Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DISSERTATIO XΙΙΙ.

AC IPSORUM TEMPORE.

I. Vi singulas Deorum aras, ac templa, quae vel

in ipsa Athenarum Vrbe, vel in Variis Atticae v I regionis Populis excitata fuerant , simulque

plurimos , sacrosque ritus , quibus Dii , atque, Heroes stato , legitimoque tempore colebantur; praesertim vero Ludos, festosque dies , qui maximo , atque incredibili splendore celebrari consueverant, a Pausania, ceterisque Graecis Scriptoribus memoratos accurate perspeXerit, is facile, ut opinor, intelliget quam merito, vereque dixerit Pausanias ipse Athenienses in Diis colendis diligentia , religionis ardore , Deorumque , atque Heroum numero nulli propemodum eX Graeciae Populis concessisse. Certe, ut solum de variis illis Atheniensium Festis hic differam, gravissimus auctor Xenophon Athenienses ipsos cum ceteris Graeciae Populis conferens nitide, diserteque te- 1latur quod ἄγουσι μῆν ,ορτας διπλασuους η Oi αλλοι duplo plures, quam alii, Festivitates celebrant; ut optime proinde dixerit Μaximus Tyrius: παντὰ μεσὰ εορτῆς τρου A'ττικὰ , παντα θυμηδιας

omnia Attica plena fesivitatis, omnia bilaritatis fuisse; ac, ne Cetera id genus te stimonia plurima , quae facile afferri posiseni P hie persequar , Apostolus ipse Athenienses alloquens ait:

ἄνδρες As ναῖοι παντα βη δεισιδαιαονες ρους υμῶς θεωρῶ f in Viri Athenienses, per omnia quas superuitiostores vos video: quasi nimirum in Deorum cultu , Festorum numero , atque is splendore ipsi Gentes alias longissime superarent. Vnde Uero immanis illa Deorum , Heroum , adeoque etiam Festorum Tom. II Part. I. O o varie -

302쪽

ayo FAs T. ATTI C. PARS I. varietas, profluxerit facile ostendi posset, nisi ab operis huius ratione dissideret Quemadmodum enim opportunius in ipso Fastorum Atticorum limine observavi, ita mihi de variis Athe niensium Festis disserendum esse putavi, ut non i psorum ori. gruem, ritus, aliaque id genus plurima complecterer; sed ipso. rum potius tempus , verumque diem, quo peragi vel redire consueverant, si fieri id quidem poterat, demonstrarem. Cum enim plurimi ex Graecis, atque praesertim Atticis, Scripto. ribus Festorum Atheniensium nomina rerum gestarum historiae , veluti perspicuos certosque temporis characteres, adiecerint, plurimum certe splendoris, atque praesidii in designandis rerum tempora buS, adeoque Fastis Atticis rite contexendis, haberi posse videbatur si verus Festorum dies accurate primum constitui, nitideque ostendi posset. Incredibile est etiam quantum ex eiusmodi Festorum nominibus, ritibu S, atque praesertim e X veteri, constantique Civium illorum nomine, qui Ludis illis praesidere, vel sacris operari consueverant, in Atticis Scriptoribus , ac Monimentis aliis illustrandis oriri debeat ; ut variis in locis opportune observavi.

II. Atque utinam quidem eximii Scriptores illi ad haec usque tempora pervenissent, qui peculiaribus Libris de eius

modi Festorum Atheniensium temporibus disputarunt i Cer- ,

te Lysimachides quidam ita de singulis Atheniensium Festis disseruisse videtur, ut Μense quolibet Festa singula recensue

rit , quae stata sacraque eius Μ ensis die agerentur, ut eX variis Harpocrationis locis aperte colligitur . Ita Philo. chorus & ipse Atheniensis non modo περὶ Θυσίων de Sacrimciis Librum edidit, quo singula Atheniensium Sacra comple-Xus videtur; verum etiam septemdecim Libros alios περὶ τIνA'θ- αν Α γωνων de Atheniensum Certaminibus conscripsit :quemadmodum edidisse fertur Κ πιτομην τῆς Διονυσιου πραγ ια'

τείας περι Γερων Epitomen operis Diovsi de Sacris; ut in vitiato Suidae textu legendum monuit Uusterus. Denique, ut plurimos Scriptores alios ommittam , quorum nomina, ac testimonia a Μ eursio , ceterisque Festorum enarratoribus exhibentur, Plutarchus etiam sese de singulis Atheniensium Festis, ac diebus scripssisse testatur. At praeclara haec Atticae Historiae, vel Antiquitatis monimenta partim temporis diuturnitas, Partim

303쪽

D1ssERTA Tro XIII. 19rtim etiam Scriptorum illorum , qui proximis aetatibus floruere, incuria' nobis invidit. Itaque Festorum nomina, ipsorum. que ritus, origo , varietas ex innumeris pene Graecorum Scri. piorum fontibus haurienda fuerat, ut ipsorum series conte.

xi, eiusque praesidio plurima Scriptorum loca restitui, corrigi, vel illustrari subinde possent; & sacris etiam interdum divinisque Literis explicandis splendor aliquis affulgeret. Ceteris in hoc uberrimo argumenti genere facem praetulit Gyraldus, qui pauca quaedam Festorum Atheniensium nomina in Kalendario Attico memoravit; sed plurima quoque in , praestantissimo opere de Diis accuratissime disputavit. Quamvis enim Petrus Iacobus Μonti falchius de Sacris celebritatibus anno Isa5. Libellum ediderit, eximiamque proinde laudem meritus sit, cum immensa Gyraldi eruditione conferri certe non poterit. Omnium tamen industriam longissime superavit Petrus Castellanus, qui de Graecorum omnium Festis uberrime disseruit. Proxime post editum Castellani opus clarissimum Graecae eruditionis, Historiaeque lumen Μ eursius Graeciam Feriatam edidit, in qua singula Graecorum Festa in Libros IV. distributa ita complectitur, ut plurima Castellano indicta opportune adiecerit, alia emendaverit, alia novis Scriptorum testimoniis confirmaverit ; ubique perennem , immensamque Graecarum rerum cognitionem ostenderit. Ex uberrimis istis

Μ eursii , & Castellani fontibuq novam Festorum Graecorum seriem alio ordine dispositam Fasoldus anno Iε72. , &Ιonsthonus adornarunt: quarum utraque in VII. Graecarum Antiquitatum Tomo una cum Me ursii, de Castellani Libris a Grono vio inserta fuit ; quemadmodum etiam brevior ille Festorum Catalogus , quem in Archaeologia Graeca Poti erus edidit, in amplissima illa Grono vii collectione reperitur. III. Quamvis autem eiusmodi argumentum optime, uberrime, atque accurate a clarissimis Viris illis expositum fuerit; operae tamen pretium me faeturum putavi si ex singulis ipsorum Libris ea seligerem , quae ad Operis huiusce mei Consti vim conferre poterant; atque vicissim eximiis ipsorum Budiis splendor aliquis, si fieri id quidem liceat, accederet.

Etenim primum non universa Graecorum omnium Festa, quemadmodum ceteri Scriptores Omnes , sed Atheniensium

solum, collegi; quamvis ipsorum plura a variis etiam Grae-

304쪽

asae F A s T. A T T I C. P Α R. s I. ciae Populis agerentur; ut suis in locis opportune observa. bitur. Ceteris Atheniensium Festis, quae a Castellano, aliisque recensita iam fuerant , nonnulla adieci, quae mihi nunc omni um primo ex Graecis Scriptoribus a Tulsere . Aliorum tempus, ac diem, qui vel ignotus, Vel perperam ab aliis con. stitutus fuerat, partim comedi uris, partim etiam perspicuis, certisque characteribus demonstravi . Plurima Scriptorum , loca , quae ab aliis temere sollicitata , vel parum feliciter explicata fuerant, restituere, Vindicare, ac illustrare sum co. natus; quemadmodum alia, quae mutila, seu vitiata merito Videbantur, supplere, vel emendare studui. Ex Atheniensium Festorum numero ea omnia diligenter expunXi , quae a Scriptoribus aliis, ac Μ eursio praesertim , inter Atheniensium Fessa prorsus immerito recenseri iam videram . Sic , ut exemplum unum hic proferam , clarissimus Scriptor ille Doopia Festa ab Atheniensibus in Dryopi Apollinis filii honorem celebrata fuisse laudato Pausaniae testimonio contendit; cum tamen Pausanias ipse nitide diserteque testetur Festa illa ab A 'σιναι - οις uaris, Asines nempe civibus , de quibus accurate ibi disserit , agitari . Denique, ne ceteris hic immorer , quae facile humanus aequusque Lector intelliget, qui mea cum ceteris comparaverit , publica Atheniensium Festa ita a privatis seiungenda putavi , ut privata illa prorsus omitten9 publica solum recensuerim; quamvis interdum privata Festa, Perinde ac publica, uno, eo stemque nomine appellari con sue-i erint, ut pluribus eXemplis ostendi posset. IV. Ac certe plura Atheniensium Festa privata solum fuisse, hoc est privatim a civibus, incertis loco& tempore, agitari cos Hsuevisse tum ex ipsis Festorum nominibus, tum ex perspicuis etiam eorum Scriptorum testimoniis inferri poterit, quae mi ra, atque incredibili prorsus diligentia Μ eursius ipse congesses erat. Eiusmodi certe fuerant A'μφιδρόμια Amphidromia, in quibus infantes quinto post partum die circum domesticum larem, si ve socum gestabant ur, sicuti decimo nomen ipsis imponebatur. Γαμηλια Gamelia , quae ipso nuptiarum die , sicuti Π τελεία Protelia pridie nuptiarum , Celebrabantur . Γενηθλια Genethlia, quae in ipso infantis ortu agebantur;

305쪽

TATIO XIII. 293 sicuti Γενέσια Genesa natali die quotannis instaurabantur . Eiσητήρια Veteria, quae ab Archontibus magistratum inituris agebantur.

Eξιτήρια Exiteria a ducibus ubi milites ad bellum e

ducerent.

Eπιδήμ1α Epidemia post reditum. Eτινίκια Epinicia victoria, sive in bello, sive in Ludis parta.Eφηβεῖα Ephebia dum pueri exacto decimoctavo aetatis

anno Epheborum albo inscribebantur. Κανηφόρια Canephoria ubi virgines nuptui traditae quidquid elegantius acu perfecerant in canistris ferentes Dianae

offerebant.

Νεκυσια Neosa, quae, Nemesorum instar, in mortuorum memoriam agebantur: quemadmodum Θαναπιέσια Thanatusa quoque mortuis ipsis dicata fuisse Μeursius existimavit; quamvis eiusmodi Festa nunquam Athenis vere celebrata, sed a Luciano solum conficta fuerint , ut Vandalius observavit . At nihil est certe cur in privatis istis Atheniensium Festis hic ordine recensendis immorer; quippequae non stata , legitimaque Μ ensis alicuius die, sed incertis potius temporibus, ag rentur ; adeoque e X ipsorum tempore nihil in re Chrono logica praesidii haberi unquam possit, quod ex constanti publicorum Festorum tempore facile sperari posse iam diximus. Ita quoque plurima Atheniensium Sacra omittenda putavi, quae, quamvis aliquo, & cognomine fortasse , festo die, stato, legitimoque tempore, ac ritu celebrata Videantur, Per spicuam hanc tamen Festi notam minime prae se ferunt; aut certe a Scriptoribus non Ferii, sed solum Sacri nomine decorantur . Ac plurima quidem eiusmodi Sacrorum nomina facile ex Graecis Scriptoribus recenseri possent. Unicum Polemonis locum hic proferam , ut insignis illa A theniensium religio, atque in Diis rite colendis diligentia superius ex pusita confirmetur: A' -

θηναῖοι τε γὰρ εν τοῖς τύτοις επιμελεῖς οντες, Ν τά προς τους Θεῖς σιοι Νη

φάλια μεν ιερὰ θυου Mνημοσυνη, Mύσαις, H'οῖ, H λίω , Σελήνη , Νυμφαις , Α'φροδίτη Γρανία Φ Athenienses harum rerum observandarum sudios, ct in Sacrifciis Deorum faciendis diligentes, ac pii, Ne phalia Sacra faciunt Mnemo γne , Musis , Aurorae, Soli, Lunae, NI bis, Veneri caelani. Quemadmodum vero Mnemosynes

si in In Timae.

306쪽

29 FAs T. ATTI c. PARs I. syne, Musis , ceterisque Numinibus illis Saera quaedam ab Atheniensibus agebantur; ita dubitari vix poterit quin eadem ipso

religionis studio ceteris etiam Diis , atque Heroibus omni bus exhiberentur, quos fuse , accurateque Pausanias, atque ex Pausania ipso ceterisque Scriptoribus inexhaustus ille Graecae eruditionis thesaurus Meursus ) descripsit . Cumque eiusmodi Deorum, atque Heroum cultus non privata solum Civium religione, sed publicis etiam, legitimisque ritibus institutus, po blicis etiam templis, atque aris confirmatus videatur , nihil certe verisimilius haberi poterit, quam Sacris illis rite religioseque peragendis statum aliquem , sacrumque diem ab Atheniensibus dicatum fuisse , qui proinde ceteris Atheniensibus Festis adiungi posse censeatur . Hinc totidem 1ere sacri , festique dies facile recensendi viderentur quot Deorum, atque Heroum nomina nobis occurrunt, qui vel abum verso Atheniensi Populo, vel certe in peculiaribus Atticae regionis partibus, hoc e si in variis Atticae Populis, honorari consueverant. De Sacris tamen istis, quaecumque illa fuerint, quocumque demum tempore , ac ritu peragerentur, mi hi disserendum esse non censui; cum publica solum Atheniensium Festa recensere decreverim , ipsorumque tempus inqui rere, atque, ubi eX veteribus monimentis affulserit, indicare. V. Antequam tamen accuratam hanc Atheniensium Festorum seriem methodo iam constituta contexendam aggre diar , aliqua de celeberrimis etiam quatuor Graeciae Ludis in ipso limine proponenda putavi, ut expositis annis vertaque tempore, quo ipsorum quilibet redire, vel instaurari consu verat, definiendo quoque Festorum aliorum tempori , plurimisque Atticae , Graecaeque Historiae capitibus illustrandis splendor aliquis oriatur. Quo quidem loco singula in IV A. gonisticis Dissertationibus a me pertractata, fuseque eX posita reteXere , iterumque e X ponere nec iuvat nec decet, ut in Praefatione iam monui; ideoque suprema solum veluti capita complectens verum Obmpiadum , Othiadum, Nemeadum, atque obmiadum tempus opportunius alibi a me constitutum hic indicabo.

307쪽

- Itaque, ut ab Olympiis ipsis, ceteris nobilioribus, exordiar, Olympici Ludi ineunte primo cuiusque Olympiadis anno ita redire, vel instaurari solebant , ut ipsorum celebritas undecimo mensis primi Elidensis, simulque Hecatombaeonis Attici , die inciperet, ac sextodecimo iudicium de Vietoribus fieret; ideoque maxima ac celeberrima Panegyris absolveretur. Qua vero ratione, quibusque legibus olympici anni cum civilibus Atheniensium , Romanorum , aliarumque Gentium annis, atque Eponymis ipsarum magistratibus committi , sive conferri debeant, in Agonistica Dissertatione I. Num. Is additis etiam exemplis exposui .

Πύθια Pythia Pythicos Ludos exeunte fere fecundo Olympiadis anno

celebratos esse Petavius. Dod vellus, aliique plurimi existimarunt: idque perspicuo Thucydidis testimonio demonstratum esse putarunt quamvis Scaliger Pausaniam , Eusebiumque sequutus tertiis solum olympiadum annis illos concesserit. Ego vero in Agoni itica Dissert. ΙΙ. ita de vero Pythiadum tempore disputavi , ut aut splendide profecto ego fallar, aut nullus omnino dubitandi locus supersit quin Pythiades omnes non secundis, sed tertiis solum, Olympiadum annis celebrari conia sueverint; cum pluribus Pythiadum exemplis, atque ipso quo. que Thucydidis testimonio id ostenderim, quod Petavio , Dod- duello, ceterisque Chrono logis omnibus imposuerat . Denique Pythiadas in primum, vel septimum Bysii Delphorum mensis, hoc est Munychionis Attici, diem incidisse, Dodvello duce observavi; Pythicosque Ludos nunquam trietericos , sed penta etericos semper fuisIe contra Dod vellum ipsum ostendi NA

308쪽

Nemeades alias aestuas, hibernas alias fuisse , atque ipsarum singulas alternis annis peragi consuevisse perspicuo , constantique Scriptorum Omnium testimonio erudimur. Ι-psas vero primis , ac tertiis Olympiadum annis celebratas esse Scaliger , Petavius , Dod vellus , ceterique Scriptores Omnes una veluti voce testantur . Eas tamen secun-Eis , & quartis adscribendas esse pluribus , & perspicuis

etiam, certisque Nemeadum exemplis ostendi: ut aeritivae quidem secundis Olympicis annis duodecimo Pane mi Corinthii, adeoque Hecatombaeonis Attici, die agerentur ; hibernae vero in quartos Olympiadum annos, itemque in duodecimum Ga melionis Attici diem inciderent. Denique Isthmiades ipsae, Nemeadum instar, trietericast fuerant ; ac aestuae quidem primis Olympiadum annis Hecatombaeone mense agebantur. Isthmiades autem illas, quae tertiis Olympiadum annis redibant , hibernas fuisse , ideoque Gamelione mense peragi consuevHTe putavit Dod vellus . At variis ipse rationibus , praesertim vero pulcherrimo Xenophontis testimonio satis, ut opinor, ostendi quod Isthmia. des illae vel Μunychione , vel Thargetione potius, Attico peragebantur; ideoque non bibernae , sed vernae solum Isthmia. des admitti debent .

309쪽

Agraulia Festa in Agrauli, quae Cecropis filia fuerat , honorem Athenis celebrata H Cyprii quoque Aphrodiso mense eidem

Itaque, si uno eodemque anni tempore tum a Cypriis, tum ab Atheniensibus eiusmodi sacra, vel Festa peragi fortasse quis dixerit , cum Apbrodisus Cypriorum mentis eXeunti Boedromioni Attico respondeat , ut sequenti Dissertatione ostendetur, Agraulia quoque Athenis eo mense celebrata forent . Ceterum non Festa solum , sed etiam τελέτας , μυ- initiationes , O m Ieria Athenis peragi consuevissiser ibit Athenagoras; idque facile in Agrauli Templo, quod supra Dioscurorum Templum fuisse refert Pausanias s3j.

Quamvis Adonia Festa, in Adonidis nimirum , si mulque

Veneris - honorem Athenis instituta, fuse, accurateque descripserit Meursius, nihil tamen de anni tempore, quo pera- i solerent, e X posuit . Itaque tempus ipsum e X variis Scriptorum testimoniis, si fieri id quidem poterit, eX sculpere, vel definire enitar; ut ambiguis praesertim Diodori, Plutarchi, aliorumque Scriptorum locis splendor opportune affundatur. Accuratus , ac diligens scriptor Plutarchus , ubi infelicem , illam expeditionem memorat , quae in Siciliam Alcibiade audiore ab Atheniensibus fuscepta fuit , asserit quod decernente bellum Populo , omnibusque ad navigandum paratis εἰ χρηςὰ παρῆν τα τῆς ξορτῆς. A'δωνίων γὰρ ξις τας ἡμερας εκει Part. I. Tom. II. P p νας

310쪽

ναο καθηκόντων ε . λα πολλα, νεκροῖς εκκομιζομενοις ομοια πρύκειντο ταῖς γυναιξί non fausta crant vel ipsa FeLIi auspicia ;nam , cum in eos dies in id reut Adonia , imagines ubique mortuis , qui obferuntur, similas firminis proponebantur; idemque prorsus in Niciae quoque Vita testatur. MOX, ubi varios Atheniensium casus, atque victorias via Italia partas descripsisset, asserit illos aestate cum Siculis infeliciter dimica si r; Niciamque in Naxo hyemaste φὶ . Ergo Adonia Festa vere celebrata fui si e videntur, Μunychione scilicet, aut Thargetione mense; iis nimirum temporibuS, quibus poLi Diovsa Elaphe

bolione mense celebrata marc aprriri, commodiusque classibbus iter praebere dicebatur si) . Qua vero mensis die celebrari consueverint, non facile profecto ego dixerim. Suspicor tamen plenilunio potius, quam ineunte, vel eXeunte mense celebrata fuisse. Etenim Plutarchus asserit Atheniensibus praeter Adonia Festa tunc ostentum etiam aliud obieetum fuis1 e , ut ab expeditione Sicula deterrerentur ; pleros ae nimirum , Hermas, aut Mercurii statuas una noete truncatas fuisse: ut proinde haec Hermarum mutilatio in eosdem prorsus dies incidisse videatur , quibus Adonia Festa ipsa contigerant. At Hermas novilunii, Vel neomeniae tempore truncatos es

se ser i bi t Diodorus γ) ; afferens Alcibiadem , aliosque plures veluti sceleris admissi reos ab inquilino delatos esse, qui sese intem pdsta nocte ad lunae radios illos vidisse fatebatur. Quem Diodori locum Scaliger arripuit ut ostenderet civiles Atheniensium menses non lunares, sed solares notius fuisse : ut nempe plenilunium in civilis mensis initium, sive neomeniam incidere subinde posset. Scaligeri tamen hypothesim optime, accurateque e X Ipso Diodori loco refutavit Pe. tavius β); cum Diodorus ipse moX referat inquilinum manifesti mendacii a Iudicibus convictum fuisse quod neomeniae tempore lunam fulsisse, seque eiusmodi lucis praesidio Alcibiadem, aliosque reos agnovisse di Nisset Haec ipsa quoque nitide, diserteque Plutarchus memorat sῖ , Hermarumque mutilationem novilunii tempore contigisse testatur. Itaque, si Diodoro, vel Plutarcho fides habenda sit, ac Adonia Festa,

SEARCH

MENU NAVIGATION