Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

LIBER II.

cucumeri, uuar,bippocapo aliisque infinitis,a rerum terrestrium fguris nomina sunt posita, non magis quod rerum varietate delectetur natura, quam quod earum distinctio nobis fuerit necessaria. Quid enim esset aliud inter nos quam chaos quoddam & rerum omnium confusa congeries,nisi forma, colore aliisque huiusmodi internosce).renturὶ quo pacto lapides, herbae,pifices a sese discernerentur,ssi per omnia similes sibiipsis essent 3 ne illa quidem linguarum confusio in Babel tantum unquam negoth exhibuit, quantum illa reru omniumssimilitudo exhibuisset: nemo Platonem a Cicerone dignosceret, si huic ciceris nota,quq in facie spectabatur,illi scapularum latitudo do esset. Solemus enim singulos homines,nasi, oculorum superciliorum menti,barbae,oris,aurium,capillorum, reliquarumque partium colore,sgura,symmetria a sese distinguere: sic absinthium a lactuca,aconito,veratro,quis distingueret ξ Venenum proculdubio pro medicamento,& venenum pro alimento quotidie usurparemus magno nostro malo. Vix possumus,quae est mentis nostrae imbecillitas, res aliqua similitudine coniunctas discernere: quid futurum fuisse putamus, si omnes figura coloreque inter se conuenirent Θ Quae cum ita sint non temere,sed summa cum prouidentia magnoque nostro commodo, natura pisces non solum viribus & probitate succi, sed etiam varia partium figura, varia item totius corporis mole, de qua mox dicemus,a sese disiunxit.

De piscium ex partium magnitudine disserentia

= E C T E' quidem maiores nostri magnitudine & exi, guitate res multas distinxerunt, quae figura aut aliot quouis modo facile distingui posse non videbantur, vi magnitudinis autem differentiam j3ου& Armo parti

μια: neque vero eo inficias istis particulis quandoque non magnitudinem sed similitudinem significari,ut in Hippocampo, buphthai mo,buglosso: Hippocampus enim pisciculus cum sit digiti duntaxat magnitudine, ab insigni magnitudine dici non potuit : quanquam

Marcellus Virgilius contra Dioscoridem & rei veritatem id scripserit,eque etiam quae magnitudine differunt,semper ijs particulis expressa sunt: nam pinnophylax ab alijs maioribus cancris sola magnitudine differt, asiaco leo & elephas maiores sunt.Haec quidem de to- , tius corporis non partium magnitudine dicta sunt. Verum quaecunque magnitudine totius differunt, eadem partium quoque magnitudine differre est neccsse: nihilo minus tamen in partibus quibusdam eam differentiam videre licet,ut in rostro,cuius longitudine sola diL

Dioscoriae

52쪽

DE PISCIBVS

fert delphinus noster a marisino vulgo nuncupat O. item acus longist simum rostrum habet,lacertus breuiorem,sphyraena longum & acutum, luctus sphyraenae reliquo corporis habitu similis, rostro est breuuiore & minus acuto: vulpeculae marinae altera caudae pinna ad falcis magnitudinem accedit, quo nomine a malitia, acanthia, canicula, aliisque galeis differt. Cuculus, hirundo, lucerna a multis pinna rum magnitudine discrepant, ὀφθαλμοι quae a GaZa oculata dicitur, oculos maiores habet reliquis squamatis. Item hepatus ab alijs sui similibus oculorum magnitudine distinguitur: sed,haec omnia clario ra fient cum de partibus sigillatim dicetur. Quare ad alias partium differentias properandum.

De partium differentia ex situ.

. IUERSORVM pistium partes quasdam figura

magnitudine, numero similes quidem esse, situ vero; ita variari contingit, ut in his & in illis contrario saepe modo positae videantur. Atque ut a Capite incipiam, ; id in animantibus magna ex parte superiorem vel anteriorem locum Optimo iure occupat,Vt pote quod cum aliarum facultatum,tum diuinae illius & immortalis quae dicitur in homine sit domicilium' in caeteris vero animantibus, illius facultatis se des quae sensum motumque toti corpori suppedit t. Multos tamen pisces videas, qui inter pedes & ventrem positum caput habeant, ut sunt polypi,ioligines,saepiae:caput illis ea in parte esse indicio sunt octili,qui semper in capite siti sunt. In cancrorum genere caput ea in parte s1tum est,in qua pectus in respirantibus esse solet, utrinque pedes lateribus haerent, quanquam Gal. lib. V m . de usu partium . cancris caput deesse assirmet sed hoc veru non esse,argumeto sunt oculi, quia cerebro per neruos opticos videndi Vim accipiunt, quorum gratia caput factum esse eodem in loco ipsemet contendit: quod si illis in- sint oculi,inerit 3c cerebrum,sii cerebrum, caput quoque inesse neces se est: id enim caput appello quod cerebrum in se & sensuum instru

menta circa se contineat, neque cerebrum temere a Graecis εγκε αλον

dictu crediderim,sed quod reuera semper in capite situm sit.Quemadmodum enim nares,aures, linguam,ita etiam oculos cerebro propinquos esse oportuit, ob magnam spirituu copiam sensibus illis est. ciendis necessariam: quae ut constim suppeditari & transmitti posset, eos propius abesse ab origine voluit natura. Omnis enim sensus motusq; a cerebro tanquam a fonte derivatur, neque est quod quisquam putet caput id genus pisces non habere,quod ceruice careant: ceruix

enim non capitis, sed gulae & asperae arteriae gratia instituta est: Sed

53쪽

LIBER II.

ut eo redeamus unde digressa est oratio,oculi ipsi situ quoque variat: sunt enim quibus oculi supra caput caelum versus positi sunt, ut Vra- noscopo,in alijs ad latera magis spectat. Sed de oculorum differentia suo loco fusius. Pinnae situ differunt: in marinis enim ad partem superiorem vergunt,in fluviatilibus magis ad ventrem. Fel quidam in hepate habent, ut squamosi & galei: in alijs, in intestinis situm est, x tin amia & pelamyde: in nonullis in capite, ut in aphyis εγκρατιχo is ob id cognominatis. Cauda parte posteriorem, ut caput anteriorem occupans situ nonnihl differt: nam in mugile, lupo aliisque infinitis secundum spinae longitudinem sta est,ut aquam findat,cuius rati ne transuersa est,ita ut latitudine fua aquam tangat & verberet in delphinis ac balenis. Necnon aculei ad tuendum corpus a natura dati,

dissident: alij enim in fronte habent,ut squilla,astacus alij & in fronte& in toto corpore,ut locustae,cancri marini: alij in ceruice,ut araneus, uranoscopus,cyaneus vulgo derbius alij a ceruice ad caudam fere,ut perca,aurata, sargus, thynnus : alij in thorace & branchijs, ut urata noscopus alij in pinnis, sargus,cantharus,sparus,Corvus, melan UrUS:

alij in cauda tantum, qui proprie radius dicitur, ut pastinaca: alij in cauda & reliquo corpore,ut ratae nonnullae .Porrb in omnibus linea a capite ad cauda ducta est,quae in marinis magis ad dorsum vergit,in fluviatilibus magis ad ventrem .Eadem in quibusdam recta plane est, in alijs obliqua. Iam vero uterus locum nactus est ad septum trafuersum in ijs piscibus,qui intus concipiunt &ex Ouo vivum pariunt,in alijs ut in squamosis inferiore in loco. Quinetiam in delphinis, vitulis,balenis mammarum situs alius est,ac in mulieribus quod in illis ad pudenda,in his in thorace locatae sint sed singula persequi nimis longum foret , cum in piscibus paucae sint partes quae eundem seruent situm: nam pro corporis figura, actionibus, moribus, alium atque alium situm sortiuntUr.

De piscium disserentia eX numero partium .

VL T AS in piscibus partes esse quae numero distideant cuiuis perspicuum esse potest : 1deo breuiter hanc differentiam perstringemus.Branchiae alijs sunt binae, alijs quaternae, alijs octonae:earumque forami; na varia sunt: nam in lampetris septena, in omnibus fere galeis quina, in murenis & congris unicum ex utraque Parte. Aculei in dorso eriguntur,in nonnulis duo, vi in acanthia & centrina in alijs tres, ut in araneo pisce & vranoscopo. in alijs plures Vt inmugile, aurata, perca, scaro,sargo,cantharo, radius in cauda pastina

54쪽

cae aliquado est unicus,interdum duo vel tres superadditi. Pinnae ali quibus duae sunt, nonnullis quatuor, alijs plures,& quae in dorso est,

nonnuquam unica eaque a capiti S fine ad caudam continua est, ut inam ijs & passeribus: in multis in tres pinnas diuiditur, ut in asellis &multis fluviatilibus interdum unica est ad caudam,ut lampetrae, interdum unica ad caput. Appendicum Ventriculi etiam numerus in di

uersis variatur: nam coracino sunt Octo,plures trachuro,amhs,lacertatis,quibusdam pauciores,ut cuculo,accipitri. Praeterea viscerum ipso

rum numerum varium esse dissectio ipsa docet. Nam qui per pulmo nes respirant,duos cordis sinus habent. qui per branchias, unicum, ut rectissime scripserit Gal. sinum cordis dextrum pulmonum gratia factum esse. Galeorum hepar ita diuisum est,ut n5 unius plures lobi, sed plane geminum este videatur Vtraque ex parte situm .Possem hieplura de dentium aliarumque partium numero dicere, sed alio loco

commodius explicabuntur.

De partium differentia, eX earum exuperantia & defectu.

merum recte quidem Videtur referri posse: commotadius tamen fore duximus, si haec ita seiungeremus, ut numero partium piscis a pisce differat,cum eius quod utrique commune est,huic plures insunt particular,illi

pauciores :exuperantia vero defectuque cum Vnam, pluresve partes hic habeat, quibus alter omnino careat,& contra: neque enim pisces

Omnes partibus omnibus siue communibus siust proprijs constant, . etiam si perfecti habeantur,ut delphinus & vitulus marinus partibus

quibusdam praediti,quibus caeteri carent,set non habent. Quare exuperantia defectuque pisces differunt earum partium, quae vel ad commodius vivendum,vel ad ornatum,vel corporis tuendi causa a natura sunt comparatae. Omnes crusta intecti,molles,ostrea,partes interiores indistinctas habent,si Aristoteli credimus ορο c δερμα oculis & auribus orba sunt.pulmones marini vulgo dicti, quos vernacula lingua potes appellamus, capite carent. Renibus & Vesica carere permultos pisces, experientia ipsa docet: qui tamen pulmonibus respirant, renes habent,vescam, testes & mentulam: s enim propter sanguinis copiam calidis admodum, pulmonibus opus fuit refrigerationis causa. Praeterea eosdem ob eandem causam serosis excrementis abundare necesse est, quae cum propter cutis duriciem expurgari non post sint, neque in partes vllas absumi, natura no renes duos, sed in utraque

55쪽

LIBER II. 33

que parte prope infinitos racemi modo coglobatos donauit: ex quibus essicitur, vesica,testibus,&mentula simul donatos esse,quibus par tibias squamosi,molles, aliique infiniti pisices careant. Pinnis vacant murenae, chelis squill , quibus astaci & cancri abundant. Squamis operiuntur permulti contra laues sunt,id est, sine squamis omnes cartilaginei,anguillae, murenae, lacerti magni & parui. Os pisces omnes, gulam non omnes habent. Quibusdam podex deest, ex quorum numero cancellum esse qui in purpurarum & cericum testis degit, quanquam Arist.sit author,tamen id falsium esse sensus ipse demonstrat In Iisi debi t. Orpho seminis meatus non inueniri scribit Athenaeus, caudam ean 'e' cris non esse existimauit Aristoteles rem tame aliter habere suo loco inibist. docebimus, luna piscis in rotundam figuram desinens, nullam cau 'dam habere videtur, sed duas tantum pinnas, unam superiorem alteram inferiorem caudae usum praebentes. In Galeis sunt qui aculeos habent,ut acanthias,centrina,alijs desunt. Rhomborum alij leues sunt, alij aculeati. Raiarum quarunda corpus multis aculeis est horridum, aliarum leue, nec nisi in cauda aculeis armatum:mullis alijs est bar.

ba, quos ob id barbatulos appellarunt Cicero & Varro, alijs de- est. Quare his atque alijs piscibus infinitis quos persequi longioris si dere μ'

esset operae, natura tum ad varietatem,tum ad distinctionem diuersas partes tribuit.

De disserentia piscium ex sapore.

A C T E N V S partium maxime earum quae organi cae dicuntur,differentias multas exposuimus nunc altitsunt recensendae, quae potissimum simpliciu sunt partiu, ex Varia elementoru permistione Ortar, quaru prima hic erit quae a sapore sumitur,de quo minime iudicium faciendum est ex ijs piscibus,qui ditiorum & principum mensis laute atque exquisite apparati conditique apponuntur: cocorum

enim opera ita varie miscentur ac temperantur ex aromatis, herbis,

obsoniisque omnis generis,ut genuinum saporem odoremque nullo pacto retineanimam quae salsa ac nitrosa sunt, frequenti dulcis aquς inter coquendum mutatione, mellis vel sacchari permistione fiunt dulcissiima. Contra ijs quae insipida sunt natura, tantam salis copiam inspergunt,ut sapidissima reddantur: quae acrimonia nulla linguam pungunt, palatumque irritant,cepa,porro, allio,omphacio, aceto ita condiunt, ut acria acidave sint. Isti igitur de piscium sapore ac odore sententiam rogandi non sunt, sed qui citra salem, acetum, oleum, butyrum apparatos pisces esitant,idque ad mare longa enim vectura

56쪽

succus eorum sapidior acriorque redditur: cuius rei causam alias trademus. Quare in aqua mediocriter elixi vel super craticulam assi edendi sunt,quod ex hoc apparatu ita non immutentur,quin odorem saporemque natiuum satis referant. Ad haec ijdem Varijs temporibus degustandi sunt: nam pro temporum natura alius atque alius est eorundem sapor & odor,ut lampetra a partu dura est & insuauis, ante partum longe minus. Et mugiles multiq; lutum aliquando magis aliquando minus olent. Spectanda est etiam diligeter locorum coditio,quoniam, ut lib. I. demonstrauimus,loci ratione meliores deterioresve pisces essiciutur, ut lampetra marina amara est, in aqua dulci saginata,dulcis & minime insuauis.Et Archestratus ille quς loca no peragrauit,ut in singulis,optimis quibusq; selectis ac degustatis gulae ventrique satisfeceret 3 His igitur diorismis utendum esse non inutile fuit admonere, ut de piscium sapore odoreque syncerum iudicium fieri possit,quod ad meliores pisces deligendos, deteriores rehciendos non parum habet momenti. Sapor igitur piscis proprius ille dicitur, qui in omnibus eiusdem generis eodem in loco degentibus percipitur. Sunt aliqui pisces sapore acri, ut thynni cauda sardinar caput,alij acri & pingui alos a marina,thynni Venter alij amaro ut olothuria aestate, & mytuli. Amarissimos esse pisces ad Pelen ins 1lam & ad Clazomenas Plinius refert: contra ad scopulum Siciliae, ac Leptin Aphricae,& Euboeam & Dyrrachium .Rursus ita salsos vi possint salsamenta existimari,circa cephaleniam, & Ampelon & Paron,& Deli petras, in portu eiusdem insulae dulces,quam differentiam pabulo constare non est dubium. Dulc es sunt squillulae,& κυφαὶ siqu1llar,

cancri is μοι, pectunculi,chamae magnae,aselli,saxatiles fere omnes.

Insiipidi pholis,passer fluviatilis , & alij permulti. Salsi pectines, co chae, locustae,polypi, loligines epire ullos comperi acido aut austero esse sapore,quanquam Gal. lib. III. de aliment. facultatib. scribat

quidem omnibus mugili plane esse adsimilem, at paulo candidiorem,capite minore,& sapore magis acido,cum contra sapore sit magis insipidor quod si quis acidus austerusve sit,is proculdudio in aluminosis fluminibus,caeterisq; huiusmodi quςrendus est.Verum & nos mugiles fluviatiles ex Tyberi qui propter albulas aquas nonhil aluminosus esse potest,degustauimus,& nihil acidi in eis percepimus. Quare locum Galeni corruptum esse iudicamus, & pro γασm 0ξi r νυ legendum censemus ἄνοπτέρευ,& hanc germanam esse huius loci lectione fusius alias sumus ostesuri .Haec omnia fere de totius corporis sapore dicta sunt,nunc de partium sapore quaedam subiungenda. Inchamis circa su 1κωνα papauer ad verbu exprimens dixit Gaza)partem

57쪽

LIBER II. T

aliquam amaram sensu percipimus,quae in medio est alba,dulcem. Si partes sapore non differunt, cur veteres, qui rerum quae palato gratae sunt peritissimi fuerunt,caput glauci,thuni epigastrium,clidium lumbos,scari viscera,dorsum congri,caput & hepar mulli,caudam mugilis caeteris partibus praetulerutyCur ex cancris, locustis,anguillis,aliisq; pluribus mares reiicimus, foeminas eligimus Θ Cur mugiles circa Setium onte Galliae Narbonensis,& maxime ea parte stagni, quod lingua nostra Tau dicitur,captos tantopere laudamusZ Cur in stagno Prouinciae quod Martegue appellat,pisces caeteris praestatiores Z Cur antiqui anguillas Boeoticas, mure ponticu,thynnos Megare sies, moenides caristias, pagros Ereticos,carabos scirios adeo celebrarunt, nisi ex saporis differentia & praestantia huiusmodi delectu pisciu fecissent3 Nos vero thynnoru carne vescimur,a delphinoru carne abstinemus,acathias,caniculas,squatinas malthas,libellas, & huiusmodi cartilaginea saporis ingrati causa negligimus.Ex ijs de tam e cartilagineis lapetras & sturiones qui in aqua dulci aliqua diu vixerint,quod palato optimi iudicentur, in delicus habemus. Sed de pisiciu sapore satis siit hcc admonuisse.

De piscium disserentia eX Odore.

C γ υ T XII. DOR & sapor sese mutuo consequutur,atq; adeo inter se natura sunt colundit,ut in re insipida nullus odor inesse possit,id quod ex plerisse; brutis animatibus homines odorandi sagacitate superantibus colligere

licet,quae nullu fere cibum ore S dentibus capessunt, nisi prius naribus admouerint,& probarint,nec quod odoratui iucundum fuerit reijcere,quod iniucundum vorare soleant,ut sunt ,sues,canes,equi. Verum saporu quidem differentiae propriae,nobis sunt perspectissimae, odorum vero minus notae. Cuius rei quaenam causa sit, curque animantes multae odorandi vi hominibus praesten non absurdum fuerit exponere,priusquam de pistili odore quicquam dicamus. Tactu qui toto corpore ςquabiliter fusus est, homo animalibus omnibus longe antecellit,quod ad media illam & exquisita temperatione corporis propius accedat.Cum enim in medio fere sit omnis excessus, ideo omne excessum,qui sub tactu cadit, percipere potest: nam energia omnis sensus organu,id esse no potest cuius percipie di gratia a natura est institutum, sed facultate tantiam, naturaque praeparatum esse oportet ad similitudine rerum, quae sub sensum cadui. Ex quibus eH-citur gustatu quoq;,qui tactus quida est, in homine esse exquisitu , ut qui omnes saporu qualitates lingua palatoq; percipiat, no insigniores modo manifestasq;,sed & plane insipidas,neq; solum simplices impermistas,uerum etia vel natura vel arte teperatas,ut que dulcia simul

58쪽

38 DE PISCIBUS

amaraque sunt, quale agaricum esse creditur,quae dulcia 57 acida,qui dulcia,amara, & astringentia,quale est rhabarbarum . Cur vero odores non similiter,sed insignes tantum proprie,& extremas earum dis ferentias,quibus quid bene vel male olere dicimus,cum tactus Zc gustatus in homine sint exquisitissimi,omniumque sensuum quassi sedes& fundamentum si1t ipse tactusZHoc ut apertius fiat, rem paulo altius ' repetamus. Odor,Aristoteli fumida est & ignea exhalatio, vel ut Gal. Iib. deIm- censet,eorum quae sub odoratum cadunt id est,uaporosa siue p. - - halituosa,si ita dicere liceat,substantia est, quod ea quae a corporibusessivunt ambienti aeri primum permista, deinde per inspirationem

naribus in cerebrum delata sensum moueant. Praeterea ut modo diximus ex Galeni sententia lib. de odoratu, a natura praeparatum esse oportet omnis sensus instrumetum ad similitudinem reium quae subrib i.de Oi- sensum cadunt,vel Vt Aristot. ait,id quod sentit tale faculate est,qua- - pq te ipsum quod sensum moue est energia. Quare odoratus sedes &instrumentum,ut nunc Omnes loquuntur, necesse est ut sit ατ ο lxς, id, est,uapori siue halitui simile Gai. authorc:talis enim est odorum sub DR '- stati ita sue materia,vel ut scribit Arist. facultate siccum. Cum enim, Ii inquit , odor sit sicci, vapor humidi, odorandi instrumentum tale' ' 'r' ' erit facultate. Qine cum ita sint, homines quorum cerebrum ex sese natiuoque temperamento frigiditatem magnam habet cum magna humiditate coniunctam, ad odores aperte & exquisite discernendos erunt ineptiores.Contra,animalia quorum cerebrum ad calidioremssiccioremque constitutionem vergit,longe magis odoratu valebunt, cuiusmodi sunt canes,praesertim venatici, qui ea odorandi sagacitate praediti sunt,ut etiam vestigia ferarum,& dominorum longo post interuallo persentiat .Quod si vel morbi,vel humidioris regionis, costitutionisve aeris causa, tusiore sint odoratu,cerebri temperie humidiorem,sulphuris usu corrigui venatores.Item vultures eande ob causam,auibus omnibus odorandi vi praestare creduntur,& trecentis milliaribus ad cadauera Troiae aduolasse.Hanc ob causam odoris differentiae minus nobis sunt cognitae,& proinde nomina propria ijs posita no sunt saporibus vero quod gustatu prςcellamus,minime desunt, quae per translationem odoribus accommodata fiant. Dicuntur enim odores acres,&,dulces,austeri & cerbi,& pingues.Veruntam e qui rerum singularu natura diligentius pervestigarui, ijs non contenti,plura ex reru aliarum similitudine mutuati sunt, quibus odoru disserentias quaplurimas explicarent,ut Dioscoridi Ambrosia est mn οσμη ἀ--1 h. e. hic D=,id est,Odore vinoso, & Narcissus βοταναλ αφφορα ν , id est, ἰῶ-s,ca herbaceum virus olet Idem alcyoniu,Eoos Misid est,pisce olere scribit: alia quaeda odore esse moschi,denique multis alijs odorum tranD latiths nominibus utitur, quae fusius persequi,nostri non est instituti

59쪽

LIBER II. 39

tuti.Nunc ad pisces redeo,quos odore admodum differre negare pocsunt ij qui assos tantum aut salitos,aut valde recentes edunt: nam assi omnes nihil aliud fere quam ἐμ α γευμ α redolent, saliti garum & muriam,valde recentes pisculentum vel marinum quid .Quare qui odorem cuiusque nosse velit, tum fluviatiles,tum marinos nulla arte apparatos,alio atq; alio tepore saepe cotrectare,& naribus admouere norecuset, nec Philosopho indignu existimet. Odoris igitur piscium generatim duae sunt differentiar:hic enim iucundus est, ille iniucundus. Porro iniucundi alius marinus est siue pisculentus, qui omnium piscium communis est, necnon eorum omnium quae in mari gignuntur.Nam ambra ex se gratissimum odorem spirans,in litus eiecta marinum quid olet,quod tempore deponit. Alius ex eorum putredine ortus pessimus quidem S: grauissimus. Sed quidam citius, quidam tardius putrescunt:fluviatiles longe citius, ob dulcis aquae maiorem humiditatem ob quam facilius putrent,qua de causa fere vivi foetent, mortui statim pessime: prudenterq; in Gallia fuit institutum, ut nulli nisi vivi vendantur. Tardius marinis putrescunt, ob salsuginem, ob quam etiam marinorum odor acris est & mordax fluviatilium vero odor huius acrimoniae est expers. Adhaec iniucundum & ferinumquid redolent cetacei omnes. Grauis etiam odoris sunt cartilaginei, ut pastinaca,rana piscatrix, galei omnes, sturionis hepar. Vulpecula

marina odorem vulpis terestris,a qua nomen accepi refert Athenaeo Πλαauthore. Lepus marinus emittit odorem ingratissimum,quo nauseam moue abortum prouocat,pulmones laedit. Iam vero iucundi odores

varij e piscibus exhalant: violis odore refert qui vulgo E perlan diciatur ab unionum colore,quos peries appellamus. Aphyae Graecorum simili odore sunt praeditae: Scari intestina, sal nuper cocretum. Thymus piscis Ticini fiuvij nobilisssimi thymum redolet, mos cliuosmy. lus e polyporum genere,unde a Graecorum vulgo μ' ης dicitur,qua nota ab alijs polypis secernitur: est enim odor huic ita proprius, ut

ablutus & siccatus eundem perpetuo retineat, modo non putrescat. Sunt& aliae permultae odorum in piscibus differentiae parum nobis cognitae,quibus omissis sermonem ad eorum colores transfero,

De piscium differentia ex colore. - γ υ T XIII.

M NIV M rerum quae sub aspectum veniunt, nulligperinde sentiuntur, magis'; ad rerum distinctionem

; -I ciunt quam color & figura. Quare merito piscium

colores diligenter sunt obseruandi,utpote qui ad ho

rum cognitionem non parum conferant.Verum non

colorum summa duntaxat,& pauca genera, sed speciei eorum tenere

60쪽

16 DE PISCIBVS

oportet:rursus harum in alia diuisiones quoniam ratione maioris minorisquae diuiduae sunt,& latissime funduntur. Sunt enim album, fla-

Uum,coeruleum,Viride,purpureum,puniceum,croceum, nigrum, fuscum usu rubrum,lividum,fulvum,aureum, luteum,glaucum,c.

ssium,& subalbum, subviride, subpallidum, subrufum subflauum, &exaturatu,purpureum,vel quodvis aliud. Sunt & colorum nomina ex

rerum aliarum similitudine sumpta, ut sinopis optima censetur Dio-1iLseq.m scoridi - o et id est, hepatis colorem referens,& Chrysocolla laudatissima--αἀζουσα,id est,uiriditate porri exaturata:& Gal. bilis speciem , , αλιι ομη ab is alidis & porri colore appellauit. Plinius stombros in aquis sulphureo colore esse scribit. ALnaec non simplices modo sed etiam permisti quidam sunt colores, ut ex albo rubest ens,ex albo palidus,ex rufo palidus, ex viridi flauesces. His& pluribus alijs colorum differentijs Dioscorides herbarum fi

rumque discolorum varietates pulcherrime notat,& Oratione reprς- sentat:iisdem nos in pistium veluti pictura exprimenda Vtemur, non more Poetarum Oratorumve, & aliorum qui uniuerse naturam rerum contemplantur:illi enim saepe ea usurpant,hi minutas differentias negligunt:sed Dioscoridis,Galeni,Plinij, aliorumque huiusmodi vestigijs insistemus,qui rerum singularum naturam diligentius stini persecuti. Piscium igitur quidam albi sunt ,ut quos vulgo Esperians, & Cappellans appellamus,aphya alba, atherina. λευκι--οsa candore carnis dictus est, flavus est qui nobis auriol dicitur. υσοφρυς a supercilijs aureis nomen inuenit, luteus est cynaedus, virides gobionum & turdorum aliqui,alij ex flauo virides qui χλωροι proprie dicuntur. Xλψον enim neque viride, neque flavum significat, seduel ex viridi flavescens, vel ex flauo virescensr qualis color visitur in malis medicis maturescere incipientibus , quorum pars Vna vireat, altera flavescat, quae inter has media , vere inest. hunc ipse facile conficies, parua aeruginis copia croco multo permista. Ex his colligere potes cur interpretes χλινον modo Viride, modo flavum conuerterint. Alij sunt turdi ex viridi coerulaei, alij ex viridi nigri. Α'glauco colore Glaucus piscis cognominatus est , qui Vere cceruleus vel caesius est: quanquam apud Ciceronem hi colores differant qui caesios oculos Mineruae facit, coeruleos Neptuni, nisi qui minus coerulei sint, eos proprie caesios nomines, qui magis CCeruleos glaucosque. aliter Vergilius usurpasse videtur: cum glaucam salicem dixit, quod ex albo virescat. Galeus item coeruleus est,qui glaucus est Aciliano , non is cuius pars anterior tantopere commendatur , qui a nostris Derbius dicitur, quod suo loco demonstrabimus. Sunt qui ex coeruleo virescunt, ut lacerti minores. Purpurei violacei sunt, turdi nonnulli, & anthias oppiani. Rubri sunt permulti,

SEARCH

MENU NAVIGATION