Tractatus De Papa

발행: 1870년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

in lallibilitatem. Nam hi textus, non tantum inerrantiae praerogativam R0mano Episcopo vindicant, sed simul a portissime hoc ei privilegium ad Scribunt, quatenus personae a reliquo sicclesiae c0rpore distinctae. Verbi gratia, verba haec Christi: Tu es Petrus et super hanc petram ..., Bomani Pontificis insallibilitatem arguunt, eo quod certum faciant Romanum Pontificem positum suisse, tanquan fundamentum fabricae nunquam disjiciendae, id est, Ecclesiae. Iam vero Romanus Pontifex non potuit ponia Christo Ecclesiae fundamentum, nisi quatenus distinctus ab reliqua praeter ipsum Ecclesia. Alioquin Ecclesiae sundamentum constituisset Christus ipsa minet Ecclesiam, quod pugnat in terminis. - Pariter verba haec :Tibi dabo claves ..., Romani Pontificis insallibilitatem evincunt, quia denotant poteState ligandi, solvendi, eoelumque aperiendi vel claudendi, donatum fuisse Petrum personaliter, Seu Singulariter, id est, quatenus a reliquo Apostolorum collegio distinctum, prout indicat vox tibi .

Idem evincit textus : Simon, Simon, ecce Satanas rapeti-Tit vos . . . ego autem rogari pro te, ut non deliciat sides tua ... confirma fratres tuos. Tentatio communis : erpetit itros. 0ratio respicit Petrum quatenus a reliquo Apostolorum collegio distinctum, rogavi pro te. Immo expr0SSecontradis linguitur Petrus ab Ecclesia reliqua: Tu . . . confirma fratres tuos. Sane istud fratres confirmandi ossicium, cui nequit n0n eSSe annexa insallibilitas, est praerogativa Petri quatenus a reliquis Apostolis distincti. Quomodo enim p0tuit ChristuS eum a cauerorum collegio clarius distinguere, quam dicendo : Tu confirma

a Quoad hunc et alios Scripturae textus, vide supra, parte II, sectione III,

eap. I.

12쪽

fratres tuos Z - Et tandem idem colligitur e textu Paseea gnos ... pasce Oses. Sane qui paStor constituitur quoad alios, ossicio isto donatur personaliter Seu quatenus distinctus ab istis aliis, quos tanquam OVeS regendoS accepit. Igitur dum verba haec Christi probant Romani Pontifidis insallibilitatem, simul et seque probant hacce praerogativa eum donatum fuisse quatenus a reliquo Ecclesiae corpore 'distinctum. Ad traditionis monumenta quod attinet, pervolvat lector quae congessimus tota Sectione secunda partis secundae. Facile comperiet tot ista Patrum dicta, Coirgiliorumque decreta, necnon Romanorum praesulum definitiones in tota Ecclesia receptas, e quibus rigorose deducitur Romani Ρontificis insallibilitas, simul eVincere, praer0gativa illa donatum fuisse Romanum Pontificem quatenus a religato Ecclesiae corpore distinctum, Seu, quod idem est, donatam fuisse Romanam Ecclesiam, qualentis ab aliis eeelesiis distinetum. Sit in exemplum celebris Irenaei textus: Id hanc enim Ecclesiam propter p0tiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt rendique fideles. Ibi vides Ecclesiam Romanam, cujus fidei acquiescere tenentur omnes, apertissime contradistingui a caeteris mundi ecclesiis. Igitur sicut textus iste insallibilem arguit Romanam Ecclesiam, ita simul evincit eam hac praerogativa potiri, quatenus distinctum a reliquo Ecclesiae corpore. Atque idem evincunt, verbi gratia, tum formula fidei cui, anno 517, Hormisdas Papa subscribi jussit; tum prosessio fidei a Graecis emissa in congilio Lugdunensi, anno 12 4: tum definitio Florentini Concilii, anno 1459. Igitur insallibilitatis praerogativa donatus est Roma-

13쪽

pR ΠΗTM. nus Pontifex quatenus distinctus a reliquo Ecclesiae corpore. Et haec est communis ac omnino tenenda catholicorum doctrina. ΡnoposiTio II. - Corpus Discoporum, quatenus complectens caput suum Romanum Pontificem, est infallibilitatis subjectum. - Quando nempe communi judicio de fide pronuntiant Romanus Episcopus et alia corporis episcopalis membra, illud commune judicium est in sal libile. Nam 1' illa totius episcopalis corporis infallibilitas ex insallibilitate capitis necessario Sequitur. Supponuntur quippe caeteri Episcopi e0dem modo judicare ac Romanus Pontifex. Cum ergo judicium Romani Pontificis ex propositione prima in sit insallibile, erroneum esse nequit dum ab aliis etiam Episcopis illud idem judicium pronuntiatur. - 2' Ipsi met corpori Episcoporum, quatenuS caput complectenti, contulit Christus insallibilitatem. Dixit enim Apostolis, 'stante cum ipsis apostolici collegii capite Petro, Ouidquid ligaveritis ... quidquid sol

veritis ... Et rursus : Euntes docete ... qui non crediderit condemnabitur. Corpori Episcoporum insallibilitatem verba haec vindicant, dummodo tamen communi judicio tum caput tum alia hujus corporis membra ligent et so vant, et, eamdem cum capite fidem Oeeant. Nam Apostolis quatenus a Petro sejunctis, nec per citata verba, nec per ullum alium sacrae Scripturae textum, inerrantiae praerogativam Christus contulit. Igitur corpori seu collegio Episcoporum, quatenus caput complectenti, et idem cum capite judicium de fide pronuntianti, contulit revera Christus inerrantiae praerogativam - δ' duod autem dicta insallibilitas, corpori Episcoporum competenS, non immediate a Christo, sed mediante Papa di manet, Vi-

14쪽

detur patrum traditioni magis consonum. Dicit, verbi gratia, sanctus Leo : si Si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit o Serm. 4, de ipsius assumptione ad summum pontificatum, col. 16, edit. Balle-rinorum). Q Hujus muneris Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum ossicium pertinere voluit, ut in beatissimo petro, Apostolorum omnium Summo, principaliter collocaret, et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manare o ibid. , col. 655ὶ. Ad rem etiam faciunt haec sancti Innocentii Ι verba :Q A quo Apostolo Petro ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit is apud Coustant, col. 888).6 Ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem o ibid. 896ὶ . Ut nempe Christus Dominus Ecclesiae suae unitati magis consuleret, voluit nullam esse penes Episcopos gubernativam potestatem, ac proinde nullam insallibiliter judicandi praerogativam , nisi per ipsum metcaput Ecclesiae Romanum Ρ0ntificem. Quod sic exprimit sanctus Thomas : a Petro soli promisit: Tibi dabo elaves regni coelorum : ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae unitatem n contra gentes, i. 4, c. 7 .PnoposiTIO III. - Corpus Discoporum, quatenus distinctum a capite suo Romano Pontifice, non est subjectum infallibilitatis, nisi in eo sensu, quod semper ertituri

sint multi Episeopi Romano Pontifici quoad sidem consem

ttentes et obsequentes. - Εcclesiam constituit Christus ad instar 0vilis, cujus oves regerentur a multis pastoribus, Sub unico tamen pastore supremo. Ecclesia scilicet, ex institutione Christi, est societas gubernantium et gu-

15쪽

bernatorum. Ad gubernandum posuit Christus Episcopos ; simulque uni ex istis Episcopis, id est Romano

pontifici, caeteros subjectos voluit. Unde ipsammet Ecclesiam quiernantem constituit Chri Stus tanquam corpus morale, cujus caput Romanus Ponti sex, membra caeteri Episcopi. Et cum sic constitutam EccleSiam suam usque ad mundi sinem duraturam promi Serit, nunqUam contingere potest ut non sint in Ecclesia multi Episcopi sedi Romanae quoad fidem adha)rentes, et obsequenteS. Igitur corpus Episc0porum, quatenus a capite suo distinetum, est revera insallibile in eo sensu quod totum vel sere totum a vera fide non pussit deficere. Nimirum est in sal libile solummodo insallibilitate subjectionis et adhaesionis relative ad caput. Et illa insallibilitas nec toti collectioni, nec ulli determinato membro inhaeret, sed in eo consistit quod providebit Christus ut multa semper episcopalis corporis membra in vera fide remaneant. Magnum ergo discrimen inter corpus Episcoporum quatenus capiti adhaerens, et corpus episc0porum quatenus distinctum a capite. Nam corporis Epi Scoporum in priori sensu intellecti quodlibet membrum est insallibile ; utpote pronuntians illud idem judiciumqu0d pronuntiant caeteri omnes cum capite Silo. Si enim aliter aliquod membrum judicaret, jam desineret e SSemembrum illius corporis, quod supponitur c0mmuni judicio cum capite pronuntiare. 1t vero si agatur de cor-p0re Episcoporum quatenus a capite distincto, jam de nullo determinato membro insallibilitas asseri p0test. Ιmo nec certa est insallibilitas majoris partis Episc0p0rum. Illud solummodo certum: lare semper multoS EpiScopos Romano Pontifici quoad fidem adhaerentes; et Ec-

16쪽

clesiam gubernantem totam consistere in illis Episcopis capiti adhaerentibus et obsequentibus ; caeteros vero diversam 1idem profitendo seipsos extra Ecclesiam eje

cisse.

PnoposiTio IV. - Ilii praeter Discopos ehristiani non sunt infallibilitatis subjectum, nisi in eo sonsu quod semper

estituri sint multi fideles, Ecclesiae gubernanti quoad fidem

adhaerenses et obsequentes. - 0uod semper multi extituri sint fideles Eeclesiae gubernanti obsequentes, sequitur ex eo quod, vi instituti0nis divinae, Eeclesia sit societas Episcoporum gubernantium, et p0pulorum gubernatorum. Igitur desiicientibus gubernatis, deficeret imSamet Ecclesia, quam tamen promisit Christus ad sinem saeculi duraturam. Alio sensu insallibiles non esse populo S, vel ex e0 patet quod Episcoporum regimini ad hoc praecipue subjecti sint ut vera n fidem edoeeantur. PROPOSITIO V. - Ergo erroneum est systema insallibilitatem ita reponens in senatu seu collegio Episcoporum, ut nullus Episcopus quatenus ab isto collegio distinctus, sit insultibilitatis subjectum. - Λperte sequitur ex prOPOSitione prima ; id est, ex eo qu0d Romanus Epi Scopus, etiam quatenus distinctus a reliquo EccleSido corpore, dicta praerogativa donatus sit. PROPOSITIO VI. - Ergo erroneum est systema insultibialitatem non agnoscens nisi in conjuncto consensu capitis et corporis: ita scilicet ut nee Papa quatenus distinctus ab Episcoporum corpore, nec corpus Disc0p0rum quutenus

distinctum a Papa, infallibilitate potiatur. -Αperte item Sequitur, e propositione prima, qua Romano Pontissici, etiam quatenus a reliqua Ecclesia distincto, insallibilitas vindicatur.

17쪽

infallibilis quidem Papa deelaratur, sed solummodo quatenus instrumeritum, per quod Ecelesiae fides resonat et edi tur. - Hujus nuper invectae subtilitatis salsitas sic ostendi potest: - ' in eo sIstemate, Romanus Pontifex insallibilis non esset nisi tanquam relator fidei aliorum; et quidem in hoc solo sensu quod reserret sine alteratione id quod credunt alii. Quod nempe fides, sic a Romano Pontifice relata, insallibiliter vera sit, proveniret ex eo quod Christus insallibilem fecisset Ecclesiae fidem ; non autem ex eo quod insallibilem secisset sidem ipsam Romani Pontificis. Unde Romani

pontificis inerrantia tota consisteret in praerogativa reserendi sine alteratione, transcribendi sine mendo, clamandi sine mutatione id quod credit Ecclesia. Equidem errare non posset Pontifex veram credendo illam ipsam Ecclesiae fidem quam ipse referret et enuntiaret; at eX eadem prorsus ratione, qua insallibilis est minima vetula, dummodo fidei ab Ecclesia praedicatae adhaereat. Igitur in eo systemate, Romanus Pontifex, quatenus a reliquo Ecclesiae corpore distinctus, insallibilis fidei praerogativam non recepisset; sed eam e contra recepisset corpus Ecclesiae, quatenus distin tum a capite. Caput siquidem, canalis dumtaxat ossicio sun- gens, et Ecclesiae reliquae fidem transfundens, non eam insallibilem efficeret, sed jam insallibilem transmitteret. Id autem erroneum esse patet ex propoSitione prima. 2' In eo sIstemate salsa forent verba Christi: Do rogavi

pro te ut non defletat fides tua. Nam Christus insallibilis

fidei praerogativam constituisset in Ecclesiae corpore. Capiti autem contulisset, non ipsam inerrantiam fidei,

18쪽

sed solam inerrantiam in reserendo, seu transcribendo, seu proclamando aliorum fidem. Proinde non veri sicarentur verba Christi, rogavi ut non deficiat fides tua. Siquidem vox tua ipsammet Petri fidem designat, non aliorum. Immo ibi apertissime insallibilis declaratur fides Petri, quatenus contradistincti a reliquo Ecclesiae corpore. Nam, -5', addit Christus: Tu vero confirma fratres tuos . Christus nempe, primum et directe, insallibilem reddidit fidem Petri: siquidem voluit ut ista non deficiat, et ut per istam eonfirmetur, et per ejusmodi confirmationem insallibilis reddatur fratrum seu reliqui

Ecclesiae corporis fides. Iam vero, in SIstemate quod consutamus, Petrus, seu Romanus Pontifex non constitutus

fuisset quoad propriam suam fidem insallibilis, et fidei

fratrum confirmator; sed esset dumtaxat canalis, jam insallibilem fratrum fidem transfundens; et ideo tantum propria ipsius fides esset insallibilis, quia insallibilem aliorum fidem ipse sine alteratione transfunderet, eique ad haereret. Confirmaretur nempe a Datibus, non ipse fratres confirmaret. - 4' Romano pontifici commissum est officium oves et agnos, seu reliquam praeter caput Ecclesiam, pascendi. Ad quod officium imprimis pertinet veram Christi fidem insallibiter praebere ac injungere. Ast in absono frstemate quod consutamus, Romanus Ρontifex non pasceret oves quoad fidem, sed potius ab eis pasceretur. Ipse si quidem non esset nisi inStrumentum, per quod fides ovium personaret. Et huic ovium si dei, jam per se insallibili, ipse obsequi teneretur. 5' Bomano Pontifici competit plena et suprema potestas universalem Ecclesiam pascendi, regendi et gubernandi. Estque id dogma catholicum, omnino certum et tenen

19쪽

dum. Huic porro dogmati adversatur absonum sTStema de quo agimus. Plena enim et suprema OSSe nequit potestas Ecclesiam pascendi ac regendi, nisi complectatur regulandae si dei potestatem, quae praecipua est, et quae debet necessario osse insallibilis. Ast, in dicto s7stemate, insallibilitas si dei a Christo constituta fuisset in Ecclesiae corpore; et Romano Pontifici non alia collata esset in-1allibilitas, quam instrumentaliter significandi quid credat Ecclesiae corpus. P inde suprema regulandae fidei Ρ0teStas esset penes corpus Ecclesiae, non penes Romanum Pontificem. Alias omitto rationes, queis magis ac magis dicti systematis salsitas ostendi posset. Utinam ii ad quos pertinet ulteriorem nascentis iStius erroris propugnationem cohibeant; ne alioquin serpat ut cancer,

de postea non sine multorum commotione ac damno proscribendus sit.

PnoΡ0siTIO VIII. - Romani Pontisicis infallibilitas est pers0nalis in vero ac magis obris hujus voeis sensu, licet pers0nalis non sit in aliis minus obviis sensibus. - Etenim

personalis intelligi potest Papae insallibilitas, 1' in eo sensu quod insallibilis sit Romanus Pontifex quatenus a reliquo Ecclesiae corpore distinctus; 2' in eo sensu quod Papae insallibilitas excludat quodlibet aliud insallibilitatis Subjectum ; 5' in eo sensu quod insallibilitas Papae

competat ut personae privatae, Seu ut doctori privato. Porro primus sensus est magis obvius. Dum nempe

quis dicit: Romani Pontificis insallibilitas est personalis, perinde est nisi aliud contextus suadeatὶ ac si diceret: est insallibilis Pontifex quatenus a reliquo Melesiae corpore distinctus. Adhibetur, nempe vox personalis, ad significandum inerrantiae praerogativam non esse dum-

20쪽

taxat penes collegium aliquod, id est penes Episcopos communi judicio cum Papa pronuntiantes, sed etiam penes Papam quatenus a reliquo isto collegio distinetum. Qui sensus ut magiS pateat, supponamus ab aliquo rege constitutum fuisse supremum totius regni tribunal; et huic tribunali praefectum fuisse Supremum quemdam judicem; et huic judici collatam fuisse potestatem desinitive seu in ultima instantia pronuntiandi, duobus modis, id est: vel per seipsum S0lum, vel communi cum nonnulis aliis judicibus sententia. Sane hujus primarii judicis suprema jurisdicendi potestas dici posset personalis in vero et obvio senSu. Ipsi nempe competeret quatenus ab aliis judicibus distincto, quamvis competeret etiam toti judicum caetui, quando communi judicio pronuntiarent. Similiter autem personalis dicitur Romani Pontificis insallibilitas, ad significandum insallibilem esse si dei definitionem duobus modis, id est: tum ex eo solo quod a Papa pronuntietur, tum quatenus pronuntiata communiter a Papa et reliquo Episcoporum collegio. Et in hoc magis obvio sensu omnino certum est personalem esse Papae insallibilitatem. Christus nempe dicendo :B0gari pro te ut n0n deliciat sides tua ... c0nfirma fratres ...

pasci agnos ... pasces Ues... Super hanc Petram aedimabo. . .

instituit insallibilem lare fidei desinitionem eae hoc solo quod a Petro seu Romano Pontifice pronuntiaretur. Εquidem instituit etiam insallibilem fore quando pronuntiaretur communiter a Petro et reliquo Apostolorumc0llegio, ut evincunt verba, quodcumque liquΓπitis. . . Ised haec posterior insallibilitas totius episcopalis corp0ris cum capite suo definientis, priorem insallibilitatem Bomano Pontifici personalem nullatenus destruit.

SEARCH

MENU NAVIGATION