장음표시 사용
71쪽
in elaboratissimo suo. Commentario, - qui praemium Societatis Uarlemenssis reportavit. adduXit'Clar. VAN GEUNs Pericardium intus contentis eXpansum Oesophagum quoque ita assicere posse , i patuit mihi; in cadaVere Iuvenis 2 O circiter annorum, quod ante aliquod tempus dissecui, & cuius Historiam Anatomicam ad calcem Dissertationis tertia Observatione addidi. Spinae incurvationem raro ad tantum procedere gradum, Ut hinc cibi per oesophagum descendere non possint credimus quidem , attamen incurvatio illa non parum contribuit ad majorem ciborum vel potuum ferUidorUm , gelidorum , asperorum, austerorum, acrium, scabrorum similiumque allisionem , &attritum, ad parietum oesophagi latera; adeoque mali nostri initia facere & progressum promovere haud parum posse videtur. Aliquando etiam Vertebrarum corpora inter se invicem coalescunt, absque incurvatione quidem spinae, sed intermedia cartilagine degenerata in osseam naturam atque satis notabiles exostoses formante ; quale specimen possideo quinque Vertebrarum dorsi, absque incurvatione concretarum, in quo prominent notabiles nodi a quoque latere corporum per degeneratam in os cartilaginem producti ita, ut costas duas immobiles quoque retinuerint;
72쪽
hi nodi, si paulo magis versus anteriora locum haberent, tantae molis sunt, ut notabiliter oesophagi asstionem turbasient. Luxationem spinae dissicilem Depulsionem producere quoque posse, videtur concludendum eX G ALE NI loco, quem citavit sWΙΕΥΕNI Us c, . Certo certius ciborum transitus dissicilis quoque fuit in illo homine cujus cranium coalitione atlantis, cum occipite & epistropheo rarum, adhucdum possideo, in quo distantia vertebrae superioris ab ossibus palati tam parva est, ut in depurato capite vix digitus pollex intromitti posset
Enumeratis jam Causis nostri morbi oc casionalibus, quae ex ipso oesophago vel partibus adjacentibus profluunt, recensendae nunc illae sunt, quae in remotiori parte haerentes Nervosum systema ita assiciunt, ut canalis cibarii fiat angustatio. Sic Observata esst impedita alimentorum Depulsio a materia viscida tenaci ventriculos cerebri obsidente ce), qua fiebant aliarum partium spasticae constrictiones & etiam oesophagi, ita ut inde
73쪽
penitus obturaretur. I. I. IV EPTER Us a observavit deglutitionem impeditam ab hemicrania, WINCKLER Us h post apo- pleXiam : in S. N. etiam certissime haesit illa causa Dysphagia moralis, nisi fuerit effectus phantasiae Vitiatae, quam ROSINUS LENTILI Us allegat c : erat nempe Foemina, quae omnia esculenta & potulenta prompte poterat deglutire, excepta HO-stia consecrata, quam, licet adhiberetur Vis, Ut versus Ventruculum descenderet, semper revomuit.
DEPULSIONIS IMPEDITAE STMPTOMATA ET DIAGNOS IN PROPONENS.
Symplomata, quae in crudelissimo hoc morbo occurrunt, non minus tristia quam gravia sunt: illa, quae a causa proxima Cap. III. g. I. dependent, ut plurimum inter se conveniunt ;
74쪽
niunt; observantur tamen in altero, quae in altero aegro non Occurrunt, sicque a se invicem differunt :. qtiae differentia , non ita ab ipso morbo dependet, sed potius debet quaeri in diversitate caussarum occasionalium , aliarumve conditionum accidentalium, uti aetatis, temperiei, seXus ac Vitae generis. Generalia autem 1 S inplomata, atque omnem depulsionem impeditam concomitantia, sunt sensus dissicilis cujusdam obstaculi, quasi trabis, in quadam Oesophagi parte, superiore, media vel inferiore, quousque alimenta pervepiunt, ubiquessistitur progressus Versus ventriculum. Solet quidem hujus mali lentum incrementum esse, in initio vix sanitatem laedens , in sine autem violenter hominem crucians. cf. Cap. Inis1 s1t casus acutus, V. g. inflammatio, CatarrhUS, spasmus, vel si producatur ab heterogeneo quodam corpore in oesophago haerente. δε quo tamen passu non progreditur, aut eadem Violentia agit, . sed aliquando adest mali remissio, paulo post exacerbatio noVa: eaeque remissiones & exacerbationes symptomatis illius sunt longiores vel breViores, pro Varietate causarum & accidentalium conditiosarum, quae in aegrotante adsunt. Fames solet intolerabilis esse; fauces obsidentur saepe muco spissiore, qui etiam magna quantitate evacuatur,
75쪽
7 Iinprimis eo tempore, quo aegri aliquid ingerere tentant, aut jam ingesserunt; emaciatur corpus, cacochymicum fit & ca-checticum; omnes functiones debilitantur & languent, fames desinit, & atrophica tandem mors morbum terminat. Rara fit mali eradicatio. Haec sunt generalia symptomata, qUM COnstanter in omni oesophagi angustatione morbosa adsunt.
Sunt tamen & alia, quae dependent a varia conditione morbosa, qtiae in causa est, Ut oesophagi capacitas minuatur: horum autem innumera series est, & diversitas adeo magna, Ut in singulis aegrotis alia atque alia occurant. Quum ergo eortim enumeratio deberet consis ere in compilatione Verborum Variorum Auctorum, & repetitione illorum, quae in Casibus a me
observatis notata sunt, nec non in Cap. ΙΙ. jam sunt memorata; hisce inhaerere longius nolo, ne attentione patientia Lemctoris abuti velle videar, unica tantum observatione addita,
ad Diagnosin nostri morbi exhibendam transibo; Cl. Ρraeceptor hos ΤERDYΚ mecum communicavit, sese in Vetula; dyspha-gia cum febre remittente laborante, observasse Aphthas albas, copiosas , facile tamen solubiles, praegressa jam diu alvi constipatione pertinaci admodum, quae unde originem traXerint, dubiuni est: forte ex cacochymia per inediam diuturnam orta. g. IV.
76쪽
. . f. I U. Cognoscit hir Morbus ex praesente dissicultatis sensu, in quadam oesophagi parte, ad propellenda alimenta; ex regurgigatione frequenti ingerendorum per os & nares; ex copiosiore solito muci in os assiuXu ; eX emaciatione corporiS. Ex hisce signis praesentibus facile possumus concludere, adesse Depulsionem alimentorum impeditam. Utinam eorum causae tam facile erui possenti sed contrarium semper locum habere, omnes, qui talibus aegris adstiterunt, dolent Medici.
Aliquando quidem in collo, si in superiori quadam parte haerent, sese oculis vel laetii perquiri & cognosci permittunt; saepissime autem fomes magis inferiora versus haeret in pectore reconditus, & attentissimos quoque Medicos fallit, quod in Cadaverum dissectionibus quae tamen propter nefandam Vulgi superstitionem a consanguineis plurimis in casibus negantur patet. Si autem cultro anatomico tale cadaver traditur, tunc quandoque Occurrunt quaedam conditiones morbosae, de quibus , dum vivi adhuc erant aegroti, nunquam Medentes cogitaverant, aut cogitare poterant. Quid ergo in tantis rerum tenebris est agendum 8 Non licet, me quidem judice, Medico in hisce plane quiescere, & miseros illos Mortales suae sorti relinquere, sed oportet, ut sedulo inquirat, an ex caussis praegressis vel symptomatibus praesentibus, si non ad certam, ad
77쪽
ad probabilem saltein fomitis hujus morbi indolisque cognitionem perVenire possit, eaque forsan occasionem acquirere auXilium qualecuhaue ipsis procurandi. g. U.
In acutis casibus res saepe satis clara est. Sic v. g. inflammatio ex violentissimis, qui comitantur doloribus, ex febre acuta contin Ua praesente, eX praegressis caussis inflammationi generandae aptis, satis facile cognosci potest. Spasmus eX causis praegrestis cum producere solitis, aut inprimis eX manis estis remissionibus & exacerbationibus, debet cognosci: hae autem in Omnibus cassibus, & a quibusvis causis oriundis, ades e quidem observantur, si autem a. solo spasmo morbus oriatur, lucida adsunt intervalla, ita quandoque, ut pro tempore ab omnibus molestiis liberi sint aegrotantes, & nulla adsint morbosae conditionis signa; pro tempore iterum deinde tam Validas oesophagus constrictiones subeat, ut, cum anXietatibus atque doloribus, iter ab ore Versus ventriculum penitus clausum sit. Si a Corpore heterogeneo deglutito, atque in tubo haerente, malum oriatur, eX narrationibus ipsus aegrotantis vel adstantium,
atque explorassone ope stili balenacei sepe certo causa & sedes uiorbi inquiri potes .
78쪽
g. V I. In illis autem cassibus, ubi a levibus primordiis ortus morbus est , Medicum plerumque causa latet, & quandoque etiam distingui nequaquam potest an praesens Dysphagia indurationi oesophagi ipsius, an compressioni glandularum aliarumve partium adjacentium, an paralysi debeat adscribi; quum aliquando nulla horum morborum certa signa in viVis occurrant, ubi tamen, si cadaver eXaminatur, aliquando una Vel altera, aliquando plures, imo quoque omnes memoratae conditiones oc
Justam tamen habemus causam, cur credamus adesse Paralyssin muscularium oesophagi fibrarum, si fauces ad conspectum
sunt pallidae atque collapsae. Aliquando autem, cUm oculos fugit mali sedes profundior, signa petenda sunt I* eX aetate senili, quae, propter quotidie decrescentem vim vitalem, quam maxime disponit ad partium musculosarum resolutiones; aQ- probabile est, malum a paralysi oriri, si praegressi sunt morbi, qui etiam in aliis partibus talem conditionem relinquunt; 3 praegressae eVacuationes majores, sive nimia copia sanguis sit detractus, sive alii humores copiosius, quam par est, essiuxerint, quorum autem omnium nimia seminis jactura plurimum facit ad hanc affectionem; ψ' signum paralysis est descensus facilior solidorum quam fluidorum.
79쪽
Si autem sentitur locus, quotisque preVeniunt, Ubi ille remanent alimenta, absque rejectione, tunc conjec sturam Sacci in oesophago formati facere licebit. Ab oesophagi ipsius Induratione malum oriri credimus, vel a Tumoribus in eo formatis illud eXcitari, si I*- tales praegressae sunt causae, quae hosce generare possitnt, V. g. arrosiones tunicae internae, inflammationes, abscessus & aliae, de quibus antea vidimus. Si adsit aetas senilis cum universali solidorum Rigiditate, praecipue si malum incidat in subjecta, quae dedita sunt vel antea fuerunt ab usui potuum spirituosorum,
acriorum aromaticorum, cum forti tabaci fumigatione, vel
etiam in hominibus, qui potus aquosos & cibos fervide deglutire amant. 3' Denique , si instrumento exploratorio firma opponitur resistentia.
Induratas glandulas denotant in nostro morbo. IQ, Tempe- peramentum laXum pituitosum frigidum. 2φ- Atrophia, quam etiam aliarum glandularum, praesertim conglobatarum, comitantnr tumores. 3' Morbi Catharrhales frequenter praegressi,
quorum recidivae minima de causa concipiuntur in dispositis,& sic facilis occasio humoribus stagnandi in suis glandulis inde nascitur. 4' Sedes mali: quae esst vel in collo ad laryngem, vel in thorace ad divisionem asperae arteriae in Bronchia, Vel ad locum illum, ubi Thymus in junioribus conspicitur, vel etiam ad superius ventriculi orificium; quale specimen olim in Physiolo-
80쪽
gico Museo Cl. Praecediosis V AN DOLVEREN servabathur: quo& reduci potest ille tumor glandulosus, in nostra Observatione I. Cap. VII. memorandus, quem exhibet Figura III. adneXae Tabulae 6 x. 30- Resistentiam hoc in casu non tantam offendit instrumentum, quod ad eXplorationem immittitur, quam Ubi oesophagus ipse induratus est: sed hoc quasi monticulum superscandit, & ultra obstaculum protrusum facile penetrat Uersus inferiora, hinc etiam , quando malum nondum ad maXimum gradum progressum est , percipitur sensus quassi laterali ter juxta oesopho gi parietem descenderent alimenta. Probabilitatem maximam, oesophagum ab adjacentibus glandulis comprimi, petimus ex eo, quod Cacochymia hasce obstructiones etiam in aliis, quae Visui sese praebent, partibus producens, in corpore praesens sit, qualis est strumosa, rhachitica, cancrosa, similis ve. Alia mala adjacentium partium V, g. Adriae anetlrysmata, Pulmonum vitia, morbi Hepatis, Diaphragmatis aliorumque organorum Varii, ex propriis sibi signis debent cognosci, quae, dum in omnibus Practicorum ere Systematibus enumerantur, nostra repetione non indigent. Quando malum valde complicatum est, signa solent esse adeo confusa, ut ex hisce nihil certi Medico concludere liceat :& plerumque quidem res sese ita habet, saltem in pluribus Agrotantibus, quos hoc morbo laborantes Vidi, nunqUam Cer