Tractatus De Papa

발행: 1870년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

quantur. Quidquid nempe alii Romanis Pontificibus vindicant ratione direetae potestatis, id ipsum alii ratione indireetae

ipsis adscribunt. νPsoposaio I . - uuibus argumentis Ecclesiae vindieatur potestas in rem temporalem statuum, iisdem et Romano Pontisiei eadem potestas vindieatur. - Cum enim Romano Pontifici jure

divino competat plena regendae Ecclesiae potestas, quidquid potestatis Ecclesiae merito tribuitur, hoc ipso debet et Papae

tribui. Nec singatur majorem esse potestatem in concilio Ecclesiam repraesentante, quam in solo Papa. Nam, ut superiori parte vidimus, si agatur de concilio inelapa, major est potestas Papae; Si vero agatur de concili cum-Papa, nec major nec minor eSt papalis auctoritas. Igitur ut probetur Romani Pontificis in rem temporalem Statuum potestas, merito infra producuntur, non lantum documenta et auctoritates quae

dictum jus expressis terminis Papae tribuunt, sed etiam quae illud tribuunt Leelesiae. Primus e quatuor articulis anni 1682, quamlibet ejusmodi potestatem ni eariis Christi ipsique Eeelesiae

denegat. Ad quem proinde explodendum errorem valent argumenta quae, Sive Ecclesiae, sive Romano Ponlisici dictam polestalem vindicant.. PROPosiTio VI'. - inio quae omnem potestatem, id est, sive directam sive in directam, in rem temporalem statuum Εeelesiae

denegat, eapre8se damnatu fuit a Pio papa IX, in bulla Quanta cura, propositione XXIV Syllabi. - Damnatae hujus propositionis vigesimae quartae tenor est hujus modi: u Ecclesia vis inserendae potestatem non habet, neque potestatem ullam tem poralem directam vel indirectam. v Bulla uuanta eura, 8 decembris 1864.

32쪽

ARGUMENTUM ET UNANIMI CONSENSU DOCTORUM CATHOLICORUM, A TEMPORE SANCTI HERNARDI, SEU A DUODECIΜO SAECULO, USQUE AD ANNUM Isas

Duo hic expendenda: primo, quae fuerit doetorum scholae depraesenti quaestione sententia; secundo, quae vis probandi sententiae huic inhaereat. Quamvis autem schola proprie dicta initium a Magistro sententiarum, Seu Petro Lombardo, Sump-Serit, ejusmodi lamen explorationem paulo altius inchoabimus, id est a duodecimo Saeculo.

g 1. - Doctrina sancti Bernardi; - inanes Bossuetii artes ad eludendam ejus auctoritatem.

TE Es Ι. - a Audi lamen Apostolum quid de hujusmodi id est, De negotiis temporalibus in sentiat: Sic non est inter vos 3apiens, ait ille, qui judieet inter fratrem et fratrem Et insert: Ad ignominiam nobis dieo: eontemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite adjudieandum. Itaque secundum Apostolum indigne tibi usurpas, tu Apostolicus, ossicium vile, gradum contemptibilium ... Ego autem parco libi. Non enim sortia loquor, sed possibilia. Putasme haec tempora sustinerent, si hominibus litigantibus pro terrena haereditate et sagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes : O homines, quiε me constituit judicem puper vos 3 In quale tu iudicium mox venires'

33쪽

8 91CT1TES DE PkpI. Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans prima lumsuum, inhonorans Summam et praecelsam Sedem, derogans Apostolicae dignitali 3 Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distribulor terrarum . Stetisse denique lego apostolos judicandos, sedisse judicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult osse major domino suo : aut discipulus, si non vult esse major eo qui se misit : aut filius si non transgreditur terminos quos posuerunt patres sui3 Quis me constituit juditem, ait ille dominus et magister : et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos. Mihi tamen non videtur bonus aestimator rerum, qui indignum putat apostolis seu apostolicis viris non judicare de talibus, quibus dalum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare deterrenis possessiunculis hominum, qui in coelestibus et angelos iudicabunt' Ergo in criminibus . non in possessionibus potestas vestra : quoniam propter illa, et non propter has,

occepi Slis claves regni coelorum, praevaricatores utique exclu-

Suri, non possessores. Γι setatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peceata, etc. Quaenam tibi maior videtur et dignitas et potestas, dimittendi peccata, an praedia dividendi Τ Sed non est comparatio. Habent haec infima et terrena iudices suos, reges et principes terrae. Quid fines alienos invaditis iuuid salcem vestram in alienam messem extenditis Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat Apostolus : Si enim in sobis judieabitur hie mundus, indigni estis qui de minimis judieetis' Sed aliud est .

incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente; aliud ultro incumbere istis tanquam magnis dignisque tali et latium inlentione rebus. v De eonsideratione, lib. I, cap. Vlet VH. In hac ad Eugenium III exhortatione duo asserit sanctuSBernardus quoad temporales lites videli edt : 1' Non debet

34쪽

summus Ponti sex ordinarie judicandis ac dirimendis ejusmodi lilibus vacare; tum quia debet altioribus intentus esse; lumeliam quod principum et regum terrae munus sit judicia haec

exercere: 2' ipsi lamen velitum non est id officii exercere extraordinarie, id est, necessitate Gigente, Seu aliqua causa urgente. Ρersuasum igitur sancto Bernardo, Romano Pontifici non deesse potestatem in ejusmodi lites, ac proinde in rem temporalem Societatum civilium, in casu neeessitatis vel urgentis eausae, id est ut procul dubio intellexit sanctus viri

quando id necesse foret ad praecavendum grave religionis et Ecclesiae detrimentum. Quid Bossuet ad hunc terium 3 - Sibi faventem singit. Citalo nempe loco ubi dicit Bernardus, nullum Apostolorum sedisse judicem hominum. aut divisorem terminorum, aut distribu torem terrarum, Sic exclamat Bossuet: a At nunc, si Deo placet, pro apostolica auctoritate orbem ad arbitrium divident, ac ducatus, marchionatus, comitatus, ipsa etiam regna distribuent. η Defensio, parte I, libro III, cap. xv.ὶ Ut adversariis suis invidiam concitet, eis asilingit Bossuetus stoliditatem illam. jus esse Papae ducatus et regna pro arbitrio distribuere. Mox videbit lector longe aliam esse illorum doctrinam. Interea remanet a S. Bernardo attribulam Papae potestatem de temporalibus judicandi, necessitate ea issente, causu urgente. - In citato textu sancti Bernardi non aliud exprimi asserit Bos suetius quam doctrinam hanc : Ad claves pertinent sola coelestia Defensio, loco cit . . Sed expressis verbis asserit S. Bernardus posse a Papa res etiam temporales judicari incidenter, necessitate erigente, causa urgente. - Tandem ad haec ultima verba deveniens BoS- Suelius, mirum quo effugio sese expedia l. et vocabulum istudinei denter contorqueat : u Quid sit in rem aliquam inridenter incurrere, inquil, juris consul li sciunt. Pula cum quis judex ecclesiasticus de matrimonio cognoscens, incidenter, et, ut

aiunt, easualiter de dote alimentisve decernit , Defensio, loco cit . . Sed, quaeso, quid expendit S. Bernardus in toto cita lo

35쪽

10 TRACTATUS BL Pu . textu Nimirum an debeat necne summus Pontifex pro tribunali sedere ad judicandas temporales liles. Haec autem ejus conclusiot 1' Non debere suminum Pontificem ultro incumbere istis tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus: 2' suam vero mentem non esse quod non possit legitime summus Pontifex, ubi necessitas' erigit, inridenter incurrere in ista,

causa urgente. Ut autem firmet hanc ultimam sententiam suam.

allegat dictum sancti Pauli : Si enim in vobis judieabitur hie mundus, indigni estis qui de minimis judieatis 3 Igitur intelligebat sanctus Bernardus posse a Papa dirimi, necessitate erigente, lites illius speciei de qua loquitur Apostolus. Alioquin perperam dictum ejus allegasset. Porro ibi sanctus Paulus prohibetne Christiani lites suas temporales ad paganorum tribunalia deserant. Vulique aliquos de Ecclesia ad illas judicandas eligi.

Quod autem loquatur ibi sanctus Paulus de causis ecelesiasticis christianorum, aut lanium de causis lemporalibus connexis cum ecclesiasticis, et quae ratione litisius connexionis possint

ab ecclesiastico judice incidenter dirimi, si ullum foret vel in

quaesti0nem adducere; cum ex contextu paleat eum loqui delitibus et processibus possessiones temporales spectantibus. Ergo et Sanctus Bernardus eorum judicium Papae tribuit cum restrictione ubi neeessitas eaigit. Et quod addat incidenter, idem est ac si dixisset extraordinarie. Caeterum interpretatio vocis incidenter a Bossuetio excogitata, adeo absona visa esl doelissimo

Ilianchi, ut eam sic perstrinxerit : Egli spissa in sentimento Straragantissimo te purole di sun Bernardo. Della potesta della Chlasa, t. II, p. 524, edit. Romae 1745.

TExres II. - a Quid tu denuo usurpare gladium lentes, quem semel jussus es ponere in vaginam Τ Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur allendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo ei ipse: luo forsitan nulla, cisi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus ap0Slolis, occe gladii duo hic, non respondisset Dominus, Sali S eSt, sed, ni

36쪽

l pQS QUARTA.mis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exerendus est. Ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et jussum imperatoris. Et de hoc alias. Nunc vero arripe illum qui tibi ad seriendum creditus est, et vulnera ad salutem, si non omnes, si non vel multos, certe quos possis. v Be consideratione, libro IV, cap. m, editio regia, parisiis 1642, t. III, p. 70.

De eodem duorum gladiorum allegoria alio loco sic meminit S. Bernardus : et Non est, dico vobis, in causa lam generali et tam gravi lepide agendum, sed ne limi de quidem . . . EX rendus est nunc uterque gladius in passione Domini, Christo patiente, ubi et altera vice passus est . Per quem autem nisi per vos Petri uterque est : alter suo nutu, alter Sua manu quoliens neceSSe est evaginandus. Et quidem de quo minus videbatur, de ipso ad Petrum dictum est : Converte gladium tuum in vaginam. Ergo suus erat et ille, sed non Sua manu utique educendus. Tempus et opus esse existimo ambos educi in defensionem orientalis Ecclesiae. cujus locum tenetis, Zelum negligere non debetis. Quale est hoc, principatum lenere et

ministerium declinare' n Epist. CCLVl, edit. regia, l. IV, pag. 581.

Ex iis textibus haec certa sunt: 1' sub allegoria duorum gladiorum, spiritualis scilicet et materialis, loquitur S. Berna dus de duplici Romani pontificis potestale, id est, in spiritualia et in temporalia; 2' ipsum etiam gladium materialem Romano Pontifici ad censet, apertissime id quinquies asserendo. a Quem lamen, inquit, qui tutim negat non salis mihi videtur allendere Verbum Domini. - Tuus ergo et ipse - Uterque ergo Ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis - Petri uterque est Ergo suus erat et ille. n 5' Quoad modum utendi materiali gladio, dicit eum non manu Pontificis, Sed ad ejus nutum esse

t Nempe in negotio expeditionis cruciferorum. Alludit ad cladem expugnatae ab infidelibus urbis Edessae.

37쪽

tor, materialem gladium, id est, potestatem in temporalia, Romano Pontifici jure divino competere. Quid ad hune textum B suetiva' - Quod luce meridiana clarius erat, finxit sibi obscurum videri, ut tantam auctoritatem eluderet. En ejus effugia : 1' Ex eo quod dixerit sanctus Ber- nardus gladium materialem exerendum ad nutum sacerdotis et jussu imperatoris, contendit Bossuel, per materialem illum summi Ponti sicis gladium, non aliam a sancto doctore intellectam suisse potestatem, quam principes exorandi ac exh0riandi ut ipsi hoc vel illo modo suo gladio utantur. Sed, quaeso, numquid potestas exhortandi vicinum meum ut domo sua lali modo utatur, unquam laciet ut domus haec mea dici possit 3 Quinquies asseruit Bernardus gladium materialem ad

Romanum Pontificem pertinere, ac vere suum e SM. Juxta Bossuetii interpretationem, dicendo suus erat et ille, volui S-Set sanctus Bernardus dicere suus non erat, id est, praecise

contrarium. Si, prout contendit Bossuet, materialem Papae gladium eo dumtaxat sensu intellexit Bernardus, quod summi Pontifices praeditando, adhortando, dando indulgentius, Priu-cipes ac milites incitare valeant Defensio, parte I, libro ilI, eap. XVi , non potuit idem S. Bernardus de isto materiali gladio dicere : et De quo minus videbatur, de ipso ad Petrum dictum est : Converte gladium tuum in vaginam. Ergo suus erat et ille. o Sane potestas quae minus videbatur Romanis Pontificibus a Christo concessa, non est potestas praedicandi, adhoriundi et indulgentias dandi. Caeterum videtur ipse Bossuetius inanitatis hujus sui responsi conscius suisse; recurrit Si quidem ad aliud valde diversum, videlicet. 2' Αsserit sanctum Bernardum in hac duorum gladiorum allegoria pie lusisse; Se autem non sinere, ut ejusmodi piae et ingeniosae contorsiones in dogmatis catholici probationem adducantur: u reliqua quae sanctus Bernardus caeterive, alii alio, pie ingenioseque de-iorSerint, ad elucidanda quae aliunde certa sint theologi ad-

38쪽

pite, sub sinem. Et antea dixerat: a Majora enim haec sunt nempe, theologica dogmataὶ quam ut uno Bernardi verbo et

loco, quantumvis clarus eSSel, unaque allegoria comprobari possint. v Haec sane modestiam et in Sanctum Bernardum reverentians non sapiunt. Potest autem illud Bossuetii ratiocinium sic contrahi: doctrina sancti Bernardi exponitur cum allegoria, seu cum stylo metaphorico; ergo nihil probat - sed, oro amabo, quid probandum eStΤ Non aliud quam hoc : sanctum Bernardum Romano Pontifici potestalem in temporalia tribuisse. Porro stylus metaphoricus, quo SanctuS doctor usus est, nequaquam impedit quin hoc ipsum luce meridiana clarius asseruerit. Nam quod per gladium materialem intellexerit potestatem in temporalia, nemo sincerus in quaestionem Iocaverit.

Hunc autem gladium materialem ad Papam perlinere, quinquies apertissimis verbis affirmavit. Si valeres Bossuetii ratiocinium, merito Lutherus obiecisset nihil probare sanctos patres et doctores omnes, qui primatum Romani Pontificis firmaverunt lex tibus evangelicis, tibi dabo claveS... p ce opes, puSee agno8... Super hanc petram aedisicabo ...; Siquidem hi etiam lextus allegoriae sunt ei metaphorae. -5' Textum sancti Bernardi

nifacius ΙΙlΙ in constitutione Unam sanetam ut auctoritate Sancti doctoris, materialem gladium proprio ac striclo jure suum esse defendant. Quod bene noverat et sibi objicit Bossuetius Defensui, p. I, l. III, c. 16 . Sed, extra quaeStionem Vagans, dicit hoc non sufficere ad probandam hanc Romani Pontificis potestatem, reluctante ut salso asseriti omni antiquitate. Vanum et istud effugium. Nam quaestio est, an S. Bernardus dictam potestatem in citato textu Papae adscripserit. Porro hanc revera fuisse ipsius doctrinam, et ipse textus evidenter declarat, et certum existimarunt duo laudati Pontifices. Etiamsi erronea foret illa Bernardi et dictorum Pontiscum doc-

39쪽

1s TRACTATP8 in phra. trina quod salsum est et etiamsi huic doctrinae reluetaretur omnis antiquitas quod est salsum pariter Bossuelli assertum, ut ex tota parte IV praesentis tractatus liquebit , certum nihilominus remaneret stare auctoritatem S. Bemardi pro ejusmodi potestate Papae in temporalia. - 4' Tandem ad videndum quomodo eludi possint textus sancti Bernardi de duobus gladiis, lectorem remittit Bossuetius ad Egidium Columnam

et Ioannem de Parisiis, quos anteeesSores suos ingenue nuncupat. - Primo: Ad Ioannem de Parisiis quod allinet, adeunda dicit Bossuetius, capila xi et xxii tractatus De potestate regali et Papali. Porro, in capite xi, duplici modo Ioannes do Parisiis respondet ad textum Bernardi de duobus gladiis. Dicit nempe hunc textum Bernardi non esse magnae auctoritatiis; in quo quidem responso magna impudentia, sed nihil quod Bossuetium juvare possit. Imo contradicit Bossuetio qui Ilernardum

vocaverat virum apostolieum, neque tantum Ecelesias gallicanae verum etiam universae lumen. Insuper Ioannes de Parisiis dicit

vocibus istis S. Bernardi nutu saeerdotis ad jussum imperatoris, significari gladium materialem ad Papam non pertinere. Sed Bossuetius absurdam hanc interpretalionem jam multo melius obtrudere tentaverat. Cur ergo remittit ad Ioannem de Parisiis, quasi ad quoddam novae ac diversae consulationis promptuarium ' Nec magis B suetium juvat, caput xlx. Ibi nempe Ioannes de Parisiis triplex responsum opponit lextui sancti Bernardi de duobus gladiis. Primo nempe dicit lexium hunc nihil probare, eo quod pertineat ad theologiam mγsticam, et mrstica theologia non 8it argumentativa. Quod quidem responsum, etiamsi non foret ridiculum, nihil Bossuetium juvaret.

Nam quaestio cum Bossuetio est, uirum sanctus Bernardus utramque potestatem Ecclesiae competere assuerit et crediderit. Esto non valeat argumentum sancti Boreardi : certum

remanet factum de quo agitur; id est ab ipso Ecclesiae altributam suisse utramque potestatem. Secundo, dicit Ioannes de Parisiis duobus Evangelii gladiis non significari duas poles-

40쪽

p1BS 0PARTA. 5lates, sed aliud prorsus diversum. Demus ita esse: inferri solummodo posset perperam a sancto Bernardo intellecta suisse verba evangelica. At non Sequeretur ipsum Ecclesiae non attribuisse utramque potestatem; in quo est ipsissima quaestio At ridiculum quam maxime tertium responsum. a Bato, inquit, quod per illos duos gladios, quos habebant apostoli, intelligantur duae potestates, scilicet spiritualis et temporalis: quae licet dicantur ibi esse, non tamen dicuntur ambae esse Petri vel alterius Apostoli. Nam unum eorum non tetigit Petrus, scilicet saecularem, qui Suus non erat. Alium vero tetigit, scilicet spiritualem quem solum Dominus dixit eme Suum . . . unde dietum ei pone gladium tuum in vaginam v Ioannes de

Parisiis, De potestate regia et Papali, c. xIx,-non capite XVIII,

prout erronee in editionibus Bossueti i). Iuxta illam mirabilem interpretationem, Ρetrus auriculam Malchi amputasset cum gladio spirituali. An ut talia disceremus provocavit Bossuetius ad Ioannem de Parisiis' Sed dato etiam sic intelligendos gladios, certum remaneret sactum de quo Solo movetur quaesito, videlicet dictum a sancto Bernardo fuisse de gladio temporali. suus erat et ille. - Secundo, nec felicior Bossuetii provocatio ad A gidium Columnam. Nam remittit quidem ad istum auctorem, sed nullum indicat scriptorum ejus locum. Si agatur de opusculo cui titulus quaestio de utraque potestate in collectione Goldasii Monarchia sancti imperii Romani, t. ΙΙ , nullam ibi inveni consulationem textus sancti Bernardi de duobus gladiis. Εquidem ibi occurrunt verba haec : Non enim dieuntur duo gladii fuisse Petro, sed unus tantum: sed verba ista crudo

contradicunt sancto Bernardo, non autem eum consulant, aut ad sensum Bossuetii interpretantur. Praeterea ipse etiam iugi dius Columna nequaquam concordat cum Bossuetiano systemate. Nam ab ipso Ecclesiae tribuitur potestas in temporalia eo sensu quod potestas temporalis sit sub spirituali, et quod Rex possit summo Pontifici subjacere ratione alieujus eausa' spiritualis, prout constat duobus sequentibus locis : Sed dices

SEARCH

MENU NAVIGATION