De societate mentis, et corporis disputatio psychologicophysica a Petro Ubaldino patricio florentino Collegii Nazareni convictore habita et Johanni Francisco Banchierio s.r.e. cardinali amplissimo Ferrariæ legato nuncupata

발행: 1754년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

ca facultate versatissimo debemus observationes η , quibus refragari non nisi pertinacissimae fuerit pertinaciae. Sed nec minus extenditur, quam medulla . Nam ubi primas nervorum origines inter se conserunt Anatomici , cum massa quidem medullae cito confundi vident, sed vident etiam ex nervosarum fibrarum directionibus nulli bi in cerebro circumscriptam esse regionem , in qua nervi omnes conveniant . VI. Quin etiam contendo, non in una eademque medullae parte humanam mentem & videre , & audire , &olfacere, & gustare, & tangere e sed singulis sensationum idearumque generibus suas esse quodammodo divisas provincias , prout nervorum hac illac divisa sunt capita. Qui hoc mihi negaverit, explicet, velim, qua fieri ratione possit, ut morbi, quorum definita est in cerebri medulla s des, modo hunc, modo alium corporis sensum , modo supprimant omnes. En accuratas peritorum observationes.

Gravissimo sex menses laboraverat dolore capitis infelix puella , quibus elapsis; caecitate primum , reliquorum subinde sensuum stupore , ac tandem morte correpta fuit. Dissecto per Drelincourtium tunc Lugduni Batavorum agentem cerebro, pinealem glandulam ad ovi gallinacei magnit dinem excrevisse, compertum est 3 . Scilicet quum magis in dies sese glandula dilataret, nervorum opticorum thalamos primum, postea nervos reliquos mortifera compressione cruciavit , & ab ossicio prohibuit. Iisdem fere gradibus sensuum usu orbabatur puer , cujus cerebrum ab abscessu purulento medullam comprimente purgabat memoratus Chirurgus Peyronius immo injectionibus liquoris per syringem &eductionibus sensum quasi ad arbitrium auserebat, restituebatque . Iuvat autem animadvertere , non sinistrum quidem , sed dexterum oculum languere primum coepisse & obcaecari, quamvis abscessiis sinistram medullae partem assiceret; non enim se alio modo habere res poterat, quum med ut Iares fibrillae decussentur , quaeque in cerebro sinistrae

12쪽

sunt, ad dexterum oculum dirigantur , ut exploratum jam est 3 . Prolixa nimis oratione opus esset , si recensere vellemus historias omnes vel caecitatis, vel surditatis ex compressione aut in opticis nervis, aut acusticis , vel stuporis linguae in ramo descendente paris nonis , aliorumque similium, quae a medicis monumentis suppeditantur. Sed singulare unum ab Hermanno Boerhaavio narratum praeterire silentio non possum . Illud autem ipsis Boerhaavii verbis exscribam . Parisiis homo vixit , qui in propriami ealvariam sipem vicatim petebat, quum cerebrum sola ca los dura meninge tectum haberet . Experimenta pro ex guo nummo centies in ejus cerebro facta sunt. Quoties nempe dura mater digito lenissime comprimehatur, subito mille scintillae seu quasi candelae, ut a junt Parisienses Academici ante oculos bominis versabantur , si fortior flabat compressio, jam caligo oculos occupabat . Si denuo validiori manu urgebatur, in somnum delabebatur, deinde stertebat, donee sola manus levi opera apoplectieo feret ismillimus . Sed

breve malum remota causa non tardius recedebat, sertore

primum sublato , deinde somno, hinc tenebris discessis ,reddita tandem legitima sensuum potesate.

VII. Quo autem modo organorum mutationes nerv

rum ope cerebri medullam pertingant, ut mens illas percipiat , exquisitorum arbumentorum congerie Boerha avius

ostendit si , & fluidi subtilissimi , cujus particulas sir

rus animales vulgo nuncupant , per nervos excurrentis

existentiam asseruit antiquioribus etiam probatam aetatibus . Fluidum hoc , ejusque actionem ab humano corpore ejicere radious in Academia Lugduno-Batava Prosessor publicus nequicquam conatus est. En argumenta ejus praecipua . I. Nervos auditoribus suis lente vitrea spectandos pluries exhibuit ; nec ab ullo excavatae intra nervorum

13쪽

I substantiam fistulae videri unquam potuerunt . II. Ex majoribus nervis unum sub antliae pneumaticae excipulo idem ipse suspendit, atque, aere educto, ne hilum quidem liquo. xis ex nervo emuere conspexit. III. Quicumque nervus forti quantumlibet constrictus vinculo, nec infra , nec supra vinculum intumescit. Intumescere autem procul dubio deberet , sicuti venae & arteriae , si quidem per ejus fistu-

cum Brinio , Listero 3 , Gohlio 4 , aliisque nervos usquequaque solidos, elasticos , & instar chordarum tensos tremoribus suis & palpitationibus organorum mutationes ad animi sedem transmittere arbitratur . Nescio, an viri ac tissimi Nevvlonus F , Wolfius ε , Musichen broekius 7 , abseque ullo examine in eandem sententiam concesserint, quod explicandis colorum & sonorum sensationibus nimis commoda videretur.

VIII. Porro nihil validius spirituum animalium necessitatem evincit , quam in nervorum substantia elaterii defectus invictis rationum momentis demonstratus. Ea indicabimus potius, quam plane persequemur . I. Si me ninges excipias, quibus nervi vestiuntur, tota illorum substa tia pulposa est , & insigniter mollis, eadem nimirum , quae substantia medullae . Si minimas nervorum fibrillas secue ris, medullam statim emitti, & soras exprimi in tuberculum ; idemque fieri conspicies resectis nervorum truncis &medulla spinati . Immo si ab uno ad alterum extremum nervum auditorium, dc olfactorium, qui breves admodum sunt , examinaveris , nihil in iis durae substantiae meningum invenies. II. Arteriae & musculi secti ob elasticitatis vim contrahuntur & breviores fiunt: nervus vero seoctus flaccescit , Sc paullo longius extenditur. III. Chordae musicae, licet elasticae, nisi tensae fuerint, & ad utrumque extremum firmis amxae corporibus , non concipiunt tremorem. Nervorum autem omnium uterque terminus pro cul

14쪽

eul dubio mollis est. IR Nervorum aliqui in suo ex cere-hri medulla ad organa corporis progressu frequentibus & sinuosis inflexionibus obnoxii sunt, neque in inflexionum punctis firmo nituntur sulcro , sed laxam habent ubique cum fabrica cellulosa conjunctionem : alii vero firmitum is corporis partibus, quae distrahi nequeunt, nexu perpetuo colligantur. Quamvis ergo chordarum instar esse darentur elasi ei, elasticis tamen tremoribus suscipiendis modo laxita te , modo immobilitate sua non essent idonei. U. Tandem iidem nervi mutant frequenter diametrum ', qui nimirum antea graciliores erant , in crassiores subinde evadunt: ex quo plane ad easdem vibrationes propagandas inepti fiunt δ . IX. Quae vero ex Bidloo superius objecimus, vix physicum tironem movere possunt; ea enim nil aliud evincunt, quam nervorum fistulas, & fluidi particulas adeo exiles e sese, ut oculorum & lentium vim prorsus eludant; quod contendimus , nedum concedimus . Per cutis meatus plures quotidie fluidi perspirabilis librae humano ex corpore exhalantur . Nos homines exili ex machinula in utero matris crescimus; in eoque compendio omnia sunt nostri corporis organa mirifice fabrefacta. Quis tamen aut cutis meatus, aut fluidi exhalati particulas , aut prima foetus rudimenta per microscopium potuit unquam perspicere ρ Sie etiam quis mirabitur, vinculo nervorum fistulas absque t more constringi , quando arteriae lymphaticae , per quas lympham assidue fluere certum est, nemo unquam vinculo effecit , ut intumescerent λ Scilicet nervorum mollem substa

1 iam aeque destrui R dissolvi vinculo ac dissectione animadverterunt jam Morgagnus, & Micheloitus. X. Quod si fluidum hoc subtilissimum , Ac maximΘ . mobile mutationum in corpore facta ruin nuncius menti est,& necessarium sensationum instrumentum ; nihil verisimi, Ilus invenio, quam in ipso hujus fluidi ab exterioribus organis ad nervorum origines , vel animi sedem regressu &appulsu commercii legem ad excitandas in mente sensationes a Deo positam esse. Et quidem eo vividiorem, & cla-A 8 . ri

15쪽

riorem fore sensationem quamlibet, quo validior fuerit nervis inducta mutatio , & vehementior spirituum impetus ac

impulsus, perpetua nos docent experimenta . Porro idem fluidum prope nervorum capita repulsum atque repressum oscillatorio quodam motu agitari Uebere, atque hujusmodi oscillationes tamdiu duraturas , quamdiu sensim languescant,& extinguantur, nemo non agnoscit . Igitur & sensatio in mente eo usque vigebit , donec perseverabit spirituum in nervis motus & oscillatio ; quae pro majori vel min ri corporum in nervos agentium vi diuturnior erit , vel brevior . Sensationem coloris ex oculi compressione ortam ad minutum circiter secundum conservari eleganti observatione deprehendit Nev v tonus k ; neque alia de causa distin- istae colorum fasciae in albedinem degenerant, si peeten amte eas ultro citroque celerrime moveatur , nisi quia coloris subsequentis in nervis aetio prius exeritur, quam prae cedentis oscillatio cessaverit. Radios solis ustorii speculi collectos soco , cujus quanta sit vis, Philosophi norunt , oculo exceperat Boerhaavius . Vehemens in organo & diuturnia, commotio solis imaginem ad plures horas ipsi invito Boer-haavio pertinaciis me praesentem fecit 3 . In aliam praeterea animadversionem fortuita quaedam Malpighii 4 observatio opportune nos ducit . In seipso scilicet , dum in lecto decumberet, expertus est lucis sensationem non semper aequaliter vividam , sed alternis vicibus vigere & remitti; vividiorem autem, dum cor contrahitur, languidiorem, dum cordis intermittitur pulsus , iterato pluries didicit experimento . observatio haec in rem nostram mirifice quadrat. Dum cor contrahitur , & sanguis per arterias propellitur, uberius etiam ex corticali cerebri substantia in medullam, nervorumque capita spiritus animales propelli debent . Si tunc ergo ab exterioribus organis ad nervorum capita actione corporum spiritus impellantur, a spiritibus ex cortice

in medullam affluentibus validius repellentur ; eritque ideirco fortior in mente clariorque sensatio. XI. Quin

experim. II. I a.

16쪽

I XI. Quo eumque tamen modo mens agat in corpus,& corpus in mentem , si verum commercium inter utram que substantiam, mutuamque actionem dc passionem agno

scimus sex q. a. , validissimum mihi suppetit argumentum,

quo innixus humanae menti quamdam extensionem tribuere contendam, Sc Peripateticos ab obtrectationibus vindicare, quod animam hominis per totum corpus diffundi putaverint. Illud autem ejusmodi est. Anima hominis, si re- ipsa agit in corpus, illi saltem cerebri regioni praesens sit, oportet, in qua nerVorum capita coeunt, vel quasi coςunt. Etiamsi vero in unum punctum coirent, semper est punctum physicum & extensum . Hanc ergo regionem totam occupat anima praesentia sua '). Itaque si mens humana per to-

Hane ipsam argumentationem In lucubratione philosophica an . IT Iedita iisdem fere verbis exposui , quum de simplicium substantiarum

extensione controversiam agerem .

Eam carpit & fallaciae insimulat vir humanissimus Aloysius Antonius Veris Teius in eo , quod de re MetapbUcaan. ITy3. Vulgavit, opere lib.Φcap.7. innot. Placet autem integrum doctissimi auctoris locum exscribere , ut totam eius censuram ob oculos te, gentium ponam , &, si quidem fieri possit, refellam ; vel saltem obis servantiae hoc meae & existimati nis testimonium viro clarissimo exinhibeata . Aliqui Recentiores , in quit cum pro certo ponant,ex re non extensa extensam fieri non posse, putant extensionem O simplicitatem una esse posse: ideoque contendunt, prima elementa corporum esse substantias plices , O extensas. Si rationem quaeris, audies hane esse, quia non intelligunt, quo modo infinitae partes in una σ exilissima materiae parte contineri possint: propterea rident caristesianos , Nevotonianor , ceterosque , qai dimi nem in infinitum amplexanis tur. Sed , pace eorum dieam, mihi

.identur ipsi male philosophari. Non intelligo , inquiunt, divisionem in ininfinitum . Igitur negare debeo proprie tates materiae, quas elare intelligo. Pulchra fallacia i ex infinito , quod mortalis nemo intelligit , ad rem omnino perspicuam argumentarii Hanc si admittimus philosophandi rationem , innumeras res omnino per pleuas ne gare deberemus, quod eas non intelliogamus t immo vero fere omnia phaenomena physica , quae , si ingeηui esse

Solumus , fateamur , necesse est, nobis impervia esse. Addunt exteUonem sine soliditate cte. Egregie profecto , si mea haec esset, quam VernejuS im pugnat , ratiocinatio . Scripsi utique ,, quis denique sibi suadeat, parvum ,, materiae cubum usque adeo in qua- ,, dratas plagulas dioidi posse , ut ,, orbi unimemo , si Deo libeat , tegenis do par sit ,, p at hoc dumtaxat argumento , quod procul dubio seiunis

ctum a ceteris mancum est & elumbe , tota illa mea ratiocinatio non continetur. En totidem verbis exscripta ,

quae illud absque ulla interiectione praecedunt is Si substantia, ut par est, is si r

17쪽

I 8 tum corpus non extenditur, non ea de causa non extenditur, quod incorporeae simplicique substantiae extensio re- simplex aliquid & in concretum di-

,, catur , nulla erit in toto mundori corporeo substantia ; nec aliud , is quam modorum congeriem sine se substantia, in corporibus deprehenis demus. Praeterea nulla erunt velis ipsi Deo prima corporum elemen is ta se Haec plane argumenta duo, in quibus vis maxima , aut ego fallor , posita est , Leibnitium virum acutissimum , quem eodem in loco commeis moravi , impulerunt, ut corporum divisibilitatem in infinitum , eorum que partes actu infinitas negaret. Cur autem in illud unum, quod mens comripitur sane & obruitur , sed non con . vincitur, Verneius animadverterit , reliqua autem duo ne leviter quidem indicaverit, divinare vix possim . Ex iis duobus unum demonstrationis vim

habet, si substantia simplex aliquid O

inconcretum dicatur; quod ex accuratioribus Metaphysicis ibidem c not. I. ad s. a. ) statueram . Itaque argumenti vis infringi non potest, nisi ea substantiae definitio reiiciatur. At ea reiecta , quam subrogabimus Non quidem definitionem Verneianam , quam vitiosam esse nemo, ut arbitror, inficiabitur . Substantiam ipse definit lib. q. cap. . pag. I 38. Essentiam δε- . paratam a suis modis . Verum non ignorat vernetus,non substantias tantum , sed etiam modos suam essentiam habere aliis modis affectam, qui ab ipsa essentia per mentis abstractionem

separari queant. Quum extensio corinporum sit ens reale , realem quoque essentiam habeat, necesse est. Exten so haec autem variis modis afficitur , vel affici potest, ut norunt OmneS. Ne autem propriis dumtaxat utar pu-

exemplis, aliud ex ipso Verneio proferam . Vatura trianguli, inquit, in eo sita est , quod sit figura tribus lineis desinita . Quare si Deus ab aeteres

tempore cognovit, talem esse naturam rei, quam vocamus triangulus ; omnino fieri non potest, ut id, quod voca ismus es modo, non habeat talem natu ram ; aliter eadem res s et triangulus , O non esset Ibid. lib. q. cap. 3. pag. Ia' . Eadem dicit de numero ternario. Constat autem triangulum infinitis fere modificationibus obnoxium esse . Si quis autem reponat ex tensionis , & trianguli essentias ex Verneti sententia reales non esse; substituat exempla lineae, & superficiei , quarum essentias, ut a Geometris e plicantur , tanquam reales Verneius ipse producit, & probat Ibid. r. a. pag. I 3r. J. Lineis autem &superficiebus innumeras accedere posse m dificationes quis negat p Itaque si subinstantiae definitionem a Verneio traditam adoptare velimus ; extensio, triangulum, linea, superficies , aliaque multa horum similia, quibus sua est essentia & modi , ad substantia rum classem referantur,oportet: quod absurdum& falsum esse, Verneius ipsc fatebitur. Modum tandem sie definit lib. c p, q. pag. I 38.r id , quo substantiabor, let illo modo es , eamque quo dammodo vestit, O, ut sensibus percipiatur , facit εἶ quae quidem definitio tum obscurissinia est, tum etiam man ca , quia incorporearum substantiais /rum modi nunquam effetunt, ut eae sensibus pereipiantur . Quum igitur Uerneiana substantiae definitio proba ri non possit, priorem illam cum se.

18쪽

pugnet; sed quod ejus extensito extra cerebri medullam inutilis sit, & phaenomenis apprime contraria ζ. q. s. 6. . A io Lei

verioribus Metaphysicis adhuc retinebo , & primum subjectum ejus , quod est, aut sit , quod ita existit, ut intrinsecus a nullo pendeat, substantiam appellabo . Quod vero posita materiei in infiis nitum divisibilitate nulla vel penes

Deum futura sint prima corporum clementa , quae tamen nonnisi ab ipsio Deo creari potuerunt, aperta adeo res est , ut Petrus Martinus Philos Nati lib. I. cap. 6. s. Ira. infinitae divisibilitatis propugnator acerrimuS, id ultro eoncesserit; nee ego ullum , qui inficietur , adhue inveni . At Verneli animadversionem pro. sequamur . Addunt, extensionem sine

soliditate in eadem simplici esse posse; ut se babet anima hominis , quae simplex est in extensa. ExteUa i eurita λ quaeris p quia eum anima agat in corpus, oportet, ei loco cerebri sit praesens, in quo nervorum origo, quorum ope motus membrorum sit, exm sit . Nervii autem minimum in uno

aliquo puncto physico originem habere

debenti quod punctum certe extensum est . Ergo anima, quae ei puncto prae sens es, extensa O ipsa sit necesse est . tera fallaria. At, inquiunt, sunt in hae sententia Rudigerus , Morus , Cudvvorthus, eeteri. Puid ad nos pquasi.nos Pbilo borum nomina , non

rationes quaeramus. cur autem eorum

ρbilosophandi viam rejiciamus , in apromptu est. Primum nullam hi Philosophi ideam elaram habent naturae animi nostri r deinde nullam de modo , quo est in eerebro i tum nullam de ratione , qua movet eorpus: quae duo

nonnisi ex essectis probare possist. Male igitur ponunt pro comperta rem oec.

His antequam respondeam, ani madverto primum corporum extensionem seeernendam esse a mentis exintensione , quam , si malueris, exten

soni corporeae Dbstantialem mentis praesentiam appellabo , ut in hae ipsa

differtatiuncula declaratum habes . Animadverto insuper & palam fateor argumentum pro incorporea quadam extensione , seu medullae cerebri

mentis nostiae substantiali praesentia a me adductum , & a Verneio impugnatum, penes eos Philosophos , qui harmoniae praestabilitae , mel eaus rum occasionalium sy stemata sibi seligunt, nullius esse roboris ac momen ti. Habere autem vim maximam Peunes eos, qui Hstema in xus posici,

seu realem actionem inter eorpus &animam admittunt, adhue mihi persuadeo . Illud siet breviter contraho .

Mentis substantia ibi praesens est, ubi agit. Mens autem nostra , si quidem realem exercet actionem in corpus . agit saltem in eam cerebri partem , inquam nervorum capita eoeunt. ET.

tensioni ergo cuidam corporeae anima hominis substantia sua praesens est. Argumentationem hane fallaciam mineat verneius . At hane ego fallaeiam plane non video ; nisi forte quas certum statuendum putet, substantias ibi agere, ubi non sunt; aut, me invito aere luctante , velit argumentum adversus Cartesianos , & Leibnitianos, qui nullam agnoscunt inter mentem &corpus realem actionem, a me prinferri ; quod ego tamen in ipso, quam

examinat & reprehendit Verneius, lucubrationis meae loco maxime caveram. Ibi enim se habeo,, Argus, mentum, quo utor, vim maximam es haa

19쪽

Leibnitiani autem & Cartesiani, nisi extensionem cum concretione , & soliditate necessario conjunctam nimis confi

densi habere debet penes eos omnes , ,, qui harmoniae praestabilitae , σω causarum occasionalium systemat a

is reiicientes verum commercium ,, corpus inter 8c animam, mutuamis que actionem & passionem agno scunt is . aod si animadvertissiet veris ne lus, perspexisset sane . futilia esse , quae congerit, nullam hi Philosobiideam Huram habent naturae animi nostri r nullam de modo, quo est lata

cerebro , nullam de ratione , qua in

vel eo us . Quid enim refert haee ignorari, dummodo anima in totam cerebri medullam re ipsa agat λ An de natura Dei claram 8c adaequatam ideam habemus p an de modo , quo nobis intime praesens est λ an de ratione, qua Omnia conservat, & -- vel λ Quis tamen idcirco negaverit,nis ineptire uolue Ot , divinae su stantiae ubique praesentiam Sc actio.

Dem non revelaticine tantum , sed

etiam ratione absque ulla fallacia deo monstrari pQuod autem post rationum minmenta alios quoque Philosophos pro mea sententia citaverim , cur mihi Vertatur erimini a Verneio, prorsus ignoro. Id passim in more et , non ui Philosophorum nomina rationum loco substituamus , sed vel ut novita tis fugiamus invidiam, vel ipsos fontes, ex quous doctrina aliqua hausta sue rit , indicemus. Ad materiei divisibilitatem reverititur tandem Vern ejus i Male igitur

poηunt , inquit, pro comperta rem, quam nullo modo intelligunt, ut inde e iant, negari debere extensionem diis visibilem materiae , quam omnes perinspicue intelligunt, tametsi non intelligunt, quo modo quaelibet pars insinite secari post. si uis enim , quisne ulla anticipatione , sine ulla Dpothesi judicet , ejusmodi disputatores ferre pint ρ aut quis Oe. Si quam Omnes

perspicue intelligunt , ut Verneius asserit, in materiae divisibilitas in infinitum; viderit ipse, an omnes re vera pexspicue intelligant. Arbitror tamen ei non latere, infinitam materiae divisibilitatem tum a Leibnitianis omnibus, tum ab Atomistarum ple risque, tum a Cartesianorum nonnullis vel prorsus respui, vel in dubium revocari. Dicam tandem ex Phil sophis , qui ontologiam accurate Ecsystematice pertractaverint, nemi nem esse, qui infinitam materiae divisibilitate e probet , quippe quaς

crassam sapiat Metaphysicam. Miror autem, Verneium , virum alioqui per spicacissimum, controversiam de in

finita materiae divisibilitate Physicis

examinandam relinquere et nos eam

P sicis , si qui otio dispuunt, exami

nandam relinquimus, ait l . cit. pag. 6q.r miror, inquam , quum planum sit de apertum eam quaestionem non.

nisi ad Ontologiam & Cosmologiam

pertinere . Ut enim ea dirimatur , examinari , 8c statui debet, utrum prima corporum elementa extensa sint; utrum extensio ex partibus rea libus necessario resultet , nec ne pq qae duo capita ad unum etiam redu ci possunt, utrum nempe extentum ex extensis necessario coale Icat. Id

autem definire an ad Physicam pertineat, an ad Metaphysicam, iudicet Verneius ipse, qui ad suam ont Ologiam tractationem de simplici oe composito iure censuit pertinere . Quae

20쪽

denter pronunciarent , ab inani simplicium substantiarum extensionem impugnandi studio abstinerent δ . Notum est etiam, quam pervulgata penes Theologos , ac Philosophos de Angelorum extensione sententia sit, ut Hamelius observat ; eoque respicere intelliguntur Ecclesiae Patres Theodoretus 3 , Gregorius Magnus ' , Damascenus F, aliique, qui eos et si statuant corporis omnis & concretionis expertes , loco tamen circumscribi opinantur. Praeeuntibus Ecclesiae Patribus , quis jure Thomistas, & Scholasticorum plerosque reprehendat, atque ex recentioribus Hamelium O , Antonium Genuensem 7 , Rudigerum η , Henricum Morum' , quod incorporeis substantiis extensionem tribuendam diser te docuerint 3o XII. At quispiam hoc loco me interrogaverit, cujus tandem generis extensio haec sit ξ An non , sicuti cerebri medulla in pueris in majorem molem excrescit, usque dum firmata virum jam secerit aetas , ita & animi extensionem subinde augeri, dilatarique opus sit ξ An non sicuti corporum extensio definita figura aliqua circumscribitur , ita Ranimae extensa substantia figura aliqua contineatur Z Quae quidem duo mentis simplicitatem evertere , eamque in concretarum substantiarum classem transferre videntur. His ego interpellatoribus respondebo, audacius, quam par sit, haec a nobis inquiri. Spiritum, ni me prorsus ratio fallit, aiebat in re prorsus simili Laurentius Mos hemius ex om

ni parte nosse decet tuum , qui Baee sibi licitum ducit esse .

decernere. Duidem is minime sum , qui tam accuratam a

spirituum notitiam mihi datam esse putem . Viderinx alii,

Quae hactenus a me dicta sunt, aequi bonique faciet veritatis & h

nestatis amantissimus Vernei us , cui scio persuasum,sententiarum inter nos discordiam non esse animorum disesdium a r V. Saae Reliq. g. g, Φa Phys. Gener. tract. 2. dissi. a. cap. 3.3 ' inaest. 3. in Genes 4 Ub. a. Morab cap. 3.s Lib. I. de fide cap. 6. & lib. a.

edit. Walchianae an. 173I.s Enchiri Metaph. pari. I. cap.28. a num. 6. usque ad finem.

SEARCH

MENU NAVIGATION