Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

UIssERTA Tto XIII simulque Hermarum truncatio , iis denia temporibus pera Cea fuerint, Adonia festa mensis initio celebrata fuisse viderentur . At gravis mihi suspicio suborta iam fuerat quod Diodorus, ac Plutarchus ipse in definiendo sceleris eiusmodi tempore aberraverint. Certe Andocides, qui eadem ipsa aetate ViXerat, simulque c um Alcibiade vel uti sceleris auctor in iudicium vocatus fuit, satis aperte, nisi fallor, ostendit id p enilunii tempore contigi sie. Etenim, ut obiectum sibi crimen dilueret, argumenta Iingula e X ponit, quibus a Iudi ci Dus , vecadversariis premebatur; ingenueque testatur Alcibiadis, Andocidis , aliorumque nomen a Dioclidis servo delatum eue , qui se plenilunii tempore , dum Athenis in Laura eum montem pergeret, tercentos fere viros Hermas obtruncantes vidi sie dixerat . Vt vero vel testis, vel argumenti vim diluat Ando cides , id unum asserit ter centos illos temere prorsus ab inquilino nominatos esse; nulli bi vero reponit tunc novilunii , non plenilunii , tempus fuisse, adeoque testem sibi non constare: quod facile pro se et o dicturus erat , si mendacium ipsum, atque inconstantia a Iudicibus etiam iampridem cognita, atque observata fuisset; ut cum Diodoro contendit Plutarchus. Itaque Andocidis hac in parte silentium, vel tacita quoque consensio manifeste nobis ostendit Hermarum mutilationem vere plenilunii tempore contigisse ; adeoque servus non ideo mendax habendus erit quod plenilunii tempore viros illos

deprehendisse se dixerit , sed quod neomeniae . tempore lacontigisse crediderit . Quod vero Plutarchus id novilunio potius , quam pleni lanio , contigisse memoret , facile admitti posset, ni sit Andocidis auctoritas longe Plutarchi , Diodorique testimonio gravior habenda foret. Atque ista quidem de tempore , quo Adonia Festa Athenis celebrata fuerint. Quod sit perspicuis fortasse chara oleribus ostendi post et Adonia Festa variis in locis, in quibus instituta illa fuerant,

eodem prorsus anni tempore peragi consuevisse, subtilius adhuc, atque accuratius ipsorum dies definiri post ei. Etenim Μacrobius, cum Adonidis nomine apud Phoenices, atque Atos apud Phrygas solem designari dixi sse i , asserit in Attys , atque Adonidis memoriam duplex Festum ita e elebratum esse , ut aliud quidem huctu , aliud vero laetitia perageretur : ritu eorum καταβάσει sinit et , si mulationeque luctus peracta , celeor.

312쪽

tur laetitiae exordium ad VIIL Lal. Aprilis quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem norit e protendit su: eademque prorsus in Adoniis Festis luctus, laeti. tiaeque varietas a Μ eursio Procopii , & Cyrilli verbis ex. ponitur . Itaque , sit laetitia repente post lugubre, moestumque Festurn agebatur, Adonia festa ineunte vere, sive Antheste. rionis mensis exitu pe racta forent sin vero inter utrumque Festum s e me sit re temporis spatium admittebatur, alterutrum ex illis ad VIII. Kal. Oetobris, sive Boedromionem exeuntem, referri oporteret. At Variis propemodum ritibus, varioque tempore Adonia Festa apud varias Gentes celebrata

fu i si e putaverim ut immerito proinde Meur si us universa Scriptorum loca, quibus Adonia describuntur, una congesserit . perinde quasi ipsorum singula ad Atheniensium Adonia referri possent. Certe ex supci lota Plutarchi loco deducitur Adonia Festa apud Athenienses verno tempore non laetitia, ut apud alios, sed luctu solum celebrata fuisse; alioquin, si laetitia quoque peracta forens, faustum exinde auspicium e X peditionis Siculae auctores arripere potuissent . Divinis quoque Literis erudimur quod a Iudeis etiam eiusmodi, vel similia Festa quarto mense, hoc est e Xeunte Iunio, vel Scirrhopho mone, agebantur ; quo die Erechiel se vidisse dicit mulieres plangentes Ado

nidem quem quidem Prophetae locum exponens. Hieronymu&ait: quem nos Adonidem interpretati fumus, oe Hebraeut , oe Sγrus sermo Thamur vocat; un r quia iuxta gentilem fabulam in mense Iunio Adonis amouis Veneris, o pulcherrimus iuvenis occisus, Et deinceps revixissr narratur , eundem Iunium mense- eodem appellant nomine, oe anniversuriam ei celebriant solemni talem Itaque excusari certe non por erit Meursit error , qui , cum in Cypriorum mensium laterculo Ιωνιον Iunium vidisset, asserit illum antiquitus A δωνιδα Adonium a Cypriis vocatum

esse; idque postremis, quae recitat, Hieronymi verbis ostendi posse arbitratur . At doetissimi Viri pace perspicuus, ac integer Hieronymi conteXtus manifestissime ostendit ibi de Hebraeis, ac Syris quoque, si libeat, minime vero de Cypriis agi. Ad haec Hieronymus Iunium mensem non Adonidis ,

sed Thamur nomine vocatum esse demonstrat; idque non antiquitus, ante Augusti tempora, quibus nova Cypriorum

313쪽

mensium nomina irrepsere, sed sua potius aetate contigisse testatur Ad haec Cypriorum mensiis non Γουνιος Iunius, sed 1 ελος Iulus vocabatur ; neque ab omnibus omnino Cypriis, sed a Paphiis solum adhibebatur; ac rουλος ille non Iunio, sed Iulio potius respondebat. Denique , ne argumentis aliis hic immorer , Thamuae est quartus Chaldaeorum mensiis , ut Grotius, aliique plurimi demonstrarunt , qui Romano Iunio respondet; adeoque Festa in ThamuZ, quicumque ille fuerit, honorem a Chaldaeis celebrata cum Adoniis Festis aut Cypriis, aut ab Atheniensibus Adonidi consecratis, ac quartus Chaldaeorum mensis cum Paphiorum Iulo confundi certe non poterit

Athenis Aiaci lectus, atque integra militis , aut ducis armatura parabatur e X Schol. Pind. ad Nem. ΙΙ. Itaqu , sicuti a Salaminiis Aiacis Festum agebatur H , ita quoque ab Atheniensibus etiam, qui Tribuum unam Aiacis nomine

In Erigones honorem Athenis celebrari solebant ex Ely. mol. Hesych. Eustatho Iliad. III. Athen. XIV. c. I. Hy n. Astron. II.

Gallorum gallinaceorum Pugna Quotannis Agon ille Athenis ex Themistoclis institutoe committi consueverat; quod Themistocles ipse gallorum exemplo, quos invicem pugnanteε conspexerat , milites ad Sala

314쪽

3n, FAs T. ATT1ς. PARs I. miniam pugnam acrius incitaverit, ut Aelianus fuse memorat Libro II c 28. Itaque facile circa vicesimam Boedromionis diem, qua A thenienses ipsi, I hemistocle duce, vietoriam Salamine reportarunt i ' , eiusmodi Certamen Athenis celebratum Videtur quod in quibusdam etiam Atheniensium Numis e X press mT , esse iam diΣimus. XI.

Halaa Rri sti cum Cereri sacrum Festum hoc esse scribit Etymologus buidas etiam ostendit , qui sic appellatum esse testatur

quod Festi tempore agricolae περ ι τὰζ ἁλως circa areas Uersarentur . Eadem quoque vocis Origo ab Harpocratione e Philochoro profertur; simulque tempus indicatur, quo Halo a celebrari consueverant , nimirum P0sdeon mensit S. Verum , , Cum areae nomine, ut est a Suida observatum , eae potissimum areae designentur, in quibus tritici gracia e spicarum calycibus eXcutiuntur, adeoque rustici circa areas ipsas Hecatombaeone potius, quam Posideone mense, versari consue

Verint ; suspicari fortasse quis possit Hecatombaeone potius aestivo, quam Posideo ne hyemali mense, rusticos in areis Occupat Os frugiferae Cereri operatos esse , ac Halo a Festa celebra st e. Quo vero ritu Halo a Festa peragi consueverint, divina' ri vix potest. Id imum ambiguo quodam Alciphronis testimonio in collegit Meursius; quod pluribus diebus agerentur. Clarius id tamen ex illustri 19emosthenis loco ostendi posse putaverim, simulque demonstrari quod in iis sacrificia nor a viris, sed a feminis Cereris sacerdotio fungentibus, Osterebantur . Asserit Orator Archiam Hiero phantam varias ob caussas ab Atheniensibus damnatum esse , 6 οτι Σινωπη τη Dαι

ς 1ς της θυσίας, αλλα της ιερείαο 3 sic enim locum illum antea mirifice depravatum legendum esse ex Casa ubono iam viderat Μ ausi acus : qui Casau boni tamen nomen dissimulavit, latinamque solum Dalecha inpii, ac Volsii interpretationem vellicam si Phuar. in Camillo set Κpist. Lib. II. 33. 3 Iii Neaeram Pag. 333,

315쪽

D1ssERTATIO XIII. goglicavit, ipsumque mire deceptum exclamavit. At iniquior hic certe in Volsitim Μaussacus: cum Volfius ipse ingenue adnotaverit sibi divinandum hic fuisse ob codicem corruptum, ac

mutilum neque tamen absurdum illum, ac ratione carentem

sensum expresserit, quem illi temere Maussaeus assingit. Itaque iuXta Athenaei tegium, qui superiorem Demosthenis locum exscripserat H, ita reddi potest: quia Sinope meretrici in Halais Festis sint imam adducenti Eleusne in foco, qui est iu aula sacrifcavit; cum lege vetitam forri eu die sacri care , O fa crisecandi ius non ad illum , sed ad sacrificu am mulierem spei taret. Ergo, si in Halois Festis aliqua die sacris operari vetabatur, perspicue apparet aliis Festorum diebus id licui sie, ideoque Haloa Festa plures dies durasse. Perspicuum est etiam in Festis illis θυο tae sacriscia non ad viros, sed ad mulieres ipsas speetasse; ut ne Hiero phanta quidem eo munere tunc fungi posset, qui ceteris Eleusiniae Cereris sacris operabatur, neque Archias ille, quem Demosthenes asserit ex Eumolpidarum genere fuisse, illorum nempe, qui Vlpiano

teste Eleusii ne sacris operari confve Verant: quae Demosthenis, Vlpianique observatio argumento esse poterit non ἐν τηάυλη E 'λευσῖνι Eleusine in aula , ut in vulgatis Athenaei codicibus , sed εν τη αυτ, E λεthri dii in Eleusine ipsa legendum esse, ut Aldus eX presserat : perinde quasi Demosthenes ipse ostendere voluerit Archiae errorem longe, quam Neaerae scelus, leviorem fuisse; cum ille vetita quidem die, sed Hiero phantae

tamen Irannus obtinens, non vetito in loco, sed in Eleusine ipsa, ubi nimirum avito iure sacra peragere poterat, me retricis amore sacrificaverit. Ceterum Halo a Festa Eleusine

praesertam peragi consuevisse testatur etiam Eustathius, qui illa non Cereri solum, sed etiam Baccho secra fuisse subindicat: ἰπίον δε οτι επί συγχομι των καρπῶν, εα η και τα Οαλύσια εθυετο, εορτη ' γετο Δημητρος, Ρ Διονύσου κατὰ Παυσανίαν , A'λῶα καλουμένη δεα το ταῖς ἁπαρχαι ς is, μάλιτα εν A θηναις άποτης αλω τότε κατα πασθαι φέροντας ρις E'λευσῖνα . 3ὶ sciendum ess

quod pos comportationem frugum , sub quam 2 balasa quoque

sacrimabantur, Fesum agebatur Cereris, o Bacchi , secundum Pausaniam , Haloa nuncupatum : quod tunc Athenis praesertim primitiae ex area Eleusuam delatae absumerentur. Itaque,

316쪽

Io FAs T. ATTI C. PARs I. que, si sub ipsam frugum comportationem Haloa agebantur, Hecatorn Daeoni potius, quam Posideoni, adscribi illa debent; nata fortasse semel, iterum que diversis anni temporibus pro Variai rugum natura peracta illa fuerint; ut proinde non Cereri in-lum, sed etiam Baccho dieari potuerint. XII.

Amardinthia , vel Ama saHaec in Amaryntho, ut videtur, Euboeae Vrbe instituta o Athenis etiam in Ama sae Dianae honorem , quae praecipue in Athmonensi Populo colebatur, sunt celebrata ). XIII.

Ammon

Festiun Athenis , Hesychio teste ; incertum tamen cui Deo, Deaeve, celebratum. Suspicor tamen ipsi Iovi dicatum sume , qui Hesychio eodem teste Α'μμύe Ammus ab Aristotele dictus fuit, quemadmodum Pindari Scholiastes ait. Quinetiam tortasse cum Ammalo confundi facile soterit , quod Testum Iovi sacrum tuisse dicit Hesychius, quamvis Vrbem, aut locum , ubi solemne foret, omiserit. XIV.

. Castoris, ac Pollucis, qui A νακεο Anaces, aut Dio curi dicebantur, honorem instit tua fore plerique Interpretes D existimarunt, qui Dioscuros alios a Polluce , & Castore distin

317쪽

DIss ERYATIO XIII. gos stinguendos esse non viderant. Mausiacus id omnium pri-

Anisces, sive Anactes, sive Dioscuros Athenis honoratos tres a Castore , & Polluce distinctos, ipsorumque Templum δενα-κςῖον Anacgum vocatum esse probavit. Itaque in Polluce, simulque Hesychii loco, quem Μ eursius exhibet, non Canor, o Pollux, sed Dioscciri, vel Anaces reddi debet ; acvissctiria Festa Lacedaemone in Castoris, & Pollucis honorem celebrata cum Atheniensium Anaceis confundi certo non poterunt.

Hesychius D) asserit Androgeum Μinois filium Eur IDan

etiam vocatum fuisse; ipsique Athenis in Ceramico funebre Certamen institutum esse. Certaminis, Festique origo Castellano, Meursio, ceterisque omnibus indicta facile, ut opinor, ex Diocloro constitui poterit. Memorat ille Androgeunta regnante Athenis Aegeo in solemai Panathenaeorum Festo victoriam adeprum esse ; moXque, cum Thebas ad Festum aliud contenderec, Aegei iussu prope Oenoem Atticae Populum occisum esse; Athenienses admissi sceleris poenas dedissise , quas ibi fuse Diodorus, Plutarchus s), aliique plurimi si describunt. Itaque, si funebre Certamen illud, quod in occisi Androgei honorem ab Atheniensibus institutum fuit, iis temporibus, quibus ille interierat, celebratum dicatur, facile

Androgeonia Festa exeunte Hecatombaeone mense, quo Panathenaea Festa celebrata iam fuerant , peragi consuevisse videntur; cumque in Oxoniensi Μ armore dicatur 7 anno Marmoris Io II hoc est 519. ante Olympiadas , Apollinis Craculo Atheniensibus imperatum ut Minoi poenas darent, facile Festorum illorum origo ad aetatem illam revocari fortasse poterit.

318쪽

Anthe steria De Festis istis Dionysio , vel Baccho sacris uberrime,

accurateque Caste anus, & Meursitus. Id unum obiter observasse iuverit quod Anthe sterione mense , qui exinde nomen obtinuit, per tres continuos dies agebantur: ut undecima quidem Πίθοιγι, Pithoegiri; duodecima Xόεe Choes; tertiadecima Xυτροι

Cistri diceretur H; quamvis Aristophanis Scholiastes Choas, dc Chytros una, eademque die peragi consuevisse testetur. XVII.

at uria Haec ipsa quoque post Castellanum Μ eursus erudito ,

ac uberrime explicavit. Anthe steriorum instar tribus & ipsa diebus constabant; quorum primus Δορπία Dorpia ; secundus Α'νάρρυα ις Anarr sis; tertius Κουρεωτις Cureotis dicebatur quod Tribules omnes in primo ad vesperam una convivarentur ir fccundo Iovi Tribuli, Μ inervaeque sacrificarent ; in tertio naturales pueros, ac puellas a parentibus oblatas inter Tribules adscriberent. Eius modi vero Festa quotannis Pyanepsione mense celebrari consuevisse Harpocration, Hesychius, Theo-

rit, quorum testimonia Μeursius exscripsit. Itaque soluata mensis dies, quo Apaturia peracta fuerint, explorandus supererit, quem Meursius, ceterique Festorum Scriptores agnorarunt. Corrigendus autem hic obiter insignis Μe ursi error, qui, cum Procli testimonio offendisset Atheniensium pueros tertio, Vel quarto aetatis anno in Apaturiis inter Phratores, sive Contribules adscriptos esse, subdit o apud Arisophanem exagitat Amshidemum Chorus , qui id necdum anno septimo fecisset:

319쪽

Σκύφωμεν A ρχέδημονο ς επτετης ων ὐκ εφυσε φράτορας H: hoc Atheniensium more explicandus Ue Comici locus, neque hic quicquam Scholiases intellexit. At certe fallitur; Archidemus enim ille non septennis, sed adultus erat, ut Aristophanes ipse mox subdit: Nυνὶ δε δημαγωγει Nunc Rempublicam adminifratrquemadmodum Xenophon asserit quod anno I. Olymp. XCIII. quo Ranae prodiere, Aρχε μος τοτε προεςεκὼς εν Αθηναῖς, τῆς Δεκελείας επιμελώμενος b) Archidemus, qui tuuc Athenis praeminebat, o Decetiae curiam habebat. Itaque non ex illo Atheniensitum more, sed ex ipso potius Scholiaste Comici locus intelligi, & explicari debet; latineque reddi Vultis igitur una Taxemus Archidemum, sui septennis nondum Tribules edidit; non ut inep ssime in Grono vii textu conspicitur: cui septennis non genuit Curiales; perinde quasi Archidemus ille septennis esse, septimoque aetatis anno Curiales, aut liberos gignere potuerit.

XVIII.

' . . . .

Arrhepboria , vel Hersephoria Festum Μinervae ), si ve, ut alii referunt, Hersae Cecropis filiae sacrum a quatuor virginibus, quae septimum quidem aetatis ann num attigissent, unaecimum vero non e X ce Osissent, celebratum S . Hinc illae Α'ρρεφόροι Arrephorae dicebantur; ipsarumque binae Μinervae Peplum ultima PFanepsionis mensis die texere incipiebant β). At Festum ipsum Scirrhophorione mense celebrabatur, ut Etymologiis testatur.

320쪽

Ceteris Atheniensium Festis, quae fuse accurateque Meu 's , Casleta anus, Fasoldus, aliique plurimi congessere, A scle Pi ea quoque , Vel Aesiculapio sacra , adiungenda fore ipse omnium primus observavi Ipsa nimirum a pluribus Populis, atque praesertim ab Epidauriis, instituto Rhapsi edorum , at ueAthletarum Certamine, celebrata fuisse Μeursius veterum dcriptorum , Μarmorumque praesidio demonstravit ; nihilquertamen de Asclepieis Atheniensium Festis est suspicatus; quam vis illa perspicuo Aeschmis testimonio cle scripta deprehenderim. Et enim orator ille testatur ilrssisse Demosthene

dicerent octava Naphebolionis mensis die, quo tempore Aesculapio Sacra febant. Itaque iam nullus ambigendi locus supererit quin Athenis etiam Asclepi ea ita peragerentur, ut in ipsis Aesculapio sacra fierent, Senatus, ct Concio feriari deberet: idque octava Elaphebolionis naensis die, ut nitide, diserteque Aeschines ipse testatur At Epidauri Asclepi ea ipsa pen-raeterica nono die post Isthmicos Ludos celebrari consueverant, ut Pindari Scholiastes ait ) ; adeoque , cum Isthmia aestiva ret. ΕΙ ecatombaeonis mensis die peragi solerent , Asclepiorum dies apud Epidaurios in vicesimam primam Hecatom-baeonis mensis i nci disset; sin vero de Isthmiis aliis intelligi debeat , quae non hieme , ut putavit Dod vellus , sed labente Vere celebrabantur , ut peculiari Dissertatione iam monui , pen- taeterica Asiclepii , vel Aesculapii Festa ab Epidauriis peractae et tanti veri concedi poteruat.

SEARCH

MENU NAVIGATION