Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

N0m Vero, qua ratione, conspectis sorte praecipitiis, aliisque occasionibus, ubi visus solummodo turbari videtur, oboriuntur vertigi, nes, eadem et hane omnino, curru vectis familiarem, nasci credamus 3 Negari sane nequit, visu na in omni fere vertigine plus minus affectum esse : quod et hic quodammodo obtinet. Nemo enim sacile, utut firmum habeat

corpus, Volitantium rotarum orbeS, et retro

quasi fugiens solum diu spes libit, quin vertigine et nausea Corripiatur: unde Consultum

est, in obiecta remotissima, quippe non moueri visa, dirigere oculos. Recte quoque CL scuHAΜΜER eb inter caussaS Vomituum retulit Contusionem oculorum, Cuius rei exemplum nuperrime vidi: quin et exigua horum presione praesentem nauseam maximopere incitari expertus sum. Quamuis itaque repugnare nolim sententiae, quae Μ. BOERHAVII patrocinio gaudere videtur; nimirum, a visus perturbatione in primis vectorum oriri vertiginem; tamen limitandam esse, neque ad visum omnia referenda, arbitror. Cuius sane mutationes

una cum vertigine productae, saepius pro partu C a illius.

e Ars medendi uniuers. P. II. P. 1 3.

52쪽

illius, quam essiciente cauisa, haberi debent Nec desunt exempla coecorum, quibus vertigo non pepercit: et a nauigatione COecos quoque, videntium more, assici, ipse notauit no ΕΗ-HAVIus l. c. . Etenim, si quid fas est in tanta rerum obscuritate coniicere, non partem Cerebri, sed totum occupat vertigo, nascitura, Cum illud ita mutatur, siue hoc ex mentis quapiam affectione, siue aliunde contingat) ut ne 2 periectas perceptiones animo ministrare, neque

omnino eius nutibus eXacte obtemperare queat. Sic vero mutuum mentis ac cerebri commercium, nunquam non aequabili quadam ratione sustinendum, vacillare quasi, et quodammodo impediri, saltem in grauiori vertigine, palam est; quae toties in lipo thymiam, vel et apo-plexiam abit. Sed variis modis ita mutari poterit cerebrum. Ipsi enim innatae vires, quarum ministerio mens utitur, dum sentit vεl 1mperat, qUaeque neruis neruorumque functionibus praesunt, nut C proprTim domicilium seditiose vexant, nunc grauiori obstaculo nimisue continuato tumultu impeditae, agere fere desinunt; vel etiam, ingenti ipsarum consumptione facta , remissius agunt et valde inaequaliter distri-

53쪽

distribuuntur. Quibus examinatiS, Comparatisque inter se caussis, quas vertiginem excitarct nouimus, saepe licet ancipiti quasi ense instruitis, ad triplex genus haud temere omnis videtur reuocari posse. Alia enim oritur ex qualicunque compressone cerebri; succussit, laesionibus externis, immodica exercitatione, somno nimio, spasmis abdominalibus, cunc his denique, quae humores ad caput urgent. Alia subtilem quandam irritationem vel et hebetatio nem cerebri sequitur, naturam eius turbantem; affectiones puta visus, auditus, olfactus, ventriculi, intestinorum; narcotica extus vel intus

applicata, et id genus plura. Tertii deniquo generis est, quam pati solent, qui vires vitales nimio humorum di1pendio, vigiliis, strenuis cogitationibus, moerore, Cet. exhaustas habent. Iam vero, quae curru vectiS superuenit, utriusque prioris generis esse, e sequentibus patebit. Multum refert vecturae ac vectionis ratio. Si enim pilento, loris bene pensili, uteris, licet membris dorsoque tuo sic pulcre parcas, multo tamen Citius vertigo, nausea vomitusque tibi nascentur, quam quidem in plaustro minus commodo. Citius itidem sequuntur tardam

54쪽

vectionem, quam properatam; in arenis, quam in solo duro plano que factam. Saepe ego, nausea et morae fastidio fere consectus, ad tempus respiraui, cum viis, lapidibus bene stratis, v herer alacrius. Sed ne subita unquam fieret

mutatio motus succutientis in titubantem, velocis in languidum: tunc enim vomitus semper proxime instabat, vix etiam Continendus, si adductis habenis equorum cursus ex impr viso cohiberetur. Id sorte non opus est monere, vehementiores succussus, corpus hine inde iactantes, oscere plurimum. Haec quidem experientia docuit: ipsa vero eorum ratio, intime illa quidem inter secreta naturae animalis recondita, dissicillime admittit explicatio. Dem. Lectores itaque libenter mihi igno1cituros esse, confido, si intacta sere relinquam, quibus extricandis vel summorum hominum ingenia nequaquam susciant. Neque ita tamen omnis haec quaestio abiicienda est, ut, quae ad illustrandam illam faciant, plane praetermittamus. Quae enim vertiginem ceteraS-que venis molestias pariunt, sat probabili coniectura assequi 'possumus: quamuis, quomodo Pariant, quoue nexu cum suis effectis caussae

illae

55쪽

illae cohaereant, id non datum sit, penitus perspicere. In quarum enumeratione primum sibi locum poscit succussus cerebri. Uno enim vehe. mentiori scimus ipsam adeo vitam extemplo deleri posse. Quando autem exitio asserendo impar est, illico tamen grauissimam vertiginem vomitusque ingentes excitat. Nihil itaque repugnat, leues quidem, at saepissime repetitas, concussiones cerebri paullatim simile quid eff-Cere. Quoniam enim, fibrillis corobri ad oscit

lationes nimias atque in conuenientes adactis, spiritus animales ab una directione in aliam subinde aliamque declinare coguntur: necesse est, iustum inde motuum sensuumque tenorem interrumpi, deincepS Vero, consentiente ventriculo nauseam produci et vomitum. Ita nempe, qui eum perili. HALLEno sentientes sub dum quoddam subtile statuunt, cuius ministerio omnes et sensus et motus perficiantur.

. Quam sententiam qui respuunt, solidae vero medullae nexu eae spartam illam tribuundi; aliam hi quidem, at parum diuersam, explicandi rationem proponent. In eo enim conuenians, οPortet, esse quendam cerebro mutationum

56쪽

subeundarum modum et ordinem, quem, saluo naturae animalis statu, excedere nequeat: porro autem vero simile esse, iteratis o succussibus motum quendam tremulum in eo excitari,

functiones animales iacile turbantem, quin grauioribus adeo stuporem. Sanguis quoque in vasis cerebri facile praeter iustum modum

accumulabitur

Alia haud leuioris momenti causa videtur Centriculi agitatio. Ille quidem et fibris musculosis et surculis neruorum ditissimus est, quo fit, ut eximia irritabilitate et sensilitate gaudeat,

et cum omnibus sere corporis partibus conspirationem alat, cum cerebro maximam. Iactato autem corpore non sua tantum et incumbentis omenti mole vexatur, sed quia parietes habet, cauo intermedio separatos, horum mutua frictione multum sane irritari debet. Po xo, sanguinis quoque riuulis undique irrigatur, quibus ipsa agitatione tumentibus, transituque humorum accelerato quod fieri ingratus quidam. caloris sensus in praecordiis test, tur) irritabilitas et sensilitas ventriculi augeri

solet, quemadmodum in inflammato manifestius obseruatur. Mirum itaque non est, con

57쪽

tinuatis succussibus eum, praua forte irritabili. tate hypochondriaca insuper laborantem, quinet apriori saburra onustum ad nauseam vomitusque lacessi. In quo rerum statu talis serentiscitur ipsi imbecillitas, qualem, hystericis sa- miliarem ex sYDEN HAΜo notauit Cl. WAYTae s); tantam eius fieri interdum imbecillitatem docens, ut vel subita in lecto conuersione, vel etiam erectione vires statim sussam inentur, et vertigo, immo vomendi procliuitas accedant. Sane dum vehimur, quaevis colli inflexio incipientem nauseam magnopere auget. Tunc enim, tantillum retardato sanguine vertigo crescit, etiamsi huius culpa in ventriculo potisti naum resideat. Vomitu rei et a colluvie pax saepe plurium horarum illi redit: quo non valde impuro, minus quoque infestant turbae; ut vel diutius reprimi se patiatur vomitus, Vel longiora saltem interualla concedat. plerum-

inclination to vomit.

58쪽

42que autem longiori nausea bilis corrumpitur, nouum stimulum paratura ventriculo. Toto. die olim obstinate vomitum compescueram, sed frustra. Vesperi enim, diuersorium iamiam ingressus, grata demum itineris molestias quiete compensaturus, magnis conatibus nihil enim erat in ventriculo prasinam bilem euomui. Quali adhuc residua, mare vectis, postquam e naui in terram se receperunt, grauis vertigo persistere solet, quam dato emetico una cum bile deprauata mox expellere praecipiunt

tantae licet auctoritatis consilio ego vix auscultarem. Ventriculo enim, multis iam labefactato laboribus, parcendum, neque opus esse videtur vomitoria medicina, quae Certe nervorum tumultus sedare nequit Bilis autem vel sponte euacuabitur; quod ut melius succedat, haustus tepidae iuvabit, vel nimis profunde haerens non sine grauiori periculo sic urgeri poteri

Praeter succussus illos, cerebrum vehementia sua quodammodo laedentes aliud est motuum genus, quod quamuis haud fere incertius agat, mitius tamen agere, ipsamque

59쪽

subtiliorem cerebri naturam assicere videtur. Sola enim titulatione et blanda quidem, minimeque impetuosa, nata prius Vertigine, nausea et vomitio producuntur, quas igitur ut eubternus, non satis est, vacare succussibus. Ue tigini autem producendae leuissimos quosdam motus intordum susscere, et aliunde constat. Multoties ego, cum in ponte versatili, ab ingressu paullulum tremente, versarer, ne quidem moueri me sentiens, ita tamen vertigine correptus sum, pedibus ut vix insisterem. Similis est illa Μ. BOEDA A vir obseruatio: Si homo , si mo loco sedeat, inquit, et toneutitur inopinato basis, cui in det, mox, licet 'mus si,

vertigine laborabit. suum ante aliquot annos terrae motus feret , colloquebar cum aliis in bibliotheca publica, et omnes eramus vertiginois, nemo tamen suspicabatur de terrae motu, nemo quidquam metuebat. g Ex Aretaeo idem: gestationem vel vestionem per tortuosos et labyrintheos viarum sexus inter caussas vertiginis numerandam, epilepticos ergo per eiusmodi loca non ducendos esse. h M l. e. Pag. 83.

h ibid. 486, Alia

60쪽

Alia mitto; pauca dicturus de iis, quae nervos opticos assiciendo vertiginem creare solent. Nimirum, quae curru vectis molesta accidunt, quoniam maturius illa generantur apertis o Culis , quam clausas, ex parte saltem ad usus perturbationem referri debent. At, quotidiana obseruatione constat, tum robustiS nonnunquam,

tum vero in primis his, qui peculiari quadam

neruorum mobilitate laborant, solo certarum rerum intuitu facillime excitari vertiginem. Videat, qui non credit. Adspiciat enim corpora, rapide in orbem circumacta; vel niuem, densa cohorte in aere oberrantem; vel pertransennam angustiorem obiectum quoddam capite hinc inde verso contempletur; vel intentis oculis lustret planum album, plurimis lineis nigris interstinctum; vel ambulando scripturam legat, pusillis litteris expressam, vel luce valde tremula illuminatam; vel denique oculorum aciem in discernenda obiecta dirigat, iusto

propius admota. Diu enim eiusmodi experimenta continuare non poterit, quin vertigine capiatur. Quam in genere celerrima qualibet Iucis et umbrarum commutatione essici, constat; siue obiecta moueantur, siue homo. Iam

SEARCH

MENU NAVIGATION