Fide ab haereticis , Τurcisque protegenda mors religiosissimum Antistitem intercepit. Gallinariam oppidum , quo cadaVer ejus illatum est . quasi a fundamentis reli auravit, ac moenibus, &stissis 1d instar arcis circumduxit.
145쪽
FRANCISCUS IUSTUS TURNONIUS GALLUs
ARCHi EPISCOPUS BITURICE RA CLEMENTE VII. ANNO MDXXX. CR. PR. CARD. TIT. SS. PETRI, ET MARCELLINI,
a Larus genere, & optimae indolis puer inter Canonicos Regu-
lares S. Antonii Viennensis educatus, eorum institutum professus iest. Adhuc adolescens primarias in Ordine suo dignitates, mox- que Ecesesitam Ebrodunensem , hinc Bituricen. deinde Lugdunen. D consequutus est. Rogante Francisco I. Rege, qui eum a consillis L adsciverat, Clemens VII. Cardinalem creavit. Legationes duas sobivit in Hispania, alteram qua Regem Matriti detentum , alteram x
qua filios ejus obsides liberavit. Quatuor Galliae Regibus disseillimis temporibus tuendis Regno & Religioni operam praestitit es- L .ficacissimam. Lutheranam haeresim sensim in Galliam prolabentem se Q cc Turnonius sibi in primis reprimendam statuit. Itaque eum lite- d. c
rarum nomine, quas Franci ico Regi in pretio esse notum erat,
plurimi in Regnum irreperent, quorum haud satis sincera esset er- ga Religionem fides, effecit, ut inter alios Philippus Melancton s Regiis literis in Galliam advocatus potissimum de Fidei controversiis cum Theologis Parisiensibus collaturus, a Regni finibus arceretur, jubente Rege ipso, quem Τurnonius prolato S. Irenaei tui lQUE ..in Sede Lugdunensi praedecetaris documento admonuit: Nullum Catholicis commercium , aut colloquium esse debere eum haere- ) ι ticis. In colloquio Possiniacensi Bezae audaciam fregit, lueque cal- ,
vinistica regnum purgare omni arte procuravit. Gravissimos bel- l, , RIOrum aestus saepe compescuit , dissidentesque 3c Pontificum .di Principum animos prudentissime conciliavit. Adeo literarum studia amavit, ut inter infinita prope negocia de iis cogitaret , h& ageret, perpetuumque comitem sibi esse vellet aut Lambinum, i ianui Muretum, aut aliquem e coetu dos torum hominum. Ia , Castro Turnonio magnificum Collegium aedificavit, cujus curam P P. Soc. J. commisit, quodque non minus esse voluit contra hae ireses, quam contra ignorantiam propugnaculum . Commemoratis tanti viri virtutibus testatus est Cardinalis Sadoletus, plus splendoris Turnonium honoribus, quam honores Turnonio attulijse. l . sic
146쪽
A PAULO III. ANNO MDxxxIR CR. DIAC. CARD. TIT SANCTI ANGELI,
147쪽
A PAULO III. ANNO MDXXXV. CR. PR. CARDINALISTIT SANCTI SIXTI,
OBIIT ROMAE 9..SEPTEMBRIS issobilem genere nobiliorem virtus reddidit. Ordinem Praedicatorum ingressus Florentiae, in S. Marci Coenobio sub disciplina Hieronymi Savona rotae professus est . Mira in eo fuit cum humanarum , tum divinarum rerum cognitio. Pro docte consutatis
Lutheri erroribus, multisque pro Ecclesia toleratis laboribus eum Archiepiscopatu Capuano Leo X. remuneratur. Nuncii Apollo-lici munere cum in Hispania , tum in Hungaria summa cum laude perfunctus est. Eumdem Clemens VII. . eui fidissimus cum in prosperis, tum in adversis comes fuit, ad Franciscum Regem pro pace cum Caesare concilianda ablegavit . suaque dexteritate , di in rebus gerendis prudentia in Cameracensi Conventu concordiam tandem inter eos Principes summo Reipublicae Christianae bono composuit, ac firmavit. Romam reversus cum pietatis, &doctrinae laude maxime claresceret, Clemente mortuo omnium sere ordinum desiderio , ac voce ad Pontificatum poscebatur quod & contigit in Comitiis, in quibus Hadrianus VI. crea tus est, quamquam in utroque Conclavi non esset adhuc Pur pura insignitus . Hinc Paulus statim , atque summam rerum adeptus est, cum optimi Viri virtutes, & merita explorata ha Tet , illum inter primos ad Cardinatatum evexit: qua in dignita te constitutus, nihil de Regulari disciplina remittens, Purpuratis Patribus, quoad vixit, ornamento fuit, & exemplo . Requieicit humili loco ad fores S. Mariae supra Μinervam.
148쪽
A PAULO III. ANNO M XXV. CR. PR. CARDINALISTIT SANCTI VITALIS I Eligione, constantia, & alta, reconditaque cloctrina fuit ant, quis Patribus comparandus. Gliscentem in Anglia Luthera nam haeresim, qua concionibus, qua eruditissimis libris consutavit. ac repressit, ejusque opus suisse creditur Commentarius de septem bacramentis adversus Lutherum, Henrici VIII. Regis nomine inscriptus. Huic ex iniquo repudio inauspicatas nuptias assectanticum parere recusaret Fischerius, & pro Ecclesiae libertate propingnans Romani Pontificis auctoritatem calamo, & voce sortiter assereret, in arctum carcerem coniectus est. Paulus dum in vinculis detinetur, Cardinalem creat, cum ut dignum Fidei, & coinstantiae edus praemium daret, tum quod speraret Episcopalem dignitatem accessione sacrae Purpurae cumulatam , ad salutem , &liberationem ejus plurimum esse valituram . Sed nihil res sacraevalent apud adulteros , & haereticos . Jubet Henricus medio in foro Roffensi caput abscindi: ne, inquit, caput habeat, cui pileus imponatur . Passus est sane iissimus Cardinalis imitatus eonstantiam, & alacritatem antiquorum Martyrum, objecta secure, vul tu minime immutato, nec turbata animi tranquillitate . Extant ejus ingenii, ac doetrinae monumenta r reliqua in carcere ab eo scripta, quod causae regiae iniquitatem luce clarius demonstrarent, Henricus abolevit. Cardinalis Hosius, ut evinceret Deum
nullo unquam tempore defuisse Ecclesiae suae, infelici hoc seculo inter alios designat primum Joannem Cardinalem Roffensem, qui pro Fide, & Ecclesia Catholica sanguinem profundere non dubitavit .
149쪽
A PAULO III. ANNO MDXXXU. m. DIAC. CAR TIT S. MARIAE IN AQUIRO.
BIIT BONONIAE i. SEPTEMBRIS is 4.
IL A tritio Ordine natus vitae integritate , summa doctrina , linguarum plurium cognitione, corporis , & animi dotibus orna tissimus, ad Rempublicam Patrum suffragio expetitus ita accessit, ut in florenti aetate, gravitate judicii praestantissimis Senatoribus aequaretur . Hine ei protinus commissa sunt maximarum Legationum munera: nune ad Carolum Caesarem . nune ad Gabliae Regem, moxque ad alios Principes, ac Respublicas ad pacem componendam. Si alicubi minus obtinuit , quod flagitabat, obtinuit sane ubique laudem singularis sapientiae, & virtutis. Orta in Senatu quaestione de Pontificis Maximi potestate , Contarenus duos libros composuit, quibus Cives suos docet , divinitus eam statutam esse, nec humanis niti juribus, aut ccnsiliis. Paulus cognitione hominum nulli secundus Contarenum nihil tale cogitantem in Sacrum Cardinalium Collegium legit, & Legationem Germanicam , postulante Carolo U. Caesare, ad reprimendam Protestantium audaciam eidem decrevit . Res ad pacem prope adduxerat Contarenus in Conventu Ratisponensi, conciliatis sibi Germanorum animis humanitate sua, doctrina, minimeque su-cata eloquentia, cum duo turbaverunt omniar invidorum calumniae , & eruptio Τurcarum in IIungariam . Revertitur in Italiam , Bononiaeque Legationi praeficitur. In ea cum totus Provinciae bene administrandae Incumberet, iterum Legatus ad Caesarem decernitur pro eo cum Rege Galliae reconciliando ; sed ejus mors sapiens Pontificis consilium intercepit, Bononiamque magno dolore affecit. Dixit in ejus senere Romulus Amasaeus, cui in tanto Cardinali nulla laudis argumenta desuerunt. Plura edidit luculentissima sapientiae monumenta. Paulus audita Contarent morte non sine lacrimis , atque suspiriis , Virum magnum amisimus , inquit , & Reipublicae valde utilem. Sed &hoc, ut alia , constanti animo serenda .
150쪽
MARINUS CARACCIOLUS NEAPOLITANUS
A PAULO III. ANNO MDXXXV. CR. DIAC CARD. ΤIT. SANCTAE MARIAE IN AQUIRO
V Irtutum, ae literarum cultor eximius Leone X. Pontifice in Curia Romana vertitus, & ab ipso renunciatus Protonotarius Apostolicus Μ iximiliani, ει Franeisci Ssortiae Mediolanensium Ducum ad Pontificem orator, Lateranensi Coneilio intersuit. Sedis Apostolicae Nuntius in Germaniam ablegatus, Uormatiae in conventu contra Lutherum celebrato, praesente Carolo U. summis laboribus cum Hieronymo Aleandro perfecit , ut haeresiarchae scripta igni damnarentur. Has opera pluribus in Legationibus usus est feliciter Caesar, ad Rempublicam Venetam, ad Henricum Amgliae Regem, & ad Franciscum Ssortiam . Illius commendatione in Sacrum Collegium adlectas, a Paulo III. ad eumdem mittitur, pro pace inter ipsum , & Franciscum I. Galliae Regem componenda . Desuncto per id tempus Franciseo Ssortia, Provinciam Mediolanensem sibi creditam summa integritate rexit. Ingenii dexteritate, & accomodatis ad tempus omelis sibi Principunia animos maxime conciliavit. Repentino morbo ereptus Vir tantus non Insubriam solum, sed totam Italiam magno dolore, ma gna lactura affecit.