Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

l gravis, ac celeberrima quaestio de maiori Numi a malam , i Μ armorum e praestantia , quae superiori i seculo Inter doctissimos , atque immortales Viros' i I SPanhemium. & Gudium exarserat ; ac nostris etiam temporibus fervere conspicitur , solis Atheniensium Marmoribus, ac Numis dirimenda foret, dubitari certe vix post et quin Marmoribus ipsis princeps locus tribuendOS, adeoque Gudio , ceterisque , qui ipsius vestigiis institere, victoriae palma concedenda fuerit. Etenim, si plurimas Inscriptiones illas spectaveris , quas in variis Atticae regionis partibus Cyriacus, Sponius , aliique plurimi exscripsere , uberrimus exinde splendor in explicandis Atheniensiuin ritibus , Festis , Numinibus , Ludis , Μ agistratibus , rebusque domi , forisque praeclare ge si is exoritur ; ut nihil de Acticae Populis, ac Tribubus , ipsorumque serie , Vel numero hic dicam, quem ex Marmoribus ipsis eleganter adeo, accurateque constitui posse opportunius alibi demonstravi. H. Itaque , ut uno omnia, verbo compleetar , nihil prope modum ex veteribus Atticae Scriptoribus de rebus eiusmodi proferri poterit , quod alicuius etiam Marmoris prae sidio facile confirmari , vel illustrari non possit; quemadmo dum certe plurima ad Atheniensis Vrbis historiam , regimen , ac magistratus spectantia superioribus Dissertationibus , prout rerum , lac loci oportunitas tulerat, ex Μ armoribus ipsis ostendi . Sin vero Atheniensium Numos , qui plurimi sane supersunt , inspexeris, tenuis adeo, dubiusque splendor ipsorum historiae , ritibusque explicandis hinc affulgere con-

232쪽

FAs T. Arri C. PAR s I. spicitur, atque obscuros adeo characteres illi praeseserunt, uti plorum cognitio aliis ex fontibus, vel monimentis aliis e X peetanda propemodumi videatur ; nec immerito plurimi e X istiment Atheniensium Numos a ceterarum Urbium Numis hac in parte mirifice superari. II. Etenim, ut exemplis etiam id clarius fiat, nulla pro pemodum vel Graeca, vel Latina civitas offendi pocerit , quae peculiares quosdam ritus, Ludos, victorias, aut Festa , praesertim vero foedera, vel ομόνοιαν societatem cum Urbibus aliis initam Numis fui; non expresserit . In Atheniensium vero Numis nihil eius modi expressum, vel memoratum esse

conspicitur; si fortasse Numum illum inferius io proferen fldum excipias, in quo Marathonia, vel Salaminia pugna , licet obscurius , indicatur. Siquidem Numos alios, quibus Atheniensium cum Smyrnaeis societas expressa fuit, non ad Athenienses ipsos , ut Ua illantius coniecerat , sed ad Smyrnaeos potius referendos esse iam diximus ) . Innumeri aliarum Gentium Numi Caesarum emgiem insculptam exhibent adeoque non modo Caesarum ipsorum nomina , victorias , ad entus, aliaque id genus plurima exponunt; sed perspi cuos etiam temporis characteres prae se ferunt , quo cusi illi tuerint; simulque terminum, aut aeram, qua Urbes illae

annos suos numerare consueverant , ut immortalis Norisius de Syro - Μacedonum Numis ostendit . Athenienses vero, sive quod veteri religione quadam prohiberentur ; sive quod

semper αυτ ονομοι videri, propriisque legibus, ac antiquis ritibus uti vellent , nuspiam augusta Caesarum imagine Nu- mos suos exornarunt ; ut unicus proinde ipsorum Nu-mus occurrat O , in quo Vespasani Caesaris imago conspiacitur : quod ille nimirum , ut arbitror , Atheniensibus ipsis libertatem adempserit , ipsosque non suis , sed Romanorum legibus uti iusserit . Cumque pristina libertas illa moX a

Domitiano Caesare restituta foret in , veterem repente mo rem instaurarunt, ut in antica Numorum area non Caesarum essi grem , sed galeatum , ut antea , Palladis caput exprimerent ; adeoque in tanta Numorum varietate unius Ha

dria si Numus 33. et Dissert. I. Numer. 3ο. 3 Uaillant. Numi Graee. Imperat. Pag

233쪽

D IssERTATIO XII. Μῖ, amantissimi scilicet, ac beneficentissimi Caesaris , vultus in Atheniensium Numis observatur , Τ; quamvis Numus ille non ab Atheniensi quidem Republica, sed a solo potius, ut uidetur, Scambonidarum Populo percussus fuerit, cum in illo legatur Κοιν is Σκαμβονιδῶν Ccmmtine Sciam bonidarum. Denique , ne eYemplis aliis hic immorer , in aliarum Vrbium Numis illustrium virorum vultus, aut nomina, qui in iis aut bellicae virtutis gloria, aut pceticae, vel alterius artis laude floruerant, subinde Occurrunt. Quamvis tamen Atheniensium civitas praestantissimorum eiusmodi virorum numero , α

gloria nulli unquam alteri vel Graecae , vel Latinae Vrbi concesserit, nunquam ipsorum essiste Numos insignivit. Etenim clarissimos viros illos - , qui Themistoclis vultum, vel Aristotelis , & Apelli contis nomina se in Numis ipsis deprehendisse coniecerant , perspicue falli putaverim, ut inferius ostendetur . Itaque sola Cecropis bifrontis imago fu- pererit, quae in antiquioribus Atheniensium Numis observari possit sq); sicuti in Numis aliis Iovis facies insculpta fuit, ut Pollucis testimonio, simulque Numismatum aliquot, adhuc

superstitum , eXemplo erudimur . In ceteris autem omnibus

ubique galeatum Palladis caput in principe, vel antica ipsorum area conspicitur. Quod si fortasse vel Thesei, vel Μartis si , vel Cereris Isi), vel Neptuni imago in Numis aliis occurrit, id in adversa solum ipsorum area observatur; cum anterior, nobiliorque pars Palladis emgie constantissime decoretur. Haec, aliaque id genus plura , quae facile adiungi possent , satis, opinor, argumento esse poterunt Atheniensium di tam os aliarum urbium Numis concedere ; simulque Atheniensia Marmora plurimum Numis ipsis praestare ; cum in explicandis Atheniensium ritibus, festis, vistoriis, rebusque praeclare gestis ex Marmoribus quidem plurima , e X Numis vero e Xigua , ac nulla propemodum luX accedere , Vel oriri posse videatur.

III. Nihil est tamen, in quo Atheniensium Num os non ab Atticis solum Marmoribus, sed ab aliarum quoque Gentium Numis superari merito existimentur , quam si Μagistra

234쪽

Fgs P. AF 'IC. PARs I si ratus ille, vel suprema Vrbi uita dignitas , quae plerumque N anis inscr ibi consueverat, observet x. Etenim vix ulla aut Graeca, aut Latina Civitas afferri unquam poterit, quae Magistratus 1 uos, ipsorumve nomina Numis inscribere non consuevellit i psisque veluti charaeteribus imperii formam, arta an iam e X-primere , quo Numus ill e prodierat lsa .Varilantius Qi Har-.

Proinde Ge 'tiIimi inardio: F ML s-ιxsse op , Ixiod qaQquς facile inferri, ostendique posset: qm tempore diurnus ille ic sus, esset, uai, vero: plurii os Attinnien fium Numos inspexerit, Varia quidem in ipsis', ac tri ab plerumque, Civlum n mina inscripta conspiciet ; sed dubris tamen , & obscuris adeo charaeteribus i v ela iudiciis sex pressa , ut aegre coniici , vel divinari vix possit , quid eiusmodi nomio ibus exprima tur . Itaque mirarii plane non possumus sit doetiissimis etiam

Viris i qui , NHmos illos, illus .randos susceperan t , laqUahic haerere, Ut de fur res cumque in varias illi, ad dissidentes .opinio ne S abier j ne, ipsorum tamen quilibet ingenue fareatur ambigvlim sibi prorsus , & obscurum esse. an in 'theniensium, Nus is Epony morum Archontum nomina inscrima sint 13u PO jHFArchontes alii, vel Magistratim e primant uri qu bis uro argento flando, feriendoque praefecerint. Atque haese ipsa certe opinionum varietas si in ueheniensium Nutarorum perple Xitas, praesertim vero gravis ma doebissimorum hominum

aut Oritas , & opinio, qui i Numis ipsis Archontes Eponymos inscriptos esse putarunt η unice in carissa fui pi, ut in conte Xenda Epony morum serie , vel Fatuis Atticis adornandis de Atheniens Hirn quoque Numis mihi disserendum esse putaverim. Etenim, si perspicuis sertasse , certisque characteribus ostendi posset Archon rum ipsorum nomina Atheniensium Numis inscribi consuevisse , iam facile Archontum istorum

235쪽

series exinde uberior se pleniorque fere is & quemadmodumo Dissertatione X. Archonites illos exhibui I qHi in Graecis , Latinisque Scriptoribus mihi omnium primo funt observati; superiorique Dissertatione plures, Archorates alios exposui s qui mihi ex Graecis Μarmoribus assulsere ' Ea quoque in hae ipsa Dissertatione plurimos Archon tem talios 'Compleeterer , qui aliorum i n stan Dpo nym*rci m Ea stis. inseri 9 v ol ad iungi deberent. Antequam tamen accuratius paul Ioque subtilius in quiram an eius modi nomina Atheniensium Numis inscripta Archontes Epon on a primere ves designare fortasse possint, in ipso Pelusi limine quaedam d N umorum ipsoru in origine ς materia , varietate ,' symbolis opportune disserenda putavi; ut exinde ceteris mox etaplicandis prae si dium , ac

splendor accedat . . a IV. Atque , ut abi ipsa Numor uinis Atheniersum materia exordiar , - - bis metalli enere , aureos nimirum , argenteos, aereo 'lie cudi consuevΥsse non modo pluribus Veterum testimoniis , sed ex ipsorum quoque Numorum plurimis erudimus , qui adhuc supersunt, atque in Ci-meliarchiis conspiciunt r. Certe Spania emius Q, in Scripto. res alios imoX reqer indos' Gmmittam varios Atheniensium Numos ex hibet se sanachmum nimirum , retrobolum , Iriobolum alaritam , Molum; M semiobolam , quorum quilibet argenteus est γ quemadmodum testatur sin se aureos etiam, atque argenteos Atheniensium Ninnos i mdes Aristophanis aetatem custos conspexisse , qui . quamvis ab Aristophane pulcherrimi, optimeque mi si dicantur, rudes itamen , atque inconcinni merito videatat ur Umeque cum phuniariss Sicino iam , aut Μ ranae Grae- 'Mil imila elegantia , vel pulcsietudine sint eon ferindi. Quod vero ad .Scriptores attinet, singilla' Atheniensium Numorum genera eX metallo quolibet conflata Pollux enumerat 3 Sed clarius haec , tamen , long 'que uberius ex Aristophane , deprehendi poterunt: qui aureos quidem , argenteosque Nu- mos prioribus temporibus Athenis usurpatos esse , mOXques, aereos .etiam , sed inelegantes, admodum, pessimaequet notaecudi coepisse .conqueritur: in Eanis. ni

236쪽

Eodem mori erga Civium aequos botistfi, Ouo erga Numum veterem novamque aureum N umum.

Neque enim bis, qui scoria mixti non sant , Sed omnium pulcherrimi , ut videtur, Numiι.

inlci pasto utimur; sed his improbis aereis

Heri, nuperque cois, nota scisma

Itaque, cum Ranae anno 3. Olymp. XCII L in scenam prodierint, ut accuratissime demonstravit Palmerius , mam festissime inferri debet quod paullo ante praeter argente OSNumos , quos Hippiae Pisistrati filii temporibus , hoc est circa Olympiadem LX. Athenis cudi consuevisse testatur Aristoteles Din, aurei quoque Numi percussi fuerant; moxque nuperrime deterioribus etiam aerxis Athenienses ipsi Ρelopon, ne si aco sortasse bello, aliisque calamitatibus impulsi uti caeperunt, ut Gro novius observavitor quemadmodum Circa Olymp. CIV. a Timotheo dum Olynthios obsideret, aere OSNumos cusos e si e conspicio 3in . Hinc optime ad illas Comici

voces καινον χρυσίον novum aureum Scholiastes adnotavit et τω προτέρω ετει επὶ A'ντιγενους. Kλλα νικῶ, φειτι , χρυσύν νόμισμα κοπῆναι. Φιλοχορος ομοίως, τὸ εκ των χρυσων Ni κων. Quem sane

dissicilem obscurumque Scholiastae locum , in quo Verba quaedam exciderunt, ut notavit Κusterus, ita facile reddi, vel explicari posse putaverim: primo ante annum hunc, quo Aristophanes Ranas edidit . ianno sub Antigene Archonte. . . ait aureum Numum custim fuisse . Philochorus etiam aureum Nu-mum ex aureis Victoriolis custam esse testatur . Etenim, quod ad

237쪽

ad Antigenem Archontem attinet , is anno a. Olymp. XCli I. Eponymorum Fastis inscribitur; adeoque annus ille, qui hic

προτερος primus vocatur, proXime superior intelligi debet. Quod vero ad χρυσας Νικας aureas Victoriolas spectat , ex quibus aureus Numus ille conflatus dicitur, non aliud ipsas esse coniecerim , quam votiva quaedam anathemata , seu Uictoriae simulacra, quae ab Atheniensibus , victoria parta, in Palladis Aede suspendi, aut in ipsis Deorum manibus collocari consueverant, atque a Cicerone tu Victorioiae appellantur, ubi illas ex Graecorum Templis a Dionysio sublatas esse memorat, ut est a Valesio observatum , qui plura isde Victoriis illis accuratissime di putavit. Suspicor etiam illas Minervae ipsius imagines esse posse, cum Pallas ipsa Niκης Victoriae nomine appellari consueverit in ; ut quemadmodum nempe in Acropoli Asηνῆα Nικη e Minervae Victoriae, sive Uintricis statua cum alis aureis dicata fuerat 'in , ita ,

quoque statuae aliae ex auro confectae, consecrataeque illi fuerint, eX quibus deinde Numus aureus conflatus sit. Quan-Oquidem vero mox Athenienses: τοῖς πονηροις χαλκίοις pes mi

aereis usos fuisse dicit Aristophanes, Scholiastes ipse ad nora Vir γαρ Καλλίου χαλχουν νόμισμα ἐκόπη etenim sub Calliai Numus aereus cinus fuit ; hoc est eodem ipso anno 3 'FV quo Archon fuit, atque Aristo-pnanes Ranas edidit; ut Optime proinde dixerit Num os illos bcri oc 'μpcr usurpari coepisse. Itaque dolui mi panhemii calculus admitti certe non poterit ; qui ,

quamvIS καινο χρυσῶον novum aureum Numam Antigenis Archontis anno percussum concesserit, adeoque Κusteri coniecturam, qua καινὸν χαλν ον novum aereum rescribendum puta Verat, accurate reiecerit in ; alibi tamen q) , cum Calliae 4 'β RQ ς Π etiam anno I. Olymp. LXXXI. in Fastisonendi siet, aereos tunc primum Numos Athenis usurpatos eue-eIendit . Meursius ii vero , cum ex Suida observasset aereum Numum sub Archonte Callia cudi caepisse, idem que Valliae nomen etiam: Olympiadis XCII. anno I. ini Fa-IS Occurrere deprehendi siet, incertum esse putavit Vcuinam Part. I. Tom. II. , Ff Do- ct Suida, o , Τ la'. . Ammiso. 3 Harpoex. in Nικου

c. I a

238쪽

potius ex tribus Archontibus, aut annis illis aerei Numiorigo adscribi debeat. Sed clarior est: certe Aristophanis , eiusque Scholiastae locus, quam ut aerei Narni ab Arisito. phane memorati origo ad Olympiadem aliam, quam XCIII. , referri possit. V. Ac ne scrupulus adhuc ullus haerere possit, perspicuum alium Aristophanis eiusdem locum addidisse iuverit, ubi tempus illud exprimitur, quo aerei Numi usurpari, simulque mox aboleri coeperunt. Itaque Comicus in Ecclesia dum, Pheidolum quendam inducit interrogantem

. . . . . ..τως-δ εκένους ἐνίκα

...... vi fre0s autem Numus illos quando

sententia confirma mus non scis e. alter Vero respondet decretum illud sibi male cessisse: quod, Cum aereos eiusmodi Num os plurimos comparast et , farinamque empturus in foro versareturA'νόκραγ' ο Κηρυξ μη δέχε αι μηδένα Xαλκῆν τὰ λοιπόν . ἀργύρω γάρ χρωμρ α

Clamavit Praeco ne quis recipiat Aereum Nuarum in pos ierum argento enim utimur .

Ergo armo olymp. XCVI. quo Ecclesia usae sunt actae , aereus ille Numas abolitus fuerat; cumque idem ille Civis, qui aereos Num os iacturae sibi fuisse conqueritur , aereos ipso Scudendos este decreverit, manifeste colligitur aereorum istorum originem ad olymp LXXXI. referri non posse. Neque tamen exinde fieri . vel inferri posse putaverim quod aerei Numi Olympiade solum XCIII. Athenis Cudi, vel usurpari coeperint, quamvis superior Aristophanis, eiusque Scholiastae locus id innuere videatur. Si quidem ante Olympiadem illam aereos ipsos Athenis usurpatos esse conspicio. Cert sΑthenaeus asserit aereos Narnos Dionysii cuiusdam Rhetoris , Poetaeque consilio institutos fuisse , qui proptere ,

239쪽

Olymp. LXXXIV. eius coloniae dux fuit , quae Atheois in Italiam migravit, Thuriosque, vel Sybarim condidit, ut

testatur Plutarchus H, ergo ipsius de cudendis aereis conasilium ad Olympiadem XCIII. referri non poterit ; cumque Plutarchus ipse memoret Hieronem quendam Niciae fami liarem sese Dionysii Chalci filium credi voluisse , tacite pro- feeto subindicat Dionysium ipsum tunc temporis, quo Nicias nondum ad Rempublicam accesserat, hoc est circa Olympiadem LXXXVII. Obiiste; adeoque aereoS Numos, qui ipsius hortatu cusi fuerant, adiantiquiora tempora referri

debent .

j VI. Quandoquidem vero varias Athenis Numorum species extitiste diximus , haec ipsa Numorum Uarietas eXponenda nobis occurrit, ut eX inde cetera facilius veluti e fonte di manent. Atque, ut ab argenteis eXordiar, qui frequentius cudi , vel adhiberi consueverant , septem illorum spe .cies enumerat Pollux, quae ad drachmam ipsam veluti partes , aut multiplices referri facile possunt; nimirum tetradrachmam, didrachmam , tetrobolum , triobolum , uiobolum , obolum , ac semiobolum. Drachma ipsa sex argenteis Obolis constabat in.

obolusque quilibet , ut Cleopatra , & PolluX asserit , octo ;vel , ut Suidas, sex, vel, ut Plinius , decem aereis componebatur : ex quo facile aliorum valor iuxta varias hypotheses intelligi, constituique poterit. Ad haec ex centum drachmis argenteis Atticis Attica mina componebatur D) ; atque ex sexaginta eiusmodi minis argenti talentum Constabat; ut proinde talentum ipsum sex drachmarum millia, atque trigintas ex millia obolorum complecteretur . Quod vero ad aureos Numos attinet , ipsi vel simpliciter χρυσεῖς aurei , vel ατῆρες lateres , vel δαρεικοί darici dicebantur se) ; atque ipsorum quilibet viginti drachmis argenteis aequalis erat ; adeoque talentum argenteum tercentis aureis Νumis constabat.

Cumque aureus ipse , Hesychio teste , aureis drachmis dua

fur componeretur , drachma quaelibet aurea decem argenteis drachmis aequalis erat : ut optime proinde dixerit Pol

240쪽

aa 8 F A sae. A TTic P Α R s v quamvis id non ubique vel constanter obtinuerit .- emadmodum v ro eX minis , drachmisque argenteis argenteum , ata quoque ex drachmis aureis aureum talentum essiciebatur; ipsumque tribus aureis , hoc est sexa aureis drachmis, sive sexaginta argenteis drachmis constabat adeoque talentumis auri centesma solum argentei talenti pars erat . quod fre. quentius exprimi vel usurpari consueverat : ut cum in Atticis Scrip oribus simplex talenti nomen occurrat, id non de aureo , sed argenteo solum intelligi debeat , quemadmodum Etymologi , alior uinque testimonio erudimur argenti. nomine Numos omnes, quicumque demum illi fuerint, designari. Quod si Atheniensis imonetae valor cum Romanae pselio conferatur , asserit Plinius quod drachma Attical denarii arseen rei pondus habet sy) , adeoque, cum denarius .ille nonages a

sexta Romanae librae pars foret in qualibet argenti libra

nonaginta sex: Atticae drachmae continebantur; quamvis Getifitum in illa communiter supputari, adeoque denarius drach mae prorsus pondere , & pretio aequalis censeri l soleret, Denique, cum argenteus ipse Romanorum denarius cum moneta, qua nunc utimur , comparatus Romano ivlio prorsus

aequalis a doetissimis Viris sa) ostendatur , inito calculo facile deprehendi poterit quod i Attica drachma eidem Romano tutio prorsus aequalis erae ; adeoque Talentum Atticum arψgenteum 6o oo ivliis, sive foci. Philippeis Numis constabat ιVII. Atque eiusmodi quidem Atheniensium Numoram varietas non ex pondere soliam inferri poterit, quod Span- hemius , Haymus , aliique plurimi demonstrarunt ; sed ex Variis quoque symbolis , aut imaginibus , quibus insigniti inli fuerant . Ita Pollux observat τα μεν διωβολον εντετυπωμε'γην εχον γλαυκα S. εκ θατερου πρόσωπον Διόρ . το δε τετρωβολον τὸμεν πρόσωπον ομοίως, δυο δε τὰς γλαυκα e ac Diobolus quidem

Noctuam insic ulptam habet ; ex alia vero parte Iovis faciem. tetrobolui vero Iovis s militer faciem sed No tuas duas . Quo quidem loco Pollucem fabii , sibique non constare Hem ster. huisius existimat , ubi Numis illis Iovis, non Palladis emu

giem insculptam fuisse dicit ; laudatoque Pol Iucis ipsius,

atque

SEARCH

MENU NAVIGATION