Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

hora usus medicinae in schedula adiecta notatae '), ad guttas pro do si viginti. Continuandam suaserim non solum, donec aliquod persentiatur lenimen, sed ad pleniorem usque dolorum, stimuli molesti flatulentiaeque cessatio nem; et tunc quidem rariores sensim doses dari possent, multiplicando denuo, si symptomata

rursum urgere viderentur. Noui senem iam octogenarium, qui, ex calculo vesicae, similia omnia patitur, vel potius passus antehac est, donec eodem remedio familiariter uti, ante hoc sexennium coepit, idem, quoties dolores ingruunt, fausto cum successu repetens. Si aluus sub eiusdem usu tardior iusto sit, vel omisso per diem unum sponte soluetur, vel lassi sulsu ris aut blando enemati facile cedet. Deus consilia successu beeti Uale et feliciter omnia age. Dab. Hannouerae. d. a. Sept. An. 49.

Epi solo fecunda. Vir illustris cet.

De valetudine senatoris illius, quem nUpere praesens inuisere haud dedignatus suisti, ut, I 4 qUO-

152쪽

qilotiescunque opus esset, certiorem Te redderem, ipse iussisti, et, crede mihi, nihil vn. quam accidere mihi potuit gratius, quam quod

ex commercio cum medico tanti nominis proscere mihi liceat. Est vero idem adhuc morbi status, quem ipse obseruasti, neque ulla adsunt mutata symptomata. Sedulo quidem adhibuit aegrotus praescripto ordine puluerem ex lacte sulph. et elaeoss. Mentc. compositum, iuncto usu aquarum Selteranarum, sed absque ullo levamine. Neque id esscere valuit puluis, ta glori licet dosi sumtus, ut aluus inde reddere. tur magis libera, sed potius sub eiusdem usu segnior solito esse coepit, ita, ut aliquoties eamen emate aut suppositorio excitare necesse fuerit. Itaque contrarium fere in hoc aegroto praestant medicamina essectum; quemadmodum durante usu liqv. anod. H. c. ess anod. remixti

aluum non tardiorem, ut alias fieri solet, sed per vices fluidiorem exstitisse obseruaui. Quatuordecim abhinc diebus VS. in pede, in qu multum confidere videbatur aeger, celebrata fuit; quam dissuadere nolui, cum consuetas sanguinis missiones bis forte per annum instituen

das, Tu, Vir illustris, haud dissuaseris, neque

etiam

153쪽

etiam ullus hoc tempore praeternaturalis calor in aegroto obseruatus fuerit. Sanguinis misi qui impetu sat valido ex vena pertusa prosiliit, quantitas aequauit septem circiter uncias, et lieet cruor subnigricantem offerret COIorem serum tamen non adeo astatu naturali, sicut superiori vere, deflectere videbatur. Seltera. nis aquis utens aeger obseruauit pedum tumorem, qui postea iterum decreuit: ceterum vires iam morbi molestiarumque ferocia magis magisque attritas se sentire adfirmat. Haec sunt, quae ignorare Te noluit idem, axactissimum Tuum iudicium pariter ac consilium expetens. Vale, Vir illustris, atque lavori Tuo sempiterno commendatum habe

Nominis Tui illustr.

Suerim. d. 28. Oct. 17 9- cultorem indefessum

H. L. B.

154쪽

Responsum.

Gratissima mihi est amicitia medici doctissimi

politissimique, eam que gratus perpetuo Colam Doleo impense frustraneos in senatore valetudinario artis nostrae conatus esse, et Vereor, ne sensim cachecticus contabescat. Liceat mihi proponere usum copiosum nitri, remedii aluinas urinariasque vias sine agitatione ulla aperire, spasmos etiam dolorificos mulcere apti. Sed dosin ad integram Unciam aquae cerasorum vel alius destillatae Unciis sex vel pluribus solutam , quouis mane tribus vicibus, quadrantis sorte horae interuallo, quemadmodum acidulas vel lactis serum potare ex usu est, suaserim, per dies XIV. vel plures pro ἐυφορια. Vale. cet. Dab. Hannov. d. q. NOV. I 749.

ADDENDA.

Exhibita fuit aegroto, ex consilio WERLΗΟFII, solutio nitri. Quum Vero adauctos inde urinae stimulos dolorificos crederet, noluit ulla am

plius

155쪽

plius medicamenta, nisi emulsiones lenientes sumere, neque ita multo post obiit.

. . . . . . . . m

cisus similis

eum suspicione calculi.

Vir illustriS etc. En, quam pace Tua exhibeo historiam morbi,

ei fere similis, cuius occasione primum Tibi innotuisse gaudeo. Vir generosus de U. militari quondam munere functus, sexagenario maior, habitus corporis strictioris , temperamenti ad sanguineo - choleri cum prope ad cedentis, nulli haemorrhagiarum generi nec aliiS morbis gravioribus obnoxius, vix unquam aegrotare se meminit, nisi quod haemorrhoidibus Coecis, olim saepius infestis, et subinde scorbutica purpura, semel etiam calculi renalis incommodis, post eius tamen eae cretionem repetitumque saepius salis Anglic. usum penitus conquiescentibus, fuerit vexatus. Iam vero aliquamdiu urinae excretio varias attulit molestias, perpetuum ad mingendum stimulum, qui singulis sere horis vel adhuc frequentius urinam reddere cogit

156쪽

sensum ardoris in urethra, immo et intestino recto molestum, incontinentiam urinae durante somno interdum contingentem. Urina missa,

lactis sero similis, deponit sedimentum crassum,

mucosum: adpetitus languet: aluus minus respondet ossicio, nec somnus pro consuetudine reficit. Varii in consilium vocati medici, quorum ultimus, quantum constat, alae Met. lam gus suit dispensator, varia, nescio quae, tentarunt remedia, at effectu omnino irrito. Superiori mense et meae tenuitatis consitum fuit requisitum. Suspicatus non absque ratione, calculum forte subesse vesicae, licet aegro, tus ponderis in perinaeo sensum, post urinae missionem exacerbatum, aut in glande penis titillationem molestam percipere, vel unquam urinam arenosam sabulumque sese excreuisse negaret, proposui catheteris applicationem.

Cuius tamen vis cum non admitteretur, praetereaque symptomata modo dicta, etiam absente calculo, ab aliis caussis, haemorrhoidibusque per vescam mucosis sustineri queant, talem eligendam putaui methodum, quae et praesenteealculo minus obesse, sed potius allevamentum quoddam dare possit. Suasi itaque, i insus

157쪽

sus thei forme ex rad. cichor. glycirxh. lib. Veron. melis . sumin. millesel. cet. quouis mane bibendum; ic elixir. vis c. bais. Hos . c. eiuS-dem liqv. anod. 3 pulueres nitro so- absorbentes cum emulsione ex amygd. sem. papav. alb. stri de alth. F. cet. parata; 4 lac. sulph. ad aluum, ubi Opus Videretur, aperiendam; s pro potu ordinario decoib. rad. chin. et fassaparili. 6o usum en ematum pro re nata repetendum. abstinentiam ab acidis, acribus, excalfacientibus. 8) VSnem, cui valde adsuetus est aeger, circa aequinoctia eo minus negligendam, quum pulsum deprehenderem perquam magnum ac sortem. Interiecto octo circiter dierum interuallo per litteras certior factus, molestias huius medicationis ope egregie mitigatas esse, licet adhuc et veiperi missionem comitarentur dolores tam urethrae, quam intestini recti, acerbiores, continuandum suasi usum remediorum, paucis tantum mutatum, substituto in locum insus theiform. decocto ad calc. For. c. Syr. de alth. F. additisque pulveribus aliquot temperantibus cum pil. de cynogi. remixtis, urgente necessitate interponendis. Neque hac methodo destiti, quum XIII. circites

158쪽

diebus elapsis statum aegroti valde tolerabilem

esse audirem, Ob nocturnam tamen urinae incontinentiam epithemata ex herb. roborantibus neruinis, vino rubro coctis, ad regionem

pubis et perinaei applicanda, simul commendans. Ante Octiduum vero, vena in pede secata, postero die ex improuiso inuasit aegrotum paro xysmus febrilis haud leuis, in seram

usque noctem, protentus. Arcessitus insequente die, praeter pulsum more solito magnum ac plenum, nil amplius febrilis, sed potius, aegroto reserente, symptomata spastica paullo remissiora urinamque ad naturalem colorem propius ad cedentem, cum sedimento tamen albo mucido obseruaui. Eiusdem quidem tenoris adhuc statum esse aegrotantis, a febrilibus quidem insultibus immunis, verum de insigni adpetitus viriumque languore, aluo segniori, nec lacti amplius sulph. nec enematibus rite obtemperante, pathematibus etiam colicis leuioribus vesperi nonnunquam infestantibus conquerentis, heri per litteras certior factus, non dubitaui, ipsi mittere extr. COrt. Per. inspir. sal. dulc. solutum. Dudum iam suasi usum aquarum Sellerari. quam primum hic locorum

159쪽

haberi possent, tentandum, nec abnuit consilium aegrotus, Tuum tamen simul iudicium, Vir illustris expetens. Vale nec Vnquam fauore Tuo excidere patere

Nominis Tui illustr.

Sueri nid. I 2. Apr. I7S . cultorem deuinctissimum

H. L. N.

Responsum.

EXCELLENTISS. BECKERO

S. P. D. CVLTOR OBSED VANTISS. WERLHOFF.

Generoso viro U. idem, quod Tu consuluisti, remedium inter legendum litteras Tuas, lana destinabam, quum id ipsum a Te praescriptum reperi. Extractum puto Cori. Peruv. in spir. sal. dulci solutum, quod et ad renes et ad vesicam roborandam, liberioremque urinae secretionem et excretionem promouendam, quae cunque subsit utrimque caussa, facit, et acrimoniae illi haemorrhoidali et scorbuticae conducit, quae ad urinae vias diuertit, calculo forsan

sociata, ibique stimulos imprimit, adpetitum

160쪽

quoque languentem et Vires instaurare aptum. De febre ipsa non dico, quae indicationibus cumulum addit. Dederim eius remedii quater interdiu guttas LX; continuauerim per octiduum, vel ultra Pro ευφορία, repetierim idem alternis hebdomadibus ad tertiam usque quartamue vicem; Vere adolescente Selteranas aquas suaserim. Continuari interim cum huctu posset decoc . Foresti, emulsio papauerina, lac sulsuris, ubi eo opus, et diaeta abs Te praescripta, epithemata item roborantia, quae inter spirit. vin. rectificatiss. camphoratus egregie se gerere solet, calefactus in patina supra Carbones, et cum panno laneo inibi madefacto applicatus. Aluum, sub extracti Cort. vla, liberiorem fore spero, vel saltem lacti sulf auscultaturam. Sin secus, interponi tuto potest Uncia salis Rupellensis Seignetiae. Vale, et

feliciter omnia age, et viro generoso me gratum muneris caussa profitere. Dab. Hannov. d. I9. Apr. 17 4

SEARCH

MENU NAVIGATION