Dissertatio medica inauguralis, de colica : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae faculta

발행: 1786년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DE COLICA.

caeca, una cum intestinulo suo, sive processu vermiformi, in regionem iliacam dextram porrecta ossi iteo incumbit. Colon ipsum sum renem dextrum continuo ductu adscendens hepati subjicitur ; hinc transversiim sub ventriculo ad hypochondrium sinistrum sese confert, lieni appropinquatur, et in recessu sub ipsis costis mnistris profundo in se varie contorquetur; descendit iterum roni sinistro incumbens, et in regionem iliacam sinistram deorsum prolabitur, ubi fleXu majori facto in intestinum rectum desinit. Hoc autem, ad vertebram lumborum ultimam exortum, deorsum nonnihil et antrorsum vergit, atque in cute tandem orificio proprio terminatur '.

Hic est, qui in plerisque cadaveribus observatur, intestinorum situs : Neque enim in abdomine laXa Volvuntur, prout mutato corporis stitu fors ferat; sed ipsis. abdominis parietibus, visceribus aliis, et inter se, mediante peritonaeo, firmiter adnectuntur; quippe varias productiones et duplicaturas nobilis haecce membrana profert, quae intestinorum stabilitatem cum mobilitate

servant.

Halter. prim. lin. physiol. Leber. praelect. anato Morgagnii adversar.

12쪽

servant. Interdum vero situs aliquantulum mutatur ; ligamenta enim a peritonaeo ducta vel numero et figura varient, vel laXata remittantur, vel facies eorum adnatae cohaereant. Hanc degenerem fabricam sectio cadaverum abunde eX-hibet, praesertim in colo, quod interdum, intestinis tenuibus detrusis, umbilico ipsi adcumbit ; interdum supra jecur, ventriculum, ac lienem decurrit; imo cartilaginibus costarum spuriarum ac mucronata cartilagine tectum aliarum potius morbos refert quam suos '.

Situ itaque jam breviter enarrato, nolo enim oratione longa lectorem delassare,) annon adfirmare licet, a loco, cui dolor aegro inesse videtur, incerta admodum de sede morbi ferri posse judicia i Hanc sane sententiam confirmavit hominum it eo, ut visum erat, denatorum sectio anatomica: In his enim Willisius, De Uaen, et alii probatae fidei autores, morbi causam in colo latentem animadverterunt. Imo, ut praeclara Morgagnii verba adjungam, qui plura inciderunt aut inspexerunt cadavera, hi saltem, cum alii minime dubitant, ipsi dubitare didicerunt. Porro signa, quae Colicam et Ileum faciunt, eadem

13쪽

DE COLICA.

'dem sunt; nisi quod in illa leviora sint, in hoc

autem, ingraVescente morbo, cuncta exacerbentur, vel etiam nova quaedam, pro morbi duratione, superveniant. Denique, eaedem sunt in utroque morbo medendi viae. Non possum igitur quin sub eodem capite Colicam Ileumque complectar; scilicet hoc docent Causae mali, hoc confirmat Anatomia, hoc suadent Signa morbi praesentis, hoc jubet Methodus medendi felicissime instituta.

DEFINITIO.

Ut vero clarius innotescat quid id sit de quo disseratur, a definitione exordiar. Colica autem dicitur, quandocunque adsint Dolor abdominis, praecipue circa umbilicum torquens nausea; vomitus ; alvus adstricta.

SIGNORUM

14쪽

3 DE COLICA.s IGNORUM ENARRATIO, SIVE ΜΟRBI HISTORIA.

ΡRIΜO quidem abdomini toti quasi ponderis sensus inest, quem dolor obtusus vel simul comitatur, vel cito excipit. Hic autem alicui parti vix jam referendus est, sed aegrum tantummodo graVat, cum magna saepe desidendi cupiditate, conatu tamen omni irrito. Paulatim dolor exaugetur; interdum gravissimus cruciatus per totum abdomen, praecipue circa dorsum, Versatur; juxta renes etiam, itemque supra infraque umbilicum divagatur, ventris modo deX-tram modo sinistram partes occupans, ' varius omnino et instabilis ; interdum etiam flatus quodam veluti rugitu intus obmurmurant, arcte

tamen conclusi neque Ore neque RiVO erumpunt.

Est autem ubi dolor in uno loco ita stabilis haeret, ut terebello quasi pertundi videatur; unde dolor appellatur terebrans. Saepe vero aeger de intestini partis cujusdam dolore queritur, ac si arcte filo circumducto constricta esset, vel pondere graviori superimposito premeretur.

Musculi

15쪽

Musculi abdominales spasmo plerumque convelluntur ; at, licet varias partes adficiar, praecipue tamen circa umbilicum cum ejusdem retractione torquet. Musculorum portioneS CArneae in cumulos duros, subrotundos, Circumscriptos, durante spasmo, colliguntur ; et valide adeo revelluntur hypochoodria, ut costarum notharum cartilagines integumenta sua protendant.

- De consensu ventriculi cum variis, imo fere Onmibus, corporis partibus multum disceptarunt autores; cum intestinis autem, quae eadem structura gaudent, et IiX nisi ejusdem canalis continuatio sunt, uti in ranis et aliis quibusdam animalibus videre esst,) hic consensus imprimia obtinet. Fere semper igitur, ingruente morbo, anxietas praecordioriam, Cum eructatione, cardi- algia, nausea, et stomachi vellicatione, praesto est. Sumpto autem, ex materia vel solida veI uida confecto, cibo multum exaugetur, et statim sere post deglutitionem vomitus fit, ut Ut

obnitatur et comprimere conetur aeger. In - . quietudo tamen, nauseae semper comes, uota, Ut saepius accidit, evacuato stomacho sublevatur

sed perstante morbo ingravescit.

16쪽

In hoc morbi stadio, tactum digiti ventrem prementi S aeger perferre potest, et exinde levamen aliquod interdum suboriri putat; alias

autem, praecipue quando Vires majores morbus adquisiverit, aucta ventris sensilitate torquetur, tactumque refugit: compressa autem regione umbilicati, crudelissimi inde nascuntur cruciatus. Jam vero, dolore ventris et spasmo mus culos ejus ConVellente auctis, er ectus stare nescit; at, si pedibus insistere velit, antrorsum flectitur; hune tamen corporis situm aegre ferens, supinus jacere gestit, capite in pulvinar

eleVato, ac genu bus ventrem versus sublatis. Pulsus, ineunte morbo, parum mutatur ; interdum aliquanto frequentior, perraro sit validior ; arteria Vero parva ac compressa motu inaequali persaepe micat. Respirandi dissicultas adest, aucto scilicet abdominis sub inspiratione plena dolore, et motu facili diaphragmatis impedito ; invalescit etiam, prout in abdomine dolores fiunt vehementiores. Spiritus frequenter male olet. Os et lingua prae siti arescunt, vel humore glutinoso obducuntur; hic quoque dentium collo inhaeret, etiamsi coronae illorum persaepe laeves admodum et vitreae quasi conspiciantur. Post vomitionem pluries iteratam, subamarus quidam

17쪽

DE COLICA.

et molestus in ore sapor percipitur, atqu2 materia flava aut porracea inter vomendum copiose ejicitur. Symplomata gravissima jam memorata interdum remittuntur; sed paullum temporis tantummodo levamen perstat, dolore iterum auctis viribus redeunte. Quid mirum igitur si noctes diesque aeger insomnis agati Vigiliis autem diutius productis, anxietate perpetua, et inopia cibi, corpus admodum debilitatur ; quin insignis animi dejectio est eum

moerore et suspirio. Malae pallescunt et extenuantur ; oculi fiunt concavi, et circulo livido circumdantur: imo totius fere corporis cutis arida colore plumbeo, vel interdum subluteo, icterode, tincta videtur. Urina fere semper parca eii, et frequenter ad eam excernendam aeger incitatur : EX creta rubet, et inter ming2ndum acredine sua urethram urit. Pulsus fiunt frequentiores ; omnis cibi appetentia perit; et, fracto penitus robore, aeger vix sese sustinendo est, vel membra movere valet; oculis VCro semiclausis supinus jacet, nisi quando ad saeviora mala eXcitetur. Abdomen equidem minus spasLmis convellitur, magis tamen intumescit, plerumque a tactu vel levissimo abhorrens. Singultus

18쪽

ra DE COLICA.

gultus adest. Subinde vomitus, praecipue post alimentum quodvis assumptum, intentatur, et, proh dolori faeces ipsae Ore CVomuntur.

Pulsus jam frequentissimi, exiles, interdum parvitate vix percipiendi; subsultant tendines ;sudores largi, gelidi, frontem, collum, tot Umque demum corpus, perfundunt. Aliquando, periculi jam instantis praesaga, delirium mite

et frequens animi deliquium superveniunt. De Dique, Vel cruciatus, Convulsione consecuta, intenduntur, vel dolor subito evanescit; alvus funditur ; eXtrema frigent; ungues curvi livescunt; digiti contrahuntur ; aures et labia frigent; eXACUUntUr nares; tempora collabuntur; et morῖ tandem obrepit, miseriarum optata finis. Ita fere ut plurimum morbus progreditur, quando nulla cunque medicamenta propinatafint, Vel, quod eod rudit, quando docta plua Vn eat. arte malum, et omnia, licet praestantiis- ma, medicamenta frustra in usum trahantur. Nihil ad levamen aegri facit, nisi quod motum intestinorum idoneum excitando adeo inserviat, ut deorsum eXpellatur materia alimentorum ef-roeta. Quandocunque vel sponte vel coacta moveatur alvus, faeces copiolae in globulos subrotundos, faecum instar ovillarum, fictae dejiciuntura

19쪽

tur, parte earum liquidissima vasis bibulis re sorpta,) vel liquidae prodeunt, multo simul emissis flatu. Ventris dolores ac spasmi continuo mitescunt; nautea et vomitus sublevantur ; pulsus fit plenior, blandusque coepit profundi sudor. 2Eger, vigiliis jamdiu defatigatus, iterum somno se totum tradit; novas sumit inde vires; et iis methodis, cuae aegrotanti profuerant, diutius aliquantulum insistendo, ad sanitatem pristinam

vix non restituitur, et fit ad omnia vitae munia alacris atque Veget US. Morbus plerumque mitior intra paucos dies terminatur ; gravior interdum ad dies usque viginti producitur, vix ulla interposita remissione.

JANTUM ad veram pathologiam faciat

cadaverum inspectio, eorum praecipue, quorum morbi, dum viverent, attente considerati fuerant, quisque in re medica vel minimum versatus ΠΟ-xit: IIic igitur haud absonum erit notare, quaenam

20쪽

14 DE COLICA.

nam exta rimantibus obvenerint. Anatomici vero non unum, sed omnia intestina, in hoc morbo depravari posse docent; et mutationes, quas invenerint, adeo sunt insignes, ut pares aliquis haud facile vel ingenio fingat. Intestina diametro suo praecipue aucta videre Contigit; attamen mole adeo inaequali distenta, ut in aliis, duabus puta, partibus omnis intestini cavitas fere prorsum deleretur; partis autem interpositi intumescentia, a faecibus flatuque collectis, humerum vel femur ipsum amplitudine exaequaret. Interdum una tantum visa est

angustia, quasi arcte circumducta filo; paullo superius autem intestini portio, in immensam molem dilatata, stomachum ipsum vel intestina alia comprimebat. Nonnunquam in tortuosa volumina intestina convoluta sunt, singulis gyris faecibus oppletis ; anguli autem, qui exinde fiunt frequentiores, prorsus vacui contractique se distendi vetant; hujusmodi flexus duodecim in demortui cujusdam colo vidit De Haen . In cadaveribus hominum hoc morbo denatorum, partis unius intestini in aliam subingressum medici subinde observarunt. In iis autem, qui

' Rat. Med. Vol. I. p. 87. Vol. III. P 37S,

SEARCH

MENU NAVIGATION