De Granii Liciniani fontibus et auctoritate

발행: 1896년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

sranii Liciniani fragmenta a. 85 primum a Carolo Perlgio ex codice ter scripto muse Britannici Londinensis editat statim

adeo vhrorum doctorum oculos in se conVerterunt eorumque studia

incitaverunt, ut iam viginti diebus post Philologorum Bonnensium heptas alteram editionem publici iuris faceret. - Etiam in proximorum annorum annalibus nonnulla allata sunt ad scriptoris recens inventi tempus determinandum vel hic illic verba emendanda Sed opinione celerius haec studia languescebant. Quamquam magni rerum Romanarum scriptores nostri non desierunt investigare, quid novi Licinianus suppeditaret, ita ut alii fere omnia ab illo tradita pro veris esse accipienda sibi persuaderent, alii plus minus iis diffiderent, tamen in universum hae fragmenta matura oblivione obruta sunt. Ne ad verba quidem multis quae vel post alteram editionem exstant mendis liberanda ex anno I 86 quisquam accessit. Maximeque est dolendum, quod quibus Licinianus usus sit

fontibus, accurata quaestio omnino non inita est. Paene omnes

fidem habuerunt advigio ' qui satis confidenter causis vix allatis pro certo affirmavit fragmenta illa excerpta esse ex Livii historiis. Nam Madvigii auctoritas tanta erat ut aliud iudicium rarissime proferretur. Velut lebs De scriptoribus aetatis Sullanae diss. Berol. 8 6 p. b sq. dubitat, utrum iis foliis, quae ad bellum

12쪽

eivile pertinent, Livius ipse fons fuerit an uterque scriptor hauserit ex eodem fonte id quod Bienkowsk . De fontibus et auctoritate scriptorum historiae Sertorianae Craeo iae 18so p. 36 sq.verum Sse Xistimat Atque unius certe fragmenti iam alius auctor atque Livius extricatus est a Maurenbrechero, qui in Prolegg. ad

C. Sallusti Crispi historiarum reliquias I 8s I p. I sq. firmis

argumentis nixus demonstravit Liciniani narrationem rerum post Sullae mortem gestarum fluxisse ex Sallustii historiis. Quodsi in hac disputatione id ipsum accurate examinandum mihi proposui quo ex fonte unumquodque Liciniani fragmentum manaverit, haud ignoro hanc quaestionem esse difficillimam eum propter fragmentorum breVitatem tum propterea, quod ea ipsae res, quae his fragmentis traduntur, alibi perraro nobis occurrunt, ac de quibusdam rebus prorsus desperandum esse videtur Tamen quod haec quaestio maxime neceSSaria est ei, qui de hoc scriptore et inprimis de fide eius historica certum atque rectum facere Vult iudicium laborem pro virili parte subire animum induxi.Priusquam autem ad ipsam quaestionem accedamuS, necessario de tempore operis Liciniani nobis est disputandum atque incipiendum a Scriptori Domiti P.

Compluribus codicis paginis inscriptum est nomen Liciniani'. uno loco fol. IX C Georg. enr Perig, qui primus codicem inspexerat, i legit Grani Liciniani atque ibidem putavit esse praenominis Vestigia a ductibus litterarum sit AI haud multum diverSa. quae tamen accuratius distingui non poterant'. Filius non vidit nisi Liciniani' et ed Bonn. p. XIII et ly). Sed huic rei non magnum momentum est tribuendum. Nam etiam fol. VIII, ubi Pert pater legit Liciniani'. filius iam nihil potuit discernere quod quomodo factum sit filius ipse ad illum loeum fol. IX

explicare studuit ef. d. Bonn. p. I adn. . Mirum sane est scriptoris nomen uni paginae aliter inScribi atque ceteriS. Tamen cunis . . Pert codicum legendorum peritissimus nomen Granii

' Vide praef. d. Bonn. p. VII sqq. - Bonnen Sibus priticipalis foliorum series, quam Pert non cognoverat, certo inVenta St. Itaque Bonn ed ubique Sequemur.

13쪽

se identidem atque perspicue Vidisse testetur, non recte fecit D. Comparetii in Iris Rhen XIII I 858 p. d5 sqq. et Archiv. stor Ital. X I85s p. 8 sqq. quod firmissimo illo testimonio neglecto solum nomen Liciniani pro certo habuit. Adde quod

cum paucis tantum foliis titulus legi possit, satis temere concludas librarium in nomine inseribendo Semper eandem rationem esSesecutum. Ergo nomen scriptoris fuisse Granium Licinianum mihi persuasum est. At praenomen Gai incertum esse ex Perigit verbis Supra allatis elucet 'Iam perlustremus aliorum testimonia Granius Licinianus quidam commemoratur a Macrobio Sat. I, 26, do apud Granium L libro secundo et a Servio ad Verg. Aen. I, 23T Grani Liciniani cenae suae''. Sed ea, quae et Macrobius et Servius afferunt, spectant ad antiquitates cf. h. I et II apud Bonn. p. d6 neque ex opere historico Sumpta eSS Videntur. Accedit, quod Macrobius Granium Licinianum testatur in libro Secundo narrasse legetortensia anni d6T 28T nundinas astas esse factas historias autem Liciniani verisimile est initium cepisse a Roma condita ef infra . Unde manifestum est in altero earum libro non potuisse mentionem fieri illius legis Eortensiae. is de causis Macrobium et Servium non ex eo Liciniani libro, cuius fragmenta nobis in manibus sunt,

hausisse confitemur. Attamen Si consideres horum quoque fragmentorum scriptorem libenter afferre res ad antiquitates pertinentes id quod infra pluribus exponemuS, facile assentiaris Perigio et editoribus Bonn. qui hunc eundem putabant esse atque illum a Macrobio et Servio commemoratum, quamquam haec quaestio

ad liquidum consessumque perduci vix potest ' Quod si recte' ,. Nomen Grani pater mense Octobri anni 1866 re vera I 855 per XV fere dies sine ullo dubio legit. ' Commemorat quidem Pert filius praef. p. VII ad n legisse se sol. IV u C. Liciniani', sed in textu cum patre cognomen tantum posuit Quare hac de re iure dubitari puto.' Et Granii et Liciniani saepius apud Scriptores et in inscriptionibus occurrunt et De-Vit, Onom. III p. 2it, I p. 33, C. I. L.),

utrumque autem nomen coniunctum duobus tantum locis iupra allatis.

14쪽

statuimus, inde quod Macrobius secundum Granii Liciniani librum affert quasi unum tantum huius scriptoris opus exstet, apparet hoc, quod de antiquitatibu erat, opus tam elarum notumque fuiSSe ut de hoci potissimum cogitaretur, cum Granius Licinianus laudabatur. Sed editores quis fuerit scriptor, etiam accuratius student definire. Contendunt enim eum non diversum esse a Granio Flacco

apud Macrobium Sat. I, 8, h. V una cum Varrone appellato quem Paulus Dig. L, 6 Iga de iure Papiriano scripsisse tradit(h. VI , Censorinus de die nat. IV, 2 librum ad Caesarem de indigitamentis Scriptum reliquisse testatur fr. IV). Itaque hunc

scriptorem, cui nomen fuerit Granius Flaccus Licinianus, aequalem fuisse Caesaris statuunt atque perpaulo post Sallustium quem fol. IV r appellat et ante Livium opus historicum conseripsiSSe,

ex quo Pert censet e8Se fragmenta nobis servata quae quidem edd. Bonn ascribunt epitomae Antoniuorum temporibus factae et paucis epitomatoris additamentis auctae . Cetera caUSag, URSPert protulit, ut Licinianum ante Livium scripsisse demonstraret, merito edd. Bonn tam vanas esSe iudicaVerunt, ut longum putarent illas refutare. Granium Flaccum autem disiungendum non

esse a Granio Liciniano ne hi quidem negaverunt. Sed alii viri docti suo iure hac de re cum iliis dissentiunt '

Primum enim ii, qui Granium Flaccum eundem esse statuunt quem Granium Licinianum, argumenta afferunt satis exilia. Dicunt enim Granium apud Festum . . ricae p. 2T M. D. XI nomii Titulus huius operis teste Servio l. et ubi libri numerum Verisimile est excidisse cf. d. Bonn. p. 6 adn. , erat cena', ni Si Verba cenae suae putabimus SSe corrupta.' Madvig, Comparetti l. 3, G. Linher praeclara disputatione, quae est in Flecheis ann phil. LXXVII I 858 p. 28 sqq. unc in univerSum ego in tempore Scriptoris definiendo sequor. De Madvigii et Comparetii sententiis infra iudicabo. - At editorum de Granio Flacco Liciniano sententiam secuti sunt C. M. Francken in Flecheis. anu phil Suppl. III ISBo p. 25o qui cum Bonn de epitome cogitat et G. Κetiner Cornelius Labeo, in Bethra gur uellenkriti des Arnobius 3 Psoriae Sit p. lo adn.

15쪽

nasumi non diversum esse a Granio Liciniano apud Macrob. Sat. I, 6, o h. I laudato, eum in utroque loco de flaminica

sermo sit proinde quasi a duobus rerum antiquarum Scriptoribus, inter quos nulla intercedat necessitudo, flaminica commemorari non

potuerit: nam illis duobus locis agitur de rebus diversissimis. Praeterea Eetiner inter Granii Liciniani apud Macrob. l. c. h. I et Granii laedi apud Paulum l. c. h. VI fragmenta neceSSitudinem quandam propterea statuit, quod ab utroque disseritur de antiquorum temporum moribus ab recentioribus diversis. Hanc causam utilem vanamque esse non est quod longius doceamus. 3Sed illa opinio, qua Granius Flaecus Licinianus comprobatur, non solum firmo fundamento caret, sed etiam gravissimis argumentis poteSt resutari. An Verisimile est Macrobium quem in ratione citandi Semper ibi constare notum est, eundem scriptorem diversis nominibus signifieasse Quid si fragmenta essent ex historia Caesaris temporibB scripta, nonne mirum esset, quod de hac prorsus nihil nobis traditum est cum ceterorum huius temporis Scriptorum Bede mediocribus quidem memoria desit Postremo in ipsis fragmentis insunt nonnulla certa vestigia, quibus scriptorem multis annis post Caesaris aetatem vixisse satis certo potest demonstrari. Nam ante adriani tempora Licinianum opus non con-

Scripsisse elucet ex verbis sol. r. d. Eonn. p. 8 B 22 qq. aedes nobilissima Olympii Iovis Atheniensis diu imperfecta permansit'. Etenim ut vir quidam et doctrina et benevolentia insignis iam edd. Bonia admonuit, ita scribi non poterat nisi templo

unc Granium esse Granium Flaccum, aequalem CaeSariS, verisimile est propterea, quod Festus Verrio Flacco auctor USUS vetustiores tantum scriptore appellat.' Ataetiner et Francken probabile reddiderunt antiquarium illum, quem Arnobius Granium tantum appellat h. VIII-XJ, 8Se Granium Flaccum De Granio et Lieiniano a Solino allatis h. III et VII vide infra.

16쪽

ab adriano perfecto./L Quam argumentationem ut subterfugiant Bonnenses ab epitomatore haec Verba inculcata Sse statuunt.

Accedit illud iudicium de Sallustio factum fol. IV . d.

Bonn. p. 2): Sallusti opus nobi occurrit, sed nos ut instituimus moras et non urgentia omittemus. Nam Sallustium non utilistorie(um a i unt,' sed ut o ratorem legendum. Nam et tem- p ora reprehendit sua e t de licta arpit et coni iones ' in s erit', et dat in de usum loca, montes, flum ina et hoc genus amo ena si

et culta,' et conpa rat disserendo. Quae Verba, etiamsi neglegimuS, quod edd. Bonu. uncis incluSerunt nam Sallustium, legendum', non videntur a Sallustii aequali scripta esse, quae erat Perigit et Eoun. p. XV sententia. Immo aequalemi Erunti in Comparettii disputatione Mus Rhen XIII primus ostendit non dicturum fuisse tempora reprehendit sua sed tempora reprehendit nostra'. Deinde Sallustii aequalis ipse rerum narrationi orationes inseruisset neque scriptorem historicum vituperasset, quod excurSus inteXeret geographicos es. Linue p. 635 sq.). Postremo verba nam Sallustium non ut historicum aiunt, sed ut oratorem legendum non primo ante Christ. n. Saeculo, sed ab eo tantum Scribi potuiSSE, LEoi quidem (in Flecheis anu phil. LXXVII p. ii et Madvi p. aoS in additaemento ad primam quaestionem anno IS a

facto , qui legunt permanserat' cod permanSe'), hanc vocem putant referendam Sse ad Antiochi IV Epiphanis, de quo hoc fragmento agitur, tempora atque Sic censent SSe pergendum: tum Antiochus, quod coeperat Pisistratus, studuit perficere . Sed iam antea dictum est Athenis Olympion-exstruere instituerat' cf. textum cap. I. praemissum). Cur Granius eandem rem bi commemoraVerit, non intellegit .

quod litteris traditis simillimum est.' contiones Linker et Madvig, convitia Bonu. ingerit cod. inserit Madui et Francken. β amovenda Perigo alia Boun. amat Francken, amoena' ed.' cultae eod. culpat Mommsen, culta ieii, culte conparat' omisso insequenti et Jordauri erm VI p. lo).

17쪽

,.qui Frontonem oratoresque illos cognosset qui ad Sallusti Crispi regulam Verba Sua exigere solebant ipsi Bonn. p. XVIII iam intellexerunt atque ob id ipsum hoc enuntiatum ascripserunt epitomatori. Sed cum illud enuntiatum, quod est de Iovis templo

confecto, nobis non praebuerit anSam defendendi nunc gaudemus nos posse demonStrare, Verba a Ponti notata suum locum habere. Primum enim, quod infra contione commemorantur et nostro loco Sallustius dicitur orator, artissime inter se cohaerent. Tum verba nam et tempora reprehendit sua rix annecti possunt verbis moras et non urgentia omittemus' nisi enuntiatum, quo iudicium

fiat de Sallustio intericias vel ille quidem voculam addas(ef. Rei p. do . Itaque si necessarium est illa verba, quae

epitomatoris esse contendebatur, ab Liciniano ipso Scripta SSe, concludendum nobis Si hunc scripsisse Frontonis demum temporibus vel postea. Ei quoque qui Granium Licinianum non diversum putaverit a Granio Flacco hoc loco considerato persuasum erit rem ita Se non habere. Nam hoc argumentum quomodo possit debilitari nescio, nisi forte quis totum de Sallustio iudicium epitomatoris esse eenset i Iam in scriptoris tempore definiendo nobis quaerendum egi, ante quem terminum necessario ille vixerit. Qua in re adiuvamur duobus locis Solinianis quorum altero p. 3T 12 d. Morumgen(h. III nomen Messapiae explicatur secundum Licinianum, altero p. da, I 8 h. VII seriptor secundum Granium narrat de cicadis ad Rhegium mutis. IIaec nomina coniuncta eundem antiquarium significare putaverim, quem iam apud Macrobium et Servium repperimus et ab hoc, de quo disputamus, Granio Liciniano historico non diversum duximus. Ac verisimillimum est verba illa allata non ab ipso Solino, qui sua sponte parcissima tantum addere solebat es vomuisen Sol. p. XI. inserta sed ex fonte Ut hic edd. Bonn ubicunque epitomatoris additamenta

cognoverunt, decepti Sunt. De eo loco, quo maxime Sententia eorum nititur fol. VIII r, ed. Bonn. p. o B cap. II. accuratius diSSeram, cum hic locus extra narrationis contextum considerari non poSSit. Atque eam opinionem, Liciniani fragmenta non esse nisi epitomen, Saepius oceaSione oblata reiciam.

18쪽

transscripta esse, qui sons est chorographia liniana quae a Momniseno appellatur i. e. Plinii naturae historia ad chorographiae

formam redacta et excerpti aliorum auctorum chorographorum et chronographorum aucta.' Ηa chorographia autem cum Apuleius in Florid. Mare Aurelii temporibus iam usus sit cf. Iommsen l. c. p. XXII qq.), fieri non potest, qui Licinianus fuerit ante Apuleium. Itaque ex omnibus, quae de Scriptoris tempore diSSeruimus, efficitur, ut ultima adriani aetate et Antonini Pii floruisse existimandus sit. Atque in iudicio illo de Sallustio laeto verba nam . non ut historicum aiunt generaliter dicta optime intelleguntur, si Licinianum de aequalium studiis cogitasse putamus. Neque illa de Iovis templo ab astriano perfecto narratione iam offendimur, quam Scriptorem aequalem BoVae rei admiratione affectum operi inseruisse tibi persuadeas. Quibus duabus rebus confirmatur non iniuria nos locis illis Solinianis ita. ut secundum Mommsenum Sol. p. XXVIII fecimus, in argumentatione noStra USOS ESSE.Frontonis tempore, quo industria scriptores formas et Verba antiqua quaerebant priscosque imitabantur. Licinianum fuisse postremo eo probatur, quod apud hunc quoque talia reperiuntur, Duelut ausculta re p. l P Io , quo libenter utuntur Plautus et Terentius semel tantum te pro Boses Amer. 36, Iod . De repente p. 2 AIS . quod a Catone usque ad Suetonium

apud scriptores orationis Solutae non occurrit; nam apud Cic.Lig. 5 Id. iv. XXI cI, 6, ac Hist. I, 63 non recte legitur. quibus locis optimi codices repente praebent. Ariobardianen p. 3 Ans pro AriobarZanen PriSeian. I, I testatur haec: antiquissimi quoque Medientius dicebant

Illis quoque locis, quos attulimus, fundamentum narrationis

est Plinii naturalis historia III, II by et XI 2T, b aucta additamentis ex Liciniano petitis.' Genus Sermonis eius esse quam quod Caesaris Ciceronisque aequali tribuatur, vix At quod admoneam. Madvig p. los iam nonnulla annotavit, quae sine ulla dubitatione posterioris temporis insignia habenda utit.

19쪽

Archelavo et Archelavus p. 32 Bra et 22 inserto digammate f. Menolavus in C. I. L. VI 2I3, Menelavos IIII 35 Oinomavos Ito Archelavos VI 8 3o Nicolavus X Boi 3 VI 22sTo, Menelavus Plaut Bacch. O 6 in cod. . . '

Iam breViter consideremus, quid censendum sit de ratione. qua Comparetii et Madui scriptoris tempus determinare studuerunt. Ille quidem historicum sub Domitiano imperatore fuisse conicit cum eum eundem Sse Statuat atque Licinianum quendam, quem Martialis Iositi laudat ut aequalem scriptorem praeclariSsimum in patria urbe Bilbili orentem. Ab hoc autem Comparetii seiungere vult et Granium Flaccum et Granium Licinianum a Macrobio et Servio appellatum. Is Licinianus, queni nominat Martialis, saepe idem existimatur atque Valerius Licinianus,

qui occurrit apud Plin. p. g. II cf. Teuste 326 ras . At nos putamus historico nomen fuisse Granio Liciniano Sed etiamsi quis nomen gentile et Valerii et Granii ut incertum neglegat

tamen nomen Liciniani non tam rarum est, ut illos inter se non diVersos Sse necessarium vel verisimile sit. Accedit, quod supra intelleximus Licinianum posteriore, quam Comparetii putat, tempore floruisse. Quamquam si Comparettium sequimur, fieri poteSt,

ut illud de Sallustio iudicium Domitiani quoque temporibus factum sit, cum Frontoniani non primi Sallustii operibus studerent, quod ut demonstret affert Senec. Contr. III 3, Mart. XIV, Isi, Quint. inst. X, I. Sed id ipsum, quod Sallustius dicitur orator, mea quidem sententia nos deducit ad oratorem Frontonem 'ae Praeterea

Sane multo posteriores quoque latini scriptores ut Script hist. Aug. interdum di scripserunt pro g- fortasse inde a Frontonis tempore 3 cf. Schneider Lat Graium I p. 38, et CorSSen, Ausspracheu Vocalism. I p. 226. ' De formis Ariobardianen et Archelavus Teusse iam monuerat.' Cf. epist ad M. Caesarem IV, 3 p. 62 ed Naber: Oratorum post homine natos unus omnium M. Porcius eiusque frequens Sectator C. Sallustius .

20쪽

Comparetii locum illum neglexit, quo Iovis templi abruadriano confecti fit mentio. Madvi denique Licinianum tertio Vel etiam quarto p Chr. n. saeculo fuisse iudicat. Ex locis Solinianis quos initio miserat. postea p. do adn. non idem conetuSit atque Mommsen, quemno supra Secuti sumus, Sed censet potius Solinum ipsum Licinianum inspexisse, non ex Suo fonte illa Verba transseripsisse. Eae de Liciniani aetate sententia cohaeret cum alia eiusdem viri docti opinione, qua Licinianum arbitratur epitomen tantum in usum scholarum ex Livii historiis fecisse et ex suo nonnulla tantum addidisse, quae ad antiquitates pertinerent. Hanc opinionem a vero longe abeSSe demonstraturum me Spero. Nos igitur in eo perseveramus, ut Granium Licinianum

censeamus medio altero . Chr. n. Saeculo ponendum ESSE.Praeterea de ipso scriptore nihil nobis est notum ' quoniam Liciniani tempus satis accurate determinaVimUS, reliquum St, ut de eius opere pauca praemittamus. Fragmenta nobis servata, ut ex soliorum inscriptionibus intellegitur, sunt ex

libris XXVI, XXVIII, XXXV XXXVI. Quo de tempore libri XXV fragmentum fol. I sit diei non potest libro XXVIII res anno si l633, libro XXXVI anno 26 TS gestae erant

expositae. Itaque qui intercedebant libri fere decem annorum spatium videntur amplexi SSe. Si tota materies pari modo in reliquos libros dispertita fuisset opus initium cepisset a regibus

expulsis sed liuius rei exemplum apud rerum Romanarum scriptorum inVenimus nullum. Praeterea vel per se verisimile est prioris temporis facta non tam copiose descripta fuisse quam posterioris. Itaque Perigium rectum Vidisse arbitrabimur, qui rerum narrationem ab urbe condita censet coepisse. Quod ad finem operi attinet, editores cum scriptorem non multo post Sallustii historias publici iuris factas vixisse censeant, eum putant narrationem usque ad Caesaris mortem deduxisse. Sed cum illud falsum viderimus de fine operis omnino non po8sumus coniecturam facere. Nescimus, rutrum licinianus re Romana usque ad Coniecturam de patria eius inveni cap. I, 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION