장음표시 사용
31쪽
murenae:hinc t Plinius ait, miratur Arcadia exocoetum suum, appel- ω 9 cv.19. latu ab eo quod in siccii somni causa exeat. Ita e fluuijs quum enatauerut quidam,in terra deerrant: hinc circa Babylonis rigua decedentibus fluuijs, in cauernis hebetes aquas remanere, quos da exire ad pascua pinnis gradientes crebroque motu caudae,& contra VenanteS r fugere in suas cauernas,& in ijs obuersos stare,& circa Heraclea,Lyco
amne decedente,ouis relictis,in limo generari pisces quosdam,qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchijs Theophrastus commemorat.Sed & anguillae huiusinodi este censentur,ut quanquam in fluminibus generentur,nec earum praeter dulces aquas ulla sint principia, amaros tamen lacus, paludesque sulphureas & alumen redolentes ingrediantur, ibique relicto natali solo, eoque dulcissimo vivunt, in fontes,puteos cstternasque illabutur, stagna etiam marina frequentant. in quibus mirum dictu libenter agunt, humorem salsum diu sustinent, atque eodem non modo augeseunt, sed etiam saginantur. Cotra in mar a quo stagna illa profluxerut,rarissime irreput,in quod semel ingressaenaacie c5ficiuntur, piscatorumq; testimonio breui intereulmos inter saxa & arentia loca reciprocis decedentibus'; sumi nibus relictas, aliquot dies vitam sustinuisse vidimus, nec parum diu vivas,exemptas aquis piscatores nostri seruant,pro pabulo arenam suppeditantes. Easdem in Normania Galliae prouincia extra aquas vagari assirmant,& serpentum more in sicco victum qu ritare.
De Piscibus qui extra aquas Vivunt eorumque disserent ijs.
V O NIA M Piscium qui extra aquaS Viuut, quorum proximo capite meminimus, permagna est varietas, non temere me facturum existimavi, si perspicuitatis gratia,quatuor summis differentiarum a loco sumptarum generibus, hoc veluti quintum genus adderem.
nam quamuis huius generis alij ad marinos,alij ad fluviatiles, alii ad
lacustres palustresve referantur, quod ex mari vel fluuijs,vel lacubus, vel paludibus in terra egrediatur,vel illoru reciprocis undis in terra relinquantur, vel in terra subterraneisq; locisvliginosis & viridis degat: tame illa tam multiplex & in tam minuta sectio potius quam partitio,rerum confusione peperisset. Huc accedit,quod contrariam fere ac valde dissentientem natura habeant, ab sis quibus vel tantillo tempore extra aquam citra praesens vitae periculum vivere non licet.Primum igitur praeter illa quae superiore capite dicta sunt , ostendemus multos esse huiusmodi pisces,quilibeter in terra secedant,in eaq; Ver-
32쪽
sentur ad te pus: multos item qui sub terra reperiantur, quos θυκαυς
Philosophi appellant, id est, fossiles. Aristoteles ipse multos pisces in
terra vivere& effodi scripsit. Theophrastus quoque multos esse qui exeat ad pabula circa Heracleam . Torone & Lycum amnem. In ponto genus unUm esse, quod extremas fluminum oras sectetur cauernasque sibi faciat in terra,atque in ijs vivat reciprocis amnibus siccato littore: effodi ergo,inotu demum corporum vivere eos affirmant.
Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in ijs locis ubi nullae restagnent aquae,miraturque ipse gigni sine coitu. His subscribit Polybius,qui narrat iuxta Narbonem agrum esse per quem feruntur fluvij Illeberis & Roscinus,in quo sos siles pisces reperiuntur solo macro, copioso gramine, sub quo terra
arenosa est,ad duos & tres cubitos altitudine,fluviatili aqua scaturiente,in qua pisces per cauernas subterraneaS excurrunt.Idem experientia nostra frequens nobis persuadet. Nam in terra anguillas, ranaS,alibsque pisciculos ibidem etiam generatos sirpenumero vidimus: &c terra defossas anguillas aliquoties spectauimus in villa Ioannis Sci ronij viri doctissimi Monspeliensisque scholae principis, in qua sophistarum barbarie Medicina misele conspurcatam suo nitori restituit Huiusmodi vero pisces vitae breuitate diuturnitateq; distinguuntur: alij enim in terra diutius uiuunt,alij dissicile magnaque molestia
vitam trahentes celerius intereunt. Qui pulmonibus caeter1sque,quitibus aer in interiora subit,instrumetis a natura donati sunt,ij longiore facilioremq; in terra vitam ducunt. quod liberius spirent conceptamque anima melius retineat:ideoque illa vitali aura aquae vice recreantur. Huius generis sunt vitulus marinus, crocodilus, cordylus, Vtraque testudo, marina scilicet & lutaria, rana, caeterique huiusmodi respirandi instrumentis praediti. Quibus etiam minus hiantes sunt minusque diductae branchiae,ijs longior vita concessa eae nam assatim non subit aer qui exiguum calorem opprimat & extinguat, & quum tantus,quantus calori natiuo reficiendo satis sit,sese insinuauerit,non facile remeare potest. In his numerantur anguilla, murena, serpens marinus, exocoetus, qui tamen branchijs carere existimatur. Contra breuioris in terra vitae sunt qui pulmonibus carent, quique patentes minusque constrictas habent branchias:nam illi quidem in terra caloris natiui commoda refrigeratione recreationeque destituti oCyus exanimantur. hi vero aeris assatim irruentis copia oppressi protinus extinguuntur. Item quibus valde exiles angustaeque sunt viae,quibus aer intro subit, quod instrumentoru incomoditas satis succedere necessarij ad vitam producendam alimenti non patiatur. Istis piscibus extra aquam degentibus quaedam,hoc est,crusta intecta addemus:horum etiam alijs breuius,alijs longius vitς curriculum na-
33쪽
tura circunscripsit : in his sunt locustae, astaci,quibus longior quam squillis vita tradita est: d1utius vivunt cancri minores & fluviatiles, maeas vero & pagurus citius obeunt. His annumerari possunt quidam molles ut polypisepiae, urticae. Item quaedam o πακo v in,id est,silicum duritia tecta,ut ostrea,mytuli, spondyli,purpurae, cochleae,chamae,de quorum omnium respiratione suo loco dicetur. At dicet qui spiam, quod nouum piscium genus hic constituitur , cum prius sit Ostensum aquam illorum proprium esse elementum,cuius usura si careant,statim interituri sint. Vivunt quidem haec omnia quae commemorauimus aquis exempla,sed sine illis vitae curriculum a natura datarum conficere non possunt: quamobrem qui sponte aquas deserunt, aliquanto temporis interuallo in terra commorati in suas sedes re meant,Vnde αμφιέιοι dicuntur .Quod si per vim in sicco diutius detineantur, familiari n aturae suae,conuenienti ac necessario fomento destituti, moriuntur. Quorum etiam discrimen a mortis modo statui Iotest,alijs enim facilis placidaque mors Contingit, id est, nulla huehementiore corporis agitatione motuque , vexati animam effant: alijs contra non sine acerbissimo sensiti doloreque vita dissoluitur,cuiusmodi sunt quae maiore,dum vivunt,membrorum contentione mouentur& incedunt,quorum corpora molis magnitudine tegmentorumque pondere premuntur,quibusve artus sunt breues & imbecilli. Huius rei domesticum exemplum spectaculumque referre possum. Marinam testudinem ingentis magnitudinis duos fere menses alui, quae in aqua ita expedite natabat,ut nullo modo ingressu sed solum natationi,nullo modoterrae,sed aquae duntaxat natum animal dic res. Eadem in terra cum valido adhuc essetfirmbque corpore,veluti mole corporis pressa, tegmentorumque oneri succumbens dissicile mouebatur,nec sine magno corporiS conatu,magnaque alarum palpitatione & verberatione t conuelli tota videretur, pastum capessebat longiori vero quam par esset tempore, nativo solo pabuloque orbata tandem concidit. sed prius aliquot dies vix animam trahens moribunda conspiciebatur, magnos interim ex imo corporis sonitus edens,aegre vitam relinquentis acerbique doloris testimonia.Quare,
quae aquas egrediuntur,ad eas,ut recreentur ac reficiantur,non multo post redeant oportet neque enim ut extra eas diutius vivant, fieri potest,quamuis in terra aliquantulum commodissime versentum neque vero fabulosum ess aut monstri simile,quod de piscibus fossili bus Aristoteles & Theophrastus literismadarunt:etia si aquis exempti nulli diutius vivant. Etenim loca in quibus terreni isti pisces delite scunt,aut limosa sunt humoreque multo perfusa,aut velut per cuniculos ac terrae venulas subterlabentibus & errantibus aquis irrigata. Quare qui luto coenoque gaudent,illic generati,aut in ea loca flumi-
34쪽
num exundantibus ac refusis aquis depulsi, ibi terra humore multo diluta vel limosa aqua,serpentum more vitam s istinent. Huiusmodi sunt anguillae,& ranae Vt paulo ante diximus Huius pisciu vitae ipsemet sum testis oculatus:nam marina intestina maximi digiti crassitudine in arena mihi visa simi,quatuor fere cubitum longitudine , humanorum intestinorum gracilium instar,quibus nulla erant similitudinis cum reliquis animantibus vestigia, nullae notae,nullae lineae, nulla membrorum lineamenta : denique totum corpus crat informe, sed intus arena plenum. Est & echinorum genus quoddam dentibus carens, oris intestinorumque situ a reliquis discrepans, quod arena sola vivere,eaque semper farctam habere testam comperitur. Capiunt quidem,ut diximus haec cibum ex terra sed non sola,verum aqua perfusi. Quod si quis aliter existimauerit,fabulis & vanitati potius quam veritati credet,nec summorum philosophorum Aristotelis & Theotaphrasti historiam de piscibus fostilibus intelliget. Horum piscium alia
rursus disserentia constitui potest. Quidam enim luto coenoque de lectantur,ideo voluptatis explendae causae finibus suis egressi, loca cccnosi adeunt,lios coenosos siue lutarios appellabimus: hinc Pliniues Lib.9.c .i7. lutarium mullum, dccoenosam salpam Vocat, & Pelamydes Graecis dictae sunt, τυα ε , τῶ σλ ω μυθ, id est , quod in coeno se occultent. Quidam-vero in litus exeunt,& arena sabuloque sese operiunt, illic aliquandiu victitantes, cuiusmodi est a Germanis grundet dictus quasi fundulus,istos omnes ab arena nominabimus. Sunt & qui φλω, id est alga mirifice capiuntur, quam in litus proiectam magnopere persequuntur, ac in illa nidos fingere dicuntur,inde phycides dictae : coracinus etiam gobioque piscatorum testimonio alga victi tant,ac in eadem nidos construunt. Sed haec quanquam proprie ad has differentias quae ab alimentis sumuntur pertineant, tamen hic ideo commemoranda fuerunt,quod ad hos cibos capessendos aquas relinquunt pisces,Cuius naturae omnes Uno genere hic complecti vota luimus. Sunt autem his plura alia piscium quae a locis sumi possunt discrimina, quae diligens naturae indagator poterit suo ingenio inuenire: nobis nunc ista enumerasse satis sit, iam ad alias differentias
De piscium differentijs ex alimentorum Varietate.
C Ἱλ υ T XL XPLICATIS piscium differenths a locis in quibus degunt petitis, superest eas quae ab alimentis sumuntur tractare: haec enim omnia piscium vita vi uendique ratione contineri diximus. Quemadmodum igitur bestiae terrenae, gulae voluptatisque causa
35쪽
varia ciborum genera expetunt, vel naturae suae vel libidini accom moclatiora, ut cicutam sturni, helleborum coturnices, glandem sues,
foenum boues: Sic aquatiles quoque alijs atquc alijs pabulis delectantur , & quaeque vel magis sibi familiaria, vel gratiora, naturali impetu persequuntur: algam caeterasque marinas herbas saxatiles pisces, leporem marinum mulli, auratae cochleas, loliginem murenae, cucurbitam salpae avide consectantur: denique omnia quae in aquis
degunt, suo quodam & peculiari pastu gaudent, quanquam Vrgente fame omnia quidem in omne etiam alimenti genus feruntur ac
promiscue, si propria cupitaque desint, ad aliena depellendar famis
explendaeque gulae gratia ruunt. Quae pabuli varietas sola in causa est, cur eiusdem etiam formae generisque pisces, carne succo,saporeque adeo differant, ut dissicile sit nobis aliquando de hs iudicium facere. Quare si qui promiscue quouis alimenti genere viantur, nulla propria succi nota ab alijs quae sunt diuersi generis distinguentur, sed pro varia multiplicique pabuli natura, alio atque alio sapore succoque esse sensus ipsie diiudicabit. Contra vero,si cuiusque generis pisces ciborum delectum habeant, ut proprijs vescantur ab alienis abstineant, manifestis euidentibusque notis ab alimentorum natura temperamentoque sumptis secernentur. Nam qui muco vescuntur,
substatia sunt glutinosa,vi anguillae,tincς fluviatiles & palustres: Contra qui radices, herbas, aliaque sicciora temperatiorave pabula depascuntur,quod omnes fere saxatiles faciunt, non glutinosa, sed friabili duro mollique temperata carne praediti sunt,alij duriore siccioreque sunt carne quales sarcophagi: alij media quadam inter eos substantia,ut lupus asellus: aliiq; permulti meliore ciborum delectu usi. Non desunt qui no solum praedura sunt carne sed virosum Si tetrum
aliquid redolent,quae omnia alimentis accepta referre oportet: caus Cnim extrinsecus occurrentes ut diuersorum & contrariorum saepe
sunt esse strices: sic maxime quae intus sumuntur continuo appulsu adhaesioneque: qualia ipsa sunt,talia essiciunt corpora quae nutriunt. Idem perspicue ostendit diuersa partium 3c internorum viscerum compositio:nam ut vivendi genere,ita moribus differre lupum a mugile oris gulaeque figura & conformatio docet. Mugili non carnium voraci, scd continentissimo & pisciu iustissimo natura os paruu sine delibus tribuit,lupo vero hians vastumq;,quod gulς ventriq; deditus carnibus vescatur & rapto vivat.Ille paruu habet & gallinaru mod odensum carnosiumq; ventriculum, quod muco vel aqua solu vescatur:hic amplu & capace quiq; etia integros pisces voratos capere pO ssit. Postremo, varijs cibis delectari pisces etia vulgo notu est, qui Varias escas piscibus capiedis idoneas praeparare solet,& hamatis pabulisvel ex imis latibulis euocant.Cuius rei,ego piscatus studiosissimus,
36쪽
saepe spectator fui ipseque coniectis in aquam cibis ijs quos gratos esse
arbitrarer, multos cepi. Extant & apud Constatinum Caesarem compositarum escarum exempla multa, quibus pisces in siccum euocantur. Quae cum ita sint, ab alimentorum Varietate, natura, temperamento, nec pauciores, nec minus insignes quam a locorum varietate notae & discrimina pistium constituentur, ex quibus non modo piscibus cognoscendis, sed etiam victus rationi recte instituendae, morbisque multis sanandis perutilia remedia sumuntur.
Quibus in uniuersum alimentis pisces Vescantur,
quodque aqua & ad refrigerandum &
ad nutriendum conferat. C EA GPUT XII. XPONENDA deinceps mihi primum videntur
omnia,quibus pisces vescuntur alimenta: deinde pro eorum varietate piscium quoque Variae differentiae. Sunt autem haec in uniuersum, aqua, mucus, lutum,
menta. Praeter haec,s quae sint alia, facile ad ista referri possunt. His autem ali pisces, praeter peritorum piscatorum authoritatem experientia ipsa confirmat: dissectis enim ipsorum corporibus, vel algam vel arenam, vel quid aliud ex ijs quae praedicta sunt,in illorum visceribus reperias. Sed haec Omnia ut nutrire, non ita omnibus eundem usum praebere possunt:ex illis enim aqua no magis ad educationem, quam ad corporis refrigerationem a natura est condonata:cum enim non solum ex alimentorum substantia corporis materia molesque augeatur,sed etiam calor nativus excitetur,incrementumque accipiat,
necesse erat aliquid praeter alimeta assumi, quod caloris vim accessi nemq; mitigaret, & velut ab incendio prohiberet. Quare qui came, radicibus, nerbis, aliisque solidis cibis vescuntur,ij aquam hauriunt refrigeradi magis quam alendi corporis causa. Cuius rei certissimum est argumentum subitus aquae per branchias exitus, cuius VsuS gratia brachiae ipsae piscibus sunt attributar dum enim cibos hiante ore auidius vorant, fieri non potest quin liquidaequentisq; aquae copia una cum cibis intro subeat, sicq; ventriculi capacitatem repleat,ut neces.sariu alimentu capere non possit.Preterea fluctuaret in tanta hum ris copia pabulum, & a sarcophagis deuoratos integros pisciculos in ventriculo natitare, Zc illic aliquadiu vivere nihil prohiberet: quibus incommodis selera natura prospexit. Nam ut branchias ad expulsonem cibu sequentis aquae dedit, ita ne nimia aquq copia inter madendum subiret,ut vorarent,non ut manderent,effecit. Quidam tamen
37쪽
mandunt, qui scilicet latiores internas maxillas habent,ut aurata,sargus,pagrus,scarus, qui ruminare comperitur. Ex ijs ergo essicitur eos pisces qui solidioribus cibis aluntur, una cum his aquam haurire restigerationis tantum & cibi facilius in ventrem deducendi non nutrimenti causa eos vero qui aquam duntaxat hauriunt,ea etiam nutriri, unde pisces vo, μι a Graecis,id est,frigida siue aqua nutriti, non ut Calcagninus, vir alioqui eruditisiimus, male vertit alsiossi nomianantur : aquam enim Gneci a frigiditate summa quae illi inest: Latini frigidam appellant. Quod cum plurimis veterum authorum exemplis constet, unicum ex Matthaeo protulisse nobis h1c cis ibrfatis fuerit, ψ oςἰαν et πί- - τῶν πικρῶν ἡβω Σατ ιον ψυχ*ουμο, εις ἴνομαι suos , & caetera.Nemini autem mirum videri debet si aqua sola nutatriri pisces quosdam assirmemus, neq; enim aqua nostra simplex syncerumque est elementum,sed compositam mistamque esse sensu ipso experimur: nam summam illam frigiditatem aquae non inesse tactu, & hanc amaram illam salsam,aliam dulcem & puram,Vt Dioscorides Itb.f. cap. irrai gustu percipimus. Etenim primum aer qua est subtilitate, omnia facile permeans&penetranseam immutat: deinde terrae, per quam suit eorumque quς inde effodiuntur admistio eiusdem synceritatem vitiat & corrumpit : postremo motu calorem concipit. ventis enim maria agitata sic tepescunt,ut in illis inclusum esse calorem manifeste sentias, atque etiam ex iugibus puteis aquam calidam trahi, & id maxime hybernis fieri temporibus videmus. Fidem etiam admistum esse calorem primum ipse liquor, tum aquae declarat effusio, quae neque conglaciaret frigoribus,neque niue pruinaque concresceret, nisi
eade se,admisto calore liquefacta ac dilapsa diffunderet:itaq; & aquilonibus reliquisque frigoribus adiectis durescit humor,& idem vicinsim mollitur tepefactus & tabescit calore. Quae omnia non si1mpliacem,sed mistam compositamque esse aquam arguunt, recteque Plato qui ignem, aerem,aquam,terram,materiam potius igneam, aeream, aquam, terream nominaui quod neutiquam syncera impermistaque
sint, sed horum quodlibet omnium aliorum sit particeps. Nam quod
Gal. scripsit, neque epotam aquam, neque extrinsectis Occurrentem commenti
natura aptam esse ad solidas animalis partes humectandas: ideo nu in phρ . trire non posse,id de corporis nostri aliorumque similium partibus 'in 'intellexisse existimes, de piscibus nihil hic cogitasse: huic enim tum ratio, tum experientia quotidiana manifestissime repugnant. Si quidem humanum corpus solidius calidiusque est, quam ob cau-fim ut alatur reficiaturque solidiore ac firmiore alimento indiget. At pisces in aqua geniti altique, principiorum suorum liquidam naturam retinentes, ad carnis partiumque reliquarum offentiam mollem reficiendam, aqua pra sertim paulo crassior, Sc magis
38쪽
permista satis nutrimenti potest suppeditare. Sed quid rationibus opus est, cum sensus verissimus iudex esse possit Z Sunt in principum&diuitum domibus ex lapide exaedificatae & stratae piscinae, in quiabus permulti diuersi etiam generis pisces aliquot mensibus sola aqua
vivunt incolumes. Lutetiae, Lugduni,& in magnis aliis urbibus quae praesertim procul a mari absunt, pisces in nauiculis perforatis inclusi necessario aqua sola illic victitantes diu commode asseruantur. In Gallia Narbonens1 curiosi quidam in vasis vitreis aqua plenis diu nutriunt,certumque est quo purior fuerit aqua,eo diutius vitam producere, celeriter aute interire, si quid aliud prarier aquam ut panem, aut aliud quippiam solidioris alimenti in vas coniecerint. Hoc modo suauissima coniux mea tres annos piscem domi aluit,sicque educatus
in eam corporis molem accreuit, Vt tandem nec Vas eum capere, nec
qua ingressus fuerat, eadem exire potuerit. Quod si quis morosior his contentus non sit, consyderet ostrea, mytulos, holoturia, lepa-des,mugiles, sardinas, aphyas. Vnde quaeso, holoturia nisi ab aqua alimentum accipiunt,cum duo solum eaque perexigua foramina ha beant,per quae nihil prorsus alimenti,dempta aqua,intro ad vitae sub sidium meare possitὶ Vno igitur necesse est ad alendu corpus aquam recipi:altero quod superuacaneum est expelli,quod etiam experien tia docet: nam ex ipsis holoturbs manu compressis multa aqua per eos meatus exprimitur. Quid lepades saxis haerentes alimenti praeter. aquam possunt accipere Z At forssitan animalia haec non esse conton des,mugiles igitur,lardinas, aphyas cotemplator, quos pisces esse nemo sanus negauerit. At omnium qui piscatum exercent testimonio, horum vitae ratio sola aqua continetur. Quare tum ex istis,tum ex alijs quae in progressu operis dicenda sunt, aquam non temere inter piscium alimenta annumeratam esse cuiuis perspicuum fore arbitror.
Quod aqua maris nutriat, in eaque
dulcis aqua contineatur. 'UT XIII.
E D ne fontium, fluviorum, lacuum: denique dul
ces Omnes aquae solum nutrire videantur,marina Vero
aqua minime, quod salsis,amaris, acidis non nutria mur,sed solis dulcibus,ri medici loquuntur,non alie num a re proposita fuerit,nunc paucis de ea re dissere
re. Ac primum huic disputationi multum lucis accedet,si quid dulce Iibr. se sim significet,explicauerimus: nam h;c γλυκυ ί6 πυ,id est,dulce & iucundu isti sunt, Vt aperia ex Galeno colligitur. Dulce, inquit, duplex est. cap. io. Vnum quod implet id quod vacuatum est,cuiusmodi est nutrimen-
39쪽
tum: alterum quod medetur ei, quod mutationem aliquam acceperi quod iam medicamentum est. Hac significatione mel&faccharum similiaque omnia quae suaui illa qualitate & sapore gustum demulcent, eique grata sunt dulcia dicuntur: Illa,omnia quibus sensus capitur & delectatnr, nec minus horum quam illorum superiorum appulsu gaudet, similiter dulcia siue iucunda dicuntur,quae etiamsi a melle & saccharo aliisque huiusmodi dulcibus plane diuersa & contraria qualitate praedita sint, ea nihilominus dulcia & iucunda recte
nominantur, quaecunque saporis differentia temperata sint, modo ori palatoque probentur & placeant, tandemque nutriant qua ratione helleborum coturnici,cicuta sturno,cichorium homini, & alia alijs animantibus dulcia erunt,cibique, quae alijs essent valde noxia vel ingratissima. Item aqua quae optima est nulliusque qualitatis particeps,est,ut Dioscoridis verbis utar ἡ οε ι γλω se, id est,syncera & 1i
dulcis, & quod hoc loco Diostorides imis γλωci Paulus aegineta de ea tib Dcap. Q dem re loquens νδυ vocat. Quare cum innumera sint& diuersa cibi potionisque genera, quibus quotidie tum substantiam corporis auia
gemus,tum eam quae fluxit & perhi recuperamus, siue hac siue illa sataporis silauitate & gratia praedita, siue etiam insignis qualitatis expertia sint ,eaque omnia dulcia & iucunda appellarint medici: quid vetat aquam maris in eo numerari genere, habita piscium ratione qui cum in ea generentur,alantur,commodissime semper vitiant, necesso est 1llam suae naturae constitutionique sedem, locum, alimentum esta conueniens,aptum,familiare,denique dulce &iucundum. Quod si aliter res habeat, cur,cum facile possint,mare non descrunt,& ad dulces aquas non confugiuntΘAt ex innumerabili piscium multitudine paucos admodum esse constat, qui fluuios subeant, quorum maior pars mare repetit statis temporibus. Quod autem Galenus scripssit G de p.
nultu animal amaris nutriri, unde in stagno bituminoso Syriae pale- stinae nullum neque animai,neque plantam conspici,cumque duo in id fluuij longe maximi cofluant, pisiciumque copia scatentes,maxime qui prope Ierichetem fuit Iordanis, nullum omnino piscium fluuiorum ostia excedere, ac si quis captos in stagnum conijciat, celeriter mori id sententiae nostrae non repugnat, quantiis salsia aridam exsiccantemque naturam habeant, cuiusmodi facultas cum immodice in amaris insit, ob id nutriendo corpori prorsus inepta esse existimantur:nam salsa maris aqua ab illa qualitatis asperitate siccitateque exi-ximia &ideo ab amara multum abest. Quocirca in illa pisices commode vivere eademque ali videmus. Adde quod in medijs undis fit sis permultus humor dulcis continetur admistusque est, quem pisce Sin alimentum familiare transinutant, quam ob causam frequentissimi in pontum migrare solent,& ibi pinguescere,quod ea maria dul-
40쪽
cibus aquis abundatissime alluatur. Quod si quis hoc ceu nouum admiretur in aqua salsa dulcem contineri,is naturae rerum parum per1-- s. δε tum sese prodit. Quare legat Aristotelem diligentissimum rerum 'it indagatorem. Is in mari liquorem esse dulcem, ex aquae transmissilO- ' ne ac percolatione docet:si enim ex cera vas tenue finxeris , idq; funiculo appensum in aquam demiseris, die ac nocte una humoris dulcis copiam intra se colliget. Rursus nautae, & qui arentia maris litora in colunt , aquarum dulcium copia destituti, puteis vix tres cubitos altis ad litus effossis, suavem dulcemque liquorem ex mari deducunt, qui per arenam trans colatus a salsugine separatur. Praeterea si quis ambigat,qui fieri possit, i in salsis aquis perpetuo natantes degentes que pisces humorem dulcem hauriant,veniant illi in mentem plantae innumerae, quae non modo in litore sed inmedijs fluctibus nascuntur,quas omnes sine humore augescere nemo sanae mentis crediderit, quem & si trahancex terra,tamen eum ab aqua quae hanc terrae parte
numectat irrigatq; prouenisse, fateri est necesse: qui humor succusve si dulcis est,dulcis in mari aqua necessario inerit in salsus,aquae salsiae, ex qua genitus teperatus'; est plantae humor,nutrie di vim attribuere oportet. Quid ergo herbis,arboribus aliisq; maritimis omnibus aqua maris conueniens alimentum sufficiet supeditabitque, piscibus vero ex se generatis, quosque Graeci appellant, nullum suggeretZ Meo quidam iudicio piscium generi natura nulla in re defuit, omnibusque ad vitam sustinendam necessarijs facultatibus donauit,
quibus, quemadmodum reliqua animantia & plantae alimentum attrahunt ex eo quod familiare est secernunt & assimilant,quod alienum dc superuacaneum reijciunt. Huic disputationi de aqua modum finemque faciam,si hoc unicum adiecero,etiam solidas piscium partes aqua nutriri: nam si quae quunt manantque ut Vinum,sanguis,lac, caeterique liquores,partibus solidis animalium formandis, nutri edis, promouendis,producendisque materiam praebent,cur aqua pistibus non poterit Z Cum praesertim ex alijs mistam minimeque simplicem dc synceram esse,eaque ali pisces sit demonstratum:sed iam ultra pro
grediamur , & eandem ad duriorum etiam corporumcompositionem dc nutritionem deducemus. Ostrea,mytuli,Chamae,pectines, lepades ut breuiter dicam, omnia ex sola maris aqua natura fabricata est,eademque sola vitam sustentant .saxis enim haerent,
illicque infixa,vagantium praedantiumque modo,non possi int aliunde sibi victu parare. Verum ne quis imperfecta esse animalia obijciat, anguillas proponam. Hae nulla seminis intercedente natura,quod eo carere, nec etiam coire longa multorum obseruatio prodidit, ab aqua sola generantur eaque purissima,& quanuis inter caeteros pisces
molli multbque humore disti uente carne constent, suis tamen spinis oss1busque