장음표시 사용
2쪽
fit in omni vita aut optabilius , aut bonoriscentius
quam ut hodie tandem liceret sudiorum meorum rationem aliquam , S luti Dccimen exhibere , quo me jamduduVt
3쪽
a magna quadam tibi probandae s mi
nus eruditionis, at certe erga graviores
disciplinas voluntatis meae cupiditate impelli ,sentiebam. Memini enim, quantam, dum esses Romae, asserres mihi alacritatem liberalium artium , scientiarumquc
excolendarum, quum mouer S, multa,
V magna propolia esse viris doctis ubi
que praemia, es quum exemplo tuo docereS, hominis esse ingenui , ae a vulgo rem ti in eo, quod semel susceperit, vitae insituto iligentiam, o uitatem , cou- stantiam . Atque. hic vides , quaretus id minus cogitanti se mihi opportuue ape
riat laudum tuarum campuS: at per eum, quam late patet, me vetant excurrere
satietas primum, ρο fasidium , quo δε-
lea assci ex rerum a te praeclare ges rum commemoratione; deinde Usa assu,
tas , re nec tudo , quam ad familiae
meac ornamcntum , rerumquc mearum
praesidium habere me tecum, quotieS c gito , toties, me in magnam natum esse fom
4쪽
fortunam, intelligo. Omissa igitur, quae
tibi es ingrata , quaeque a me ridetur
aliena , tuarum laudum praedicatione , ad causam redeo, cur has ad te mitto theses tuo nomine exornatas. Hunc si quan
do libellum per multas gravissima ue o
pationes tuas licebit evolvere, Videbis, nouexiguam, nec contemnendam Philosophiae partem hic contiueri, quam quum Romae,
in urbe docti ma, sapientissimaque , au
dientibus maxime viris tu omniscienti Tum genere Persatis, pertractandam su
sceperim, illud etiam cognosces , plurimia me sise facta ae documenta tua , Sexempla . Id unum probatum si tibi fu
rit , nil ultra quaero , S , quem optabam , laborum meorum fructum fatis amplum collegisse mihi Vse gratulor. Vula.
Romae. xvm. Kal. Octobr. MDCCLIV.
5쪽
6쪽
De Societate s1entis S Corporis.
Hilosophos illos vehementer Plinius redarguit & insectatur, qui ad alios mundos cogitatione transgressi in illorum numero, magnitudine, harmonia contemplanda, seu potius fingenda toti sunt ; hunc autem , in quo sedem habent ac domicilium, omnino contemnunt. Uerum si domestica scrutari dc persequi vel voluptatis, vel utilitatis gratia in laude R commendatione Philosophorum ponitur ; eorum quemque philosophicas curas &meditationes in seipsum primum converterent, proculdubio oporteret. Quid enim homini magis domesticum, quam ipse sibi ZQuid uinius illi , aut jucundius , quam seipsum contemplari & cognoscere Z Itaque operae pretium nos facturos, conmfidimus , si mutuam mentis & corporis societatem ac foedus, quod admiramur magis, quam intelligimus, hodiernae disi
putationis argumentum nobis ipsi proponamus. II. Primo autem statutinus, mentem nostram , quum a Deo conditur corpori que coniungitur , nec ideas habere
ingenitas , ut Platoni , Cartesio 3, Leibnitio ' ' , nec A omnia
2 Lib. 2. cap. I. alibi passim . V. Wolf. Psych. Ration.
a In Phaedri Phaed. Men. & s. 66Τheeti Platonem , Cartesum, Lei-3 De Met. num A. Medit. 3. & bnitium simul copulamus,non quod de
Epist. tom. a. ep. sq. idearum natura & origine una ea
' Medit. de Cornit. Verit. & demque sit illorum sententia , sed
Ideis Act. Erud. I 68q. pag. σ37. Re- quod ideas in humanam mentem ex sex. sur I'Essai de Mons. Lohe. Prin- trinsecus non advenire , nec Ope se
7쪽
paullatim partim sensationis, partim reflexionis beneficio sibi comparare, sicuti Lokius luculentissime demonstravit . Iam ex hoc ipso intelligit quisque , nec causarum occasionalium, nec harmoniae praefabilitae probari nobis systentata; quorum alterum a Cartesio 3 propositum Malebranchius impense excoluit Α, & acerrime ab obtrectationibus vindicare is
strarunt potissimum Burisingerus 7, & Wolfius . . Ut mentem re ipsa non agere in corpus, nec corpus vicissim in mentem quis sibi persuadeat , intimae conscientiae sensum violentius reprimere debet , naturaeque vocibus obsistere pertinacius. Nec sane quae contra mutuam ejusmodi acti nem Malebranchius producit ν, tanti facienda sunt, quanti e ge idem ipse arbitratur e ea enim omnia ab ignorantia nostra deducta sunt argumenta, quod mentium natura, vires , essentia comperta nobis non sint . Praeterea, ut mens in corpus , & hoc in illam veram exerceat actionem, dicaturque merito anima verum principium activum humanarum actionum, seu forma corporis subsantialis, ut Latera-nense Concilium definivit φ, necesse non est, vim quamdam animae transire in corpus, oe tu eo abire in motricem ; σvim quamdam motricem transire ex corpore in animam, O In eadem transformari in alisin: quo potissimum nomineta
Leibnitius xx systema influxus ph*sici rejicit , & Wolfius
omni illud probabilitate carere pronunciat . Enim vero tum substantias simplices, tum corpora in se invicem agere & pati, nec propterea ex uno in alterum vim transire aliquam, sed multifariam dumtaxat moclificari , molfiana
praesta, 8 Psych. Ration. I. 6I3. & seqq.s Loc. cit. ro Sess. 8.ri De la Nat. des substanc. &c. pag. m. 37s.
8쪽
doctrina est in Cosmologia . Quare ergo, ut mens agat in corpus , vel vicissim, transsessio quaedam virium , & immutatio praedicabitur necessaria Φ ὶ Ego quidem ut Habacuc propria Angeli vi & actione translatum , Assyrios interemtos S, commotam piscinam Α , energumenos divexatos, porcorumque gregem praecipitem in mare actum rita animae vi atque actione corpus nostrum moveri , &actione corporis animam assici existimo. Quid vero Z Nonne Deus, qui spiritus & mens est , corpora movet & agitat, atque corporum motum omnem percipit & mutationem 3 Mens quidem Deus est, inquiunt , sed increata,. Sccreatrix ε. At quo tandem suadebunt mihi argumento, Deum omniscium, omnipotentem agendi vim hanc creaturis suis finito quodam modo impertiri non potuisse ' ὶ Ne vero in hanc opinionem ex vocibus invidia sorte confletur, actionem, qua mens corpus assicit, & corpus mentem , non in xum plascum, sed realem actionem appellabimus. III. Mihi non latet, plurimos esse Philosophos, qui explicandi commercii dissicultatem lenire putant messia quadam inter corpus & mentem anima, quam vi vegetandi &sentiendi exornant. Sed dum eorum sententiam expendo, nec convenire satis eos secum video, nec rationi consentanea proponere, tametsi nobiles & generosos hos appellet Phi- losophos Genuensis . Nam Henricus Morus f eam animam mentis vim ipsam esse per totum corpus diffusam putat;Gasiendus 3 , CudvvOrthus M, oodvvardus ut alios praeteream,
Platonem sequuti, in fluido quodam subtilissimo, & corporeae quodammodo substantiae flore, veluti luce , igne, flamma, constituunt, in ipso autem sanguine moodvvardus. At hi vim percipiendi materiae tribuant ; Henricus Morus A s x
i Vid. Genuen. Metaph. pari. a. prop. II. a Daniel cap. Issa
s De immortal. Aniui. lib. s. c. I ro Phys seel. 3. lib. 3. cap. 3. xt syst. Intellere seel. 3. cap. y. Ia V. Praefati interpretis Angli in respons ad observ. Camerarii edit.
9쪽
s o extra cerebrum mentem collocet , necesse est ; quorum alterum ut alia mittam argumenta , quae ad horum Philosophorum opinionem refellendam afferri possent ) abs num esse iam viri clarissimi , alterum tum alii multi demonstrarunt, tum nos ipsi, utpote ad hoc nostrum pertinens argumentum, mox suscipimus demonstrandum . IV. Peripatetici procul dubio, quod in qualibet corporis parte mentem sentire putaverint , & nervos dumtaxat , quos a corde oriri Omnes docuerat Aristoteles η, quarumcumque sensationum instrumenta esse non noverint, decepti sunt. Quis autem ignorat, sensorio, aut membri ali cujus nervo illaeso, sed vel cerebro , vel 'nervo inter sensorium & cerebrum laborante, sensum omnem deleri, rem esse luculentis adeo confirmatam experimentis , ut ultrae
cessant sensationes, nec tamen ullum aut musculorum, aut nervorum, nisi in cerebro , deprehenditur vitium 3. Cugergo, si mentis substantia extra cerebrum residet & sentit, mutationes , quae ab externorum objectorum actione in sensoriis a cerebro valde dissitis generantur , non percipit Z An & ipsa mens apoplexi assicitur , aut lethargo ZCompertum pariter est, nullum esse in adipe sensum, nullum in ossibus periostio spoliatis, nullum in placenta, ejusque membranis, nullum in sanguine , reliquisque humani corporis fluidis ; quod nempe eae corporis partes nervorum praesidio munitae non sint '. Si ergo mentis substantia ibi praesens dicitur, ubi sentit; alibi prosecto praesenserit, alibi ejus praesentia interjectis mediis intersecabitur: quod ridiculum videtur & paradoxum. Disticultatem eludunt quidem Aristotelei, quum mentem non solum intellectionum & sensationum, sed & vitalium motionum activum principium faciant; illamque proinde non hominis tantum, verum etiam corporis energiam appellent . At praeterquam quod
3 Leg. epsen toti lib. de Apopl.
10쪽
quod in mentis naturam id parum cadere videtur ; si
mens mechanicarum functionum causa sit 3c principium, non video, cur ejus voluntati, & imperio motus necessarii
non sub sint vid. q. I . ) ; non video, cur nulla assiciatur
sensatione ex mutationibus illarum corporis humani partium, in quibus nervi non sunt, vel ubi nervi certi laborant impedimentis. Re quidem vera mechanicarum motionum in homine principium & vis eadem est ac in plantis, organorum videlicet mechanismus idque etiam, si secum constare velint, fateri debent Peripatetici nostri, qui mentem humano corpori conjunctam nolunt, nisi postquam rudimentum Metus digestum est , & , ut aiunt, organizatum. Quid enim id est, nisi ante mentis conjunctionem mechanicis motionibus frui Ex his autem nemo rhete deduxerit, humanum corpus ab anima rationali non informari , non visi scari, ut Ecclesiae Patres saepe loquuntur . Quamvis enim in humano corpore motiones nonnullae sint mere mechanicae & necessariae , quae ab animae vi & actione immunes censeri possint; multae tamen sunt vitales motiones , quas ope musculorum spontaneorum essicit anima , quarumque vitale & activum principium ipsa anima statui debet. V. Non solum autem mentis per totum corpus di iasusio & praesentia, ut ipsa corpus assiciat, & a corpore samciatur, inutilis est ; sed eadem ratione ejusdem prae sentia per totum cerebrum supervacanea censeri debet, &ejus regionis, ex qua nervi, sensus & motus instrumenta , primam habent originem, finibus coarctari. Est autem nervi origo is locus, ubi arteriola desinit, O incipit Mum medullare, uti animadversum Haltero . Is autem locus nec magis, quam cerebri medulla extenditur, nec fortasse minus. Non magis extendi evincunt cerebri morbi, quorum alii medullam assicientes sensum homini auserunt, alii vero extra medullam saevientes eundem prorsus inoffensum relinquunt . Locupletissimas hac de re Peyronio in Anatomi-
x Leg. Genuens. Elem. Metaph. a Praelecti Boerh. not. I. ad p rt. 2. Prop. 23. & schol. prop. a I. F. I 68.