Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DIssERTATIO XII. a sterae Μ A, quae circa volitantem Noctuam conspiciuntur :cum praesertim Numus alius ab Harduino proferatur H, in cuius antica parte galeatum Palladis caput cum voce MAPAΘΩΝ Maratho ; in adversa Μercurius cum epigraphe ΔHMOS Populus exprimitur: quod nimirum Numus ille vel Μarathone, vel

Marathonii Populi cura, sumptibus, aut auspicio signatus effet. Quod vero Μarathonis potius Herois, quam Themistoclis vultus in illo reperiatur indicio esse potest quod Numus ipse non ad universum Atheniensium Populum , sed fortasse potius ad Marathonios solum speetaverit ; qui proinde principem Heroem illum, quem veluti nominis , atque originis

auetorem venerari consueverant, eXprimere Voluerint; quemadmodum fere in antiquioribus Atheniensium Numis Cecrops , in Tarentinorum Taras , impressus conspicitur . Denique , quod ad ΝΙΚΗΦOPOT vocem attinet , haec ad Palladem ipsam referri facile poterit , atque ita cum superiori AOUNA coniungi ut Αθηνας Nικηφορου Palladis Viziricis legatur; ni si fortas te Νικηφορος legendum , adeoque Palux victrix reddendumst. Solemnis tamen illa, ac ubique constatas inscriptio , quae in ceteris Numis omnibus observatur , hic , ut opinor , eX- postulat ut non Αθηνα Pallas, sed Αθηναιων Atheniensium lega. tur adeoque Νικηφορου non Palladis epitheton, sed Viri fortasse nomen habendum erit , ut nempe e X primatur Nicephoro Athenis Archonte , vel Aerarii Praefecto, vel Μarathonii Populi Demarcho Numum illum cusum fuisse . Sed haec subtilius alias exploranda relinquimus . Id unum certe Constitui nunc posse putaverim quod prorsus immerito illustrium Virorum nomina in Atheniensium Numis inquiruntur adeoque Haymi sententia mani festi ssi me refelli debet. XVII. Altera vero opinio ), quae non Eponymos Atheniensium Archontes , sed Magistratus alios, praesertim Vero Monetae, vel Aerarii Praefeetos, ipsorum Numis inscriptos esse arbitratur , tantum abest ut facile , manifesteque refelli possit, ut perspicuos potius veritatis characteres prae se ferat, Ceterisque palmam praeripere videatur . Atque illud in primis afferri posse conspicitur quod in Atheniensium Numis

non unicum nomen , sed interdum duo ; plerumque ea meri tria reperiuntur: quod fieri certe, vel explicari vix poterit Pars I. Tom. II. Ι i si .

262쪽

si cives illi Numis inscripti Archontes Eponymi censendi

forent. Siquidem Eponymus Atheniensis Archon unicus erat; ideoque simplex, unicumque nomen in Numis etiam occurreret. Quod si fortasse quis dixerit non Eponymum solum, sed alterius etiam ex Novem viris aut Archontibus nomen inscribi potuisse , cur unus solum Archon aut duo, ceteris omissis, inscripti fuerint ρ num Polemarchum potius, aut Regem, num ex sex Thesmothetis aliquos Archonti Eponymo coniunctos esse putabimus Θ Haec, aliaque id genus plura facile quidem conticere , vel divinare quis possit; sed nulla tamenta, ratione fulciri, seu probari illa noterunt. Itaque Cives illi, qui N urnis inscripti sunt, non ex Novem viris electi fuerunt; nihilque fere verisimilius effingi supponique poterit, quam Prae- feeios illos, qui Aerario , vel Μonetae praefuerant , NumOSOmnes fuis nominibus, veluti characteribus, insignire consuevisse et cum praesertim eiusmodi Praefectorum nomina aliarum Gentium Numis inscripta frequentissime nobis occurrant. Ita Vaillantius plures exhibet, in quibus Aediles auro argentoque feriendo praeposui nominantur I) ; in aliis unicum II. Uiri nomen o ; in Corinthiorum Numis IIII. Viri, ipsorumque , nomina conspiciuntur'; quamvis in Augusti Numo a Corinthiis ipsis percusio unius solum II. Viri nomen habeatur. Oenique in plurimis vetus solemnisque formula reperitur A. A. A. F. F. itaque facile apud Athenienses etiam Aerario , MO-net aeque cives aliqui praefecti fuerint , qui fua proinde nomina Numis ipsis inscriberent ; cumque aliquando Praefectu Sunicus, aliquando plures eligi vel esse possent , in ipso quoque nominum numero varietas admitti debuit , ut aliquando unicum, duo subinde, plerumque tria reperiantur. HInc Optime , accurateque degerus de ipsis Atheniensium Numis dis. serens ait: An A'ρχόντων Archontum, an es Itorum Magisratuum

nomina continent δ Cum Monetiae inscripta snt , credibi' es IFra etaiorum Monetalitim esse. Sed ex Hi soricis lux nulla afffa et sal quemadmodum alibi de Dyrrachiorum Num IS agens , quibus unicum nomen inscriptum conspicitur , quam is aput, illos Tribuni plures , ac Praetores annui solum et 1 gerentur ait de Monetae Praefrctis res tutissma videtur, non

263쪽

23 I

tentatem arguant H. Ita Cuperus , cum Numum elephantis symbolo insignem , tribusque nominibus Antiochi , Charaeci , Sc)mni ornatum vidisset, tres cives illos Μonetae Praefectos , non secus ac alios in aliis , inscriptos esse putavit , qui elephantis imaginem, veluti symbolum , usurpaverint . Atque ita , inquit , conspiciuntur in Atheniensum Numis camelus , cicada , NUa , assalla , caput leonis , oe reliqua , nudam aliam ob caudam , quam quia Praeferiti Monetae insignia illa sibi sumpserint . Modestior tamen, paulloque ceteris remissior Nonnius , qui de nominibus ipsis ait : Luid autem sibi volunt inscriptiones J ὐδὲ, ορίζω . An nomina sunt Archoniam J an rei monetariae Triumvirorum g non ausm asserere S) ; quemadmodum prorsus alibi in Dyrrachiorum Numis vel Tribuni, vel Poletae , vel Monetae Praefecti nomina inscripta forci putavit Denique Oudine tus , qui plurimos Atheniensium Num os in regia Galliarum Gara contreetavit, incertum esse testatur an Archontes Eponymi, an Magistratus alii, praesertim vero Μonetarum Praefeeti , Numis ipsis inscripti fuerint : Dabitari , inquit, non pote i quin haec nomina Numis impressa totidem Atheniensum Magiri ratuum nomina sint ; sed illud ipsum ambigitur an Magi itratuum si snt Archontes, qui Athenis eligi solebant; aut ciales alii , qui monetis cudendis praefecti fuerant. Nominum, agnominumque comparatio, sexamen dirimendae disscultati conferre poterunt, de qua n mo hac-t nus pronunciare ausus eLI .

XVII. Sed, quamvis haec omnia subtiliter , maXimaque, ut ingenue fatear, veri specie a Cl. Viris illis observata iam fuerint , libentius hic tamen in e X tremam opinionem aliam abriperer , quae Eponymorum Atheniensium nomina Numis inscripta fore contendit; sive quod tacita quaedam augendorum , simulque illustrandorum Fastorum cupiditas, quae mihi iam pridem insederat, in causa fuerit, ut Archon tes hic potius , quam Magistratus alii mihi nunc animo obversentur ; sive quod haec hypothesis ceteris omnibus accuratior haberi fortasse debeat . Itaque, cum Haymus , Begerus , aliique plurimi Archontes quidem Eponymos , ut antea vidimus, Numis inscribi potuisse di Xerint, sed nihil ta-

264쪽

men adiecerint , quo sententia illa confirmari posse videatur , e re futurum putaverim, si rationes omnes , & argumenta comple etar , quibus opinionem hanc ostendi probarique posse conieceram; simulque rationes Omnes, & argumenta refellere enitar , quibus illa premi , vel infirmari posse cons pl.tur, Quod si mea me spes , ac opinio fortasse fefellerit, id

unum tamen neque iniucundum , neque in udite futurum confido , si rationes omnes oculis accurate subiectae fuerint , ut facile inter sese conferri illae possint, adeoque repente contici quaenam hypothesis alteri palmam praeripere , ceteri Dque praeferri fortasse debeat. XIX. Atque , ut exinde exordiar , Eponymos Atheniensium Archontes ipsorum Numis inscriptos esse non obscure, ut arbitror, inferri poterit ex veteri , constanti , ac perenni aliarum Graecarum Vrbium more ; quo ipsarum singulae principes Magistratus Numis suis inscribere consueverunt. Id facile, opinor , intelliget quicumque in Populorum , aut Vrbium seriem oculos coniecerit, quorum Numos Harduinus illustravit . Siquidem plurimi Stategi , alii Hegemonis , alii Scribae , alii Potanis nomen inscriptum hac bent ; aliique plurimi, ac Io. fere, Archontis nomen, simulque dignitatis notam , aut charaeterem ipsum praefiXum habent ; ut aliquando quidem ApXONT xj aliquando solum AP X.

plerumque ΑΡ. praeseterant e qui tamen charaeteres omnes Α ρχοντα Archontem significant ; quemadmodum plurimi APXI hoc est Α'ρχιερεως Sacerdotis maximi nomen exhibent ; atque ita quidem, ut Cl. Spata hemius observavit, quod AP. vel AP X. Archontem, atque AP XI. Sacerdotem Maximum significat: quod

istiendi ab iis meretur , qui veteres Num0s considunt, aut at-rre tant μ); quamvis Spanhemius ipse alibi adiecerit interdum, sed rarius , literis initialibus AP X A'ρπερεα , ut in Ephesiorum Numis, designari s 3) . Interdum etiam integrum Anitide diserteque scriptum conspicitur , ut in Numis Teme- nothurensum H , Sardianorum , aliisque, quos Valliantius enumerat; ut nullus proinde ambigendi locus supersit quin Urbium singulae principum Magistratuum nomina Numis impresserint ; ac Vrbes illae , quae Archontes , velut E

265쪽

DIssERTATIO XII. et 33ponymos summosque Magistratus, habere consueverant, Archontes ipsos inscripserint . Itaque, cum Athenis maXima, ac suprema dignitas Archontis Eponymi censeretur, eiusque

nomen veluti temporis character Μ armoribus, ac Μonumentis aliis inscriberetur , dubitari sane vix poterit , quia Archontes ipsos N ais etiam , aliarum omnium Gentium. instar , Athenienses impresserint ; idque honoris minutioribus

viris , ac Magistratibus aliis numquam concesserint . Certe , Va illantius, qui Gentes omnes, aut Vrbes accuratissime e numeravit, in quorum Numis Archontis nomen conspicitur,

saepius, diserteque testatur Urbes illas Atheniensium Colonias fuisse , adeoque Archontis, interdum etiam , post Domitiani praesertim Caesaris tempora , Strategi nomen Numis insculpsiste alibi que iam dixerat Archon in plurimis Urbium, quas hic describimus , Numis summus eri Magi Li ratus , ut in aliis Στρατηγος seu Praetor, sub cuius potestate , ct nomine moneta mnabatur. Hae Atheniensum erant Coloniae , vel ex illis , quae Golanias alias deduxerant , vel quae Atheniensum leges jequebantur ; scut in BitDnia Urbes ab Hadriano instauratae, Oel conditae Archontas habuere . Duo fui se videntur , qui per

annum in Magi tria tu incinebant . Primus ab altero per vocem A , quam alter reticebat , dis tinguitur ; uterque continuari poterat , ut iidem nos d0cent Numi , in quibus το B , το Γ iterum , tertium , ut apud Gruterum , κὶ το B πρωτον Κρχοντα .

XX. Quandoquidem vero Va illantius ipse , praeter Miletum , Prienem , aliasque Athenienses Colonias, Graecarum V r-bium plures veluti Atheniensium Colonias hic indicavit, quae fortasse in Coloniarum numero haberi vix possunt; aliaeque plures, ut Ephesus, quamvis Atheniensirum Coloniae forent, non Archontis tamen, aut Stat egi, sed Sacerdotis , vel Scribae nomen inscribere consueverunt, illustre exemplum unum

hic proferam, ex quo facile non immerito deducatur Athenis etiam Eponymi potius Archontis , quam alterius Magistratus nomina Numis inscribi consuevisse . Chium Insulam Atheniensium Coloniam fuisse Scriptores omnes testantur 3ὶ :quin etiam Plutarchus asserit Isocratis opera Chios Rem p. suam ad Atheniensis Reipublicae faciem conformasse, ut iis dem institutis, legibus , ac ritibus uterentur . In Chior ur

266쪽

23 F A s T. A T T 1 C. P A R s I. autem Numis praeter Sphingem , Amphoramque diota iam, qua celebre fortasse ipsorum vinum exprimitur ) , Archontis etiam Eponymi nomen inscriptum esse conspicimus . Tre SChiorum Numos Harduinus sy) exhibet , in quorum primo legitur Eπι Αρχ. Πρασινου ὁ ο , sub Prono Archonte iterum ; in

sub Archonte Got a Primo , vel Primi filio: silve , ut Begerus legendum esse contendit la) , Κουλ . Πρμμου Culatti0 Priamo : quamvis in alio Chiorum ipsorum Numo Ηριδανος Heridanus legatur sq) , ac Begerus ipse subdubitans dixerit Nomen proprium esse Magis rarus fortasse alicuius pronus sum ut

credam . At in explicando Heridani , vel Μagistratus nomine non erat certe Cur Hegerus hic haesitaret. Siquidem, ut superiores Haymi Num os praeteream , in alio Chiorum Nu-mo Δωροθεοζ Xιοζ Dorotheus Chius; in alio Aσπας Xιος Asspa Chius ς in alio 7 Θερσεο Xιος Therses Chius , in alio denique nitide diserteque legitur XIΩN EII APXHΣ ΑΠ PCIMO TChiorum sub Archonte Ap. Primo, vel Primi filio. Itaque, si Chius, quae in Atheniensium Coloniis certissime censebatur, quaeque Atheniensium ritibus utebatur, Archontis nomen Numis fuis inscribere consuevit , quis aperte non videat id de ipsa

quoque Atheniensium Vrbe non immerito deduci posse ut nimirum ritus ille , vel consuetudo ab Atheniensibus ipsiis in Chios profluxerit λXXI. Sed quid coni edturis aliis hic immoror , cum in

ipsis etiam Atheniensium Numis Archontis nomen, ac titulus aliquando nobis occurrat Θ Certe in Numo quodam in. sculptum legitur 9 Eτι Θεωνος Αρχοντος. Aναφλυστιων . Sub The0- ne Archonte . Num iis Anaphiasiorum . Itaque, cum Anaphlystus Atticae Populus foret , Numus , & Archon ille ad Atheniensem Vrbem manifestissime referri debet ; cumque simpleX Archontis nomen in publicis monimentis omnibus Eponymo solum Archonti exprimendo constanti II: me adhiberetur, Eponymus Atheniensis Archon hic expressus habebitur. Ita propemodum Eponymus ipsorum Archon habendus erit

267쪽

Atellanus ille, qui in Athenienssium Numo in Vespasiam Cae-

fatis honorem cuso repetitur so . Eπι Aτελ- Αθηναιων. Sub Atellano . Atheniensium . Quamvis enim Vespasianus libertatem Atheniensibus eripuerit , ipsosque Romanorum legibus uti iusserit b) ; nihil est tamen cur veterem Μagistratus

Eponymi dignitatem, aut nomen ab illo sublatum, a C abolitum e sse suspicemur e cum plurimae praesertim Civitates aliae, quae Romanorum imperio subieetae Romanis et lar legjbus utebantur , supremos tamen, ac Eponymos a Lagi ratus suos Numis adhuc inscribere consuevermi . Ita prorsus Eponymi Archontis nomen cum Harduino center I tactae poterit quod in Megarensitam Numo apud Harduinum Jplum, re Golteium conspicitur cum hac epigra pne Mεγαρεων ρ π Lτα-

γορρυ M arensum sub Vagora; itemque in alio apud P raul-

num Meγαρεων. Γοργισανης Megarensium. Gorgiphan f longeque ut opinor, illustrius Eponymis Atheniensitum Archontibus accenseri poterit Pytharatus ille, cujus nomen Ida OAPAT OU PF-t baratus in argenteo Atheniensium Numo repetari te latur rsinus 3ὶ . Quo tamen loco Vrsinum ipsum praeclare falli putaverim, ubi hunc Numum Pytharati illius aetate cuium e X l l mat , qui anno 1. Olymp. CXXVII. Epony morum ain Li s inscribitur . Siquidem character C , qui in illo impreuus conspicitur , sequioribus solum temporibus usurpari coepi z. LR spropemodum Harduinus ipse perspicue fallitur dum e X ait ONumo Isagorae illius nomen exsculpsit , qui anno X. ymp LXVIII. imperavit . Nomen, inquit, Archontis adiicitur. ET . I σπγορου. Is nempe fuit, ut remur , Tifandri filius At cnirnsum Tyrannus , de quo Herodotus Lib. V. num. 6 6. Quemadmodum enim opportunius alibi est observatum 3ὶ , litera vel coalacter D longe post Isagorae illius aetatem inventus, atque Atti enis usurpatus fuit . Itaque P)t baratus , atque Isagoras allus manifestissime admitti debet ; neque facile proiecto ego,i-Xerim an Theodotus etiam, Metrodorus, Miciun , Diot mus, aliique, qui in Numis occurrunt , ad cognomines ArchonteSalios, qui Fastis inscripti conspiciuntur , revocari, aut ab IIS distingui debeant. Quandoquidem vero unicum Pytha rati,

Gurgipbanis , Atellani , Isagorae , Theonisque nomen Numis

268쪽

156 FAs T. AT Τic. PARs Ι. illis impressum non aliud facilius , quam Eponymum Arctiontem , e X primit , nihil propemodum aut verisimilius, aut accuratius e Tngi potest, quam in ceteris etiam Numis eodem ipso vetere, constantique more Archontes Eponymos inscriptos esse. XXII. At , inquiet' cum Begero quispiam, unicus Athenis Eponymus Archon erat ; Numisque tamen non unicum, sed interdum duo, plerumque tria Civium nomina sine ullo discrimine impressa conspiciuntur. Itaque e X illis quis Archon Eponymus habendus erit 3 cur Eponymus in illis Archon , non vero potius Cives, aut Μagistratus alii censendi sin , qui cudendae Μonetae praesederint ρ Haec aliaque id genus plura , quae mox subiicientur , eximiam adeo veri speciem Praeseserunt , ut accurate dirimi , sive refelli vix possint ;adeoque me prorsus ancipitem varias subinde in partes abripiant nihilque certi proferri posse, sed coniecturis solum indulgendum esse existimem . Quamvis tamen in singulis fere Atheniensium Numis non unicum , sed plura potius nomina occurrant , Eponymi semper Archontis nomen ubique , ac principe quidem loco , expressum esse putaverim ; simulque postremis nominibus aliis , sit adiecta illa fuerint , Cives alios, quicumque demum illi sint, designatos arbitror. Fieri nimirum fortasse potuit, ut non Eponymus solum Archon, sed alter etiam ex Novem viris Numis ipsis inscriberetur . Ita ByZantinorum Numi Archontis Eponymi, sive supremi, nomine decorantur; atque ita quidem ut Caesarum quandoque nomina inscripta gerant , qui apud illos Archontis munere funt perfuncti. Certe Harduinus ubi Numum protulisset cum

epigraphe Βυζαντιων επι Tραιανου orantinorum sub Traiano ; aliumque , in quo legitur Eπι Tραιανου Και . το Γ sub Traiano Caesare tertium Archonte, subdit: videtur omnino Traianus BFetantiorum , ut Atheniensium Hadrianus, ct Gallienus , A ρχων hoc loco appellari ; nam oe in quibusdam Numis additur Αρχ.

tinorum , sub Archonte JI. Ati relio Antonino : hic nimirum Caracallae Numus inscribitur, idemque ByZantiorum Archon vocatur: tamen in aliis Byzantiorum Numis non unicus, sed duo Archontes nominantur ; ut in Sardianorum quoque r

269쪽

tur; quamvis Eponymus apud illos unicus haberetur, atque in Sardianorum Numo sub Caracalla cuso legatur Α ρχων το B. Archon secundum . Itaque cur non etiam Athenienses ipsi Eponymum, simulque alium ex Novem viris , Numis inscripserint; cum praesertim Valliantius in Urbium illarum Numis, quae Atheniensium Coloniae fuerant, ipsorumque legibus utebantur, duos subinde Archontes inscriptos esse iam , dixerit λ Si quidpiam hic tamen coniecturis assequor, nomina, quae Archontis Eponymi nomini subiecta fuerint, Quaestorum potius, aut Praefectorum fuisse putaverim. Certe in Ephesiorum Numis aliquando Scriba solum , aliquando solum Sacerdos maximus , aliquando denique Sacerdos , simulque Scriba memoratus conspicitur: quod argumento esse poterit Scribam, non tunc solum cum Sacerdos in Magistratu decesserat, Numis inscribi consuevisse, ut opinatur Vaillanti usu ;sed interdum etiam Sacerdotis, simulque Scribae nomina coniuncta fuisse . Quid itaque prohibet quin Athenis etiam Eponymi Archontis nomini unius , vel duorum Quaestorum , live si mavis Praefeetorum nomina adiungerentur ZXXIII. Ac perspicuum quidem , ut arbitror , eius moris indicium ex tribus Numis illis inferri poterit, qui num. 35. 37. 38. proferentur . Siquidem in ipsorum singulis tria nomina sic impressa conspiciuntur , ut in primo quidem , Mοσχιων , Eπιγε ἔς, Σωσανδρος Moschion , Epigenes , Sofander; in ,

secundo Καλλικρατες, Em γενης, Σωσανδρος Callicrates , Epigenes , Sosander; in tertio denique Mητροδωρος, EmγHνης, Σωσανδρος Metr0dorus, Epigenes, Sosander reperiatur. Quis facile expediat cur duo postrema nomina eadem prorsus in tribus Numis illis Occurrant , primumque in ipsorum singulis diversum sit, si ad Μagistratus alios , vel Monetae Prefectos ii reserantur pSin vero primo nomine Archontem Eponymum designari di-Xerimus , optime , feliciterque reponi profecto poterit Nu- mos illos diversis Populi characteribus HPA, ΩΙ, ΣΦ insignitos diversos , diversisque annis, iisdem tamen Civibus adhuc Praefectorum munere fungentibus, cusos esse ; solumque proinde Archontis Eponymi nomen variatum esse , quod illi

diversis annis, adeoque diversorum Archontum tempore prodi Part. I. Tom. II. K k erint.

270쪽

258 FAs T. ATTI C. ΡΑRs I. erant . Ita propem dum quis facile dixerit cur in Num onum. ψῖ. proferendo Νετωρ, Mνασεαζ Nestor, Mnaseas; in alio pro X imo, perturbata vicissim nominum serie, M ναῖεας, Nεςωρ Mnaseus, Neritor legatur, si praefectorum nomina inscripta

ibi fuerint λ At , si Nestor ille , qui Mnaseae Archontis anno

Praefectus , adeoque secundo loco memoratus fuerat , mOX Eponymus Atheniensis Archon evaserit , iam facile intelligetur cur Nestor ipse, veluti Eponymus Archon, ante Μnaseam Praefeetum inscribi vel nominari debuerit. XXIV. Nec illud sane hic reponere , vel mirari quis possit , quod solum Archontis nomen sine Archontis titulo memoretur. Vt enim praeteream in Numis aliis particulam ι' sub , in alio ἐπὶ Γρχοντοe sub Archonte occurrere , adeoque Obscuriores Num os ex clarioribus explicandos esse, plurima ex Numis aliarum Vrbium exempla proferri possent , quibus solum Archontis, vel Magistratus nomen, disssimulato dignitatis nomine, memoratur. Ita cum Begerus in Eretriensium Numis Δαμασιας, Φανιαρ , Eπιτεληe, Damasias, Pbanias, Epiteles observasset , ait simplicitas nomina haec Magi-sratuum credidθris H . Sic in Chalcidensium Num o legitur

Xαλκι. Mενεδη. Chalcidensium . Menedemus ; in alio Nisyriorum Nισυριον μεραιος Nis riorum . Himeraeus; in alio Pergamen O

Tum ρος 3ὶ Menodorus , optimeque in ipsorum singulis non alia, quam Archontis , supremique Magi stratus , qui cumque demum is fuerit, intelligenda esse nomina docet Haymus. Ita Va illantius etiam accurat issime observavit quod plurimi sunt Urbium Numi, qui Magis ratus appellationem in eis non inscribunt, ut fatis populo notam μ) , idque in Sardianorum Numjs ostendit; qui, quamvis Archontes eligere , Numisque inscribere consueverint, Archontis tamen, hoc est dignitatis, nomen interdum omittunt . Itaque facile Athenienses ipsit , quamvis Archontes Eponymos , simulque Μagistratus alios Numis imprimere consueverint ; sola tamen ipsorum nomina , dissimulato dignitatis , munerisque titulo , ipsorumque discrimine , insculpsisse poterant ; quod veterem nempe, &constantem illorum consuetudinem iis temporibus satis persis et a m esse intelligerent, posterisque etiam aetatibus futuram esse

SEARCH

MENU NAVIGATION