Josephi Quarin, ... Animadversiones practicae in diversos morbos

발행: 1786년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

D n Ρ Η Υ H I s I sejictbntur, neque tam multo muco mixta sunt. Ex obtervati ὀnibus quoque fide dignissimis constat, quosdam e febre hectica praesente, sputisque u purulentis & diuturnis phthis eos co jecturam cepisse, at, cum cadaver sectum esset, pulmones plane integros repertos fuisse. b)In aliis i morte pus inventum est, quod cavo thoracis insederat, quin ulla ejus signa praecesserint. Sic Cl. Portat juvenis meminit leucophlegmatici, subita morte exstincti, qui thoracem sinistrum puris plenum exhibuit nullis sere pubmonis relictis vestigiis , neque tamen , cum vi-Veret, ullum unquam morbi pectoris indicium

Praebuerat.

Dissicilis sane curatu hic morbus est, testante

Forti ob saecidam pulmonum naturam, motum

que eorum perpetuum. Multi omnino phthisin insanabilem esse credunt, sed uti Schen ius cc contra praejudicatam hactenus medicorum & scholarum opinionem asse: it, minime in desperatis morbis habenda est. Aurelianus quoque, etsi pulmonum ulcera dissicillim d consolidari dicat,

non tamen insanabilia ea putat.

Curavi inter alios virum, qui ' viginti &lius abhinc annis gravi phthisi laborabat,

unde pedes ei, & abdomen valide intumuerant copiam etiam non mediocrem sputorum ejecerat, adeo scelentium, ut nemo adflantiu tu ferre eorum odorem posset. Tamen ope medicaminum ita convaluit, ut in hanc usque diem vegetus ac torosus supersit.

Illa periculosior phthisiis habenda est, quam

62쪽

febris aeutior comitatur; at quae ab harmoptysi Oritur , per vim externam illata, ea ceteris paribus Deillime sanatur. Quae a parentibus in sobolem derivatur, aut ab lichiade, vel arthritide nata est, sere omnem opem eludit. Quae improviso vires frangit, & extremas corpori S partes, imprimis pedes ineluctabili se, gore corripit, ea plurimum periculi habet. Nullum unquam vidi, qui si calculos tussiendo ejecisset, mortem effugerit, etsi Morgagnius

contrarium animadverterit. Gravidae , quae phthisi assecta sunt, saepe brevi. a partu tempore intereunt, licet sanum ac torosum foetum ediderint. Cum corpus subita macie extenuatur, malum. Qui cibum avide appetunt, neque tamen inde reficiuntur, de iis conclamatum. Ubi in phthisi confirmata desinit expectoratio, viresque indies magis collabuntur, brevi tempore exstinguuntur aegroti. Hinc recte Langius d) pronuntiavit phthisicum pectus absque

iussit propinquam mortem praenuntiat. Malum omen praebent genae roseo colore uisuis, prurigo corporis, pustulae, rubrae, miliaribus si miles : pessimum sudores, dejectiones colliquefactae, & fluentes capilli. Vidi equidem sanatos quosdam, qui sputa

gravissima, omnino purulenta, ac viridescentia exscreaverant, sed nullum morti ereptum vidi, qui sputa cupiosa aquosa & Onaecentia , que is purulentae velut insulae innatabant, ejecisset. Quidam magnam sputorum copiam eXcernunt,

quin math ad modum se habeant; unde Cl. Vogel

63쪽

autumat, foveas quasdam formari saepe, quae in pulmones quidem sele insinuent, at callosis undi- 'que parietibus ita obductae sint, ut collectum ibi pus neque penetrare paren chyma, nee contamis nare ullo modo possit. Nunc quae in curanda phthisi notanda mihi

Cecurrent, recen lebo.

An Ili modicas, at repetitas venae sectiones commendant, quo febris & inquinatus cacoch mia purulena sanguis minuatur; id praecipue illis convenire aiunt, qui plethorici ante & calidiore natura fuere; ne vero jactura sanguinas cruditatem, aut hydropem accersat, fricari corpus, M leniter exerceri volunt. Prosunt quidem interdum phlebotomiae ad iij lv. uncias iterato susceptae; id quod jam Fortis, & Bonnctus insinuavit, cum pulsus durus tangitur, cum corpus calet, & cruor eductus densus est, aut dolor, tensiove pectoris percipitur : ast ubi pulsus debilis, viresque frae animadvertuntur : vel cum corpus sudoribus diffuit, pedesve in tumore sunt, venae sectio mortem accQlerat, etsi sanguis insulae instar sero innatans, densa lardacea tegatur crusta. Cavendum, ne sanguis tamdiu eXtrahatur , donec nulla crusta conspicitur. De Haen xx. guttas & ultra elixi r vitrioli anglicani bis, terve per diem pluribus mensibue,& annis quandoque cum fructu praebuit; sed haec in phthisi solum remedio esse videntur, quae post febres diuturnas sequitur, ubi prava cruoris materies, in integros pulmoneS translata congregatur, sputorumque specie ejicitur : praecipue cum vires prolapsae sunt, & sudore., atque di arrhaea urgent. Cum vero inflammationis signa .pparent, peritieiosum id remedium foret.

64쪽

B C A P U T V. Triginta abhinc annis acida mineralia , dine

dio aut demulcentibus , ne tussim exasperent,

mitigata, phthisiicis praebui, sed nυllo prorsus

emolumento; quin odor sputorum adeo teterreddebatur, ut vix tolerare eum circumstantes

possint. Sculgius succo cucumerum. bis die, duarum unciarum pondere dato, hecticos la tabidos sanatos vidit. Borellus vero cujusdam meminit pepo

num esu curati.

Cl. Muget phthisicum cucumeribus cortice exutis, & pune bis cocto, medicamenti loco exhibitis ad sanitatem perduXit. Haec ferme tentari possunt morbo ingruente, cum febris validior est, cum vires constant, aegrique stitim, & aestum queruntur : at ubi Corpus languet, humores solvuntur; M alvus liquidior fluit, locum non habent. Aerem fixum , respiratu attractum magis noxium, quam proficuum fuisse, certis experimentis Comprobatum mihi est. Neque oleum asphalti bis, quaterve per diem a guttis x xiv. cum saccharo propinatum prodest. Nonnulli aquam calcis, laete temperatam, ulceri exsitecando, & lactis coagulo impediendo adhibuerunt. Ego quoque idem antei complures annos tentavi; sed qui inde levari videbantur, paullo post

de appetentia cibi suppressa, ac quodam ventriculi pondere querebantur : sputa cum labore educebantur, anxietas, & macies augebantur ,& omnia in deterius ruebant. Plus etiam detri menti affert aqua calcis, recens parata, quae Macrior , & magis caustica est. Quidam fonticulos commendant, alii setacea,

quorum ope seminam phthisi assectam Hildanus

sanatam

65쪽

sanatam fuisse resert. Sed haec emolumento esse vj x poterunt, nisi morbus a scabie repulsa, ludoribus v. g. pedum nimis cito fugatis, aut ulceribus consolidatis ortum trahat; imo ne tum quidem ex re fuerint, si febris major urgeat, aut aeger macie consectus sit, cum his remediis corpus

magis attenuetur.

Pessimo consilio nostri, ac inprimis pauperes

oleo sa, veluti unguentum mendicorum aut axungiam devorant.

Laudatur a nonnullis in phthisi polygala senega. Duplex in Austria nascitur polygala , vulgaris,& amara; haec essicacior est, & senegae non absimilis a CeL Jacquino creditur, quam ejus sententiam sapor u odor herbae balsamicus confir

mare videtur.

Du Hanael faetis experimentis virtutem polygalae tribuit bechicam, incidentem, expectorantem, di sanguinis attenuandi vi praeditam. De Haen eam nec spissitudini inflammatoriae. nec diathesi humorum purulentae corrigendae 2ptam esse docet, quod post diuturnum ejus usum sanguis emissus densa crustu coopertus fuerit. Neque ego phthisicum ullum, solius usu polygalae , sanatum vidi, sed ubi materies purulenta muco tenaciori juncta dissicilius excerneretur, aut ventriculus langueret, eam vel in decocto N. i9. vel in electuario cum aliis remediis adhibui. Rad. polygal. amar. Unc. β. t Syr. liquirit. unc. j. Sumat tertia vel quarta quavis hora dr. J. Nunquam inde aut vomitum exstitisse, aut largius urinae profluvium , diarrhaeamque observavi.

Commendatur & in phthisii lichen issandicus,

66쪽

in ejus naturam ante plures annos me rogante

indagatum est, oleo, sale acido, multo phlegmate , ia paucissimis terrae particulis constat ;cujusque amaritiem partes gummiresinosae e Sciunt.

Olaus Borrichius eum anno i 67 . e) musci istandici nomine prodidit, atque inter Pectoralia locum mereri docuit. Viennae primus lichenem issandicum , cujus virtutem e Cl. Scopoli commentariis didiceram auspicato exhibui, maXime tum, cum corticem aegri non ferebant. Sed neque, cum cortex juvaret, lichene abstinui, quin unum eum altero persaepe conjunctum exhibui. Nuper illum etiam in inveteratis ac perti

nacibus tussibus, phthisique incipiente salutarem Cl. Her Z D expertus est. Et si eum saepius inessi cacem fuisse non

nega Verim, nunquam tamen majori in suppuratione, ut Cl. Cullen g asserit, nocuisse

observa Ui.

Egregium certe lichen is an dicus nutrimentum praebet, essicitque, ut lac a debili ven triculo facilius, ac commodius digeratur. Ρrincipio decoctum Ν. et O. aquosum lacti mixtum, dein lichenem lacti incoctum propina Vi. Infusum thei forme non magnam vim ha het, sed si lichen nimium diu coquatur, Perit amarities, te Vappida redditur decoctio. e) Ain. H11D. cf Bri e an AeVte. g Mat. med. p. aos.

67쪽

D n P Π T II 1 s I. SI Neque etiam nimis mucilaginosum esse decoctum convenit, ut eo sacilius minora vasa Per Vadere possit.

Commendat Cl. Bergius h) pulmentum,

e lichene istandido, frigida macerato confedium, quo amarities e Xtrahatur; cum concoqui facillime possit , & aegri etiam , frequentiore vomitu chronico assii dii, qui omne nutrimentum rejecerant , illud retinere potuerint. Nunquam, ut quidam voluere ex usu lichenis istandici di arrhaeam secutam fuisse memini. At cortex per uvianus est praesta missimum phthiscos remedium, & ejus praecipue, quae vomicam apertam consequitur, aut in tenerioribus feminis proles lactantibus contracta fuit. Tum etiam, cum vel e remittente febri vel intermittente natus e it morbus, unica salutis spes in cortice collocanda est. Lewis quidem noxium esse corticem dicit, nec ei venerabilis Tralles favere videtur ; ast ego cum Mortono, Lose ke & Uerlhoss, triginta & amplius annorum usu vim ejus praeniantissimam sane & peculiarem e X pertus sum.

Legi meretur Cl. Christiani Jager de corticis per uviani in phthissi usu, quam Cel. Bald inger denuo edidit. ci

Nonnulla tamen , antequam cortice utaris, Praemittenda, aut cum eo conjungenda erunt.

Ubi pulsus durus, dolor pectoris, aut calor

corporis major animadvertitur : cum tussis sicca est, aut sputa aegre admodum eX screanis tur, Vena ferienda est.

68쪽

a C A P U T V. Sanguinis detrahendi copiam , e viribus . aetate, & iis, quae praecesserunt, metiri decet. Rusmodi aegris emollientia propinari debent, ut insusum florum verbasci & liquiritiae.

Tum enim obcst corte X; nec decocta conveniunt, e X herbis pectoralibus confecta, quod iis saepe sputa supprimuntur. Postquam praedicta symptomata emendan tur, decoctum eX agrimonia, urtica, Vincaper vinca &c. in rem faciet. Ubi vero, eXpe toratione satis commodε procedente, Vires dejiciuntur, aut febris observatur, statis temporibus magis infesta, ad corticem confugiendum est; saepius enim, uti Id. v an Swieten observavit, febri lentae remittens , aut quotidiana, aut tertiana duple X accedit. Haec cortice impugnanda est, ne duplici morbo oppri

matur aeger.

Tum quoque , cum aegri magnam vim spotorum eXPectorant, pulsuque sunt debili, &viribus deficiuntur, cortice utendum erit ἔcontinenda namque intra certos limites e X pectoratio est , quod , pure non satis e X creto , ejus acrimonia una cum ulcere augeatur, &,li nimia sit, pus quoque bonum, quod actsanandum ulcus requiritur, hac ratione abstergatur, ac cor PUS CXhauriatur. Oportet autem a leviore corticis dosi inchoare.

De doctum substantiae praeferendum est; haec enim non rarti auget calorem, angustias aegris creat, & expectorationem inhibet. Μ orem quoque vim decoctum habet, si Cortex per plures horas ante infunditur. v. K. Cort. peruv. selectiss. unc. j.

infunde in aqua servente ;

69쪽

stet per I 6 horas in infusione leni.'coque per horam : adde Rad. sale P. dr. j. Coque per 2 horae partem

Syr. de symphyt. unc. j. β. Sumat tertia, vel quarta quavis hora dimidium vasculum.

Infusum corticis peruviani frigidum nunquam , quod sciam , optatum succesitam habuit, recte enim Cl. Strack cka nuper asse ruit, frustra esse eos, qui vino, aut aquae corticem infundi jubeant, cum vix aliquid

hoc modo extrahatur, ut uberius per eX per immenta a supra laudato Cel. Prosessore de V ellinstituta elucescit. l Pro diversitate symptomatum varia quoque corii ci jungenda sunt. Si aeger strictiore est habitu, & sputa dissicilius emergant, emollientia, uti flores verba sci : si tussis vehementior a me teria acri proficiscatur, id quod praecedentia, & sputum tenuius docent, demulcentia , ut radix salep : si habitudo aegrica chectica sit, & sputa crassiora, polygala amara, si corpus macie confectum, imbecillusque ventriculus, lichen istandicus cum cortice exhiberi debent. His omnibus commodδ liqui ritia additur, partim ad ingratum corticis saporem emendandum, partim ad expectorationem faciliorem conservandam. Ubi inter decocti corticis peruviani usum calor imminuitur, sputa emendantur, nec tanta

h) de Feb. intermitt. p. 77

l) vide Tractatum de febribus , me editum.

70쪽

copia ejiciuntur, quin tamen respiratio impoditior evadat, cortex in substantia, vel inmixtura aut bolis ad iij - iv. drachmas per

diem praebitus fanὐ prodest.

Eadem ratione ac do si quandoque absque aliis praemissis medicamentis, moX e X hibendus est, cum febris intermittens urget, aut Corpus valde deficitur viribus si expetestoratio satis expedita, sputa purulenta sincera, calor mitior, & pulsu ε debilis animadvertuntur.

Nonnunquam moX a sumto cortice, quandoque sub diuturniori ejus usu, praecipue cum frigidiori se aeri objiciunt, aegri oppresssione

pectoris corripiuntur, sputa reprimuntur, &anxietas accedidi. Eiusmodi aegris, cum symp- tomata ingravescunt, cum pulsus durior tangitur, aliquantum sanguinis extrahendum est, lenia item emollientia, & expectorantia adhibenda, ut decoctum e X malva cum pauca

p0lygala, & liquiri ita, alit pulveres ex gummi

arabico, trangacanthae, cum extracto liqui ritiae. Ubi vero melius fit aegris, denuo ad cor vicem redeundum , si vero rursus laedantur , ab ulteriore ejus usu abstinendum est. Quorum febris, postquam cortice per longius tempus cum praedictis cautelis sunt usi , non modo non decrescit, sed potius augetur , de iis nihil fere sperandum, nam a morte V Clvlcera exhibent sinuosa, vel tubercula, aut foro phulaS.

At ubi sub remediorum supradictorum e X-hibitione nulla febris, nec calor animadvertitur, pulsus mollior, facilior respiratus, Jr expectoratio liberior est, sequentes Piluis

SEARCH

MENU NAVIGATION