Josephi Quarin, ... Animadversiones practicae in diversos morbos

발행: 1786년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

DE PHTHIs I. Extr. agrimon.

Mastich. G. arab. dr. h. Ex tr. liquirit. dr. j. Fiant cum syrupo balsamico pitulae gr. iij. Sumat ter de die v- viij. Cum aeger pallet, nec febris, aut orgasmus adest, praeter pitulas jam descriptas extractum myrrhae aquosum tentari potest. 4'. Sacch. lactis unc. j o.

Cautius tamen myrrha utendum, ubi aegri haemoplysi antea laborarunt. Balsama phthisicis non conveniunt, quod calor cm & febrim augeant; et si ea veteribus, Propterea fortassis commendata fuerint, quia ad tuenda adversus putredinem cadavera iis

utebantur.

Cl. Spiet mann balsamum de Mocha ceteris ob gratiam, & vim calefaciendi minorem

Praeferebat, sed raro sincerum invenitur. Mihi quidem ante complures annos ejus copiam fecerat patruelis meus Comes a Schwach heim, quondam Imperatoris Caesaris ad Turcarum Imperatorem legatus, a quo id muneris loco acceperat , sed non majorem ejus vim expertus sum , quam illa , quae in terebinthina cocta inest, quae, cum oleo minus abundet, minus calefacit.

Superest, ut quaedam de symptomatibus vel curandis, vel palliandis dicam. Tussi phthisicorum mitigandae, optata idonea praedicantur; quae quidem initio morbi prodesse possunt, cum febris nondum magnΟ-Pere invaluit, ut noctu pulmonibus quies concilietur , aegrique frequentibus concussionibus,

72쪽

16 CAPUT V.

non adeo laedantur ; secus nocent, cum febrim augeant, & corpus ad sudandum magis disponant. Nonnulli, sumpto opto , cibi appetitum amittunt, alii universi corporis prurigine corripiunt Ur. Praestat par egorica , ubi ob vehementiam iussis indicantur, altero, aut tertio quo Vis die praebere , ne corpus iis ita assuescat, ut dosiis augenda sit, & sympto maia, supra memorata, ingravescant.

Opium in substantia praeserendum est tinctu ris spiritu ossis, quae ob crocum & aromata, calorem, febrim, & sudores augent. Si tussis nimium sicca est, pulvis e speciebus diatragacanthae , & extracto liquiritiae convenit; cum vero sputa nimis tenacia

sunt, vel levis oxymellis scillitici dofis, vel insusum hytapi tentandum est, aut hermes mineralis quidpiam, addi prioribus pulveribus

potest. Sputis provocandis minus tuto emetico adhibenturis Nonnunquam aegri, tussis vehementia irritati, vomunt, bilemque, quae etiam in sano ventriculo liberi fluctuat, mechanico hoc motu re iciunt. His certi inauspicatissimi vomitorium propinaretur memini enim , aliquos citius propterea periisse, quod medicus, malum ratus in ventriculo haerere, febrim lentam

pro gastrica habuerit, & emeticum propinaverit.

Adversus sudorem colliquefacientem phthi scorum, nonnulli agaricum, duorum granorum pondere sumendum praedicant; sed tanium abest, ut eum nunquam salutarem repe-

73쪽

DE PHTHIs I. J7rerim , ut oppressionem pectoris potius auctam ab eo fuisse iciam. Salvia, quae quidem sudorem, post febres e Xortum , comprimit, in phthisicis nocet,

cum calorem, & siccitatem majorem inducat. De costum corticis per uviani, cum e Xigua

ali xir vitrioli do si , longe caeteris ad hunc scopum praestat. Exitiosa phthisicis di arrhaea est , quam colli quativam appellant, 1 ed non omnis pro hac habenda. Quandoque in iis orituri, qui lacte utuntur, & tum ejus coagulo originem debet; his potius rha barbarina, & clyimatae X infuso chamomillae conveniunt; nam si di arrhaea sistatur, auguntur aegri, inflatur ad domen. & spiritus multo agrius ducitur. E sententia Cl. Rosenstein quamdam addi arrhaeam phthisicorum comprimendam, Vim habet cortex melle rasorum mixtus , si horisa febre vacuis sumatur; sed vel ex his patet, non esse hic de sobri colli quativa sermonem . cum, qui ea laborent, vix unquam ab ejui modi febre immunes sint. Ad hanccc diar 'rhaeam impugnandam , & perniciosam eiu Speriodum prolongandam decoctum sale , pulvis salicariae, et pare gorica dari possunt. Laudatur a Boerha ave & vanSwiet en clysmae theriaca & terebinthina conformatum; sed enema, ex Opio cum gummi arabico paratum, praeferendum esse videtur; cum calida illa, ut theriaca & tcrebinthina febrim, aestum, &sudorem augeant.

Ad phthisin sanandam non solum eiusmodi

remedia requiruntur quibus febris fugetur,ca Cochymia purulenta corrigatur, & via ad

ulcus consolidandum fiat, sed necesse est, ut

74쪽

18 C A D U T V. eorpus nutriatur, & chylus probus generetur scui proposito , prae caeteris , lac opportunum est, quod illud animalis nostri liquidi naturam

facilius induat, nec tot mutationibus egeat ante, quam in chylum abeat. Praestat caeteris lac muliebre, quod non tam facile ab acido, ac vaccinum coagulatur. EPapillis optimo eventu fugitur , nisi ab hoc opere abhorreant aegri, vel jam ad extrema deducti sint. Vidi nonnullos, quibus sugendi Conatus adeo pectus oppressit, ut ob spiritus angustias desistendum iis fuerit.

Lac humanum, uti van Swieten observa-Vit, Optimum, quatuor, aut quinque a refectione horis, ducitur, nam quod mox a cibis. sumtis emulgetur, crudum est : quod autem duodecim ab ultimo pastu horis exsugitur , subflavescit, et ad urinae odorem accedit. Cum aegri viribus magnopere deficerentur , nutricibus decoctum corticis per uviani non sine fructu propina Vi. Neque illud hic praeter cundum Videtur , quod mihi, cum plures phthisicas, uterum gestantes, tractarum, non semel accidit, videlicet, ut, postquam illis corticis decoctum larga manu praebuissem, proles ediderint sanas latorosas.

Laudatur quoque lae asininum, & caprinum : hoc Ill. v an Swieten tum adhiberi jubet, cum ulcus detergendum : vaccinum ve- το, cum consolidandum est. Lac asinum alvum persaepe crebriUS movet, sorte ob nimiam tenuitatem : plerumque, quod Pluris constat, parce hic nimis propinatur Unde miror, cur ei nondum equinum subrogatum sit, quod proxime ad asininum accedit.

75쪽

D E P Π Τ H I s I. 59 Lactis caprini virtus ob diversum hujus animalis pastum dubia est, cum modb alvum

laxet, modo constringat. Celsus Aurelianus olim ad levandum caeliacum morbUm, lac commendavit caprae, sed adstringentibus u balsamicis herbis nutritae. Quae ratio pascendi animalis, cum ejus laetis tantus sit usus, universim adoptanda foret. Dolendum, hic Viennae saepius in usum vocari lac debere animalium pravo pabulo vescentium, nam teste Galeno, m) pascua animalium ad lactis

Corum naturam constituendam maximam vim habent.

Et sane quotidiano usu docemur, odorem , colorem imo ia saporem laetis, pro diversitate

alimentorum diversum esse, vaccas a qui S laetentibus , & palustribus utentes lac , & butyrum

ingrati odoris praebere. Ubi febris intensior est, lac non convenit , quod, quae partes ejus in cremorem abeunt, facile aeres, & rancidae evddunt e quae vero caseos desunt , eae brevi putrescunt.' Itaque aut serum lactis, aut lac ebutyraium substitui debet. Consulium est, lac initio praebere, aqua dilutum,

ne infirmiores pulmones a bono etiam nutrimento nimium opprimantur.

Cum aegri, dum lacte utuntur, acidi sensum Percipiunt, absorbentibus utendum est, sed abstinendum a sapone, humores nimium solvente, & febrim quandoque exasperante. Si appetitus ciborum minuitur, vel pondus in

regione ventriculi animadvertitur, nec alvus solvitur, magnesia nitri cum rheo praebenda est. m) de sanitate tuenda L. V.

76쪽

6 CAPUT V. Ubi vero alvus nimium fuida dejicitur, my obalant, vel flores rosarum siccati, laetique anfusit conveniunt. 'Si inter laetis usum macies augescit, glandulae

Cum phthisis ex ictero orta fuit, lactis usus

damnandus est. Austriaci curationem , quae solo lacte peragi- etsi ab rbentia, corticem, aut Ina barbarina pro symptomatum diversitate exhi-Deas. itaque 3us carnium, aut, si febris id sinat, Carnes teneras praebere illis oportet; teste enim auero, M lac adultos debilitat, neque adeo Con Uenit vino utentibus, aut iis, quibus laxa,& debilis fibra est.., Vinum immoderatius ante morbum hausiare, lac oneri esse solet, uti multis quoque aliis , quin causa appareat . quemadmodum Tisibi animadvertit. lactis usum, etiamsi corteX &e. Iis adhibeantur, sputa nimium copiosa ejiciunt, tunc a la e omnino abstinendum est.

Nuper in phthisi laudabantur glandes quercustostae, Praecipue cum obstructio glandularum

una notatur. NRee e Ill. Murray animadvertit ea, quae deeru glandium quercus apud veteres leguntur, ad alias potius species sapidiores illas, & saniores pertinere; nam, quae apud nos nascuntur, glandes adeo insipidae sunt, ut credi vix postat, quem

extrema fame urgente,

vesci Illis aut velle, aur posse. Certe panis, e n) T. VII. P. II. p. 43.

77쪽

DE PHTHIs I. 6 Ique reuum glandibus, dum annonae magna cariistas esset. consectus; alvum obstipavit, & funestum cholerae malum vescentibus attulit.

Decoctum praeterea illarum multis phthisicis nullo prorsus commodo propinatum fuit. Quibusdam aquae medicatae, veluti selterana cum lacte prosunt. At ubi corporis vires admodum fractae, aut phthisis in nutricibus per nimium infantis lactatum contracta est, spadanae , nisi febris prohibeat, cum lacte praeserendae sunt:

hae enim corpus magis roborant, & ventriculum laeti ferendo magis aptum eniciunt. Damnabili sane instituto plures aquarum medicatarum librae matutino tempore ingurgitantur ;cnm ventriculus D intestina hoc modo nimium distendantur, ac debilitentur, flatusque generentur.

Quamobrem etiam a prandiis, postquam digestio persecta est aquarum medicatarum quidquam

hauriendum est. Universim, quod attinet ad aquas medicatas. illud Spiet manni tenendum praeceptum est , ne major earum copia nimis brevibus intervallis ingurgitetur : ne ventriculo ei bis repleto ingerantur : ne ve a non asilietis frigidae potentur, hinc

vas, set teranis repletum, quandoque calidae inserendum est. Nonnulli lac tepidum non serunt. sed frigidiusculum adpetunt. Cavendum tamen a frigido, ne sputa cohibeantur. Incipiendum a minori dosii. ConsultΠm quoque, principio lac , aquis medicatis magis dilutum propinare; tum si aegri serant, minore aquae copia

temperatum pra bere.

Inter aquarum usum mineralium nascitur quandoque pleihora ita, ut ad levem venae sectionem

recurrendum sit.

Nonnulli seliciter saccharo laetis usi sunt, quod

78쪽

61 C A D U T V. sal est essentiale, seponaceum, gratum, & ob virtutem oleos salinam, abitergens , incidens,

simulque demulcens. Curandum, ut recens paratum fit, ne ranceat.

Concedi possunt jura e testudinibus aut ranis confecta. Ostreae erudae multum & bene nutriunt; hinc phthisicis concedi possitnt, sit absque succo citri comedantur, neque ventriculus inde gravetur. Lycoperdon tuber Linnei ab Hispanis laudatum, nostris nimios calores creat.

Insaluta es tamem a Cl. Zdckert habentur ranae, quae in limosiis aquis degunt, quod iaventriculo molestae sunt, & febrim generant. o Minus tuto cancri fluviatileS adduntur, queis interdum calor & febris augentur. Damnandae gelatinae, quae a debili ventriculo, pulmoneque imbecillo non superantur; quare aut respirationis dissicultas increscit, aut hydrops accedit. Alimenta phthisicis saepe , sed parca manu praebenda sunt, ne a turgente cibis ventriculo descensus diaphragmatis, M libera ea propter pulmonum dilatatio impediatur, vel a bono etiam chylopulmo debilis obruatur. Vina phthisicis haud conveniunt, sub finem tamen aegritudinis, si1 febris absit, dulcia, & vix spirituosa; ut Ri sco Se Margimino concedi possunt. Si vero cerevisiam in eodem statu appetant, quae sequitur, cum sat grata, tum salubris erit,

79쪽

DE PHTHIs I. Rad. symph. une. β. Infunde cere visiae bene sermentatae u defaecatae mensur. h. Stent vase clauso; ubi frigent, cola I exhibe. Non immorito coelum ruris amoenum, salubri herbarum spiritu refertum, nec impuri S, quibus scatent urbes, vaporibus inquinatum phthisicis

commendatur.

Vitandus est aer montibus vicinus tum ob subitas, queis obnoxius est, vicissitudines, tum propterea etiam , quod aegri commodius serunt aerem graviorem, quam leviorem. Eandem ob causam in summis montium cacuminibus 9 c lerius homines, & d ssicilius respirant. Barth lomaeus quoque Paschetius refert, Genuae complures tabidos, & phthisicos, ob aerem nimis

tenuem, evadere.

Absint phthisici, ut Rama ZZini monet, a locis sepulturae; item a coriariis, pellionibus, fullonibus, saponariis, quorum suetor ventriculo, upulmonibus inimicus est. Fugienda aura vespertina asperior, quae teste Mortono, phthil in deteriorem reddit. Videndum, ne plithisici in conclavibus degant paludes spectantibus, vel solo nihilum altioribus; praecipue cum uvidis in locis domus sitae sunt. Paucis abhinc annis stabula vaccarum habitarephthisici jubebantur , at sinistro prorsus eVentu. Murray feminam vidit, sere suffocatam, elisi unica in bubili vacca stabularetur. Aer humidus sumtu olibani, mastichis aut styracis corrigendus est. Commendabantur quoque sumtus balsami sei, tanquam tussi profligandae opportuni, sed & tus is inde, sebris majus incrementum cepere, in

80쪽

quibusdam sputum sanguinis successisse vidi. SuM-migia plus asthmati humido, laxis pulmonibus,& catarrhalibus affectionibus convenire videntur. Aliquot phthisiicos in urbem Baaden paucis miliaribus distantem miti, non eo quidem consilio, ut thermis uterentur, sed ut auram illam, sulphureis exhalationibus imbutam, caperent; quae res illis levamento fuit, sed pluribus experimentis, imposterum capiendis, confirmari debet. Cl. Roux refert, phthisicum, variis remediis incassum adhibitis, lith antra cum fodinam ingressum, cujus aere sulphureo & eX pectoratio promota est, & sanitas demum consequuta. Vix commendandam phthisicis equitationem censeo , cum inde sanguinis per pulmones trajectio augeatur, ulcerique consolidando quies potius necessaria sit. Hinc Hales pulmonum debilitate laborantibus etiam modicas corporis exercitationes dissita det. Morgagnius eXempla affert phthisicorum, quibus celebrata a

Syden hamo equitatio mortem accelerauit.

Clarissimus olim in hac Universitate Professor Joannes Melchior Storck , cui, siqua est in me artis medendi peritia, eam plurimum debere me plane confiteor, e X h Tm Op-tysi in phthisin inciderat. Hic, cum eqUo aliquando insideret, graviore haemopto e correptus est , ac demum e phthisi periit. Plus emolumenti equitatio habet in febre,& tabe, quae e viscerum obstructionibus nata

est. Et fortasse nonnulli ejusmodi aegri, qui sanati sunt, pro phthisicis habebantur.

Veteres navigationem hanc in rem commendarunt. Hinc Plinius ait: neque enim Aegyptus Propter se petitur, sed propter longaevitatem navigandi.

SEARCH

MENU NAVIGATION