Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

291쪽

nI. Inflammatio musculorum ossis hyoidis& laryngis. IV. Inflammatio phar Ingis. Synanche Τralliani. V. Di ammatio tonsillarum , UVni vel penduli. VI. Insammatio harum partium composita.

Ut in omni parte inflammata tumor , calor, atque dolor oriuntur, ita quoque in inflammata membrana asperiae arteriae, communes hi inflammationis essed iis oriuntur: Attumor ille internus oeul is non conspici inr. Dolor acutus quidem ab aegris percipitur, sed non adeo distincte locum dolon tem indicare possunt, cum tape inflammatio per notabilem longitudinem internae membranae asperae arteriae diffundatur. Ρrareipua er. go signa talis anginas habentur ex functionibus I.sis ipsius partis assectae. Sunt autem signa anginae trachealis:

x. Febris acuta continua. Commune Omnibus anginae inflammatoriae speciebus fgnnm.

292쪽

ras arteriae praecipuus usus est, ut aerem in-

spiratum & egi piratum transmittat libere, tam ad respirationem peragendam , quam ad formandiim vocem. Ubi ergo inflammatorio tumore hic nato angustatur asperae arteriae cavum , nec libere, ut solebat in sanitate, ingredi potest aer in pulmonem, neque commode inde exire. Hinc vox acutior redditur, & cum sibilo aer ex pulmone expulsus per angusta haee loca transis. Cum autem inflammata haec membrana siccior reddatur . vox clangosa Vox enim aresectis faucibus non transit per mollia & humida loca, ut in sanis fit, sed resonat, ac si per tubam metallicam siccam, & glabram expelleretur. Verbis non adeo bene deseribi potest, qualis illa vox sit, sed qui semel illam in aegris audiverit, facillime distinguet.

3. Inspisatio acute dolens. Respiratio parva , frequens , erecta, cum summo mρα mine. uia in inspiratione, dilatato pecto. re, aer in pulmonem ingrediens ejus vesiculas inflat, simulque asperam arteriam, ejusque ramos elongat, distrahitiir inflammata haec membrana, atqne inde dolor acutus inister in spinandum nascitur. Verum & exspira

293쪽

tio imdeditur, dum aer eX pulmone per amgustatam inflammatorio tumore asperam arteriam minori copia transire potest, adeoque requiritur, ut ingjori celeritate egeat. Ρa tet hinc ratio, quilre in hoc morbo respira.tio parva, & frequens sit, atque erecta cervice cum summo molimine fiat. 'Haec est illa respiratio, quae eonspicua & sublimis Bip.

pocrati vocabatur.

q. Pulsus mire di cito vacili f. Anguis stiae summor , cita mors. Ut in homine nato sanguis ex corde dextro in sinistrum venire possit, debet per pulmonis arteriae angustias in venas transire, atque ut hic transitus libere fiat, requiritur pulmonis dilatatio pergerem inspiratum. Cum ergo illa impediatur in hae anginas specie, dissicilis erit per pulmonem sanguinis circulatio, unde pulmo incipiet infarciri sanguine a corde dextro expulso, minor copia sanguinis veniet in cor sinistrum, adeoque nec ex corde sinistro in aortam projicietur talis sangninis quantitas, quae dilatandis arteriis susscit, hine pulsus mire & cito vacillabit, & ob impedi, tum sanguinis liberum per pulmonalis arteriae fines transitum summa nascetnr anxietas; sttandem insercto sanguine immeabili pulmonesus.

294쪽

suffocabitur etreulatio, & eita mors Veniet. Optime jam notaverat Galenus a 'quod, quicunque ex vehementi angina las eantur, Varium habent, & rarum pulsum; ubi verosa am morituri sunt, crebrum, atque inae

anginae speciem notasse , quam ex calida &nitrosa defluxione ortam voluit, arteriam asperam exculcerante. In hoc morbo enim

dicit is quod orthopnoea oboritur, siccitasque multa, & quae sub conspectum cadunt, gracilia comperiuntur. Ρosteriores quoque Cervicis tendines contenduntur, ac tanquam in tetano intendi videntur. VOX quoque abrupta est, & spiritus parvus, spiritusque reis tractio densa, & violenta oboritur. His arteria ulceratur , pulmo incenditur, neque extra af rem introducere queunt. Patet enim ex hac descriptione asperam arteriam assectam fuisse, neque ullum tumorem inissammatoriam in faucibus apparuisse.

a) Galenus de pulsibus ad tyronea bap. ultima. b) Hipp. de victu aeutorum.

nestissimam autem hanc esse anginam, ex dictis satis patet, cum tantum discrimen adsit, ne aucto tumore inflammatorio subito suffocatur aeger. Atque eo magis lethalem.

295쪽

arteriae liseserit malum; ibi enim imprimis circa glottidem, major est fistulae hujus angustia, adeoque a parvo etiam tumore obtuis rari integre poterit. Summo ergo jure Hippocrates dixit. a) Anginor gravi mae quidem sunt, re celorime interimunt, quaecunque neque in faucibus , neque in cervice quidquam conspicuum faciunt , plurimum vero dolorem exhibent , re orthopnoeam. Haec nempe eodem die, di secundo, D' tertio, quarto. frangulant. Imo absolute lethalem damnasse videtur talem anginam Celsus b) dicens rneque ita servari potest, qui Me ullo eumore

febricitans frangulatur.

Hare est illa anginae species, an qua, eri si erronea, lympha coagulabilis subito intracheam transsudat , atque integrae lape membranarum laciniae ab aegris exscreantur, aut post mortem secto cadavere deteguntur. Hi ne membranosae, polyposae , trachealis angine nomine, apud auctores occurrit.

296쪽

Vox acuti ma. Secunda anginae in. flammatoriae species & comitannia habet cum priori angina,& propria signa. Dictum suit in praecedenti paragrapho , aaginam ab inflammata pulmonali fistula natam eo periculotio- reui esse, quo proprius glottidi & epiglottidi haereat malum, quanto magis ergo, si circalpiam glottidis rimam. Signa ergo similia sunt, ut in praecedenti anginae inflammatoriar specie, cum & in hac angina liber aeris per fistulam pulmonalem transitus impediatur, atque pariter externa signa nulla adsint, cum aperto ore & depressa lingua , epiglottidis, extremum tantum appareat ; glottidis vero rima raro, vel nunquam conspici possit. Bina tamen sunt, quibus haec angina species a praeced.nti distingui potest. Atque primum vox acutissima & stridula. No. vimus enim, Vocis tonum graviorem, vel magis acutum a varia magnitudine rimae glottidis, & diversa celeritata aeris essiati pendere, quod etiam in instrumentis musicis, quae inflantur , imitantur phonurgi. Cum

297쪽

Ciun ergo vel tum9nte membrana interna laryngis, vel inflammatis musculis, qui claudendae glottidis rimae inserviunt, illa angustetur, vox tandem angustissima fieri debet, ct ingrato stridore displiciens , qualis in cantoribus observatur, dum in minimam alutitudinem elevare Vocem conantur, tonos

acutissimos formaturi ; rubra enim & turgida, imo quandoque livida fere facie, suffocatio nem imminentem ob nimis arctatam gluttidis

aperturam testantur. Praeterea cum tales

aegri omni molimine respirationis instantem

suffocationem avertere conantur , tanto majori celeritate ex pulmone per rimam gluttidis pelli debet aer, quanto magis arctatum fuerit hoc spatium; unde iterum vocis acuismen augetur. Ex his simul patet, quare inter loquendum & Vociferandum dolor adeo augeatur, dum nempe ster majori impetu, & velocitate per loca haec angustatast inflammata pellitur. et, Dolor in elevatione Longis ad deglutitionem ingens, auctus inter loquendum atque voeferandum. Illo tempore , dum deglutienda in pharyngem detruduntur , magna celeritate larynx attollitur, dum simul lin. gua, hoc tempore postica faucium urgens,

298쪽

retrorsum inclinat epifottidem, sicque binis

his actionibus simul 'concurrentibus cavetur, ne aliquid ex deglutiendis in rimam glottidis delabi possit. Non mirum ergo, Reutissimum dolorem sentiri inter deglutiendum, dum inflammata larynx adeo velociter sursum elevatur. uamvis autem elevata la-rynge sequi debeat illi adhaerens fistula pulmonalis, adeoque & inter .deglutiendum .dOIor angeri, dum illa inflammata fuerit; ta. men longe magis videtur moveri larynx, quam ipsa aspera arteria inter deglutiendum. uti apparet, si digiti inter deglutiendum parti colli anteriori applicentur, ubi & Iarynx, & aspera arteria tangi possunt. Ρatet argo, binas has anginae species plurima signa communia habere, &, si inflammatio in asperae arteriae partibus superioribus haereat, dissiculter distingui posse. Praecipuum vero discriman dare vocem illam acutissimam , & stridulam, dum Iarynx inflammata est. uamvis enim & arteria

aspera inflammata ob arctatam viam a utior vox redditur, tamen dum aer ex pulmone expulsus hoc obstaculo retardatur, minori celeritate, per glottidis rimam exit, adeo. que non aduo acutus erit sonus. Caeterum ii.

299쪽

287lidet quis in distinguendis binis his , anginae

inflaminatoriae speciebus hallucinaretur , non adeo multum mali inde metuendum foret , cum ambae funestissimae sint, & eandem curationem requirant. Cum autem in binis illis anginae speciebus, imminente jstm suffocatione, iacie inflata, oculis sanguine suffusis & prominentibus, lingua eXserta, canium a rapidissimo cursu anhelantium speciem referant miseri; hine prae reliquis hic morisbus ab auctoribus vocatur. Patet hinc ratio, quare Hippocrates a dixerit, in febribus derepente suffocari, neque deglutire posse, aboque tumore, malum est. a Hipp. Coaeae praenot. .T. VIII. p. 867.

Hae sunt singinae, quae subtilissime homines e medio tollunt, quod & SIden amus a paucis nonnunquam horis fieri monet, licet labitae mortis in hoc morbo causam non adeo tribuat affecto loco, quam copiosae materiae labrili in has partes depositae, ae non satis tempestive adhibitis vicacissimis remediis. Tulpius by tamen dolebat, quod in natura pleni habitus, intempestiva nocte, tali angina correpto, frustra tentasset optima quaeque. Nibit enim non molitum, sed urgentior fuit

300쪽

necessitas, & vehementior ab incluso spiritu

strangulatus, qu8m ut juverint ipsuna vel sanguis mature ex utroque brachio de trilctus, vel incisa ranula , Cuzurbitulae , gargarisationes , clysteres , cataplasmata, aliaque

satis celeriter adhibita. Similem etiam casum vidi in homine quinquaginta quinque annorum, cui unR cum deglutitione laesa vox aeu.tissima & stridula aderat, cum febre nostadeo intensa; frustra tentatis Omnibus, paucarum horarum spatio periit. In convivio simili modo correptum hominem fui si se nota verat dumque convivae joci

causa acutam vocem fingere miserum puta. bant, defeeit, antequam. Ut luna remedium adhiberi potuerit. Interim tamen rarins Occurrunt funestissimae illae anginae; longe frequentiores illae observantur, de quibus insequeiatibus aphorismis agendum erit.

Utraque hae anginae speeie, ubi mali

sedes nullo eXterno tum Ore se prodit, eX- posita, alias nune persequemur species, quibus omnibus id commune es , ut insigitis partium inflammatarum tumor oculis plerumque percipiatur. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION