Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

D1ssERTATIO XIII. gryεαρος εν Α' es primum quidem vere in Urbe celebrari , Dionysiorumque urbanorum tempore tributa afferri solebant ; alicubi tamen asserit urbana Dionysia trieterica fuisse : quod certe miror Prideauxio ' imposuisse , ut urbana ipsa non iannua, sed trieterica existimaret . Siquidem Dionysia illa, quae penta et erica dicebantur , non in Vrbe, sed Braurone solum Atticae Populo agebantur quemadmodum ΝγZielia

quoque, Theotnia , & Omophagia Festa in Bacchi honorem,

apud Athenienses peragi consueverant ; quae tamen singula a Dionysiis ipsis superius memoratis accurate secerni debent. At urbana illa non trieterica certe , sed annua solum admitti debent; ut perspicuo quoque Plutarchi testimonio confirmari poterit, quod nemini tamen observatum , vel laudatum esse conspicio. Asserit enim ille quod Xenocrates semper in Academia moratus e Li, unica dempta die , qua quotannis in v ivit Diona sis , ut Tragicorum certamen spectaret.

XXXV ΙΙΙ.

Ε δομηSeptima mensis dies Septimam cuiuslibet mensis diem non Athenienses s solum , sed Delphenses etiam Apollini sacram esse putarunt quod is septima Thargelionis mensis die in lucem prodiisset.

Cumque Plutarchus asserat quod Byso Delphorum mense Oracula reddebantur, ac Delphenses i psi ταυτην νομίζουσι λου γενεθλιον septimum iliam mensis diem Deo Apollini natalem existimant , Optime, accurateque Scaliger 7 existimavit By-surn ipsum Thargesioni Attico respondisse. At Munychioni potius ipsum respondere putat Dod vellus f. in quod Bysius Plutarcho teste initio veris contingeret; neque Thargelionis solum , sed Μunychionis etiam , aliorumque mensium septima Apollini sacra , ac natalis optime censeretur. Ceterum ritus illos, quibus ab Atheniensibus, ac praesertim Ephebis septima men-Part. I. Tom. II. T t sis

342쪽

iique bcliptoribus o I tendit Meursus.

XXXIX

Hecalesia Haec ab Hecate Atticae Populo in Iovis honorem, quem Hecaleium appellari consuevisse testatur Stephanus a Geban- r . Plutarchus tamen Festa ipsa in Hecales memoriam a1nieleo instituta dicit quod illa Theseum adversus Marathonium taurum proficiscentem benigne excepisset. Itaque mirari 1u Die cur Meursius ipse, qui in Theseo haec omnia uberriar e , accurateque descripserat, in recensendis tamen Athe niensium festis Hecalesa praeterierit; nisi fortasse , sed prorus immerito, exastimaverit haec a d heseo solum , non Vero posteris etiam temporibus ab A theniensibus celebrata fuis-M . Certe Etymologus, Plutarchus, Petronius, & alii a Meurtio laudati Hecales a Festa non a Thesco solum, sed ab Atti-Cac quoque Populis Hecale proximis agitari consuevisse testanturia

Hecates aQuamvis erusmodi Festa Meursius praeterierit , ceteris tamen adiungi illa debent cum a Stratonicensibus fg , atque Atheniensibus f etiam celebrari consueverint , ut ostendit Fa- soldus . Quod ad Athenienses attinet , novilunio quoliber apud alios Hecati coena in trivio parabatur hin; ac in triviise a m ipsus satirae collocari solebant , ut ab Aristophanis Scholiasse erudimuria

343쪽

F λευθερια Elautheria

Eleutheria Festa in Eleutherii, si ve Liberistopys Iovis honorem a Plataeensibus agitata fuisse perspicuis Veterum testimoniis demonstravit Μ eursius. At ubi quinquennalia primum haec Aristidis decreto fuisse ; moxque a Plataeensibus quotannis illa celebrari consuevisse putavit, annua Festa, quae a Plataeensibus solum peragi solebant, cum quinquennalibus Festis aliis confudit, quae a Graecis omnibus aqud Plataeas age' bantur perinde quasi Eleutheria annua pentaetericis Eleutheriis illis successerint. Pentaeterica tamen, simulque annua Festa celebrata fuisse ex testimoniis illis, quae Μ eursius hic protulit, ostendi posse putaverim. Si quidem Pausanias nitide, diserteque testatur fuis etiam temporibus Eleutheria Festa quinquennalia fuisse; ac Plutarchus sy ipse , qui dixerat Eleutheria Festa, ex Aristidis decreto, singulis quinquen'niis indicta fuisse, nus piam ex quinquennalibus annua evas D

se illa memorat. Vbi vero Festa alia rescribit, quae quot' annis sextadecima Μae macterionis mensis die a Plataeensibus agitari consueverant, non Eleutheria ipsa, ut immerito e Ti stimavit Μ eursius, sed parentalia potius, ac inferias e XPO 'suit, quae Graecis in Plataeensi pugna pro libertate Graeciae defunctis solvebantur Itaque quinqnennalia Graecorum Eleutheria ab annius Plataeensium Eleutheriis accuratissime distingui debent; cum praesertim ritus in Eleutheriis istis observati, atque a Plutarcho descripti, a ritibus illis distideant, quibus communia, Vel penta et erica Graecorum Eleutheria peragi con-1uevisse testatur Pausanias. At neque ritibus solum, sed etiam tempore haec Festa distinguebantur. Si quidem Plataeensium Parentalia sextadecima Mae macterionis die agebantur quinquennalia vero Eleutherii Iovis Festa quarta Boedromio nis mensis die peragi consuevisse testatur Plutarchus; eadem illa nimirum , qua Graeci Plataica pugna vietoriam a Ge-

pti fuerant, & qua se Ludos, ac Eleutheria Festa celebra

344쪽

332FΑs T. AT aer C. PARs I. turos promiterant, sit victoria potirentur; ut ex Diodoro observa Vi . Iraque, cum Plataica pugna in annum a. Olymp. LXXV. inciderit, haec Eleutheria secundo quolibet Olympla dum anno redire, vel celebrari debebant. Eleutheriis istis, quorum tempus a pleursio , ceterisque Festorum Scriptorious dissimulatum exposui , Festum aliud ab Atheniensibus eidem Eleutherio , vel Servatori Iovi celebratum adiunge naum elle putaverim; quamvis hoc a Meursio , ceterisque minime memoretur. Etenim Plutarchus ,- ipse testatur quod Athenienses, ut Demosthenem ab e X illo revocarent, simulque tamen mulctam illi inflietam exigerent , cum solerent

εν θυ α τὼ ριος τύ Σωrῆρος in Sacris Iovis Servatorii aroen tu i ii iis pendere, qui aram instruerent, ac ornarent, Demosthem tunc Sacra illa so talentis peragenda commiseruntia Itaque , cum Demosthenes Hecatombaeone mense anno T. Olymp. CXIV. ab exilio redierit, antequam nempe Μeta git nione mense pugna ad Cranonem contingeret, Festorumque praesides integro ante solemnem diem mense eligi consueverint, Servatoris Iovis Sacra, quae solem iter adeo disponi debebant, facile ad quartam ipsam Boedromionis diem spe elaverint , ac ipsa quoque, Plataeensium instar, Eleutherio Iovi dicata censeri poterunt; cum unus idemque Iuppiter, Hesychio teste, Eleutherius ab aliis, ab aliis Soter, si-Ve Servat0r, diceretur: τύτον ἔνιοι κ Σωτῆρά φασι . Quemadmo- um certe Plutarchus sq) ala Arimnesto Plataeensium duci vi. etoriam a Servatore Iove promissam fuisse. Ceterum, sive Soteria , sive Eleutheria potius haec Festa vocari debeant , per spicuum est certe reliquis Atheniensium Festis adiungenda illa fore ; iisdemque prope temporibus celebrari consuevisse , quibus Eleutheria alia apud Plataeenses agebant UT Plutarchus , ut id obiter moneam, in alia Demosthenis Uita tessatur splendidam aram illam Servatori Iovi in Piraeeo adornatam esse, mille tamque Demosteni irrogatam non 3 . sed go. talentorum fuisse fi ; unde facile superior eiusdem Plutarchi locus aut corrigi , aut illustrari fortasse poterit

345쪽

E 'μπλόκια Emplacia Huius Festi nomen apud Hesychium unum occurrit :

γυναιξίν Emplocia. Festum apud Athenienses e quas aliquia crinibus implicitum feminis. XLIII.

Epiclidia

Istud etiam uni Hesychio memoratum E'πικλώδια εορτηΔ ητρος A'θον . Epiclidia. FeLium Cereris Athenis celebratum.

Mercurialia Ab Ephebis illis, qui in Gymnasio, sive palaestra exercebantur , eiusmodi Festa Μercurio sacra Athenis agi consueverunt , ut Aeschines contra Timarchum testatur . Quo Vero tempore, quibusve ritibus id fieret, incognitum est. XLV. Ευμε

346쪽

E,μενιδ α Eumenidia Eumenidas , sive σεμνὰζ Θεάρ graves, venerandasque Deas ab Atheniensi es honoratas esse ex veteribus Atticae Scriptoribus plurimi testantur. Pompam vero , vel Sacra Eumenidibus ipsis instituta fuisse ; eaque non a servis , sed a liberis solum , qui probatae , in culpataeque vitae censerentur , peragi consuevisse perspicuo solum Philonis testimonio demonstravid Μ eursius. Sed illustrius certe , longeque gravius testimonium ex ipso Dernosithene proferri possie conspicio : ubi se fuisse ,

testatur ταῖς σεμναῖς Θεα ρ ἱεροποιον ιρεθέντα εξ Αθηναίων απάντων τρίτον ἀυτὸν , κὶ καταξάρμενον των ιερων venerandis Deabus

facerdotem ex Atheniensebus omnibus eis itam cum duobus collegis , viritim que ferientem: Quem certe insignem Demosthenis locum temere 1ollicitavit Μ ausi actis δ', simulque maxima verborum iactantia Vlpiano , Budaeo , Sigonio , omnique fere Erudi toro in catervae dicam , ac minas etiam intendit. Sed audaciam hanc modestiissimus, doctissimusque Palmerius compressit , perspicue ostendens Euriae nidibus non decem , ut temere volebat Μ ausi actis, sed tres solum Sacerdotes eligi consuevisse , qui solemnia sacra illa peragerend.

Maxima , solemnique pompa , ludis , certamine haee ab Argivis, Argivorumque colonis Aeginetis, aliisque etiam Vrbibus celebrata fui sie optime , accurateque demonstravit Μe- Ursius. In recEnsendis tamen Vrbibus illis , quae Iimonia Sacra celebrare consueverant , Athenas omisit , quamvis illa ab A

347쪽

DIssERTAT 1 o XIII. 37stheniensibus etiam peragi consuevisse perspicuo Plutarchi i testimonio ostendatur , quod Meursius ipse in explicandis A

que Athenis in Iunonis , neque Thebis tu Veneris Festo Oidepe

quis beaeram , sed in Agrioniis , O Ny Ieliis . XLVII.

A Diometis - , simulque Melitensibus Atticae Populis Herculana sacra celebrari consuevisse Μ eursius , aliique is Fe storum Scriptores observarunt; idque quinto quoque anno peractum e si e perspicuo Pollucis testimonio demonstrarunt . Quo vero anni tempore celebrata illa fuerint , quove Olympiadum anno penta eterica illa Festa contigerint, ignorarunt. Sed eximius ille Demosthenis locus, quem opportunius alibi exposui manifeste nobis ostendit quod Herculana fac rata, circa Scirrhophorionis mensis finem agebantur. Etenim orator a sserit audita Phoce nitum clade, civibusque terrore perculsis τετράδ, φθίνοντος Σκπιρροφοριωνος vicesma septima Scirrhopboricinis mensis die ab Atheniensibus decretum esse τα H ρακλεια εν ασει θυε ιν Herculana Sacra non in agris, sed in V rbe feri. Ergo , si Orator hic illa Festa memoraverit, quae simpliciter Herculana, adeoque ceteris splendidiora , ac penta eteri adigebantur, dubitari certe non poterit quin e Xeunte Scirrhophorione mense celebrata illa fuerint; cumque Phocensium clades, ut accurate iam demonstravi , in annum a. olymp.

CVII inciderit, Herculana Festa annis fecundis Olympia

dum adscribi debent. Sin vero Demosthenes non penta et rica quidem , sed alia prorsus , atque annua solum , Herculis Festa e morasse dicatur , ignotum plane supererit quo tempore , quove loci petat aeterica celebrari co sueverint . Perspicuum tamen exinde fiet Herculana quaedam, quaecumque illa fuerint ,

348쪽

FAs T. ATTI C. PARs I. rint, in agris e X eunte Scirrhophorione mense peragi consuevisse . Quamvis autem Meursius non alia Herculis Festa a gnoverit, quam quae a Melit ensibus , ac Diometis ageban tur; adeoque penta eterica Festa Polluci memorata ad alterutrum e X Festis illis revocaverit; video tamen etiam Marathone, & longe quidem splendidiori pompa, maiorique cultu, Herculi lacra celebrata fuisse . Siquidem Harpocrationsuperiorem illum Demosthenis locum e X ponens ait : πόλλωνόντων των κατὰ το Αττικην bi ρακλειων , νυν αν ο Δημοσθενης μνημονε -υοι ἡτοι των εν Mαραθῶνι , η των εν Κυνοσαργει ταύτα γὰρ μάλι αδλὰ τημης έχον Α θηναιοι ', sive potius, ut habet Suidas, qui integrum locum istum ex Harpocratione, ut videtur, e X scripserat, ηγον Asηναῖοι Cum multa fuerint Herculis Fesa non Tem pia, ut Portus interpretratur in Attica , Demonhenes nunc illa memorat, quae Marathone, vel in C=n arge celetrabantur. Haec enim maxime in honorem ab Atheniensibus hiabeliantur . Itaque e X Harpocrationis hypothesi Herculana Festa Scirrhophorione mense celebrata vel in Diomela , vel Μarathone agebantur: quamvis enim Harpocration ipse Cynosargem etiam adiecerit, perspicuum est tamen Cynosargem Diometae proximum , eodemque Diometae nomine appellatum fuisse IO; ut proinde Festa illa , quae ab Aristophane H 'ράκλεια τάν Διομείοιο f in Herculana in Diomiis appellantur , non alia profecto esse possint , quam quae Harpocration in Cynosarge peragi memoravit. Atque haec: ipsa Cynosargis celebritas argumento e si e poteri t pentaeterica Festa in Cynosarge potius, quam Μelite , vel Μarathone celebrari consuevisse ; superiorique loco Demosthenem de Festis illis intelligendum, quae in Cynosarge ipso celeberrimo Atheniensium Gymnasio agebantur .

XLVIII.

Vulcanalia Illa quotannis in Ceramico, addito Lampadum Certamine , peragebantur , ut Harpo oration 'in , Aristophanis

349쪽

DIssERTATIO XIII. 337Seholiastes ostendit ; quorum testimonia , simulque ritus

omnes elegantissime Meursius exposuit. I L. Θαργηλια

Thargelia Apollini Delio, simulque Dianae sacra solemni pompa,

ac Certamine Athenis sexta, septimaque Thargetionis mensis die celebrabantur: quod Diana quiuem scata, Apollo vero μ-ptima eius mensis die it, lucem prodiisset φλ; quamvis una ea.demque septima dies utrique natalis ab aliis diceretur si .

LI. Θεοξένια Theoxenia Haec a Pellenensibus in Achaia Μereurio , & Apollini ce. Iebrata fuisse Meursius ipse iam viderat. Ab A theniensibus

autem , ac innumeris Vrbibus allis in exterorum Deorum honorem peragi consuevisse adiecit Poti erus. Hesychius tamen, quem Poti erus hic vadem e Xhlbet, quamvis de innumeris Vrbibus illis nihil loquatur, Athenas ipsas, licet obscurius, e X- pressit Ait enim: Θεοι ξενικοι παρα- Αθ;ναιδις πιμωνται . . Dii peregrini apud Athenien es bonurantur; moxque , interiectis pluribus alias , subdit Θεοξένια κοινη εορτη πασι τοίς Θεοῖο: ubi Funge rus Optime addendum Observat ξενικο ς: Theoxenia Foum commune Diis omnibus peregrinis. Itaque ex utroque H cs chii loco Part. I. Tom. II. V v satis 3ὶ Ad Ranas. ia) Laert. Libr. III. seg. 2. R II. seg. 44. 3 Apul. de PLtoae.

350쪽

338 FAs T. ATTI C. P Αχs I. satis aperte colligitur Theoxeni a Festa ab Atheniensibus in peregrinorum Deorum honorem instituta fui sse; quamvis do. et i sti mus Casau bonus H vulgatam illam , ac mutilam Hesychri lectionem sequutus Theoxeni a Festa ab Atheniensibus non ulli privatim , sed omnibus communiter Diis celebrata fuisse putaverit ; quod de multis etiam Graeciae Civitatibus Castellanus asseruit. Illud hic tamen optime, accurateque ab ipso Casa ubono observatum quod Theoxeni a Festa Athenaeo memorata apud Delphos Apollini sacra peragebantur ; idque facile Theoxenio mense contigisse putaverim, quem ceteris Delphensium mensibus accensendum esse ipse omnium primus Differt. XIV. ostendam ; simulque cum Atheniensibus committere enitar. Interim vero addidi sie iuverit quod haec ipsa quoque Theoxenia Thebis agebantur, ut ex illustri Plutarchi ) loco deprehendi, ubi clarissimus Scriptor ille testatur Pindari posteris eximiam sacrorum portionem in Theoxeniis illis concedi consuevisse. Illud hic etiam observari poterit , quod Theoxenia quaedam Agrigenti quoque celebrabantur, quae a P mdaro Olympiaca III. memorantur. Quandoquidem vero Scholiastes hic observavit quod Theroni Agrigentinorum tyranno Theoxenia celebranti vietoria ab ipsius equis Olympiae parta nunciata fuit , Theoxenia illa circa Cice simam Hecatombaeonis Attici diem celebrata censeri fa- Cile poterunt; cum sextadecima eius mensis die de victoribus in Olympia decerneretur, ut in Dis ertationibus Agonasticis demonstravi . Theoxenia vero Pallene non aestate , sed hieme

celebrari consuevisie ex Pindari Scholiaste observavi . LII.

Θεσμοφόρια

Thesmophoria In legiferae Cereris honorem instituta , solemnique ritu

ab Atheniensibus feminis celebrata , ut Uberrime , accurateque demonstravit Μ eursius . Ac Pyanepsione quidem mense illa peragi consuevisse perspicuis , certisque Veterum testim ni is

) Ad Athen. Lib. IX. e. a. De sera Numinis vind. 3 Ad olymp. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION