De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldino patricio florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s.r.e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

num majora de se praedicare queant. Uerum ne nihil omnino dicere videar , spirituum extensionem ab extensione .corporum apprime differre reponam, quod haec solida sit,& aliis impervia corporibus , illa nullo modo. Reponan

etiam cum Augustino, si corpuι non es , nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita Asi-tur, vel movesur, ut majore fui parte majorem Deum oecupet , σ breviore breviorem , minusue sῖς in parte , quam in toto, non es corpus animo Nam per omnes ejus corporis , cui nos medullam cerebri subrogamus )partieulas tota simul adest, nee minor in minoribus , θ' in majori

bus major, sed alicubi intensius , alicubi remissius , O in omnibus tota, in in singulis tota es δ . Eadem est Angelici Praeceptoris & Scholasticorum omnium sententia. Habes ergo mentis extensionem ab extensione corporum omnino diversam.

XIII. Novi prosecto, non deesse Philosophos , qui mentis extensionem ejusmodi a Scholasticis propugnatam , ut tota in toto corpore, & tota in qualibet parte sit , sarcasmatis & cachinnis excipiant . At ii, mea quidem sententia, & impudenter faciunt & imprudenter . Deum enim immensum & infinitum, in quo vivimus, movemur, σ f mus 3, rerum universitati, quam numine suo gubernat & regit, non tantum virtute, sed etiam substantia praesentem es se, Socinianorum impietatem ejurans Christiana nos docet religio neque propterea quis dixerit, omni praesentia divinae substantiae eiusdem simplicitatem labefactari ; quandoquidem Deus ubique es , O' ubique totus es , ut verbis utar B. Augustini A. Cur ergo incorporea mens hominis, ad imaginem Dei & similitudinem facta , vel toti corpori , vel toti potius medullae cerebri, unde corpus universum , cui praeficitur, informet, gubernet & regat, substantia sua ita praesens esse non poterit, ut tota in toto, & tota in qualibet totius parte adhuc simplex & individua resideat ξ Argumentationem hanc praeclarissima mihi suppeditant Ecclesiae πI Epist. 28. ad Hieronym. 3 Act. IT. a I. Parti qu. 78. S seqq. & lib. 2. 6 Enchir. cap. I. coni. Gent. cap. 68. de seqq.

22쪽

2ysiae lumina Augustinus k, & Ambrosius , qui eam sic elegantor & magnifice exponit. Sicuti Deus unus semper ubiaque es, omnia vivi σπι, movens, oe gubernans, Aut Apo- solus confirmat , quod, in eo vivimus , movemur , in fumuI', fle anima in suo corpore ubique tota vitet , vis eans illud, movens , in gubernans. Nec enim in majoribus eorporis fui membris major, in minoribur minor , sed in miuimis tota σ' in maximis tota. Id solum humanam inter mentem & Deum intercedit discriminis, quod praesentia Dei, utpote immensi de incircumscripti , nullis definitur limitibus; creata vero humanae mentis substantia sui corporis, vel cerebri finibus, exiguis sane continetur . Perspexerat autem Ambrosius, perspexerat Augustinus , Thomas Aquinas , & post ipsos Scholastici, nisi prorsus hebetes, & plane

plumbeos effinxeris, perspexerant, inquam, humanum corpus sensim incrementa suscipere , & figura aliqua circumscribi: ex quo sane consequi videbatur, ut mentis substantia Sc in ampliorem extenderetur locum, & aliqua definiretur figura. Nunquid proinde eorum aliquem prona haec consequutio a sententia deterruit Z Noverant nempe , aliam esse corporum, aliam mentium extensione in ; quam etiam sensibilibus assueti , & vocum penuria laborantes extensionem improprie appellamus , quum potius extensae cuidam, seu corporeae substantiae praesentia dicenda sit . Ex quo etiam consequitur, nullam, si accurate loqui velimus, meniis substantiae figliram tribui posse. Noverant, Deum ipsum simplicissimam mentem & immutabilem, si ampliorem finito hoc mundo, Vel angustiorem conderet mundum quod nemo inficiabitur, nisi Fatalista, fieri a Deo posse , amplioris , vel angustioris mundi extensioni substantia sua , & acti

ne ad extra, ut a junt, praesentem futurum ; nec tamen

idcirco ejus simplicitatem in discrimen adduci. Haec, VC- Iim , animadvertant ii omnes, quibus cordi esse debet ita uphilosophari, ut non rationi revelatio, sed ratio , quae saepe nos deserit, revelationi , quae tuto semper nos ducit, feliciter inserviat . Itaque in una mentis extensioni corporeae praesentia habes, quo causarum occasionaliam , in ham

23쪽

2 moniae praefabilitae systemata repudians, humanam libe tatem sartam tectam novo argumento tuearis ) : habes duo divinam immensitatem revelatione simul Sc ratione is vindices a Socinianorum sophismatis ; qui dum , ut argumenti vim e manibus nostris eripiant , humanam mentem corpoream statuunt, viam tibi sternunt ad eos refellendos faciliorem. XIV. Iam nunc in leges commercii praecipuas certio Maiis dumtaxat experimentis, quae intima cuicumque sup-peclitat conscientia, determinandas inquiramus. Prima est, nullum in organo corporeo motum excitari , quin perceptio aliqua suboriatur in mente ; nec perceptionem ullam in mente , guin motus aliquis in corporis senserio existat. Legis huius pars altera perceptiones illas complectitur, quae mentis imperio non excitantur , quasque ipsa mens interdum patitur vel in vita; altera eas dumtaxat, quae imperio mentis excitantur. De prioris Veritate neminem esse , qui vel leviter dubitare possit, existimo. Sed etiam quod per ceptio quaevis , mentis imperio excitata , rei abstractae quantumlibet, Sc a sensu remotae corporeum motum sibi necessario conjunctum habeat, non minus veritati consentaneum videtur. Id evincunt; I. Violenti spirituum motus, quibus in humanis affectibus, quales sunt amor, ira, metuS,

invidia &c. ex praevii boni, vel mali perceptionibus, corpus concutitur; quicquid dicat Cartesius 3, qui perceptiones ' Eo potissimum nomine systema causarum occasionalium eum Ia-

S. 6 Io. , quod humanam laederet libertatem . Ut suum argumento insit robur. poni debet, vim omnem activam in systemate Malebranchiano menti adimi. Porro in eo totus est Malebranchius , c Recher. de la ver. liri 6. parta a. cham 3. ut ostendat, Deum non solum nullam tribuisse sereaturis agendi facultatem, sed nec tribuere potuisse . Difficultatem qui dem hane sibi Malebranchius propin

tis feliciter , ut ego arbitror . Eiusdem quoque criminis harmo niae praestabilitae systema a multis Philolophis arcessitum adeo notum est . ut illorum quemquam indicare supervacaneum Omnino sit . Collin-sius reipsa Fatalistarum omnium nequissimus Leibnitium a sua sententia haud multum putat alienum Reeher-ch. Philos Sc. pag. m. 28s. ; nec eius profecto iudicium , ut est in hominem Lutheranum , gravius mihi acerbius4que videtur. r in passon. Animpari. I.ar 27.

24쪽

23nes spirituum motibus praeoccupari, produci, & conservari docet; a. Capitis labor, cerebri defatigatio , & aestus, quem ex meditationibus geometricis , arithmeticis , poeticis &c. ad .aliquod tempus protractis creari sentimus ; cujus sane laboris causa danda non est spirituum jacturae , quum hic perspirata exhalatio minor sit, quam quae ex cur se, aut palaestra, docente Sanctorio δ , Boerhaavio probante, emitti possit; γ. Cogitationum perturbatio, memoriae detrimentum ex cerebri morbis; 4. Affectuum & iudiciorum varietas ex varia corporis temperatione, ejusque pro diversis hominis aetatibus mutatio ; 3. Meditationum nostrarum vis major atque felicitas in tenebris & solitudine, quam in luce & turba.

XU. Porro observamus, ad eundem motum in organo excitatum ex ejusdem objecti actione, eandem quoque menti nostrae ideam constantissime repraesentari . Sic Lunam septima quaque mensis periodici die dichotomam con spicimus; iridem multoties recurrentem certo colorum ordine variegatam spectamus; chorda musica eundem semper dato tempore vibrationum numerum perficiente, eundem sonum semper referri percipimus ; saccharum centies lingua non vitiata degustatum centies dulce appellamus. Hinc jure ac merito inferimus, motus illos organi , qui perceptiones necessario comitantur, eosdem constanter esse oportere , quoties in mente eaedem fuerint perceptiones, vel ideae. Ubi lemures, sagas, spectra infantulis in memoriam revocant aniculae, similes semper in eorum organis excitari motiones ex ipsa facie & oculis ad terrorem compositis facile agnoscimus. XVI. Secunda lex est. Motus, qui a pereeptionibus ea am habent, perceptionum ; perceptiones, fuse caus)n habent a motibus, motuum intensitatI proportionater funς . Primum ex affectibus , in quibus vehementer oeconomist corporis immutatur, manifestum est . Quo clarior & vividior fuerit mali alicujus impendentis in metu, aut injuriae illatae perceptio in ira ; eo quoque validior est sanguinis

acs Aphori sect.7. num. ΑΦ a Prael. Acad. ad 386. art. O. o bilitas. -

25쪽

ac spirituum perturbatio , ut omnes experiuntur in amore, desiderio, odio, invidia aliisque. Secundum vero sensationum vis aperte demonstrat. Quo uberior lucis copia ab objectis venit ad oculos , radiorum phonicorum ad aures , salium ad linguam , eo majori claritate , & distinctione sensatio visus, auditus , gustus in mente perficitur. Contingit interdum, organorum motus ab obiectis excitatos adeo debiles vel absolute vel relative esse, ut etiam mentis perceptio sit valde obscura, nullaque apperceptio , vel conscientia. A Iovis satellitibus solares radii in nostros oculos continuo remittuntur ; at horum raritas tanta est , ut nisi telescopio condensentur , nervos Opticos vix commoveant ; ideoque satellitum aspectum nobis eripiant . Nostros similiter oculos fugiunt, micante crepusculo, sidera fixa; quod eorum lux cum luce crepusculi comparata nimis

languide retinam concutiat. Universe autem experimentis edocti statuere possumus, perceptiones minus claras cibscurari a clarioribus una concurrentibus; sicuti motiones minus vehementes , si una simul cum vehementioribus cerebrum ,

pulsent, ab his quodammodo labefactari. Mens idcirco clariori intenta perceptioni obscurioris vix conscia erit. XVII. Tertia lex est. Sicuti ex corporeis motibus alii mentis imperio non subsunt, alii vero in mentis potesate θης ; ita γ perceptiones. Legis huius veritatem fatebuntur

omnes, si diversa tum motuum, tum perceptionum genera vel leviter animadvertant. Perceptionum tum ex volunt a te in nobis existentium, tum ex necessitate, quae mentem vel invitam interdum occupant , dc torquent , experimen ta & exempla cuicumque seipsum examinanti sacile occur runt. Praeterea quis ignorat, motus vitales, hoc est cor dis, sinuum, venarum, arteriarum, diaphragmatis, abdo

minis , spatiorum intercostali uin , musculi denique perist altici intestinorum, necessarIos ideo nuncupari , quod nec in

somno, nec ad nutum mentis unquam cessent i Neque certe Suvam merdamio Α , Borellio , Perrauitio 3 , aliisque a medicorum non paucis prudens Philosophus assentietur,

26쪽

qui tum vitalium , tum animalium organorum gubernaculum menti concedunt . Ad motus necessarios referri quoque opus est eos, qui sensationem omnem praecedunt , &ab objectis externis in sensoria incurrentibus , vel a causis

in humano corpore latentibus generantur . Alios autem e sese motus voluntarios, qui nempe perceptiones a voluntate pendentes consequuntur, aperta res est . oculos, manus,

linguam, quoties libuerit, movemus . Immo huc etiam ii reserendi sunt, qui quamvis , animo non advertente, interdum peragantur , ex habitu tamen per animadversionem paullatim acquisito peraguntur, & cessant ad animae nutum. XVIII. Mira prosecto est tanta linguae in loquentibus, manuum in citharaedis, totius corporis in funambulis motionum facilitas, & celeritas cum incredibili varietate conjuncta. Sed qui animadverterit, quam diuturna exercitatione ac labore , quam constanti mentis attentione opus fuerit, ut corporis organa ad motus hujusmodi expedite speragendos compararentur, eos pro mechanicis non habebit, sed maxime voluntariis ; quod a Cartesianis potissimum perpendi debet , qui suorum automaton , hoc est brutorum, motibus hosce motus analogos putant δ. Debuit idcirco mens, siquidem reali commercio copulata sit corpori, debuit, inquam, repetitis pluries experimentis m tuum ejusmodi gignendorum facilitatem & artem sibi comparare, ut, se jubente, statim peragerentur, se jubente, cessarent. Ignorat profecto mens, quo adminiculo, quo instrumento, quo actionis genere arcanos hosce motus in corpore ipsa eadem velut domina & arbitra essiciat; at non, illos proinde ab animae vi & actione non proficisci, quis dixerit . Mens vi propria & actione cogitationes suas potis est ex uno in aliud objectum , prout libuerit , convertere savertere, & revocare, ut fatentur omnes, qui libertatem nudam non esse vocem agnoscunt, & hominum deliramentum z qui tamen, quo pacto , quo nisu, quo actionis gene re mens velit & nolit, cogitationesque suas huc illuc dirigat, explanaverit, erit mihi magnus Apollo. Wolfius certe harmoniae praestabilitae assertor acerrimus, sed non iniquus r Pardies de ram. des Bet. F. M. S seqq.

27쪽

28quus rerum 1estiniator , Philosophos reali commercio ad versantes ex ea ignorantia nihil posse proficere , fatetur,

XIX. Quandoquidem ergo nulla esse in mente per ceptio potest, quin motus aliquis in organo corporeo perceptionem comitetur q. I ); intelligimus, actionem mentis in aliqua idea revocanda, sibique iterum repraesentanda nil aliud esse , quam conatum renovandi in cerebro eam spirituum motionem, cum qua idea illa, quum primo menti objecta est , conjuncta suerat, vel a qua primam habuerat originem. Quoniam vero ideae per sensationem acquiruntur, ubi spiritus animales ab exterioribus organis ad nervorum capita fluunt, eaque pulsant ; mens certam ideam revocabit, quoties spiritus animales a cerebro versus Organa exteriora ita pellat, ut simili modo refluant, & nervorum capita pulsent . Mens autem corpora externa in movendis spiritibus animalibus aemulatur quidem, sed eorum vim, ceteris paribus , vi sua non adaequat ; quod obviis patere potest experimentis. Sensationes proinde clariores; phantasmatis, sive ideis ad nutum animae revocatis, ceteris item paribus, esse debent . Quum idearum plerasque claritatis , & distinistionis gratia vocabulis , aut aliis lignis assigere consueverimus q. 28.) ; recurrente motione cerebri, qua vocabuli perceptio fit , en tibi eodem obversantem tempore ideam rei , quae vocabulo a rixa fuerat . Si rei tunc sensibus non subjectae loeam menti iterum sistere cupias, frustraneo saepissime valdeque molesto conatu laboras, nisi prius occurrat menti vocabulum . Objecta is contemplare praesentia, iridem, montem, solem , imaginare absentia, rhombum, ellipsim, conum; facile animadvertes , ipsa simul rerum vocabula tibi tacito micare quodammodo in lingua , & in mentis penetralibus quasi pr

nunciari.

XX. Hinc pronum est inferre, facultatem illam, quam habet mens , ideam aliquam diutius retinendi & contemplandi esse artem exercitatione ab ipsa mente compara tam conservandi in cerebro eam motionem , & spirituum oscit

28쪽

29 oscillationem q. IO. , quae ex Iege commercii huic adnexa est perceptioni' sicuti Vicissim, quandiu in organo eadem perseverat motio, & spirituum oscillatio , velit ipsa nolit, eadem idea obversatur, atque perceptio. Problema soluturus Geometra omni strepitu Sc frequentia vacuum quaerit locum, ne una illa diuturna & constans cerebri motio, quam ad mentis obtutum in unam problematis ideam immobiliter defigendum conservare fas est , aliis motionibus in sensorio excitatis perturbetur q. t 6. . Sunt qui uni motioni in cerebro , unique perceptioni in mente diu conservandae ita assuescunt , ut a sensibus quasi abstracti

nec audire integris auribus, nec videre apertis oculis videantur , quosque ab ea cogitatione nonnisi vehementiori

scientiis multum, societati parum. Quod si insuper hujus imdolis homines ad certum quoddam studiorum, & meditationum genus unice incumbant, cito lassantur, cito tabescunt, A praeter modum melancholici evadunt. Unam enim eandemque cerebri partem, in qua homogeneae illae motiones

fiunt, q.6. ceteris quiescentibus, nimium defatigant, nec modo has fibras, modo illas alterna laboris & quietis vicissitudine relaxant. Egregie illi sapiunt, qui post prosundas meditationes ad aliquot horas protractas in aliena se is transserunt, ac rerum varietate hilaritatem tuentur & valetudinem . XXI. Ars isthaec mentis & vis rursus excitandi mortiones , & respondentes motionibus perceptiones praecipuum memoriae fundamentum est. Dico fundamentum memoriae, non memoriam ipsam ; exigit enim memoria, non

solum ut idea alias percepta percipiatur iterum, sed etiam ut illam mens recognoscat, sive eam alias fuisse perceptam sibi conscia sit. Pueris exoticam linguam addiscentibus pluries idem recurrit vocabulum; haerent tamen frequenter, ac si nunquam antea perceperint. Porro idearum obscurarum nulla est menti nostrae conscientia . Earum igitur &nulla recordatio esse potest . Quoniam autem memoriae vis

29쪽

ῖO . . .

vis in revocandis ultro ideis jam antea perceptis potissimum elucet ; facultatem esse usu & exercitatione comparatam , sq. I9. clarissime patet. Non alio modo longas

orationes, & poemata memoriae mandare , quam decies& centies easdem repetendo voces, consuevimus pueri. Improbandam sane discendi methodum commemoro , sed aetati parem - . Quis vero memoriam non solum a mentis vi, sed etiam a cerebri conditione pendere non videt Z Ut ideas olim perceptas sibi mens praesentes iterum ex voluntate sistat, cerebri quoque motiones iis ideis adnexas pro v luntate sua rursus producat, necesse est q. I9. . Neq- ,

ego Gorteri sententiam probo Α, qui tametsi fateatur, memoriam esse habitum exercitatione & corporis commercio acquisitum, a corporis nihilominus Vinculo & societate , , dum adhuc in vivis agimus, immunem tandem fieri contendit ac quodammodo emancipari . Propositionem suam ex mentis nostrae immortalitate firmat Gorte rus, cujus argumentatio huc reducitur. Mens non alia de causa post mortem corporis vivit, nisi quia statuum praeteritorum mem riam sejuncta a corpore conservat adhuc ἔ quum altera Vita bonorum, aut malorum operum praemium , Vel poem sit . Talis ergo esse evincitur mentis natura, ut post quam

rerum ideas longa consuetudine sibi fecerit familiares , possit eas iterum , quoties libuerit , absque praesidio cerebri

revocare. Verum argumentatio haec Gorteri , vereor, ne firmo stet talo. Si enim vita mentis post mortem corporisa rerum praeteritarum conservata memoria repetenda est; consequitur profecto, eos, qui nulla, dum vivunt mortalem vitam, rerum praeteritarum memoria gaudent , qua

Ies sunt stupidi,& infantes, immortales, pereunte corpore, non futuros quod nostrae Religionis dogmatibus adversatur. XXII. Quae cerebri, quae nervorum, quae spirituum animalium ad memoriae se licitatem & magnitudinem a natura vel arte obtinendam optanda maxime conditio sit,

Ο Longe faellius meditando ,

quam voces solummodo repetendo res memoriae mandantur r ibi enim

idearum elaritas & distinctio memo

riam plurimum adiuvat; hic meras syllabarum sonorumque ideas novus idearum torrens continuo delet .

1 De delir. F. q.

30쪽

nec definire ausim, nec assequi coniectura . observationes nonnullae ad generales quasdam conjecturas , non ultra tamen, possunt nos deducere . I Animalia, quae majore do-tur cerebro, perspicaciora videntur , & pluribus ideo notionibus informata . II. Infantes, quibus nimis adhuc molle cerebrum est , senes, quibus cerebri fibrae duriores, parum memoria pollent φ . III. Spiritus animales alieno succo vitiati stuporem inducunt 3 . Itaque ad memoriae vim conferre plurimum Sc cerebri magnitudinem , & mediocrem mollitiem, suspicari licet; spirituum vero puritatem, certo assirmare . Quomodocumque tamen se res habeat, Clementi VI., Laurentio Bon in contrio Α , Ioanni Pico Mirandulano F , Leibnitio ε , aliisque multis singulari memoriae dono passim commendatis , non praestantiorem assingo animam, sed cerebrum fortunatius. XXIII. Miraculi autem simillimum est , quod quum idea quaedam menti rursus fit praesens , alia etiam idearum series recurrat ,& eo quidem ordine, quo pridem perceptae fuerant . oratorem ad longam horam dicentem, puerum Virgiliani poematis numeros & verba tenentem miraremur, nisi rei frequentia admirationem omnem sustulisset. Immo tum ideae, tum voces nativo sese nexu consequuntur, & fluunt, quin mens in earum singulas attentione ulla defatigetur, ullo conatu. Si Gassendi stas, ec Cartesianos, quibus hac in parte consentit Halle rus 7 , audiamus; per vestigia spirituum animalium a Suxu in substantia cerebri relicta , quorum unum emoveri non potest , nisi reliqua eodem ordine , quo formata suerant , emoveantur , PCm dissicillimam paucis verbis expediemus , & phaenomenuin ad causam mechanicam revocabimus. At ego haec speciosa magis , quam vera, aut verisimilia judico. Nescio, an animadverterint, quot vestigia, & vestigiorum series imprimendae cerebro sint. Nescio , an perspexerint, fieri pro ani

4 Cardan. de subtil. lib. ia. s Politian. Centur. r. Misceli.

SEARCH

MENU NAVIGATION