Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

461쪽

43 o Antonii Goueant Comment.

1 Amna post mortem teliatoris ante aditam haereisl I ditatem illata, non utique ad solum haeredem respiciunt. Si enim species legata est, ut Stichus sine , culpa haeredis mortuo Sticho, nihil eo nomine praetiatur. Idem dicendum, si ex rebus certis incerta legata sint hoc modo; Titio lego argentum, quod elegerit. Si enim omne argentum testatoris perierit nulla haeredis culpa, nihil debetur. Quin ne argenti quidem, quod periit, aestimatio debebitur, non magis, quam si Omne argentum in specie testator legasset, hoc modo, illam lancem, illam peluim, dcc. Quae sententia est verborum illorum, a fles tamen, quae interierint, &c. Sane si argenti pondussure relictum esset, hoc est, sine illa adiectione, suo tegatarius elegerit, quamuis omne testatoris argentum intereat, legatum tamen debetur. In hoc enim legato quantitas magis quam argentum continetur l. cum au-3 rum. f. de aur. 9 argent. leg. ac proinde aestimationis praestatione ipso iure haeres liberatur. l. I. . vltim. de auro, is argen.lega. Idem dicendum est, si ea legentur, uae numero, pondere,& mensura constat. Nullis enim amnis post mortem testatoris contingentibus eiusmodi legata diminuuntur, nisi cum loci adiectione certa rediguntur, hoc modo, Lego pecuniam, quae in illa arca ectisto vinum, quod in illis horreis ect. Ita enim ad certam speciem redacta, si intereant nulla haeredis culpa,damnum ad legatarios pertinet. Ait Iurecons. In illis horreis. Veteres in horreis praetiosissimam partem honorum reponebant. l. r. de sic. praes vigil. ccim in plures. . locator horrei ocati.

A It Matianus, Vendere autem , vel emere ius

sus certo pretio fundum, alia inve quampiarem, in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum, requiratur, tantum eo nomine inducem tura quanto pluris, minorisve sit res ea, quar

462쪽

quo pretio tistator accipi, dari ve iussit. Sed ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium : sed eo deducto reliquum legatum esse intellectum est. s V M M V M.

et Hie locus corruptus.

a Quare id, quod pretij loco haeredi datur, deduci oportet, cum quaeritur quantum in legato fit λDE sententia β. hnius diximus ad i. si dignum, supra

eod. Sand verba haec, Sed ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit implius deducetur. quam habeant sententiam, non equidem intelligo. In Pandectis Florentinorum legitur, Sed ut ei quidem portioni, &c. Illud pro certo asseuerare audeo,corruptum locum esse. Ait Iurecons. Quippe non nostri causa id pretium capi. Mortis causa legendum videtur. Rationem autem reddit Iureonsultus, quamobrem id, quod pretij loco haeredi datur, deduci oporteat, cum quaeritur quantum in legato siit. Et ait deduci: quia mortis causa non capitur eo deducto, quod reliquum erit in legato esse. Quod si acceptis quinque fundum haeres dare iussus emet, totus fundus legatus intel ligeretur, neque quinque deducem rentur. l. ad veterani, infra eod.

tione, quae conditionis implendae causa haeredi sunt data, in quartam non computantur: tamen id , quod non figura conditionis accipere iussus est ab eo , cui haereditatem restituere rogatus est, Celso,& Iuliano nostro placuit computari; quemadmodum si ea summa haeres vendere eas

463쪽

res iussus esset: quia non canditionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre iussi sunt. Quo loco amplius quaesitum est, an fideicommisiarius quoque inuitus cogatur dare eam summam, & recipere haereditatem , quasi& ipsius fideicommissum effectSed id verisimile non est: cum talis oratio magis ipsius causa , quam con

tra ipsum posita videatur. S V M M A R I V M.

I s Dae conditionis implendae causa haeredi dantur jn quartam legis Falcidiae non imputantur. a suaestio ad rem. 3 Fauorabilior est hi eres, quam legatarius: i deicommisesarius, quam haereS. da quaeIiis ad reai.

Vae conditionis implendae causa haeredi dantur, i n quartam legis Falcidiae non imputari, scri psi-

'mus ad i. i. g. item JUia eod. Cum autem haeredi ias restituitur, imputari constat, quae ita dantur: si modo conditionis figura expressa non sit, hoc modo, Ecceptis 2 31mito centum, haereditatem Maevio restituito. l. acceptis, infra eod. licet verba haec tacitam contineant conditionem. Centum igitur, quae a Maevio capiuntur, in quartam imputantur I cum quodammodo pro pretio haereditatis inserantur perinde, ac si haeres Maevio ringatus emet haereditatem aureis centum vendere. Quae pecunia certe haeredi in quartam imputaretur. Sarus sidantispersona demonstrata non sit, non tam accipi pecunia intelligitur, quam retineri. d. l. acceptis. Atque ideo in dubium non venit, quin ea pecunia in Trebellianicam imputetur. Lin quartam. in illis verbis, Sed, si accepta pecunia. Quaero quamobrem in quartam legis balcidiae, quae conditionis implendae causa capiuntur, siue expressa conditionis figura, siue minime, non impulentur et cum autem restituitur hareditas distinctio-

464쪽

nem hanc admittamus λ Et puto rationem illam esse, quia fauorabilior haeres sit, quam legatarius ,& fideicomissarius, quam haeres.Quo fit,ut multa in restitue-da fideicommissaria haereotate imputentur, quae extra quartam Falcidiae sunt d.L in quartam. Quaero quam brem duplex in proposito fideicommissum non intelligatur, ut in L deicommissa, β. cum esset, de leg. a. constat namque a fideicommissario relinqui fideicommissum posse. Sed verisimile non eme respondet Iureconsuli. ut fideicommissarius pecuniam dare cogatur; cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita , videatur. Sane si accepta pecunia cohaeres rogetur portionem haereditatis cohaeredi restituere,duplex propterea fideicommissum intelligitur: dici non potest in utram magis partem inclinauerit voluntastestatoris.

S. 4 AI: Matianus, Cum lex Falcidia interuenit,

non veniunt in contributionem , quae ipsi haeredi a semetipso, vel seruo eius legata fidei ve commissa sunt. Alia causa est eorum, quae in diem certam datur. Nam si libertatis dies coeperit cedere, ei debebuntur, & in contributionem venient. At ne ea quidem , quae quis seruis suis inutiliter sine libertate legauit , fidei ve commisit, in computationem eius legis cedunt.

x suae haeredi is semetipso legata sunt , in contributis-

nem non veniunt.

a Homini libero si quid legatur fatim contribuitur. QVae haeredi a semetipso, vel eius seruo legata sunt, Iin contributionem non veniunt: quae autem ser-- uo haeredis legantur vel in diem, vel sub conditione, veniunt, cedente scilicet die libertatis: ante E e non

465쪽

non contribuentur . Neque enim ante deberi possunt. a Homini libero si quid leges in diem, statim coutribuitur : quia certum est debitum iri. l. r. de condit. δε- monstr. I.nis dolo. g. quoties. tit. eqv. Ea item, quae quis seruis suis sine libertate legat, in computationem non veniunt: ut neque ea, quae haeredis seruo pure testator legat; inutiliter enim legat. 9.anseruo de leg.lib. 2.lant.

missiim relinqui poste certum est , in legis Falcidiae computationem non veniunt. S V M M RI V M.

I Res sacrae,ispublicae non leSantur. a Res quaedam per fideicommissum relinquuntur, quae non possunt legari. 3 uae autem non legantur , in computationem Falcidiae

non venilint.

y u Es sacrae, publicar,usibus Imperatorum destinatae, Caesaris fundi patrimoniales, & quae sedibus iniuncta sunt, neque legari possunt, neque per fideicom- a m i mum relinqui. Res autem quaedam per fidei commissum relinqui possunt, quae legari non possunt. sed 3 sires aliena, de legat. r. Quae neque legari, neque per fideicommissum relinqui possunt, in computationem legis Falcidiae non veniunt, neque minuunt caetera legata . Cum enim neque per formulam,neque extra ordinem aut ipsae res, aut aestimatio peti possit, prope est,ut ne legatae quidem videantur.

Pomponius lib. 2. Fideicommissorum. I S, cui fidei commissum ituitur, sicut is cui Ie

gatum est, satis dare debet, quo u ampliuS c Cererit,

466쪽

perit, quam per legem Falcidiam ei licuerit, rediadi e veluti cum propter conditionem aliorum fidei commissorum, vel legatorum, legis Falcidiae causa pendebit. Sed&secundum Cassis,& vel rum Opinionem,si a pupillo fideicommissa capiatur, Propter ea, quae a substituto erunt relicta e cauere debebit is, cui soluatur. Nam quamuis repetitio sit eorum,quae fidei commissi nomine non debita soluerentur tamen satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur: ne damnum sentiat deficiente eo, cui solutum sit.

x Sicut legatarius, ita fidei commissarius cauet, Otanto a litis. a Sic etiam mortis causa donatarius. 3 Propter ea, quae in diem legata junt, legis Falcidiae ratio non pendet. DE sententia legis huius diximus ad i. r. 6. interdum. Quemadmodum legatarius, ita & fideicommise1amus cauet quanto amplius, N. quamuis de fideicommisso lex Falcidia non loquatur . Neq; lum fideicommissarius, verum & mortis causa donatarius. l. I. g. in mortis causa donat. tit. seq. Praesentia igitur legata, vel fideicommissa solida soluuntur, exacta cautione , Praetoria. l. I. legata,titseq. neque obstare videtur l. propterea Vra eoa. de qua suo tempore dicemus. Sane propter ea, quae in diem legata sunt, legis Falcidiae ratio non pendet. Itaque praeienti die data non tota vindicantur: In dolo. β. quoties. titseq.Λi t Iurecons. Propter ea, quae ὰ Iubctituto relicta erunt. Secundarum tabularum legata, in primis tabulis relicta intelliguntur sub illa conditione, si pupillus haeres extiterit, oc intra pubertatem decesserit. 6. quod vi/eo, supra eou. Ee a

467쪽

43 6 Antoniῆ Guiani Comment

L. 32.ὶ Marianas lib.9. Fideicommissorum . POEnales actiones, siue legitims, siue honora

rie,exceptis popularibus , in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt. E contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei, defuncto eo, detrahunt . Sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo, iniuriarum actio poterit computari: quia S ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus , &id, quod in dies, menses, annosve singulos alicui quoad vivat debeatur . Et enim ea demum obligatio, rei bonis diminutionem praestat, quae in .s haeredem transit. Nec contrarium est, quod vivente reo, eo minus in bonis eius intelligebatur. Nam & si ita stipulatus esset, ut cum moreretur deberi ei inciperet, tamen augerentur bona eius equemadmodum si ipse sub eadem conditione promisisset, densecto eo minuerentur. Honorariae quoque actiones, quς intra certum tempus a Praetore permittuntur, cum bonis actoris, desuncto eo, augmentum rei, decessionemve, si tales erunt, ut in haeredem quoque transeant, pristabunt.

I Morte rei acti urti intercidit.

suare actio iniuriarum haeredi non deturὸε tiui actiones opularer habet, non intenitur esse lae pletior.

468쪽

3 In actionepopulari praefertur is, cuius interest. s Reipubl. interest plurimos babere defetores.

QVi furti actionem habet, tantum haeredi relinquit, quantum per eam actionem consequi hae-- res potest. Neque refert,quod morte rei inter- rei dere actio ista possit. de perpet. temporalib. action. lib. .distit. Sibi enim imputet haeres , quod eam in iudicium statim non deduxerit. Nam litis contestatio- sne fit perpetua. d. tit.de perpet. , remporalib. action. Eo 3 autem placuit, poenales actiones in haeredem non dari; quia delictorum non est successio. Aliud dicendum est de actione iniuriarum. Ea enim actio nisi contesta- 4ta haereditatem non auget: quia haeredi non datur.dict.rit.de perpet. is temporalib. action. l.iniuriarum actio. I. isi

8 l. item apud Labeonem. I. si quis o prologus, de iniur.

Quamobrem autem haeredi non detur, illa causa eii rquia meram v laionem continet, & nullam rei perse- squutionem. Sane actiones populares, & si poenales sunt, cuiusmodi illa est, quae datur aduersus eum , qui praetoris album corrupit. l. quis id, quod, te iurisdict. ta- 6 incn qui eas habet,non intelligitur esse locupletior.ἱρ pulares,depopular. action. Sunt autem populares actiO- rnes, quae populo ius suum, & utilitatem tuentur. LI. depopular action. Unde etiam sunt, appellatae . Ad quas etsi quiuis de populo admittatur: praesertur tame is,cu- gius interest. l. 3.de popular.action. Omnes autem de populo ideo admittuntur , quia Reipublicae intere1tquamplurimos habere defensores. l. nam Q ublicae, ae oper. snoui nuntia. Quae inter publica iudicia, & actiones populares differentia sit, scri 1mus lib. a. de iurisd. Quemadmodum autem actiones poenales actoris patriminnium augent, ita e contrario rei patrimonium non imminuunt , nisi contestatae sint: uti enim iam diximus, in haeredem non dantur, nisi sorte quatenus ad eum peruenit, Lin haeredem, te calum.

Ait Iurecons Honorariς quoque actiones. Locus hic legendus sic videtur, Honorariς quoque actiones, quae intra certum tempus d praxiore promittuntur in bonis actoris,defuncto eo, augmentum rei vero, dec Dionem sirales erunt,u

469쪽

438 Antoni= Coueant Comment.

in haeredem quoque transeant,praefiabunt. Neque mouet quod tempore finiri possunt: cur enim haeres earum , tempus exire sinit λ Et e contrario rei patrimonium imminuit huiusmodi actio temporaria, si eiusmodi sit, ut in haeredem detur ἰ quaedam enim non dantur. S. 2.

AIt 2'fasianus, Iulianus scribit, si utriusque

haeredis pars exhausta sit legatis,& alter ex haeredibus cautionem Prstoriam acceperit a legatariis: non aequaliter , sed pro suo modo legis Falcidiae rationem, & actionem ex stipulatu habiturum . Omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse. Nam constare, ex iudicatum solui stipulatione , siue a parte actoris, sue a parte rei plures haeredes extitissent, notias omnibus, nec aduersus omnes actiones contingere : sed duntaxat iis, qui vicissent, & aduersus victos: iisque, aduersus quos res defensa non esset, aduersus cos, qui rem non defendissent.

quare.

. 4 Stipulatio nuntiationis noui operis, non committitur pro parte.

1 Praetoriae fripulationes diuersimode acceptae 6 Alteri Iripulari nemo pote LSI utriusque haeredis portio exhausta sit ,& alteri ex haeredibus cautum sit cum fideiussore a legatariis xeddituros quanto amplius, &c. stipulatio non aequa i i

ter Diuitiam by Cooste

470쪽

ter utrique committitur : sed cuique pro suo modo.

Idem dicendum si pupil lus stipulatus sit. Nam lubili- stiatis non aequaliter stipulatio committitur: sed in eam quantitatem, quam unusquisque retinere potui iset. Liuratione. . Eo supra eod. Eo autem cuique pro suo modo stipulatio committitur,&pro ea quantitate, quam retinere potuisset: quia siti putatio haec diuisionem recipit, propter verba illa stipulationis, quanti ea reserit, tantam pecuniam det. LI. Letiamsitit. yequ. Quae verba faciunt, ut pro sua cuique parte committi possit sti pu- Iatio. praetoria stipulationes, e praetor. stipui. Nam prima fronte, qui mihi promittit resti tuere quanto am-Plius receperit, non videtur stipulationi satisfacere nisi totum restituat, quod amplius cepit, quam per legem Falcidiam licuerit. Ait Iurecons Omnes enimpraetoriassipulationes eius ddem interpretationis esse. omnes enim recipiunt diuisionem , in quibus incerta quantitas continetur, & scinduntur in personas haeredum tam stipulatoris, quam promissoris. d. lprctoriae ctipulationes. EXem 'li causata

qui stipulatus erat iudicatum solui, decessit pluribus haeredibus relictis : unus egit, & vicit: is pro parte sua cum fideiussore ex ea siti pu latione agere potest, si vel iudicatum non fiat, vel res non defendatur.Tres enim Iclausulas continet stipulatio iudicatum solui, de iudicato faciundo , de re defendenda, & dolum malum abfuturum. l. iudicatum fotui. iussio lui. Et e contrario si reus pluribus haeredibus relictis decedat: &stipulator cum vno egerit, & vicerit: pro eius duntaxat parte, qui victus est, stipulatio committitur, si ab eo iudicatum non fiat , vel si is rem non defendat. Recte itaque habet vetus codex, quem mihi Laurentius Rabot Gratianopolitani Senatus Princeps vir humanissimus commodauit Et aduersiis eos ,qui rem non defendissent. Prael riae igitur stipulationes,quς incertam quantitate continent, in perinas haeredum tam stipulatoris, quam is promissoris diuiduntur, excepta stipulatione nunciationis noui operis, quae pro parte non committitur climopus pro parte restitui non possit. Neque enim verum est, opus restitutum,nisi in eum statum repopatur, in ν

SEARCH

MENU NAVIGATION