장음표시 사용
31쪽
mae voluntate posse, ut plicae illae , vel canaliculi non e dem ordine moveantur , quo primum inducti sunt & superi positi; quum quis possit ad libitum, si memoria plurimum valeat, Virgilianos versus Ovidianis, Ovidianis Homericos
alternis miscere , & inverso etiam ordine recitare. Hoc satis evincit, & phaenomeni causam non esse mechanicam, & immensam illam vestigiorum struem in absurdum declinare. Si minus autem absurdam dicere velis, inutilem saltem mecum ipse fateberis . Habeat enim coram populo orator, quam memoriae mandavit , orationem . Quot sunt in ea syllabae, aut saltem voces, tot ideae in mente, tot in cerebro a spiritibus animalibus emota vestigia . At etiam quot syllabae , immo quot literae, tot sunt ad concinnam pr nunciationem linguae motus varii & incredibili celeritate inflexiones. Adde & pedum , si oratori libeat, & manuum,& oculorum , & capitis vocibus coo junctas motiones . Hi omnes linguae & membrorum motus eadem peraguntur dexteritate, facilitate, & ordine , quo cerebri motus respondentibus ideis affixi & destinati . Porro opportuni illi,
expediti, & concinni membrorum motus non corporis mechani sinum causam habent coecam, & necessariam , sed ex ratione agentem animae voluntatem q. t 8. : non vestigiis cerebro olim impressis a Gassendo, Cartesio, Haltero, vel quoquam alio indigere censentur; sed mentis dumtaxat in nervos & musculos actione, dominio, Sc arte, quam lonio usu,& contentione magna sibi ipsa comparavit, procul ubio peraguntur . Cur ergo idearum series & ordines inmemoriae exercitatione sese evolventes explicaturi mancipium corporis mentem facimus, quum domina corporis sit, eamque ab imperio suo dejicientes & potestate , ad cerebri mechanismum provocamus , & comminiscimur portemtosa vestigia Z
XXIV. A mentis etiam nobilitate , & praestantia maxime abhorret, cerebri mechanismo referri acceptum, quod homines simus, vitam nempe vivamus insignitam ratione & consilio. Id certe memoriae debemus. Ratiocinatio enim idearum 3c judiciorum comparatio est . Comparari
autem non possunt, nisi plures simul ideae menti praesentes
32쪽
fuerint, nisi quae praecesserunt, retineantur , & ad subsequentes reserantur. Aufer ergo menti memoriam; vitam hominis , vitam rationis abstulisti : nam, superveniente posteriori idea cum priori comparanda , haec jam intercidit& omnino deleta est . In hac miserrima conditione noscit homo se nune existere: at illud nunc punctum temporis est, quod cum idea continuo fluit. Licet ergo sciat, se existere, ignorat tamen extitisse . Vivit ; sed sibi semper ignotus , ac veluti modo factus ex nihilo. Talis erat aegrotus ille me-pserianae historiae 3 periodos omnes impersectas relinquens, quod priores evanescerent ideae antequam reliquae sequerentur . Haec quoad leges commercii dicta sussiciant. Aliae quidem multae sunt; sed eas, utpote instituto huic nostro minus necessarias, recensere & explicare omittimus. XXV. Iam vero tres quoad cognitionem in mente sdistinguimus facultates , sensum nempe , phantasiam, intellectum . Ad sensum rerum praesentium , ad phantasiam absentium confusa perceptio , ad intellectum perceptio quaevis distincta referri debet ). Ratio ad intellectum pertinet , dc est facultas perspiciendi universalium nexum veritatum . Ex perceptione boni, vel mali appetitum , vel aversationem in anima nostra oriri, nobis ipsis conscii sumus . Et quidem si oriatur ex perceptione boni confusa, ex sensatione scilicet, aut imaginatione, appetitum sensitivum; si ex perceptione boni distincta , nempe ex intellectione & ratione appetitum rationalem , seu voluntatem nuncupamus . Libertatem tandem definimus memtis facultatem eligendi , aut sugiendi ex pluribus quidpiama
1 N. I o. vid. Halleri pag. 2 8. ' imaginationem,seu phantasiam perperam cum sensu miscet Tsthirn hausius Medie. Ment. pari. a. s. a. pag. 'I. edit .Lipsien. I 693. S binas dumtaxat e gnoscendi distinguit iacultates;quod non modo in P ehol gia, verum etiam in Ethtea confusi nem & errorem parere potest.
aTI ') Idearum, pereeptionum amentisque facultatum definitiones , Sediscrimina exπOlfio accepta,nob sque probata legenti significamus; quo nemo accuratius, nostra quidem sententia , horum omnium naturam definis vit, certioremque vocibus notionem affxit. Si secus quandoque fecerimus, Opportune monebimus.
33쪽
piam, prout nobis ex porceptione boni vel mali distincta ,sive ex ratione propria libitum fuerit r) . Ex quo intelligitur , nullam ei, qui ratione, aut rationis usu destituatur, libertatem esse. XXVI. Videamus nunc , quo pacto mens nostra rerum
notionibus imbuatur , rationis tandem particeps fiat , &ratione quandoque privetur . Nullam quidem secum desertideam ingenitam q. a.); sed nihilominus corpori organico conjungitur, in quo perennis est fluidi nervet circuitus, perennes ex nutritione , cordisque motu mutationes ; has proinde ex lege commercii q. I non potest mens non percipere , & a percipiendo unquam quiescere . Hic autem obiter animadverto, jam expeditam amotamque esse dissicultatem, qua nos premi arbitrantur nonnulli Philosophi, dum
asserimus, mentem nostram a perceptione nunquam cessare.
At quoniam tum spirituum motiones omnes languidae nimis sunt, nimis aequabiles , tum ipsa mens in suarum usu facultatum novitia adhuc & inexperta, nonnisi confusis, o scurisque frui potest id is q. 16. , quarum nulla conscientia, sive amerceptio δ esse poten, memoria nulla. Ex quo autem in lucem editur homo , sensibilia objecta in externum quodvis sensorium agere , & pro sua varietate varias ad animi sedem spirituum motiones transmittere incipiunt. En sensuum beneficio plurium menti comparatam supellectilem idearum; quae licet ab initio ob rei novitatem Obscurae sint, & confusae, longiore tamen consuetudine, &mentis cum iis familiaritate vividiores fiunt in dies, atque clariores q. II.). Hinc mens & eas conferre inter se , &earum percipere relationes pro suis iacultatibus potis erit. Ejusmodi tamen perceptiones non intellectus , sed sensus juaicia sunt , sive judicia naturalia , ut vocat Malebranchius ' ; quandoquidem idearum , etsi non claritas , desi-- de- ') Qgamvis non una sit penes omnes Philosophos libertatis defini.
tio, eam tamen a ratione pendero non negant, nisi qui libertatem nudam esse vocem arbitrantur . Leg. B. Thomas p. I. qu. 82. art. I. daque-
nuens. Elem. Metaph. pari. a.def. II. Be Append. ad cap. q. s. q.
34쪽
deratur tamen distinctio ε . Ubi vero mens in ideis contemplandis attentione , reflexione , abstractione uti noverit, objecta, & objectorum relationes sibi distincte repraesentat , suique vires exserens intellectus universalium n tionibus veritatum sensim imbuitur, & ad earum nexum perspiciendum ascendit , hoc est ratione pollet S usu rationis . XXVII. Fatendum tamen ingenue est, hominem nonnisi seram, atque brevissimam, si solis intellectus sui viribus uteretur , rationem consequuturum . Scilicet educatio, institutio, cum aliis hominibus commercium atque societas potissimum essicit , ut ideae abstraetae , distinctaeque sormentur , ratiocinandi facultas evolvatur , veritates univer sales, earumque nexus perspiciantur. Da hominem in sylvis educatum, & ab aliorum hominum commercio prorsus sejunctum : ejus cognitio brutorum cognitionem vix , ac ne vix quidem fortassis excedet. Exemplum nobis exhibent probatiminum homines, qui in Lithuaniae nemoribus fato nescio quo misero inter ursos educati non solum rationis usu, sed & statuum praeteritorum memoria prorsus destituti inventi sunt . Horum alterum Iohannes Petrus Vanden-Brande in aula Britannica legatus Batavus , quum anno i 669. Varsa viae degeret, propriis oculis viderat: de saltero ab ursorum societate an. I 694. subtracto Bernardus
Connor fidem facit non dubiam ε . Reipsa absque reflexione, dc abstractione nulla esse potest idearum distinctio , ideoque nec ratio ulla sq. 26. . Porro mens humana sibi ipsi relicta, nulloque culturae adjuta praesidio , reflexioni vix assuescit, nisi quum eam in id impellat urgens vitae necessitas,& naturalis mala impendentia vitandi conatus; quem etiam in brutis ratione carentibus cognoscimus . Divino idcirco factum consilio est, ut primus omnium parens, quo filios suos,& omnem per eos posteritatem veritatum notionibus imbuere posset, persecta jam & suis numeris absoluta ratione
Mai liv. a. ehap. I. I. I s. II. 36.
35쪽
XXVIII. Quum autem dicimus , institutione , & societate rationem formari , Sc adolescere , vocabulis & vocabulorum usui id praesertim deberi contendimus . Vocibus enim non tantum ideae, & animi sensa invicem inter homines communicantur et non tantum ideae ipsae determinatis quibusdam exprelsae vocibus clariores fiunt, atquΡ .distinctae , sed etiam res olim perceptae , ita memoriae, sine qua rationis usus esse non potest sq. a .) inhaerent, ut sola vocabulorum recordatione iterum menti , quoties libuerit, praesentes fiant: immo mens ipsa a vocabulorum oblivione capta eas sibi rursus contemplandas objicere nequicquam conetur. Quaecumque alia signa ad exprimendas animi perceptiones inventa satis angustum , si cum sermone comparentur, usum habent & utilitatem ; quum vix sensibilia exprimere sufficiant. Iuvenis ille a nativitate surdus& mutus , cujus historiana singularem Academici Parisienses testatam nobis reliquerunt 3 , ea omnia , quae in ex terno religionis cultu Christiani faciunt , per annos 2Φ., quos in hominum commercio transegerat , a parentum exemplo edoctus imitabatur . Vehementi campanarum sonitu percussis auribus , auditus illico ad cerebrum via patefacta est : tum ille & loquentium voces percipere , & patriam linguam addiscere . & religionis mysteriis informari , &anteactae vitae conditionem diligenter interrogatus exponere potuit. Tunc sine nulla in eo homine rationis semina , nulla idearum abstractarum vestigia , nullam Dei, mentis, honestatisque notitiam fuisse, sed vilao dumtaxat animalis usuram, intellectum est . Hinc Ecclesiae proceribus &ministris cavendum maxime arbitror, ne hominibus a nam livitate surdis & mutis ea Christi Sacramenta, quae rationis usum necessario exigunt, nimis facile & confidenter externa rationis specie decepti impertiantur. XXIX. Ex eo autem , quod institutioni & societati rationis usus magna ex parte debeatur , in serre quis posset,
aliam aliis pro educationis 3c commercii varietate , non unam communem omnibus, atque immutabilem esse oportere rationem: ex quo sane fieret, ut quae a nonnullis rectae
36쪽
rationi consentanea, ab aliis maxime repugnantia, non sine magna hominum pernicie, & Dei dedecore dicerentur. Hoc breviter, tametsi longam postularet orationem, persequamur. Statuendum primum est, eum hominem rationis compotem non appellari, qui principia quaedam, vel propositiones universales, licet veras, alieno dumtaxat judicio Scauctoritate confisus probat ; sed qui veritates ipsas, earumque nexum aut intuitione, aut conscientia , aut ratiocin tione perspiciat . Ad hoc autem lumen humanae mentis acies, nisi sensoriorum, motionumque corporearum, institutionis, sermonis, & commercii beneficio non venit. Porro tum idem omnibus sensuum numerus , tum organorum
structura similis, tum plurium vocabulorum significatio eadem , tum ratiocinandi vis omnibus omnino hominibus, si
corpore bene valeant, concessa , tum tandem natura ubique eadem, semperque sibi constans eandem omnibus rerum seriem,& ordinem objicit contemplandum. Discrimen& varietas, cui in his singulis diversi homines obnoxii sunt , ad modificationes maxima saltem ex parte pertinet , non ad substantiam. Maioris aliis diametri, aliis minoris sol, aut
Iulia videri poterunt ; at Iucere utrumque , utrumque oriri& occidere omnibus aeque perspicuum. Infinitae hujus generis sunt; multae, quae vitae conservationem , quae s cietatem, quae religionem spectant , omnibus communes notiones . Itaque educatio quantumvis rudis & barbaraia, sicuti nec rerum naturam, nec humani corporis structuram immutare; ita nec ideas , quae primo in mentem illabuntur, aut invertere potest, aut abolere . Quapropter Vel homo educatione, aut sermonis usu privatus numquam Veritates percipiet, numquam rationis compos essicietur, Vel si educationis & sermonis auxilio aliquando ratiocinabitur,
rationem quamdam communem omnibus consequatur, necesse est y. Quis umquam homini utenti sensibus persuaserit
non existere corpora i totum esse sua parte minus t vitam conservari dolore t honoris causa percutiendos parentes Deum lacessendum injuriis Communis haec ratio, quam rectam rationem iure appellamus, eas omnes veritates comple
1 Vid. Genuen. Elem. Metaph. pari. a. schol. ad def. a. Diuili ou by Corale
37쪽
plectitur, quae intuitione perspiciuntur , quaeque cum iis necessario vinculo connectuntur et eaque licet in homine major esse possit, aut minor, prout ille plures , vel pauciores perspexerit veritates; stante tamen hoc universi systemate, seu rerum ordine, nulla potest: hominum conspiratione, nullo uel ipsius Dei consilio inverti, aliaque ratio prioris loco substitui. Hoc enim stante systemate, leges morales, atque mechanicae sunt omnino immutabiles; ideoque immutabiles veritates, immutabilis ratio . Hinc facile est deducere, Cartesianos vortices nonnisi in eo systemate sore rationi consentaneos, in quo corpora sese invicetna impellentia nihil sui motus deperderent; potestatem , quam Hobbesius facit principibus frangendi fidem , quoties sibi detrimenti
nihil ab adversario timere possunt , nonnisi in eo systemate , in quo homines non ad societatem, sed ad discordiam& bellum nascerentur: in nullo autem systemate consentaneam rationi suturam eam Dei legem, qua praecipere tur, ut supremum Numen blasphemiis, odio, dirisque execrationibus coleretur , quod Vasqueso δ, per imprudentiam excidit. Numquid enim, mutato utcumque systemate, divina natura mutari potest rXXX. Est etiam alia ratio, quae cum ab ideis pendeat, pro varietate temperamentorum, studiorum, aetatum, affectuum, morum, consuetudinum, rerumque statuum mutabilibus, & ipsa mutabilis est, nec omnibus communis hominibus. Hanc proinde rectam, vel non refram,
nisi forte relative, perperam appellaveris . Quam diversa fuerint Romanorum & Carthaginensium cum in Religionis, tum in Reipublicae negociis iudicia libertatis, notissimum est , quaeque Carthaginensibus maxime commendata , Graecis improbata , ex Aristotele 3, intelligimus. Tales j diciorum vicissitudines in omnium gentium historiis passim
occurrunt. Immo vero universit humani generis rationem , per aquarum Noeticam alluvionem, qua tota tellus obruta
fuit, insignes passam arbitror mutationes . Alia erat ant dilum
1 Controv. Illustr. lib. a. rap. 27. perst. Cic. orat. 2. in Rull. & num. s. 3 De Republ. lib. a. a Iustin. II 8. e. ff. Plui. de Su.
38쪽
diluvium athmosphaerae, telluris, humanaeque vitae con ditio. Tunc verisimillime non pluviae, non iris, non nubes, non turbines, non fulgura , σ bum suas motura tonitrua mentes. Uberrima tunc terrae sertilitas , hominum vit, , satis longaeva et quae duo potissimum in causa fuere , cur omnis caro viam suam corruperit δ. Mutato insigniter per
diluvium terrae systemate , hominum quoque ideas & judicia mutari plurimum, mutari rationem debuisse , liquido
XXXI. Uerum humanae mentis imbecillitas, & miseria non magis se profert , quam quum rationis usum diuturno plurium annorum labore comparatum mens ipsa deperdit . Insandum hoc & luctuosissimum infortunium , quo ex humanae praestantiae sede in brutorum quodammodo humilitatem dejicimur, pro diverso causarum, & effectuum genere, amentia, suror, apoplexia, lethargus , ebrietas &c. nuncupatur. Sunt autem hi omnes animi simul & corporis morbi. In corpore vitiatum cerebrum , in animo vel deletas ideas, vel abruptum idearum nexum & orbem commiseramur. Causas , quibus elegantissma humani cerebri machina utcumque labefactatur, investigare nostri non est instituti. Praestantiorum solummodo aliquas reseremus Me dicorum observationes , per quas, qui fieri possit , ut rati nis munere privetur humana mens , quoad licet, intelligamus. Amentium cerebrum mechanicis vitiis affectum, teste
Lancisio φ, Haltero 3, Parisiensibus Α, frequenti is me inventum est. Ebrietatem ob auctum sanguinis ad caput impetum & copiam generari, pro comperto Medici habent ν. Hinc ebrios per venae sectionem continuo ad sanam mentem redire didicimus . Apoplex iam plerumque fieri a sanguine, lethargum ab aqua in cerebrum effusa, luculentissimis compererunt Observationibus praeter alios Boerha avius atque epserus, qui uberrimam amplecticorum descripsit historiam 7. Cheseidenius pariter, in lethargicorum cerebrostquam a Genes L
39쪽
aquam semper se invenisse, testatur δ. Sesquilibram sanguinis in cerebri effusam ventriculos soporem fecisse , & lateris utriusque paralysim , scribit Hamelius ; stupiditatem in
alio ex vesica flavo liquore plena cerebrum premente genitam, Fant onus 3; item e depressione cranti, Hildanus Α - ex tumore scyrrhoi corpus callosum comprimente , mep rus . Huc quoque pertinent Observationes illae , quas excerebri laesione sensum deleri demonstrantes superius adduximus q. s. 6.). In his, aliisque similibus morborum generibus abolentur ideae, non earum ordo & nexus invertitur. Invertitur autem in delirio, in ebrietate, in insomnio, in vehementibus quibusdam animi pathematibus, aliisque affinibus morbis, in quibus aegri tam portentosa, concipiunt, & copulant, ut nec pes, nee caput uni reddatur formae. Mentis ejusmodi aberrationes quicquid spirituum motum Vehementius perturbat, & concitat, causam habent. Me ningum cerebri inflammationes, acre serum cerebri ventriculos , vel meninges vellicans & irritans delirium progenerare, ex Gortero abunde didicimus cui mirifice consonat mepserus , qui in hominibus ex febre cum delirio extinctis semper se plurimam sub pia matre lympham reperisse, commemorat 7. In animi vividioribus a Delibus sanguinem & spiritus validissime commoveri, domestica quem cumque docent experimenta. Insomnia tandem ex iis gigni causis, quae sanguinem propellunt ad caput, coena largi ri, duriori cibo, vel flatu lento, uberiori vino, opto, semine cannabis , nimio insuetoque stragulorum calore, dericubitu incommodo , animadvertit Halle rus ' . Quoniam , vero somnus est quies instrumentorum motus, & sensus obnervearum ex cerebro prodeuntium fibrarum languorem, quae flaccescunt, & collabuntur ' - nisi communis sensorii
pars aliqua libera sit, & a spiritibus perlustretur, reliquis medullae partibus collabentibus , nulla esse possunt insomnia ,
40쪽
mnia , quae somnum aut turbent , aut mulceant R. Oppor-thne auteIn monet Halle rus, causas mox recensitas, quae insomnium producunt, inaequalem facere omnes sanguinis in nobis circuitum ; ut proinde sanguinis ipsius conatus aliam communis sensorii regionem apertam teneat & perviam , aliam vero intercludat.
XXXII. Iam qui fiat, ut apoplexi gravissima, vel lethargo oppressi non ratione tantum , sed etiam quarumcumque idearum vel sensu , vel imaginatione , vel animae
nutu excitatarum contemplatione priventur , non aegrΘ
possit mus intelligere . Nulla est in mente ope sensuum perceptio , nisi fluidum nerveum ab exterioribus organis ad animi se dem propellatur, reprimaturque; nec perceptio ulla ex mentis voluntate , nisi mens ipsa fluidum versus exteriora urgeat, ut ad suam originem retro fluat q. I9A. At quum medulla cerebri undique comprimatur q. 3 i. J; ab exterioribus organis ad nervorum originem , R animi sedem nec patet spiritibus aditus, nec ab animi sede 3c
nervorum Origine Versus organa exteriora regressus &oscillatio. Mens ergo in tenebris jaceat, necesse est; debiles enim illi & incompositi spirituum motus, qui cum sanguinis prope medullam circuitu necessario conjuncti sunt, confusas dumtaxat ideas menti objiciunt, quarum nec consciae esse potest q. 16. . Aegris ejusmodi concusso capite, aliquam cognitionis usuram concessisse interdum Peyronium, lego . Causa mihi plana & aperta videtur . Ea capitis concussione fieri debebat, ut fluidum, quo medulla cerebri comprimebatur, emoveretur; emotum autem compres sionem aliquantisper relaxaret , ac spiritibus animalibus per nervorum fistulas em uendi libertatem concederet.
XXXIII. Quod si morbi vis medullam non opprimat
universam, sed aliquam dumtaxat partem , ut non raro contingit; mens tum aliqua sensatione , tum aliquibus ideis, quae motionibus in regione cerebri inoffensa excitatis respondeant q. 6. , frui poterit, nequaquam vero ration2. Homo enim ratione utitur, quum veritatum universalium