Philosophiæ veteris ac novæ concordia et utilitas sub auspiciis regiæ celsitudinis Jo. Gastonis 1. magni Etruriæ ducis illustrata ac publice propugnata a Philippo Gondi patritio florentino ..

발행: 1725년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

Utilitas Concordia in physica Generali. 29

Dividua in partes velut unda canalibus, aut ut Spiritus ingreditur calamos, inflatque sonoros c. . quid sit substantia demum Expers materiae se se ignorare fatetur Clara quod illius non tulgeat Idea menti c. Videant Doctores s Pan hoc commentum tacitas Religioni, innimorum immbrtalitati insidias struat: non enim hoc est asserere Animam corpoream in sensu quorumdam Patrum, quibus idem est corporeum, ac murabile, aut eorum, qui animae donabant instar vestis corpus quoddam aethereum tenuissimum; sed in sensu Lucretii. cui Anima in mens constat ex elementis maxime parvis, laevibus, & mobilibus fit JAc veluti Bacchi nos diffugit, utque suavis Spiritus unguenti tenues vanescit in auraS. Eiusmodi Novitas, oc simul profana Vetustas an non perniciosa Ubi est Wallistus qui iterum mentem sobriam serio commendet VII. Ex conjunctione Animae cum Corpore resultat Homo. Hinc u- Te consideratis partibus agitur de ipsarum nexu, ac de Toto supposiro, vel persona. Nonnulli Veteres cum viderent tantam distantiam inter Materiam, & nimam Rationalem , ponebant medium quoddam vehic lum, in quo immediate exciperetur. Eos impugnat Aristoteles, O quod putentiae, lacias rationem quaerant unientem, cum nihil aliud requiratur praeter ipsum exercitium uniendi. Dubitaverant etiam aliqui num Totum in ratione totius involveret aliquid praeter partes unitas idem Philosophus respondet spJ non est praeter partes Dium, cui libenter hac in re subscribent Recentiores Totum Compositum est a Natura tradenda ergo doctrina de Natura ejusque discrimine ab arte, caeterisque relativis. Quanti vero sit non ignorare Naturae dilcrimen a Persona Iiquet ex contrariis erroribus Nestorii, & Eutychetis uterque enim male

assumebat ex Philosophi hanc propositionem is uni unum, O idem Na rura intellectiva, ct Persona, quae est salsa non solum in Theologia, sed etiam in Philosophia Platonica Personalitas autem in rebus creati per nos non addit Formam distinctam sed solum carentiam nexus sive Uni nis cum digniori. VIII. Satis de Principiis, seu Causis intrinsecis, eorumque effectu ratio postulat ut ad CAUSAS EXTRINSECAS convertamur, Essicientem, inalem cum reliquis, quae his subordinantur . Posterior hic Tractatus non habet quidem propositiones adeo controversas ut prior; Nihilominus non est minoris pretii is forte etiam utilior ubertate multiplicis,in generalis Doctrinae. Et vere Philosophiae Veteris robur consistit praecipue non in propositionibus controverus in quibus unus. quisque abundat in sensu suo, sed in Doctrin communii Thomae,

Haec etenim dici sapientia iure meretur , Quale est causarum subtile examenine.

' Videruntis damnarunt ut apparet . a J Laeret. lih. III.

ex actis rudit irra mense Iun. Arist. VIII metaph. c. 8. p. 32 et Giornate de Letierati Oltra Li I idem IV. Phys textu a 3.

32쪽

3 III. Philosophiae Veteris ac Novae

qui instruitur facile ad Theologiam potest accedere. Deque Fide noto ignotum deducere Verum. Hinc est quod P. S. objectaverit 3J nos debere multa Fidei definitiones Aristoteli genera Causarum subtilissime distinguenti. At sublata aliisqs. ex Causis sive intrinsecis sve extrinsecis perit magna pars Physicae. Ne dum Metaphysicae auid enim ea tqqJ magnum cum causas rerum efflcientium Dialeris, aut Finem, quandb omnia in suum finem ordinantur p IIII. Non est censendus persecte docius, qui cognitis corporum

causis eorum ignota proprietates Praecipua proprietas Corporum est mutatio, cintc mutatione motus Localis. Cum ergo motus fiat in

loco,in tempore recte agitur de illis. Quod spectat ad LOCUM defendimus posse idem corpus existere in pluribus locis, seu spatiis me natquaestio de voeed sive definitive, sive circumscriptive in viceversa polle duo corpora poni Divinitus in eodem spatio, non tamen v tribus Naturae. DE TEMPORE dicimus publicam extrinsecam illius menturam esse motum corporum coelastium juxta Divinum edictum ut m in signa

tempora fra nec reser etiam tales motus temuore menturari, quia rectum est mensura sui, caeterorum Duratio autem intrinseca verosimilius non distinguitur ab actione , in unaquaque re Conservit Iur.

Tempus pioinde non est solum in de numerantis motus coeleius; sed etiam independenter a nostris cognitionibus in ipsis motibus, mactionibus, quae lunt numerabile secundum prius,' posterius etiamsi actu anullo mortalium numerentur.

X. Motus Corporum in loco non paucis idetur fieri non posse ne VACUO saltem disseminato Supponunt enim primo dari ultimas materiae particulas. Supponunt secundis has esse solidas, simul indivisi-hiles, alias non essent ultimae. Supponunt terri esse nihilominus extensas. Supponunt quarto habere varias figuras, ut aliae sint cubicae, aliae rotundae, aliae pyramida lesines Supponunt quintis esse inflexibiles, sive tenaces suae figurae. Supponuntiexιὸ invicem misceri ea lege, ut non dentur alia corpuscula proportionata, quae impleant spatia intermedia Hispositis quis non videt necessarib admittendum esse vacuum disseminatum pist plures Philosophorum sectae habent dissicultatem admittendi praedictum suppositionum Numerum neque vident necessitatem Vacui ad explicandum motum localem, cum hic haberi possit per aliquem corporum propinquorum circuitum t mobili ver v. g. pilae explosae dum volat per aerem molestum esset expectare per totum iter ut corpuscula vicina sibi aliqvod spatiolum invenirent; quod patet volenti ingredi templum Hominum multitudine consertum . Ad excludendum autem vacuum supponunt dari materiam subtilem nullius figurae tenacem , maxime mobilem, ac propterea pervadentem poros cujusque corporis, sive hanc cum AEgyptiis libeat appellare Λnimam Mundi, sive ignem tenuissimum cum Stoicis, sive primum Elementum cum Cartesianis, sive aetherem, aut uuintam substantiam cum Peripateticis

quam alii ad salvandam lucis dissusonem, alii ad implenda spatia coele-

33쪽

Utilitas & Concordia in physica Generali. i

nia supra nostrum aerem . alii aliis de causis necessariam existimant. Quod ei aliquae ejus particulae invicem separentur per Orpora interme dia crassiora, non dicitur laxare poros, ouia non dat locum materiae su tiliori sicuti corpus humanum non dicitur laxare poros quando transfigitur a jaculis. Porro experimenta hactenus prolata ut non evincunt va-Cuum coacervatum, ad quod stabiliendum proponebantur, ita multomianus evincunt diueminatum . Quare medi via incedentes, ut concedimus utrumque vacuum dari posse Divinitus, quod admittere Cartesius nolebat ita non facile concedemus dari de facto in rerum natura, donec certioribus argumentis probetur praesertim cum Mercurius Trismeginus pronunciet niL est in rerum ordine Vacuum e. Et Galilaeus qui Recentioris Philosophiae Parens a Rapin f s s vocatur, inconveniens putet TLadmittere spatiola vacua ad explicandam condensationem & raresadtionem. Neque vero ad excludendum acuum necesse est advocare qualitatem occultam, quae dicatur Fuga, o Horror acui ex lege enim generali impenetrationis Fluidorum sequitur ut si moveatur unum corpus, succedat aliud, quod impellitur, adeoque cum adsint cavi De notae ut gravitas, elaterium aerisinc, non est recurrendum ad causam ignotam Quando autem apud Veteres occurrit aliquid, quod favere videatur vacui horrori intelligendi sunt loqui de oppositione physica non de qualitate occulta per modum causae essicientis ------ en vacui qui dicitur horror Non causa essiciens quaedam seu fortior hostis. Sed tinis rerum Naturae corpora quaeque In Mundo pleno quod sint contraria Inani. II. Ex Quaestione de Vacuo disseminato propter meminatas suppositiones facilis transitus ad controversiam de .ΛNTITATE CONTINUA i num in ea dividenda tandem deveniatur ad indivisibilia nec ne . Hanc quoque quaestionem censemus non omittendam, quia ex his similibusque majoris momenti dissicultatibus diseunt Adolescentes plurima esse in rerum Natura quae superent praesentes humani ingenii vires,ut propterea non debeant detrectare obsequium Fidei in mysteriis revelatis eo quod superent ipsorum captum. Qui enim sibi persuasit se clare non perci- Per quomodo componatur unius ala muscae, non mirabitur a se non comprehendi impericrutabilia Dei judicia , aut ineffabile Trinitatis arricanum. Adeo enim me obscura res est ut defendere liceat in ut que contraria hypothesi juxta magis congruam explicationem, continumquantitatis, seu Corporis quanti compositionem salvari. Ad hanc quaestionem definiendam nihil ex Ueterum Μathesi eruitur, aliud enim est abstrahere,in praescindere, aliud negare ut cum Wallisio plures adnotarunt, ad sed neque eruitur ex Nova Mathesi, quia quando Recentiores Mathematici nominant particulas infinite paruas, intelligunt eas, quae in Comparasione sui totius in huma ira consideratione evanescunt hinc aliud Iongo

lol. g. I 8.

sτJ Gaiu GaM eom. . . Io in Pr. Dialo . loquitur de spatiis non indivisibilibus V. P. saa.

de cino in m. I. Cursus Math. O auam rum I. Cursus Math tardis Ptaureas in hae quaest.

34쪽

f. III. Philosophim eteris ac Novae

Ionge punctum Muthematicum in quo Praescinditur a partibus, ut tota Tellus aliquando sumatur instar puncti aliud punctum emnis, cui

omnino negantur artes.

XII. Guoniam Naturalis Scientia est circa metuiiudines, fui ct -- ιμ-O Iempus, quorum anumquodque necesse est aut tinnituis au statium esse sim ipsa finita magnitudo quamdam in suis partibus innnitatem

videtur involvere conueniens utique erit de Natur pertractantem pecuti ide INFINITO. Quia vero in dubio standum est pro Divina Omnipotentia, dicimus innnitum categorematicum in rebus creatis a Deo poni Posse tam in multitudine, quam in magnitudine. XII l. Expeditis in antecessum quae pertinent ad circumstantias,

tu si facilius explicatur ipsa mutatio hanc enim intelligebant eteres nomine Moms, neque tenebantur usurpare vocabula in nostro sensu, sed nos discere debemus eorum vocabularium antequam de illorum sententiis iudicium seramus t eamque dividebant in generationem torruptionem augmentationem, diminutionem, alterationem,' motum

localem juxta numerum terminorum , qui per se mutatione acquiruntur . MUTATIONI ergo in genere sumptae convenit ea dennitio, octas Eniis in Oientia prout in potentia. v. g. iam calefit lignum , calefactio determinat lignum, non qui lignum est friam enim est actu lignum Ista quatenus in potenti ad ulteriorem terminum id est calorem. Hoc sensu, qui est plane genuinus quis Recentiorum habebit dii ficultatem in ei definitione recipienda' In GENERATiom cuius terminus est Substantia

negamus quidquam nasci sine semine, vel ovo negamus accidentia esse causam proximam adaequatam substantiae r negamus causam secundam posse viribus Naturae agere in distanc. In CoouPTiom compositi veteris cujus terminus est ejusdem compositi substantialis carcntia, negamus te iari resolutionem usque ad materiam primam remanent enim in novo ali-, qua accidentia compositi veteris. Dum AUGESCiT, aut MiNUiΤUR magnitudo major quantitas est terminus incrementi minor quantitas est teris minus detriment id necesse non est admittere puncta terminativa de novo advenientia. In ALTERATiONE, si ejus terminus sit qualitas, deberet intensio qualitatum fieri per additionem gradus ad gradum praeterea hi gradus essent homogenei. Hae species mutationis olim explica-hantur in Tractatu de ORTU INTERiTU, postquam e Coelo descenderant, quia censebant corpora coelestia non esse obnoxia mutationi sed ex inconstantibus Planetarum maculis apparet hic proprium locum habere clim contineat Doctrinam generalem, & communem etiamCorporibus coelestibus. XIIII Ultima species mutationis, ne qua caeterae vix haberi possunt, ex qua minor im Dersectio arguitur in corpore mutabili est MOTUS LOCALIS, cujus terminus est Ubi, seu Locus Qui paucis messe expediunt duo reponunt Primum motum localem in sua Philosophia esse veluti Calliopen in Veterum sphaera, quae hoc ipso quod praeesset cuique Coelo, nullum habebat peculiare quare cum in motu considerari possit movens, mobile, spatium, O tempus, aiunt se de singulis agere in proprii materia v. g. de potentia motrice corporum coelestium, ubi de Coelo de potentia tua ri'. III Physic. t. 14. ' maximam habuit dissicultatem

35쪽

Utilitas & Concordia in Physici Generali n

tentia motrice Animaliuae hi da anima, de potentia motrice gravium levium ubi de Elementis c. Reponunt praeterea se distiuguere Phyin scam a Mathesi ad quam pertinet Mechanica. Statica, Astronomia,e. Nihilominus ex hoe ipso, quod Motus Localis sit obiectiun plurium scientiarum patet mereri in Phylacis uberiorem nactationem etiam juxta Methodum Aristotelis. Nam hic tanti fecit motum cicalem, ut ei tria his mediam tere partem suae Physicae generalis in ciuatuor enim posterioribus Libris Physicorum plerumque agit de motu locali atque ecum tandem onatur ostendere primum Motorem immobilem omni speciomotus hoc est Immutabilem. Cum enim nulla res reata sit sibi pere Ha sumetentia movendi dia tandem refundi debet in Deum igitur etiam viventia, quae movent di mutant seipsa indigent Supremo Motore

movente omni motu congruo vel certe non repugnante ipsi Motorios ut mobili E. Unde constat rationem Philosophi a nobis minime labe. factari, dii removemus id, quod posset eam diruere. Caeterum etiam inter ipsos Peripateticos est magnus dissensus circa superiorem modum

ostendendi Dei existentiam, ut erudite refert Mastrius sul dignus qui

videatur.

XV. Est igitur Motus Localis tam veteribus , quam Recentioribus Mutatio Loci continua, sive per mali intermedia quam definitionem alii uherius explicant, dicendo, esse transitum de loco ad locum acquia xendo novum,in deserendo antiquum vel secundum se totum vel se is eundum partes ipsius Mobilis, ut motus rotae circa axem immotum comia prehendatur. Neque id ignorabat Caelesius, sed aliud spectabat quando de nnivit motum Atra nautationam passivam Lunius eorporis ex vicinia eorum corporum, quae illud immadiate comtingunt. diramqu in quiescientia spinctantur in viciniam aliorum ii credibile est enim respexuta motum relativum ut novum tueretur paradoxum, quo asseruit Tellurem in suo systemate non moveri, quia quamul per Zodiacum ei reum ferat vult placide innatare eidem parti Vorticis Absolute tamen loquendo merces, quae ex Indiis deferuntur in navi reipis mutam incum, turris flante vento non

mutat LEGES quoquo MOTUS nonnullae quas Cartesius adstruit non facile sunt admittendae, ut quod aequalis semper quantitas Motus instar

Materiae perseveret licet enim in unda pleno translato uno Corpore transferaturin aliud tamen si in o dom linea recta occurrant duci eorpora elastica ex adversis partibus emissa, sibi mutuo destruent veloci taleui Praecipua lax Otus a recentioribus admissam me saxis quemadmodum corpus quiescens numquam movebitur nisi aliunde ad motum iniscitetur ita semel in motu constitutum moveri perget eadem velocitate, secundum eamdem directionem, donec occurrat aliqua causa, quae vel motum sistat aut velocitatem,in directionem immutet is i in omni enim mutatione semper assignari potest causa quae motum retardet, aut iter inflectat. Hinc negant quaeri debere causam cur motus conintinuetur, sed potius cur desinae mine etiam sit ut si destructis reliquis corporibus unicus lapis proiiceretur in spatiis omnino vacuis,

P. Macteius in Phys. Diis V canes. p. a. princiP.

36쪽

3 g. III. Philosophiae Veteris ac Novae.

quaecumque esset velocitas,in directio, ea per totam aeternitatem conistinuaretur. Hic vero humanus intellectus stupet. Propterea lex ista motiis , quae tamquam basis caeterarum assumitur instar xiomatis

quemadmodumis plures aliae generales dignae sunt quae expendantur in Physica quae enim velut axiomata assumuntur in icientia inferiori saepe iunt Conclusiones in superiori . QUALlTATES QSTATUS Corporum rari. densi, duci, mollisis Recentiores quidem hi expsicare solent sine turbatione methodi Feripatetici vero in propriis locis v. g. de calido, frigido ubi de Elementis . Quod si aliqua ex his qualitatibus ponatur distingui a motu figura mixtione particula rum, sicuti non debet admitti quando non probatur, adest causia notior i ita non debet reiici eo solo nomine quo dicatur occulta Multa enim latent ipsos Sapientes,in multae figurae mixtionesque par ticularum ruateris sunt pariter occulcae.

37쪽

ΡΗILOSOPHIAE

VETERIS A NOVAE

CONCORDIA

IN HYsICA PARTICULARI.

I. I mi videatur in Phylle generali nos plura Veteri Pilolci. his tribuisse, in Physica particulari animadvertet plurima

concedi Philosophis Recentiori hus, quorum industriae , observationibus debentur multae Veritates quae majores latebant. Erus utilitatem supra omnem verborum appara tum commendant Academiae Scientiarum, Regia Principum munifieentia erectae, quae sua quotannis emittunt in lucem inventa, atque experimenta Prae caeteris Gallica inter alias dotes re-eenset sal veram Physicam eo erogredi atque elevari, ut evadat spe etes quaedam Theologiae praesertim ubi agit de humani Corporis ana tome in de syderibus, ex quorum contemplatione facile est lupremum opincem invenire Etenim esse praestantem Misaam, aeternamque Naturam, in eam susspiciendam , Ibi adorandamque humano generi, palabritudo MUNDI, ordoque rerum Coelestium cogi consteri. Mundum autem sumptum pro compage ex Coelo, Stellis, Planetis,is Tellure creterisque , quae in his continentur dicimus esse unicum, quamvis potuerit esse multiplex. Licet vero ab Aristotele ponatur inter problemata Diale leae nimirum Topica utentis J quorum neutra pars constat, etiam hoc utrum Mundus sit ab omni aeternitate necne G tamen non solum Auctorita saera, sed etiam prosana AEgyitiorum . Platonicorum . Stoicorum αdocet Mundum esse factum in tempore. Nihilominus quia Mandam inevisse esseredibile , - autem scibiis au demansi ab leci ideirco propugnamus, Mundum potuisse esse ab aeterno. H. Quid vero magis erigit nostros Animos quam CORPORUM COELESTIUM contemplatio se quorum nasia et insatia illo Decies, nulla pulchrior, ad rationem, solertiamque mestanti. Multiplici observatio. ne freti, dicimus Firmamentum, in quo Deus statuit tam Luminaria, quam

38쪽

36 g. IIII. Philosophiae Veteris ac Novae

quam Stellas esse fluidum Viam Lacteam ut Stellas nebulosas esse

congeriem minutiorum Stellarum , quae collato fulgore nitent Mellas a lucere luce propria Planeias omnes excepto Sole esse opacos Ἀο- Iem esse verum ignem: Lunam optime dici a Beda Terrain aetheream. Mercurium ' Venerem suis phasibus demonstrare falsitatem 1rstematis Ptolemaici non omnes Cometas apparuisse supra Saturnum, α inulto minus universos in fisa Lunam deturvandos, quamvis aliqui fuerint sublunares Misculus Glis P Inuis,4 Martis variis Temporibus varias probare particulas magnorum Mundi corporum esse corruptioni obnoxias, non ipsa integra Corpora r quidem inu statuis ea an aeternum Causa eli um ut ignorata fuit non semel occasio profligati exercitus,

aut classis amissae ita cognita fuit pluribus Ducibus causa victoriae: -- fera dJ hominum mente absoluid in defectibus flesiarum feelera, aut mortem aliquam siderum pauente . Ex Eclipsibus Iovi ilium fatebitnm, ut hene flnotarunt Cassinus, Naraldus nihil eruitur ad probandum lucem propagari per diametrum orbis annui spatio quatuordecim minutorum Ealsum est etiam quinium Saturni satellitem obvertere eamdem semper faciem Saturno. Caeterum ignoraremus nostram Tellurem nisi oculos tolleremus

in Coelum latitudines enim & longitudine Geographicas Coelum docet ubiq; Terrarum,& medio in Oceano Quid dicam de Gnomonica, chro- nologia, quando Christi Ecclesia in suis xestis indicendis Coelum observat III. Negat Plato ullum ingenium quod non sit Naturae admirabilis

assequi posse sed quomoda septem versentur sub Primoti quid tamen

magis necessarium Mundi Lyram contemplanti, quam ordinem chordarum intelligere Cum autem ipse Discipulus fuerit Egyptiorum, ab his didicimus sequentes propositiones circa FLANETARUM SYSTEMA:

nimirum prim Tellurem manere immotam in centro sensibili Mundivisibilis tu canis Lunam esse infimam Coelo, citimam Terris Tertiis Solem moveri circa Terram tam motu diurno, quam annuo uuartis Mercurium,&Venerem ita Solem suis itineribus coronar alterum quidem breviore ambitu, alteram ampliore ut aliquando sint Sole supe riores , aliquando inferiores. Quinio, tres superiores Planetas hunc ordinem servare, ut Mars sit Iove inserio , Iupiter Saturno Sexi Iineam motus esse helicoiden in spiras. Septimo proportionein orbitarum periodorum esse harmonicam. Octoia causam motricem esse Animam

Mundi cave ne intelligas in sensu PeripateticoJ idest physice quidem materiam subtilissimam is spiritosissimam, Theologice vero Deum

G. M. Quare in vero AEgyptiorum systemate sinuod enim circumsertur non bene disponit orbitas superiorum, ut eruitur ex Iuliano Im- Peratore b aliisque veterum monumentis P, nec de uni causae physicae nec desiderantur proportiones, nec deficiunt analogiae praesertim post detectos satellites Iovis, maturni quemadmodum enim illi satellites volvuntur motu periodico circa suos Primarios translatos per odiacum ita periodi Saturni, Iovis, Martis Veneris,in Mercurii peraguntur circa Solem translatum per Eclipticam i ut inter satellites ille est tardior in motu proprio, qui fertur ampliore, exteriore orbita; ita

G V. Memor Aead Gall. an. Iro ' quis prior observaverit maculas Sci-

39쪽

Utilitas & Concordia in hysica Particulari. 37

Saturnus est tardior, quam reliqui, pellato motu proprio ut illi a tellites in parte superiori suae ibitae tendunt secundum seriem signorum ab occasu in Ortum, in parte inferiori ab ortu in occasum ita redditur ratio cur memorati Planctae primari aliquando sint directi. aliquando retrogradi Luna autem, bes, utet nunquam sunt

retrogradae in longitudine, neque centrum earum motuum transferturpe retudia cum ideo una cum Luminaribus constituunt peculiarem pro- Portionem, quae intra terminos unius diapente claudi non potest quod advertere Copernicani poterant, antequam obiicerent Telluris imis motae assertoribus proportiones inter quadrata temporum periodicorum.

cubo distantiarum a centro mollis. Cum itaque Copernicanum systema natum caeteroquin in Itali cum Philolao, adversetur plano, Olavio Sacrarum Literarum sensui unanimi constanti S. Patrum interpretationi etiam Augustini quem falso auerunt in hac materia fuisse dubium cumque contrarium sit sensuum testimonio, auctoritati AEgyptiorum cum plerisque Ueterum , non est admittendum quando verax demonstratio frustra hactenus quaesita non astertur. IIII. Quae prope nos turpius est nescire E Coelo itaque in Terras destendentes non invenimus sphaeram ignis elementaris clausam sub commvo Coeli Lunaris & quod propιer eonsuetudinem voeamus ignem non es autem ignis. Ied an tum Ether. In atmosphaeri occurrunt METEOR A. quae longe felicius a recentioribus explicantur quam ab antiquis. Exempli causa constat iam Iridem primariam nasci ex duplici refractione,in una reflexione radiorum Solarium incidentium in nubem roridam ejus colores oriri ex inaequali restactione apparere in formam arcus, quia radii debent facere eumdem angulum a sere graduum , qui de causa

di sugit insequentes, .sequitur fugientes descendit Sole supra Horizontem ascendente, ascendit eo descendente &c. Similiter exponuntur nunc perspicue caetera, quae sub Luna apparent Metusa.

V. In Terris IGNE Ouid utilias Ejus virium plenior cognitio

peperit Pyrotechniam, nymicam, aliasque artes magis necessarias. Non tamen illius laudes Metterimus ut dicamus ope Chymicae verum aurum consectum fultae. Qui enim id actitarunt, licis suos, quos maxime divites esse oportuit in extrema reliquerunt paupertate . Propterea moraliter loquendo non est possibile humanae arti verum aurum

efficere, cum adhuc ignorentur peculiaria ejus principia . Ubi adve tere libet Platonem quando assignat pyramidem igni cubum Telluri&ta, nequaquam habere, mente corpusculorum componentium figuras, sed AEgy ptiaca illorum Elementorum symbola sumere autem sym-hola pro re significata est toto celo aberrare Calor ignis non facile Cum dolore Animalis comparandus dolor enim est in Animali, non in acie gladii, at calorem me in igne totum genus humanum agnoscit dum fatetur ignem esse calidum Iormaliter, non virtute tantum ut pi ca ante ristotelem, Platonem distinxit qualitates activas a passivis, in priorum numero recensuit calorem x .

40쪽

,8 s. IIII. Philosophiae Veteris ac Novae

VI AERIS assectiones nunc metimur mensuris veteribus ignotis, ut calorem, frigus thermometro gravitatem, aevitatem barometro, humiditatem ac siccitatem hygsometro . densitatem ' raritatem ma- nometro Vis quoque elastica magis in usum redacta est, quam emispore Heronis Machina Boyliana ad extrahendum qua um fieri potest aerem plures detexit veritates Antii pneumatica ad attolle asaqua jam ubique frequens propior ingens ejus commodum Non igitur steriles sunt speculationes Physicae, quando talia commoda quotidianis usibus subministrant. Ventus ei aςris agitatio . quae provenire

potest a pluribus causis et bere iis Phylicis perispe idem effectus,

habetur a diversis causis diverso tempore, neque unica est in omnibus. Aut etiam cumulus multarum, creditur una. Propterea non possunt omnia explicari per acidum. alcati, aut per vim magneticam tantum, aut per solum vorticem. aut per solam mixtionem particularum c. id enim est praebere univers aegris eamdem medicinam

VII AQUARUM si uentium leges post Galilaeum excultae, si in praxi deducantur, agrorum inundationes tollunt, allevant operarum labores, a Principum ex pentas minuunt in derivandis . vel fraenandis

numinibus, in construendis fontibus &: Cognitis quoque gibus in-sdentium humido seu fluido solui possunt Problemata cis metallis ad ut teratis, cujusmodi fuit corona aurea Archimedi proposita . Quod Mathes sibi vindicavit duas hasce facultates Hydraulicae,' Hydr

staticae debet Physicae earum observationes in causas Ad explica eum autem Maris aestum, utin motum perenne aquarum frustrari curriuit ad motum Telluris diurnum i quemadmodum nulla necessitas recurrendi ad perpetuum miraculum ut salvetur origo ntium ex Mart. Quaestio illa an Elementa possint invicem transmutara pendet ex v Diasyiiemate circa compositionem corporia naturalis Mutinantiae genera tionem . Hinc Peripatetici, qui admittunt ignem vere generari de novo nec solum prodire e latebris, allirmant invicem permutari vulgaria Elementa i negant Atomisbe, qui cujusque Elementi partaculis vaginant peculiares .in perpetua figuras.

Vill TELLUREM esse sphaericam suosque habere Antipodas d

cui Physica antequam utramque veritatem experientia connimaret.

Qui cientiam omnem sola aestimant utilitate, brevissimi scilicet mercatorum ulna , hac immensas novi orbis Frovincias metiantur.' agnoseant universas Philosophiae deberi ea Magist sis Uuce novum orbem detexit Columbus . statutis sui cursus arceribus ubi metam

veteres Heroes posuerant. Dum autem dicimu Tellurem sphaeritam.

intelligimus physice , non mathematice. Ex motu quide in pendulx nullatenus inrertur elle figurae ovatae ad polos depressae tamquam edet genita ex gyro ellipsa circa minorem axem . An viceversa fit figurae ovatae oblongae, sub polis magis elevatae . ut aris Meridiani Terrestris. sit longior, quam axis inuatoris errestris, suadent quidem mensurae Geographicae a clarissimis Viris captae . sed non vincunt variis dei causis Multo magis obnoxiae sunt errori, quae in umbra Terrestri Lunam projecta deducuntur tum propter inconstantiam atmosphaerae

SEARCH

MENU NAVIGATION