장음표시 사용
21쪽
Piscium disserentiae cur initio Cognoscenestac υ T I.
OGNITIONEM Contemplationemque piscium via & ordine tractaturus, non videor mihi aliunde commodius initium facere posse,quam a differenths quibus a se distinguutur. Vt enim eorum quae in terris gignuntur siue animalium, siue stirpium. sine notis proprijs certisq; , quibus dissident,
notitia nulla haberi potest: sic nec eoru quae in aquis nascuntur,nissi disserenths suis, quas . seernantur. Quare a quibus rebus eae petatur primum ostendemus, deinde singulas ordine, breuiterque pertractabimus. Sed antequam hoc aggrediamur, exponendum est, cur tam lolicite piscium differentias inuestigandas esse existimemus. Propolita enim rei utilitas, eaque permagna & studiosos ad nostra attentius,libentiusq; legenda incitabit, & malevolorum reprimet maledicta, qui nostram hac in re diligentiam, effusosq; sumptus vellicant &repi ehendunt: se bene doctos,ac se de rebus vix solo nomine coo ni tis praeclare disserere existimantes, quum in scholis de suggesto,nullo repugnante, apud imperitos cum admiratione & applausu Pulta cautiunt inepti sane & ridiculi, qui ea quae non nouerunt,confidenter doceant, impudenter ostentent. Duae igitur imprimis sunt cau- .e,cur piscium digerentias indagare necesse sit: vna,vt illorum natu xam sicut variam,ita abstrusam & mirabilem perspectam habeamus '
22쪽
altera,ut singulorum formam figuramque internoscamus.Quae duae causae tam necessariae sunt, tamque inter se connexae, Ut alterutrius ope destitutus perfectam de piscibus cognitionem parare non possis. Naturae enim ac temperamenti cognitio quid proci est formam 3c figuram non agnoscenti Θ Aut cur piscium nomina quaedam celebramus,cum eOS non possimus,quum offeruntUr,seligereὶ Commemorat alius antiquorum Poetarum versus de piscibus, alius garum mullumque , acipenserem alius laudat, innumeros item alios, alius semper in ore habet,quos,si proponantur, non possit internoscere. Scarum, squillam,melanurum videre cupiunt multi,qu runt etiam studiosissime, quos tamen non raro manibus tractant, ac ijs inscientes vescuntur. Vranoscopi fel, praesens ad oculorum suffusiones remedium esse aiunt Medici, pastinacae iecur ad pruritum conferre prςdicat, coracinorum salsamenta ad carbunculos discutiendos,remoram ad iudicia & amatoria veneficia valere affirmat. At his omnibus,multisque alijs praes alissimis remedus, destituti sunt ij, a quibus pisciu notitia neglecta fuit. Iam couenientem Victus rationem fanis aut aegris, quomodo praescribetis,qui solas pisciu formas habet in promptu,temperamentu illorum ignoratΘCorporis autem naturam temperamentumq; nuquam is tenebit, cui quibus alimetis vescantur pisces,quibus in aquis vita traducant,num in littore,num inter saxa, num in Osths fluminum degant,non exploratum fuerit .vt melioribuS Vtatur, a de
terioribus, iisq; qui naturae suae accommodata loca pabulaq; nacti nosunt,abstineat.Cognoscenda igitur forma naturaq;piscium,&ex illorum differenths petendae: quae omnibus, dc Medico pra sertim expeditae esse debent. Quae enim Medicinae pars sanitatem tuetur, hinc aestate, siccioribus naturis, pueris, denique omnibus quibus humiudior victus ratio conuenit, alimenta depromit accommodata. Quae vero morbos depellit, innumerabilia ac cssicacissima remedia inde accersit. Quot emaciatos & pene marcore confectos , squillarum vel cancrorum usu pristinae Ianitati restituerim : Quot oculorum suffusiones ac cicatrices vra noscopi, ac ranae piscatricis felle curauerim , nihil attinet h1c recensere. Quid Z iuuenem quendam olim cum scirrho hepatis pene confirmato iamiam in hydropem omnium iudicio prolapsurus videretur, nos praeter omnium opinionem medicamento ex oleo hepatis centrinae,mastiche, spica Celtica,ac m dico styrace confecto curauimus. In ueteratam neruorum contractionem,& remedijs maximis rebellem, eodem hepatis centrinae oleo non sine magna admiratione plane sanauimus. Alia item innumera ac praeclara sunt, a nobis e piscibus parata remedia, quae suo loco
23쪽
LIBER Quae sint piscium differentiae.
V M perutilis necessariaque sit pisciu cognitio,& illa exi eoru differenths pendeat,quae quales'; sint nunc reces ei re Tortet, si prius admonuerimus differetiae nome sic latius patere,ut omne id quod aliud ab alio quoquo modo differre facit,significet,siue id accidens si quod possit,uel non possit separari, siue proprium. Cum enim verae disseretiae maximeque propriae paucissimae sint & inuentu difficilimae , in tanta penuria,antiquorum Philosophorum exemplo ad alias nobis confutagiendu fuit, quibus ita perspicue dc dilucide res indicantur,ut earum distinctio pernosci possit, etiam si differenths maxime proprijs careamus: nam ut scribit Arist. etiam accidentia ad cognoscendum quid res sit, valde coserunt .Piscium igitur,ut caeteroru animaliu differentiae a vita viuendique consuetudine,a partibus,ab actionibus,a moriabus omnino sumuntur,& his tanquam illustribus notis,omnium qu in aqua uiuunt,animalium discrimina distinguemus. Hanc viam nobis indicauit Arist. & ea animalium naturam est persequutus: eadem lib. I
in plantarii historia describenda progressus est Theophrastus, eadem& nos in ea quae mare continet penetrabimus ,ab iisque iniths prose . Iibri 3- δε Cti totius nostri negoth & originem, & progressionem persequemur. Piscis enim uniuersi generis nomen est,quo infinitae diuersaeque formae concluduntur: qu bd si eadem similium disciplina,cur non similis in omnibus erit inueniendi tradendique xatio ξ Similem ergo in omnibus cursim teneamus,& ab eo quod primum in partitione positum est,hoc est,a piscium vita illorum disserentias inquiramus.
De differentijs quae a piscium vita sumuntur.
, E R S P IC V A magis S: Iechori iucundior siet se- quens oratio,si quid sit δεβιο id est,piscium vita viven dique ratio, breuiter declarauerimus. Quam ergo pi-
, sces aquae partem siue regionem incolunt, locorum is constitutionem in quibus vivunt, alimenta quibus vescunxur & augescunt,denique omnia quae singulorum naturae vitaeq; ruendae necessaria sunt, per piscium vitam, uiuendique rationem hic intelligimus. Hac autem pisces a se differre oportere experientia ipsa docet:pro diuersa enim maris natura,pro fluuio ru,lacuum, aliorum que locorum varietate, etiam eaedem piscium formae temperamento& succo plurimum a sese discrepant:tantam vero in ijsdem etiam fommis disparitatem,quo,nisi ad aquarum & alimentorum naturam re-
24쪽
Iibr. s. de ferre debeamus, non video:cuius rei locupletissimus testis est Arist. Quemadmodum,inquit,stirpium dc quadrupedum animantium magna est pro locorum varietate differentia, cum ad omnem corporis commoditatem,tum maxime ad frequentiorem coitum , generationemque sic in piscibus locorum ratio causii est maximae eorum differentiae non solum in magnitudine & optima nutritione, sed etiam in coitu & partu,ut ijdem alibi magis,alibi minus generent. Quamobre lea,lupus,mullus, passer,rhombus,mugil, aliiq; multi in mari capti, succi saporisque gratia longe eis excellunt,quos stagna maris, aut fluuiorum ostia aluerunt. Marinum mullum a tutario sic differre gusta ipso experiri licet, ut non minor inter hos quam inter pratensem δίmontanam perdicem dissimilitudo comperiatur: sic lupi qui in fluminibus aut eorum Osths degunt, ab ijs qui in alto natant tantopere distant, ut etiam veteri ac perito piscatori diuersae speciei esse videatur. 14. i. abs, Hanc differentiam Gal. diligenter annotauit. Mugil, ait, ex squamo cultat.alimen forum pisciu est genere,nasciturque non in mari modo, verum etiam in stagnis&fluuijs: proinde particulares mugiles magnum inter se discrimen habent, adeo ut pelagici mugilis genus diuersum esse videatur,ab eo quod in fluminibus, stagnis,lacubus,aut rivulisvrbiu cloacas expurgantibus prouenit.Eorum sane caro qui in aquis limosis ac soradidis degunt,excrementitia est admodum & mucosa: Optima autem eoru qui in puro mari degunt,praecipue cum ventorum procellis agitatur. His aliquanto post subiungit. Fiunt mulli optimi ut caeteri Omnes pisces, tum ob maris puritatem, tum ob alimentorum praestantiam: alioqui enim non insuaves solum,sed etiam ad concoquendum dissiciles sunt, malique succi: Simile est ijs quod cecinit Ho
ratius his versibus. L, semis: Unde datum sentis, lupus, hic serinis, an alto
SAE . Captus hiet ,pontone inter iactatus, an amnis
Oniasius Rusici ' & caetera. aib. 8.e 1σ. Extat & apud Columellam non illepide dictum huic loco accommodatissimum. Cum ad Numidiu hospitem Casini Philippus diuertisset, & sibi e vicino flumine lupum formosum appositum gustasset, expuissetque, dixit, peream, ni piscem putaui esse. Vsqueadeo a tyberino vel marino differre cognouit, ut illum nomine piscis indignum iudicarit. Verum his omissis, si rationem ipsam intueri voles, verissima ista omnino esse comperies. Quem enim corporibus nostris aer ambiensvsam,eundem aqua piscibus praebet Qui enim corpora nostra aer continet, ea nunc calida reddens, nunc frigida, alias humore superuacaneo perfundens, alias praeter modum exsiccans, alijsque multis modis assiciens, varie commutare solet: sic piscium naturam,
atque substantiam aqua similiter immutat, undique circunfusa eos suo
25쪽
suo humore imbuens,atque peruadens,ac intro alimenti & refrigerationis necessitate attracta, similem inuehes intemperaturae suae con
stitutionem. Calidior siquidem aqua,aut frigidior, aut siccior falsa enim facultate sicca dicitud pisces suo temperamento similes cur non efiiciet3Porrb cum eiusmodi soleant esse corporum habitus,cuiusmodi sunt humorum quibus nutriuntur constitutiones, talesque in his succi generentur,qualia sunt alimenta quibus illa vescutur, pisces qui pura temperataque enutriuntur aqua, temperata similiter & optima carne esse necesse est contra qui in inquinatis,impuris, maleque temperatis aquis adolescunt,illos ctia pabuli vitia retinere oportet.Vtriusque modi,naturaeque fluuius ladus spectaculum nobis praebet,in quo pisces non pauci natant,specie formaque pares,carnis firmitate, succipnstantia longe dispares,hic ab infimis montium Cemeneorum radidicibus oriens,primum leni tractu e fontibus labens,puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt qui placide manantis aquae alueum turbent:itaque incorruptus,idemque frigidis imus,& ubiq; fontibus suissimilis primum fuit:illu deinde mox Mon speliensis ager excipi hinc torrentium aquis, agrorum quos alluit humore crasso,sordibus,& eluvie cloacarum infectus priorem puritatem amittens, limosus & impurus, in stagnu fluit Latera dictu. Ergo qui in eius fontibus,superioribusque locis aluntur pisces,stuminis integritatem, & puritatem seruant,liisque salubriores,& delicatiores vix ulli habentur. Atqui inferioribus in locis desederunt, ut pabulo inquinatiore sunt alti, sic carnis, saporisque gratia nulla praediti sunt, imo adeo insalubres, ut vescentibus non raro febres ex putredine generent. Non igitur mediocriter confert in piscium constituendis differenths, quibus illi in locis
degant,quibus cibis alantur,cognoscere, atque pro horum Varietate, piscium quoque naturam variari manifesto liquet.Salmonem aquitanicu Plinius marinis omnibus praefert, amiabyzantia, rhodia Vul- Isi, capria. pecula,anguilla boeotica,ponticus mus, mega resis thynnus, charistiae maenides, eretici pagri, maxime commendantur.At cur,si locus &pabulum nullum adferant emolumentum Θ Salpa quae circa ebusum capitur, inter veterum delicias numeratur. sed obscoenus piscis alibi, &qui nusquam percoqui potest, inquit Plinius, nisi ferula verberetur. uiam: Lutetiae rata est in precio:itaque & ditiorum epulis comparatur. hanc Gallia Narbonensis spernit, nec in ea fere quisquam est, qui huius usum iucundum habeat,aut sibi salubrem esse putet. Item cyprinos, lucios, tincas reliqua Gallia celebrat, & ijs libentius frequentiusque quam alijs vescitur: At eosdem spernunt Narbonenses, damnant, ut vidimus, Romani, quorum omnium causam, pascuorum probitati & locorum constitutioni debemus tribuere.
26쪽
A quam piscium locum esse proprium.
Omniu Deus crearet, quae primum a se facta sunt, exin operis reliqui materiam sibi delegit,ut cuique rei nouae essiciendae conueniret: pisces itaque geniturus,a se creatas prius aquas tanquam in societatem conuocauit, ab illisque operis materiam capies, aquatilium animantium progeniem excitauit.Hoc Philosophorum literis mandatum est, & sacrarum literarum testimonio, cui fidem abrogare non licet, confirmatur. Iussit G. sibi Deus, inquit Moses, Ut aqua natatiles ederet animantes, & volucres ii supra terra per aerem volarent, creauitq; Deus ingentia cete, &omne genus fluitantium animalium,& alatarum Volucrum,quaecunque ex aqua originem trahentia mouentur: quam rem cum videret
esse bonam, benedixit ijs,his verbis,Foetiscate,multiplicamin reple te aquas in mari. Mira sane potentia bonitasque omniu rerum Creatoris: hac benedictione sui sacrae scripturae vocabulo utar) ut aquae
sponte sua pisces producerent,essecit, idq; quod humani ingenu vim
excedit, nulla seminis intercedente natura. Huius aquatiliu generationis primordijque rudimenta non raro apparent, argumentum incomprehensis potentiae & diuinae artis. Possum certe quod vidi verissime scribere. Locus est inter Montempelium, Pegenatium 3c Betiras collibus undique septus hunc fons nullus irrigat,nullus fluvius, palus aut lacus alluit:denique in illum praeter imbrem de caeso nullus humor influit, eum forte pluuiae paucis ante diebus quam illac iter se ceremus compleuerant,natura piscibus exornauerat, Cyprinique inter alios plurimi apparebant. Hoc idem in Galliae stagnis intueri licet, in quae nulla unqua principia aut semina multorum variorumq; piscium qui in his reperiuntur,sunt iniecta. At haec constare quo modo possunt, nisi ex aqua sint geniti 3 nisi eadem piscium propria sedes, ac vitae congruens sit domicilium 3 Haec certe sententiae nostrae plurimum suffragantur,& piscium proprium esse clementum aquam docent:illi aqua generati,eadem educati augescunt,nec potiore cibo pasti, Ocyus ad iustum incrementum perueniunt, in eadem commodissime omne vitae tempus transigunt,proli incumbunt,lusius, iocos, pugnasque frequenter exercent: & quod mirari liceat,domos priuatosque recessus deligunt, in quibus salubriter vivant, aut si grauior vis alicunde inciderit, securi delitescant. Hinc vulgatum illud,quum eum qui prospera & integra valetudine fruitur,Pisce saniorem esse dicimus. Quare propria plicium sedes est aqua: hinc nisi per vim non abdu
27쪽
abducuntur, occidunt, etiam celeriter, si extra eam diutius retineantur. Quomodo enim a naturali clemento seclusi quieti consisterent necessarioque natiui caloris pabulo, id est, aqua destituti inuom do non extinguerenturὶ
A mari, lacubus, fluminibus piscium disserentias sumi.
C UT M VM aqua coueniens& commodus sit pistium locus, & veluti proprium elementum , eam ob causam inde, varias piscium differentias sumpserunt Philosophi.ὶ Quos itaque mare continet, hos Graeci, nosi marinos dicimus. Quos fluuij,ut cyprinos, phoxinos,barbos,aliosque huiusmodi pepererunt:ab illis orta Guοι,a nobis stuuiatiles appellantur.Qui in lacubus gignuntur, aut lacustrium aquarum pabulo magis gaudent,quales bramae,carpiones,pigi, lauareti, ut vulgari verbo utar,a Graecis λιμ νψει, a nobis lacu stres nominantur. His id est,palustres addemus. nam quo verius ranam & lutaria testudinem, quam ἐμύδα vocant, referemus t Haec igitur & si qua alia memoria &literarum luce digna paludibus occuluntur, diligenter inquiremus, & in apertum proferemus. Ergo constitutis his quatuor summis differentiarum generibus, piscium omnium varietatem indagabimus,exordium a mari ducentes,a quo digressi stagna paludes que ingrediemur, ad flumina postremo venturi.
De differentijs quae a mari sumuntur.
i communi eodemque nomine marini nuncupantur .' At quantiis ijsdem principijs omnes geniti sint, eo-
dem elemento semper contineantur, ab eadem natu- a alantur & augescant, plurimum tamen sunt dis smiles locisque seiuncti t alios enim solitudo profundique maris recessus oblectant, alios fera immanis que natura huc & illuc agit, ad vitam rapto quaerendam concitat. Denique alij alijs oblectantur, quae in tanta maris vastitate cum innumerabilia sint, singulatim describi non possunt. Quid igitur Z partiendum nobis est mare, &quemadmodum animalium quae in terra degunt discrimina Philo sophi a terrae partibus,sic nos marinorum piscium differentias amaris partibus costituemus.Quare sic mare uniuersum distribuemus,ut imis
28쪽
imis & altissimis eius locis primum locum tribuamus: alterum, litoribus terrae quae vicinis aquis: tertium saxa alluentibus. Qui igitur in intimis profundisque recessibus degunt, litora continentique propiores undas euitant, quales Thynni, amiae, lamiae, Zygaenae, galei omnes, ratς,pastinacς, glauci, erythrini, congri, pagri,scorpiones,aselli, alijque huiusmodi qui praeda raptoque vivunt,hi primam differentiam cssicient,a Graecis πελαγοι, a nobis, in imo profundoque maris degentes nuncupabuntur. Qui muco eluvieque maris iisque purgamentis quae in continentem undarum fluctibus propelluntur, vitam sustinent atque ideo litoribus terraeq; proximas sedes elegerunt γα- id est, litorales appellantur:huiusmodi sunt canthari,scarabei a GaZa nominati,oculata,mugiles, mulli, gobh.Praeter hos alii sunt qui meliori gaudet pabulo, & ut minus noxijs delicatioribusque alimentis vescuntur,ita alijs meliores salubrioresque habentur,lii musco, aliisque marinis herbis pascuntur, & eius rei gratia proxima saxis domicilia deligunt,& in illis puriora salubrioraque pascua carpentes consenescunt,quos ασαίους Greci, saxatiles Latini dicunt. Huius ordinis sunt scari, cynardi,turdi,merulae,percae,eXocoeti.
De differentia piscium ex marinis stagnis sumpta.
cliuiores terrae partes subeuntibus complentibusque, stagna amplissima altis simaq; aliquando esse facta,satis probant veteres historiae ide etiam efferem te sese esuis sedibus maris unda, patrum nostrorum memoria apud nos contigisse accepimus.Quin & maris aquas e proprijs finibus in latissimos campos iam maris magnitudine non contenta hominis deduxit industria. Cuius rei fide faciut in Gallia Narbonesi,maxime Monspeliensium agro stagna magnis operibus, ingentibus effossis alueis in amplissimos agros derivata, speciem maris, stagnum esse non animaduertentibus, praebentia. Haec innumerabilem piscium multitudinem continent,nec piscium copia varietateque a mari valde superantur: itaque in his totidemsere piscium formae degunt, quot pelagus a natura donatum est, aut certe in eis paucae species desiderantur. Quare in ijs soleae, passeres,rhombi,lupi,mommyri , gobiones, squillulae, cancri, mytuli, pelorides, frequentiss-
me capiuntur e tamen ut verum fateamur , carnis firmitudine,
succi bonitate , siaporis suauitate , multo marinis itaseriores, quλ
29쪽
nota maxime a marinis secernuntur, &-, id est,in marinis stagnis degentes nominamus.
De piscium differentia ex lacubus paludibusque sumpta.
V V m xin xum pisςium tribus generibus,quartum ex
marinis stagnis sumptum proximo capite adiunxerimus,ipsa rerum nominisque affinitas, fluminibus tanta tisper relictis, ad dulces aquas stagnantes, quibus lacus paludes'; comprehedimus, diuertere noS cogit.Quemadmodum igitur stagna quaedam mari extra littora dissi uente, quae dam hominum opera facta sunt, ita in decliuia, & inferiora loca ex montibus irruentes aquae, in eisdemque asseruatae, stagna,iacus paludesque replent, nonnulla inundant e fontibus & fluminibus sponte
promanantes,interdum etiam hominum arte derivatae aquae,horum
plurima maximi sunt nominis in Gallia & Italia,sed illa potissimum
celebrantur,quae magna quaedam flumina praeterfluut,aut ex quibus eadem ipsis oriuntur. Omnia piscium maxima Varietate abundant, nec ijs accolae marinos praestare putant: quibus quidam proprij sunt, quorum similes de eiusdem generis nulli in alijs stagnis reperiuntur. Lavaretum sic incolae vocant solus Lemanus lacus alit,carpionem in Italia unus Benacus profert.In alpium radicibus,Larius & Uerbanus lacus tantum pigum nutriunt,caeteris lacubus insolentem. Plurimos tamen communes habent, quorum genus aliquod vix in uno fuerit, quod etiam in alio non reperias: hi magna ex parte sunt barbi, luch, percae,cJ prini,alij que innume ri qui a loco nomen i dictum est, sortiuntur: nam vel vel Τελμα οι dicuntur. Sed si quis miretur 'lucios h1c inter lacus tres, alibi vero a nobis inter fluviatiles referri,intelligat pisces quosdam ancipitem agere vitam,id est,hoc loco, aquarum dissidente contrariamque consectari naturam, ut ijde in fluuijs, lacubus,paludibus,urbium arciumq; fossis reperiatur, nec minus h1c,
quam illic gratis pabulis fruantur: huiusmodi sunt luctus, cyprinus, perca, brama, alijq; qui gulae magis ventriq; dediti sunt,quam escaruintegritatem probitatemq; sectetur, nec omnibus sine discrimine fluuijs,aut lacubus delectantur,sed ijs potissimum qui suae voluptati sunt
accomodatiores quamobre,eos tantum fluuios aut lacus,brama exem
pli gratia) sectatur qui stagnorum natura tranquillitatemq; imitan tur: qui praecipiti ac rapido cursu torrentiu modo ruunt, bramam n5 alunt, in placidis alioqui leniterq; suentibus aquis frequente .Etenim hae pingues sunt, & saginandis piscbus mirifice accomodatae. Brama-
30쪽
rum delicias, S: gratissima pascua, huiusmodi fluuios & lacus Gallia Belgica multos habet, in quibus frequenter capiuntur, & in Arari, quae Lugduni lota dicitur,quam nonnulli mustelloru, alij gobionum generi ascribunt, de qua quid sentiam,dicam suo loco. In stagnis latactibusque tincae, cyprinique capiuntur, non modo nUmero multitu dineq; celebres,verum etiam corporis proceritate insignes cum enim
muco & sordibus vescantur,in iisque locis degat,quae harum copiam permagna suppeditent, necessarib fit,ut celeriter in magnam molem accrescant.Quae cum ita sint,lii etiam pisces disserenths a locis in qui bus vivunt,petitis distinguendi sunt. Quare qui in fluuijs geniti educatiq; fuerunt, ποταμιοι, qui in lacubus , qui in paludibus τελ- μοί ruoi caeterorum modo appellabutur.Quoties igitur in piscium an cipitis vitae mentionem inciderimus, de quibus loquamur epitheton ostendet: nam si verbi gratia) de lucio sit sermo,stuviatilem vel lacu strem adiungemus. Hactenus de piscibus qui in dulcibus aquis statagnantibus degunt:iam desuviatilibus agendum.
De disserentijs piscium a fluminibus sumptis.
qui in aquis stagnatibus vivunt,ita fluviatiliu quoqgdura sunt genera. Horu enim alij in fluuijs geniti, ibidem
perpetuo vivunt, suisque sedibus contenti,sua laeti car- punt pabula, externa minime conquiretes,alij in mari, marinisve stagnis procreati, sua fastidientes alimenta,utpote quae ingratiora sint,sedes mutant,& dulces amnium undas subeunt: illic ciborum copia & suauitate deliniti,aquarum tranquilitate allecti,recessuum amoenitate casti,reliquum vitae tempus transigunt, pristini domicilij vitaeq; plane immemores. Huius rei fide facit, quod in fluuijs statis anni temporibus,eiusdem generis pisces semper capiuntur,alijs minime.Porro alij sunt qui siuorum etiam perices, S ijsdem,quibus superiores,amnium illecebris capti,mare deserunt,& in flumina sese intasin Uant,ut lampetrae,salmones,si uriones,alos . Sed hi a superioribus disterunt,qubd natalis soli no omnino obliti,ut profectionis,sic reuersionis certa stataq; habent tempora.Etenim maxime ineunte vere domo CXeut,totam hac anni parte in fluminu pascuis amoenissime transacturi, aestate vero appetente, aestum & ardorem pertimescentes, humore dulci saginati,in suas sedes redeunt, Iam vero sunt etiam in
fluminibus geniti incredibile, ni fidem faceret experientia ) qui
suis aquis naturalibus que sedibus relictis, in terram prodeunt,quin& liberius & latius per campos expatiantur. Quemadmodum enim ex mari quidam exeunt in terram, Ut marini mures , polypi,