장음표시 사용
151쪽
A PAULO III. AN. MDXXXVI. CR. PR. CARDINALISTIT. S. ANGELI,
OBIIT ROMAE is. DECEMBRIS is 9.
B praeclarissimum ingenium, singularemque in rebus gerem dis dexteritatem in Μaximorum Pontificum gratiam receptus est,& ab eisdem ad Provincias, ad Principes, & ad Nationes missus, invicto animo auctoritatem Sedis Apostolicae summa cum Reipublice utilitate ubique conservavit. A Julio II. Bononiae Protegatus, ae Fori Cornelii Gubernator, Pontificiae Auctoritatis D sensor appellari meruit. Sedentibus Leone X., Hadriano VI., &Clemente VII. apud Helvetios Nuntius , ad defendendam Ec-Hesiasticam ditionem , gentem eam Romano foedere conjunxit. A Paulo III. Arei Hadriani Praefectus , paulo post in Cardinalium numerum S. P. Q. R., ac tutius Italiae plausu , ac laetitia relatus est. In Ecclesiastico exercitu ad bellum Camerinense comtra Urbini Ducem Lustam Legationem , inde alteram pari selbeitate in Gallia Cispadana obivit . Ad Urbem reversus ita sa-mam nominis tui probitate, ac sapientia confimavit, ut vita fit, sto Paulo III., dignus, qui ei succederet, ab omnibus bonis judicaretur . At mors, quae eum tempore ipso Conclavis eripuit, humana consilia intervertit. Aegrotus enim ex eo convςntu in
arcem, quam servaverat, illatus , ibi pie obivit plusquam octo. genarius. Verulanam Ecclesiam, & Pontificias aedes magnis sumtibus resecit, & ornavit. In patria sua Baucis requieicit.
152쪽
A PAULO M. AN. MDXXXVI. CR. PR. CARDINALISTIT. S. CALLISTI .
V Iri hujus aeque literis, ae virtutibus eultissimi, consilio &opera Leo X. in conscribendis Epistolis, & Clemens VII. in administranda dis illimis temporibus Christiana Republica usi sunt. Paulus IlI. cum pro condendis legibus ad restituendam Cleri disciplinam, sanctioremque gerendi Pontificatus rationem ineundam accerseret undique quos doctrinae, integritatis , & prudentiae maximam opinionem habere intelligeret , Sadoletum Carpentoria ensem Episcopum Romam evocavit , ut ejus potissimum lententia quaecumque aut statuenda, aut antiquanda essent, niterentur . In R. E. Senatum summa bonorum , ac literatorum omnium comprobatione delectus, nullum in ea dignitate praeter Reipublicae commodum , & Sedis Apostolicae Majestatem propositum unquam habuit. Hinc sententiam suam ea, qua decuit libertate , ac constantia . nullius unquam humanae rei ratione reticuit. Legatus ad Franciscum Galliae Regem , animum ejus viribus suis fidentissimum, ad pacem cum CaroIo U. ineundam flexit. Vir religiosissimus, tantoque in Sedem Apostolicam studio incensus, ut constans sensus fuerit auctorum ejus vitae, qui eum penitus n&runt di plus illum doloris semper ex malis communibus, contra.
ue ex publicis commodis plus gaudii hausisse, quam ex rebus uis vel secundis, vel adversis. Claris ingenii monumentis, dignis persona, quam sustinebat, cum iis, quos mirata est antiquitas comparandis, Italiam, Galliam, atque adeo omnem posteritatem i, lustravit. Sepultus est in Titulo Eudoxiae.
153쪽
RODULPHUS PIUS PRINCEPS CARPENs Is
EPISCOPUS FAUENTI NusA PAULO III. AN. MDXXXVL CR. PR. CARD. TIT. SANCTAE PUDENTIANAE,
DEINDE EPISCOPus OSTIEN.oBuT ROMAE io. IULII 3s6 - Uamvis in praeclara similia natu major Deo a puero se de- svovit, ac multa virtutis ab ineunte aetate praestitit argumenta . .
Emensis Patavii Philosophiae , ac Τheologiae studiis summa imtegritatis fama, a Clemente VII. Faventinae Ecclesiae praeficitur. Duas in Gallia Legationes sapientissime obivit , in quarum secunda in Cardinalium numerum relatus est. Tanta semper moderatione, ac prudentia floruit, ut Francisco Regi carissimus, non propterea minus Carolo Caesari carus fuerit: ad quem semel . atque iterum ablegatus suit, ac tertio ad sopiendum Parmense bellum , quo tota sere Italia concitabatur. Absente Pontifice Urbis Praefecturam, & Latii Legationem gessit. Bis Picentibus jus di xit, & Anconae portum propugnaculis munivit . A Carolo U. omnium Regnorum suorum Protector electus est , & maxima Principum gratia hane provinciam administravit . Ecclesiam Scintiae misere laborantem paterno animo tutandam , Curandamque suscepit. Nullum fuit in Romana Curia munus, quod laudabiliter non gesserit: ut merito Pius IV. ejus morte Romanam Ecclesiam , & Vaticani Senatum gravi damno affectum palam profite retur. S. Pius U. Rodulpho olim S. OEeii in custodia Catholicae veritatis consorti suo, & perpetuis de Christiana Republica sensibus, studiisque sibi conjunctissimo, marmoreum sepulchrum in Τemplo Sanctissimae Trinitatis apud Montem Pincium erexit, amoris, & judicii de eo sui perenne monumentum.
154쪽
ARCHIEPISCOPus BRUNDUsIN A PAULO III. ANNO MDXXXVI. CR. PR. CARDINALISTIT. S. CHRYSOGONI. OBIIT ROMAE i. FEBRUARII is a.
Iseiplinis omnibus ornatus , & Hebraica, Graeca, Latina. necnon aliis linguis exoticis instructus , Lutetiae Parisiorunc, docendo honorem Praefecturae in Academia a Ludovico XII. est consecutus . Leo X. alter gravissimus ingeniorum aestimator, eum Bibliotherae Vaticanae praefecit , quod munus tametsi absens in Legationibus, quibus pro Ecclesia flanctus est, praeter morem retinuit. Nuntium misit in Germaniam, ut Lutherum ad bonam frugem revocaret; sed omnem Aleandri operam elusit perversias haeresiarchae. Brundusinae Ecclesiae a Clemente VII. praepositus , ac variis deinde Legationibus in Gallia , Germania , &ad Venetos praeclare obitis, Cardinalibus adscriptus est, moxque Legatus ad Synodum a Paulo III. Vicentiae indictam, cum Cardinalibus Campegio, & Simonetia instituitur. Ea in aliud tempus dilata, iterum in Germaniam ad Ferdinandum Romanorum Regem ablegatur, ut ejus celebrationem maturaret, curandamque haereticorum salutem reciperet. Quamvis autem cum vertiginosis Lintheranorum ingeniis nihil se profecturum speraret, Pontificiis mandatis obsecutus est. Romam reversus cum ceteris egregie ab se seriptis aliud addere meditaretur de Concilio habendo, ac perficiem do, morte praereptus est. Insigni suit in egenos, & doctos viros liberalitate, quamquam rei familiaris angustia non modice laboraret . Opes siquidem contemsit, & repudiavit , haecque in testamento ejus verba leguntur aureis literis dignissima : Nunquam in Legationibus meis munus accepi. Tumulatus est in Aede Τra iiD berim S. Chrysogono dedicata, ea testamenti lege, ut sepulchrum sequenti disticho de se edito cum reliquis Titulis inscriberetur, quo novas clades imminere ominatus est .
Quod est rtaee si e mitae aerumnis facit que, lubensque, Ne pejora ipsa morte dehinc videam. Diqitig Corale
155쪽
A OBIIT LONDINI in NOUEMBRIS iss8.6 Egio Angliae sanguine , doctrina , & pietate clarissimus , Henrico Regi divortium a Catharina uxore meditanti invicte o stitit, eique, ut se alliceret, Cantuariensem Insulam designanti, rospondere non dubitavit: Nolle se cum gravata crimine conscientia in consilium impiorum abire , nee cum salutis dispendio lubricam Regis gratiam mereri. Ei inscripsit libros quatuor pro Ecclesiasticae unitatis defensione. Τantus vir dum exul a patria Patavii in laetarum literarum studio conquiesceret, a Paulo III. cum aliis praestantisiimis viris Romam evocatus est, ut ejus opera, &consilio ratio iniretur consulendi assi ictae undique Eccletiae, logesque statuendi opportunas Reipublicae, & Religioni. Purpurae ei collatae accepto nuntio exarsit ira Henricus , caputque ejus magno pretio addixit, de ejus matrem sanctissimam foeminam, fratrem, filiumque ejus necari jussit, Martyrum loco non immerito habitos ; quod ut accepit Polus, non solum aequo animo tu lit , sed Deum enixe rogavit, ut se coronae eorum participem es ficeret. Indicto Concilio Tridentino primus Praeses adlegitur, cu jus vita norma esse posset statuendarum legum . Praeter multas Legationes, in quibus peragendis nihil unquam de sua remisit constantia, & integritate, unam obivit, eamque postremam in Anglia, renuntiatus Archiepiscopus Cantuariensis , & Mariae Reginae adjutor in restituenda Religione. Quo in munere nulli labori, nulli sum tui pepercit, quamquam agitatus invidiae tempestate.& a Catholicis ipsis non mediocriter assiictus, ac vexatus . A dita morte Mariae. & ipse jam aegrotus aucto inde dolore obiit, maximo Angliae damno, cui se ejusmodi seneribus valde iratum Deus proculdubio manifestavit. Corpus Cantuariam delatum in Sacello S. Thomae conditum est ; hoe tantum brevi, & nudo adscripto titulor Depositum Card Poli. Quo quantum a seculi fastu Vir defensae Religionis merito spectatissimus abhorruerit, se iis declaravit.
157쪽
A PAULO UL ANNO MDXXXVIII. CR. DIAC. CARD. TIT. S. MARIAE IN AQUIRO,
I x Lphonti I. Ferrariae meis ex Lucretia Borgia genitus, maximis negotiis a prima adolescentia apud Gallos innutritus, &propter arctam Herculis fratris cum Francisco I. assinitatem . etiam ad intima ejus consilia admissus, ac opimis Sacerdotiis donatus, ejusdem Regis commendatione a Paulo III. in Cardinalium Collegium cooptatus est. Μediolanensi Ecclesiae, Novariensi, & Fer rariensi praefuit, ac Lugdunensem administravit, aliasque insignes Galliae Ecclesias. Obivit quoque Legationem ad Regem Romano rum pro pace concilianda , & alteram sedente Pio IV. longe maximi momenti in Gallia, Rege Carolo IX., pro coercenda haeresi,
& magnas in utraque, verasque laudes promeruit. Reversus patro cinium rerum Gallicarum Romae suscepit. Eximius, ac prope sin gularis suit artium omnium, & eruditorum Patronus, vir alto,
magnificoque ingenio ; quod inter alia aedificia testatur Estensis villa ab eo Πbure extructa , quae prisci splendoris monumenta facile aemulata est. Muretus orationem habuit in ejus stinere, quod veris Iaerimis dodii omnes , miserique ab eo plurimum sublevati prosequuti sunt. Demortui corpus Tybur translatum in Τemplo S. Francisci conditum est.
158쪽
A PAULO III. ANNO MDXXXVIII. CR. DIAC. CARD. TIT. SANCTI CΥRIACI IN THERMIS,
OBIIT ROMAE i 3. JANUARII is DIL Atricia Familia natus, summoque ingenio ornatus Republica abstinuit, ut se totum in literarum numis ab onderet. Et qui dem ita in iis profecit, ut libri ab eo compositi Augusti aetate scripti esse videantur; adeo elegantes sunt, nitidi, puri, latini. Α Leone X. adscitus est ab Epistolis , quarum libri sexdecim non minus Bembi nomen , quam Leonis illustrant . Eum Leo non adhibuit solum seribendis, sed & agendis rebus magnis apud Rem publicam Venetam, in quibus parem doctrinae suae prudentiam manifestavit. Leone e vivis erepto liber Bembus Patavium ad pristina sua studia se recepit. Paulus cum viros, qui ubique ter rarum insigni aliqua aut pietatis , aut prudentiae , aut doctrinae laude florerent, in Cardinalium Collegium nec opinantes rese re statuisset, occurrit animo inter primos Bembus, quem ab illo secessu suo evocatum in Romana quoque Purpura mundo spe ctandum exhiberet. Diu fluctuavit animo Bembus, utrum id honoris acciperet: verum & suorum suasionibus, & claris pene divinae voluntatis signis tandem acquievit. In Vibem itaque subtristis perrexit, cum rursus ex otio, & solitudine in eam turbam, molestiamque senex raperetur, a qua vix dum inclinata aetate sese tandem cupidissime vindicasset. Ut olim Roma Ciceronem, ita Bembum revertentem excepit. Fama doctrinae, di probitatis Paulo successorem praedicabat , sed moriens praecessit Paulum, qui eum singulari benevolentia prosequutus est. Cardinalem Bembum
cum sua, tum aliorum authorum monumenta satis commendant.
Obiit pene octogenarius, & sepultus est in Τemplo S. Mariae supra MinerVam.
159쪽
E PISCOPUS EUGUBINUS A PAULO III. ANNO MDXXXIT CR. PR. CAR TIT. SS. IOANNIS, ET PAUM. OBIIT EUGUBII aa. IULII Atria m suam eum Octaviano fratre pro Francisco I. Galliae Rege rexit. Urbis quieti, ac tutelae invigilans, piratas classe insequens trajecit in Africam. Oppida aliquot vi cepit, hostes profligavit, rediitque in patriam more triumphantium . Commutatis Italiae rebus, contulit se in Galliam, suitque magno in honore apud Regem. In Italiam reversus , divino quodam monitu ex citatus , fastui, ambitioni, civilibusque negociis nuntium misit, seque divino cultui , sacrarum literarum studiis , & rerum Cadiles tum contemplationi totum addixit, atque Eugubium ad com missum sibi a Julio II. gregem concessit. Cum domi sanetis ope ribus perpetuo vacaret, & soris gloria nominis magis in dies cresceret, a Paulo III. inter S. R. E. Cardinales cooptatus est . Quem honorem adeo recusavit, ut nisi coastus Pontificis imperio , interjectisque minis non acceperit. Romam eum adveniuet, offen dissetque nonnulla, quae sibi minus placerent, nee libertatem suam indicenda sententia probari animadverteret, relicta Aula ad Ecclesiam suam regressus est, in qua anteactae vitae cursum digno exitu conclusit. Homiliam habuit in ejus senere Cardinalis Sa- doletus, quo teste, vir fuit Regosius multiplici eruditione, de virtute praestans, & is, cui pares perpaucos aetas ea, quamquam magnis viris foecundissima, adspexit.
160쪽
Eneris claritatem animi, corporisque dotibus aequavit. Clero adscriptus viam sibi literarum studio , & vitae integritate aperuit ad Ecclesiae dignitates. Canonicus primum Lugdunen. , &Αbbas S. Claudii, mox Episeopus Gebennensis, deinde ex Coas jutore Archiepiscopus Bisentinus, postremo Cardinalis a Paulo III.
renunciatus eli. Par tot muneribus virtutem suam , & praecipue in Episcopatu Gebennensi testatus est exemplis luculentis . Genovam ex vicinis oppidis subrepserat Calviniana haeresis: malo se- sine occurrit Petrus nitens omnibus artibus: sed quum amatae . propius a Calvino pestifera lues remedium omne vinceret, coetus est excutere pulverem de pedibus suis super civitatem, &declinatis insidiis evasit in suum S. Claudii Monasterium , ex quo summissa ad suos omni ope Catholicam Fidem sartam tectam custodire perpetuo sategit. Elapso inter haec quinquennio, Gene-Vam repetit contemtis omnibus periculis : indicit concionem , ac supplicationem: concurrit Uibs pene universa . Circumfusam Senatus, populique multitudinem alloquens Petrus e suggestu; Num me, inquit, Pastorem vel rum agnoscitis Z Quibus una voce se eum agnoscere profitentibus: Vivite igitur concordes, subdidit,& state in antiqua Fide vobis ab Apostolis, & eorum Successoribus nunciata . His adeo commoti iunt Cives, ut e velligio haereticos nonnullos in custodiam traherent. Elapsi ex iis clam convenientes de nece Episcopi deliberant. Noctu domum ejus armati ag rediuntur: evadit secundo sospes Episcopus, pronunciato in
infelicem Urbem anathemate, quod in sane usque diem persevorat. Bisunt inam inde Ecclesiam administravit, & ab haeresi servavit cum per se ipse, tum per Claudium nepotem suum ex fratre, quem geli sui heredem , & successorem in Archiepiscopatu , di Cardinatatu reliquit. His enim praecipue duobus egregiis Viris debent Sequani puritatem Fidei suae, quae , valde contaminatis vicinis regionibus, nullam unquam maculam passa est.