Philosophiæ veteris ac novæ concordia et utilitas sub auspiciis regiæ celsitudinis Jo. Gastonis 1. magni Etruriæ ducis illustrata ac publice propugnata a Philippo Gondi patritio florentino ..

발행: 1725년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

PHILOSOPHIAE

VETERIS, NOVAE

CONCORDIA

UTILITAS

SUAE U SPICIIS

REGIAE CELSITUDINIS

MAGNI ETRURIAE DUCIS

A PHILIPPO GONDI

PATRITI FLORENTINO

FLORENTIAEMI IN COLLEGIO

PATRUM SOCIETATIS ES

UTRIUsQUE PHILOSOPHI E AUDITORE.

FLORENTIAE. MDCCXXV.

Typis Regiae Celsitudinis apud Tartinium Franchium Superiorum Permissa.

3쪽

Raeclare, sapienterque a Pherecyde Syro dictum accepimus, REGIA CELSITUDO Auditores Ornatissimi, Supremum Mundi opificem , cum hanc rerum universitatem condere vellet, pro summa, qua' ardebat cupiditate sua aliis bona donandi, atque largiendi a in Amorem sese transformasse. Unus erat toto Naturae vultus in orbe Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles, Nec quidquam nisi pondus iners , congestaque eodern Non bene junctarum discordia semina rerum b obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 1 Cum

a Phere des apud Proclum in b Ouid. r. Metam sub init.

Timaeum Platonis. Disitia i Corale

4쪽

Ctim Amor immortalium pulcherrimus Solis instar cleo flu

ctuantis materiae acervo affulgens, hanc litem diremit, corpora quaeque antea invicem pugnantia in ordinem red git,&DissociATA locis concordi pace Lis Avi T. c)

Hinc non blum Gnec cum Hesiodo, d Pherecyde, ac Parmenide se sed etiam phoenices cum Sanctiuniathone, AEgyptii gycum Mercurio Amorem non popu

larem, noxium, sed coelestem, ac beneficum pro rerum principio posuere. Non alia ratione, quisquis veterum, ac recentiorum philosophorum discordes sententias intueatur, deprchendet quidem plura veritatis semina hic illic sepulta, atque involuta sed ex acri dissidentium animorum discordia, dum alii alus obstant, quae in unaquaque secti praeclara sunt in unius scientiae ordinem redigi vix posse existimabit. Nihilo tamen minus, si quis generalis scientiae principium aut etiam Elementum, ut vult Damascius, morem statuat; mirabitur ex tanto, tamque diuturno partium dissidio illic nasci, totidem veluti stellas, fulgentissima lumina hinc multiplices copiososque veritatis fructus erumpere, inde uberrimos doctrinae sontes, ac flumina oriri ea singulorum consensione ordine, atque in unum conspiratione, ut rerum universitas quam sibi contemplandam philosophia proponit, non unius scholae angustis limitibus inclusa, sed in amplissima totius Natum spatia protensa, Mundi nomen mereatur. Atque hoc quidem philosophandi genus, ut pleraeque artes, natum est in AEgypto cum Potamone Alexandrino δ' clecticae Sectae parente quamquam ampridem a Platone, atq; ab Aristotele conceptum dicere quis misit, quod uterque Veterum Sapientum dogmata atque inventa tum quae ad Dialecticam, tum quae ad physicam, tum quae ad Ethicam perti

e Ovid. ibid. d Hes odus in Theogonia V. in . H Parmenides apud Arist. r. Me

taph. summa 4 Cap. 2.

Praepar Evang. l. I. C .

5쪽

nent in suam philosophiam novarum rerum accessione amctam transferre studuerit. Ex quibus una ct consentiens sautem in fundamentis ac precipuis partibus,duobus vocabulis Phialosophiae forma instituta est, Academicorum is Peripateticorum qui rebus congruentes, nominibus disserebant i . Verum decursu temporis ut varia sunt hominum ingenia praeter externa Epicureorum , aliorumque dissidia, multi Platonici, ct Aristotele nos inter se Praeceptores aliquando contendere impulerunt,

allat e fingulis in medium quid cuique meditat videretur, ct eo usque audaciae ct contentionis procesierunt, ut scripta praeceptorum suorum depravarent quo magis viros inter se pugna res exhiberent. ἡ Atque ea perturbatio philosophicis me citationibus istana perduravit usque ad Ammonium Theorida -ctum. Hic enim primus est quodam raptus ad Philosophiae veritatem, multorumque opiniones qui magnum dedecus Philo isophiae a sterrent contemnens tramque flectam probe calluit, in concordiam adduxit, atque a comentionibus liberam Philosophiam tradidit Auditoribus suis universis Patresin philosophi, qui deinceps usque ad tempora barbara sequuti sunt, partim Academicis, partim Peripateticis favisse inveniuntur: Contra vero post Arabum in Hispania imperium solus fere Aristoteles in scholis regnare visus est. Donec Theophrastus Paracellas, Massilius Ficinus, & post Gali um, Cari sius, assendus Newtonus, aliique Recentiores Clarissimi variis de causis, quas hic commemorare non est necesse Philosophorum Rempublicam in varias urmas distrax runt. Verum quis credat Θ ex hac ipsa secessione, quemadmodum ex divisione filiorum Noe, novi Terrarum tra-

ι tum cod. a I hic autem Am

monius Magister Plotini,&Οri

genis Christianus fuit,vi floruit

III. Chr. Speculo longe diversus ah Ammonio Peripatetico qui V. c. edidit comm in Aristotelem Cum autem dicitur Priis mus, intellige Restitutore, non Parentem. Diuitia i Corale

6쪽

ctus habitari coeperunt, nova sulcari maria, nova detegi in Coelo sidera. Quid ergo restabat, nisi ut aliquis Columbus,

aut Americus novum orbem veteri monstiarer, alterumque cum altero stabili commercio conjungeret'. Horum ego virorum Societatem sequutus, post longam dicturnamque navigationem velut in tranquillissimae pacis portum me recipiens ad REGi E TUAE CELsIΤUDi Nis umbram confugio.

Nam quid non sperem in aula EDicEA, cujus adhuc Priis vata domus philosophiam Graecam Turcarum Tyrannide finibus suis extorrem excepit atque aluit Quid non sperem ab eo principe, cuius Majores in ipso solii fastigio Galil eum, aliosque Recentiores Philosophos amplissenis redditibus4 muneribus cumularunt Θ Quid non sperem ab optimo Paternae virtutis haerede, ac Successore, quando CosMus III immortali memoria Princeps beneficio numquam satis aestimato ad meorum sociorum preces atriusque Philosophiae cum Veteris, tum Novae Patronus audire non est dedignarus, m)- in suo Lyceo anciti inter utramque foederis Auctor appellari Θ Ad idem foedus stabiliendum invitat hoc tempus quo Europa universa, totus Christianus orbis

pace fruitur, cujus quanta pars sis nemo non videt. Alli- Ciebat praeterea Veterum, ac Recentiorum sapientia, cui ab ineunte aetate ita animum adjecisti, ut illi omnes donares amores Excusat demum audaciam reverentia in duos Senatores amantissimos, Parentem, ac Fratrem meum, qui me consiliis, jussi adegerunt, ut quamvis pauper aquae rivus ad Oceanum decurrerem, hoc qualecumque Obs qui pignus offerrem. Tua igitur fretus singulari Clementia, potentissimo Patrocinio roboratus, meae immemor

imbecillitatis, utriusque Philosophiae Utilitatem, atque Co

aggredior.

in V. Philolophiam Novo -Αn editam Florentiae a 723. tquam P. ID. ceu novissime' Praelatione.

9쪽

PHILOSOPHIAE

VETERIS

FUNDAMENT COMMUNIA .

2EFINITIO PRIMA.

lUM Solus Deus sit Sapiens Philoseph dicimus cum Lactantio a quotorem

sapientiae earum nempe veritatum, quae spectant ad ordinem cognitionum, re rum δε morum, nec per se pertinent adfiis supernaturale, sive ad ordinem Gratiae, Gloriae, quem sibi vendicavit Theologia.

Ubi eumque ergo prioris ordinis veritas aliqua reperiatur , quocumque medio innotescat, nostra est , ac Phil Olbphia debetur. Cum nullo inimicitias gerimus, nisi cum Errore Amicus Plato amicus Socrates, sed magis amica veritas. Omnes populi byeumaverunι, diserant. --ena est ueritas ct praevaleι. Dum vero haec fundamenta methodo e metrica proponimus, nemo expectet a nobis in iis, quae probabilia sunt demonstrationem; sed ordinem claritatis parentem ., eam certitudinem ac firmitatem quae rebus dubiis praemitti potest, non sine exemplo Iragnorum virorum. Ingenium nec pervicax nec indocile, non exigit ubique ut acquiescat metaphysicam evidentiam raram avem tu

10쪽

8 g. I. philosophiae Veteris ac Nova

Terris aliunde sciens in multis haberi solam certitudinem Physicam aut Moralem, in multis vero prudenti judicio nos inniti debere.

II. Nomine Philosophiae Veteris nunc intelligitur Do

ctrina eripatetica illustrata, mendata a D. Thoma, a S. Bonaventura, colo, c. quam proflata sunt omnes fere Scholae, atque Doctores saltem a saeculo XI. ad initia XVII. quamque amplectuntur, qui hoc tempore Peripatetici nuncupantur.

Hinc statim tolluntur plures quaeitiones circa libros &sensus Aristo is telis & simul corruit Ars summo studio conquirendi illius errores. Equidem illustris Peripateticorum Princeps suas habet maculas sed non est cujusvis nudo rationis oculo illas detegere. Nemo Aristotelem majori eruditionis apparatu impugnavit Francisco Patritio, cui Gassendus tantum detulit ut eo Iecto posteriores suas adversus Aristoteleos dissertationes suppresserit & tamen atritius te exprobrat illi veluti erratum veritatem Catholicam in duobus Conciliis generalibus definitam, quod Anima sit in homine principium informans, non mere assistens. Hoc exemplum cautos eos reddat qui Aristotelem impugnanti aliosve antiquos. Eorum Draeterea mens pertae non intelligitur quia quaeritur tantum ex hostibus. Quid vero novit de aliquo Principe, qui illum non cognoscit nisi exHatyri, aut ex famosis libellis

Q EFINITIO TERTIA.

III. Nomine Philosopbi Recentioris nunc saltem a m ubiis appellatur Doctrina, quae post Clarissimos Viros G

lilaeum, Carte sum, assendum, Nevulonum c juxta varia systemata vel inventa, vel restituta, atque ab edi roribus veterum est expurgata.

Hinc privi, qui favent utrique parti, Recentiores videbuntur veteris sapientiae cultoribus, Antiquorum assecla apparebunt novae studiosis. Hinc secunda loca Patrum, quae pugnant contra antiquos Epicureos. non facile turbant Recentiores Democriticos hi enim amplectuntur atomos ut emendatas a Petro Gassendo Pari ratione loca Patrum adversus

Aristotelis argutias,in quasdam opiniones non militant contra Philosophiam Peripateticam ut restitutam a Sacris Ecclesiae Doctoribus qui tamen priora legerit longe acriora, des ne posteriora expistari. Hinc temtis , generaliter quando PP. invehuntur contra Philosophiam tamquam

se Patris in ollatione Conclusionum Platonis,in Aristotelis.

SEARCH

MENU NAVIGATION