Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

. 24scapiti illata profectas, missionibus sanguilais ,

& sntiphlogistica methodo sanavi, eadem nempe ratione, qua validiori contusioni aliarum Partium , quarum periculosa inflammatio foret, medemur. Conveniunt lenes alvi duisectiones. pilrtim putridas faeces in intestinigcollectus educendo, partim humores a superioribus partibias leniter revellendo. Dein de maximum so mentorum frigidorum utilitatem princeps exercitus Borussiei chirurgus Schmuesterus bin multiplici experientia coin-Probavit. optima methodus est, cum lintea sale ammoniaco aut nitro conspersa, capitique imposita, aqua madefiunt, ut intensiori sub ipso solurionis actit frigore, inflammR-tio validius discutiatur. Notandum autem est, actu frigidorum applicationem in primo tantum stadio, inflammatorio nempe, prodesse, at nocere, quam primum suppurationis Oriturae, aut jam ortae signa adsunt.

RELAPSUS, CONVALESCENTIA.

Grave monitum est Illustr. Swietenti: a is Hoe tamen monendum videtur, quod sedato

262쪽

dato iam labris impetu, saepe adhuc superfit

delirium, coma, debilitas ingens, aliaque tymptomata, quae cerebri functiones adhuc pei turbatas esse docent. Non tamen ideo venefectionibus, purgantibus, aliisque Vires de bilitantibus remediis utendum est, ut tales

saevi hujus morbi reliquias tollantur; sed blando victu; quiete. situ corporis erecto &c'. sensim haec cedere solent. Neque mirum sane, lento gressu pristinam sanitatem tequi, cum phrenitis non nisi largis sanguinis evacuationibus, atque virium vitalium inde ini. ducta ruina, sanari possit, & ipium cerebrum non nisi lente priorem firmitatem acquirat. Id etiam observationes docuerunt, eos homines , qui semel phrenitide laborarunt, facita hoc morbo iterum corripi. ut ergo ab omni stimulo excitandae phrenitidi idoneo maximopere & longo tempore, cavendum sit.

Quaedam adhuc de phrenitide notanda sint: I. Diagnosis phrenitici morbi non ex uno tantum signo, sed ex pluribus collectis com- Paratisque, recte monente Caelio Aurelia ab statuenda est. Sed respiciendum ad causas praegressas, ad anni tempus phlogisticum, dil

263쪽

ad aegros una decumbentes; ad aegri idiosyncrassam, quidam enim, prae ceteris, inflammationibus capitis magis obnoxii sunt.

a) Caesius Aurelian. De phrenitide.

2. Optimus modus coercendi furiosos igesset, ut linteis involverentur, ne sibi aut adstantibus vim inferant. Valido enim nisu vincula disrumpendi simul febris insurgit. 3. Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, qua is prudenter & miserabiliter loquitur ; quoniam is dolus insanientis est. OG Celsus. L. IH. II.

4. Antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod illis contrarium esset, exter reri, & ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid judicabant. At alii, tanquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos esse dicunt. Neutrum autem perpetuum est et alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi, vel hoc, vel illo modo possit. Optimum itaque est, utrumque experiri; Ahabere eum, qui tenebras horret, in luce , eum, qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale diserimen est, aeger si vires habet, Obscuro continendus est. Dis

264쪽

s. Digitum, linguam exploraturus, phre niticorum ori ne immittito.

Definitio generalis anginae divi o. senerali anginae nomine Omnes hos mora bos comprehendimus, qui vel deglutitionem vel respirationem laedunt, vel utramque, sive impedimento tantum, vel dolore. vel utrisque simul concurrentibus haec laesio conistingat, modo causa morbosa, binas has sun-stiones laedens supra pulmones & stomachum haeserit. Antiquissima autem anginae divisio habetur , in illam, quae absque ullo signo tumoris externe apparentis, vel interne in faucibus conspicui invenitur; & alteram, quam tumor quidam sensibus detegendus comitatur. Hanc anginae divisionem & Hippocrates,

ct Celsus, & Aretaeus notaverunt. Illam autem, quae absque ullo tumore conspicuo fit, tanquam maxime exitialem damnaverunt.

omnes.

Ρrimo jam agendum erit de illa angina specie, quae sine ullo signo tumoris externi vel interni apparet. Patebit autem inferius, ab

265쪽

ab in ammatione interiori laryngis circa ejus

sum naitatem, anginam fieri, quae nullo se ma nifestet tumore; verum dolor ingens, ct reliqua inflammationis signa peritum medicum docent, latere tale malum. Alia autem ejus species observata fuit, pariter admodum periculosa, & sere lethalis; in qua pallor saucium , siecitqs, ct tenuitas earundem appa.rent, absque ullo signo latentis in interioribus partibus, inflammationibus. Quandoque quidem aliquis dolor & rubor in faucibus apparent, sed leviora tantum, neque inde tument partes affectae, sed potius insignem suae torositatis diminutionem demonstrant. Rarius quidem occurrit haec anginae species, &fere tantum post morbos diuturnos exhausto corpore, inprimis post validas & frequenter repetitas evacuationes per venae sectionem, Purgantia, vomitoria, &e. A talibus causis ortam hujusmodi anginam observavit Θden hamusa , post febres si ve continuas, sive intermittentes, cum deglutiendi primum difficultate & molestia , supervenientibus dein, de raucedine, oculis cavis, & facie Hippo. cratica dicta, mortis certo imminentis signis. Monet autem, funesto huic symptomati producendo longiorem febris moram, cΗm eva-

266쪽

cuantibus justo copiosioribus sociam ut plurimum operam commodasse. Patet satis, quare haec anginae species raro curabilis sit, cum omnis spes in ao posita sit, ut restituantur subito perditi humores, sicque bono succo via tali repleantur vacua vasa. Verum ipsa deglutitio laesa impedit, quo minus talia commode ingeri possint; & simul deficiant illa ,

a quibus ingestorum assimulatio exspectatur, debita nempe copia humoris boni, & humorem in contenta fluida actio requisita. Tota ergo curatio, in eo consistit, ut ingerantur talia, quae sanis humoribus quam similli. ma, debilibus viribus assimilantibus adhuc subigi poterunt, simulque calefacientibus & roborantibus remediis prudenter exhibitis, vasorum in contenta fluida actio augeatur. An. gina phthysicorum ab extenuatis cilrnibus musculorum respirationi & deglutitioni inser. vientium.

ne modo descripta suit anginae species, morbos praegressos sequitur, adeoque praevideri poterit saltem, licet saepissime incurabi. Iis. Verum docuerunt observationes, in se. nis etiam hominibus quandoque absque ullis fgnis morbi antecedentis, subito impediri deglutitionem vel respirationem, vel Utramque

267쪽

que, atque mox m0rtem sequi, licet nullus tumor in faucibus, vel eXternis partibus. neque insolita earundem gracilitas, & sicui.

tas apparuerint antea. Catarrhum suffocaticum vocarunt plurimi auctores simile malum ; quia a materiae eliqnatae in fauces Apulmones subita destillatione natum pntabant fere semper. Dum enim viderant in coryza dicta tam subito saepe fieri per nares copiosi& aeri seri profluvium, & membranam Selineiderianam subito adeo tumere, ut Omnem aeris transitum per patula naturaliter adeo narium foramina impediret, crediderunt non sine ra.

tione, & simile quid in membrana, larynisgem &Asperam arteriam investiente, continis gere posse , unde citissima sustocatio, & mors sequi debent. Subitaneos enim tales tumores in variis corporis partibus nasci in sanis ceteroquin hominibus, observationes medicae docent. Sic quibusdam satis familiare est, dum humida& calida tempestate per apertum aerem incedunt, ilico fere faciem tumore erysipelatoso inflatam habere, imo novi tales homines, qui matutino tempore de senestra tantum prospicientes, sic assecti fuerunt. Adeoque non videtur impostibile. lethalem subito anginam a talibus causia nasei posse, licet

268쪽

milla signa alicujus morbi praegressa fuerinti

Interim tamen rarissime hoc contingere ceditum est, cum hic non agatur de inflammatio .

ne subito nata circa laringis superiora, quae quidem citissime strangulando necat, sed dolore acuto aliisque signis praegressis, vel comitantibus cognosci potest..Ρost hyemem australem pluviosam ct tepentem , si ver siccum & aquilonium sequatur, notaVit Hippocrates a), catarrhos subito necantes senioribus contingere. Similem easum, qui modo dieta confirmat, refert phenelius. b) Homini enim fere sexagenario plenioris habitus, cui praeter lassitudinem nihil mali aderat, media nocte adeo vehemens catarrhus accidit, ut velocem defluxionis impetum sentiret quidem, & auxilium imploraret ; sed mox suffocaretur, priusquam aliquis adesse posset. A morte autem ilico copiosa pituita lenta & viscida ex ore profluebat. 1lo-

Net tamen Schenkius, perquam raro taleS casus contingere. Si autem considerentur il.

Ia, qu' apud observatioinum medicarum coia lectores habentur de catarrhis illis suffoca. tivis, patet, saepissime in cadaveribus pulmones suppuratos in sentos fuisse. Ita Carolus IX. Galliarum Rex, rupto pulmonis vomica

269쪽

subito periit, dum pumlenta colluvies asperam arteriam inundabat tanta copia, ut suffocaretur illico. c) Sic & alibi d) legitur de lanione, qui meridie circa laryngem & fau. ces dolorem senserat, & quandam in deglu.tiendo cibo & potu dissicultatem; sub vesperam ipse pharmacopaeum adiit, gargarisma petens, sequenti nocte stibito strangu atus

interiit. In cadavere pulmo purulentus tu. ventus fuit. G.uod autem maXime notaniadum, nulla tussis antea molesta adfuerat

huic homini, nulla haemptoe praegressa, sed ianido & valido corpore, & obeso quidem hactenus vixerat.

ANGINAE CUM TUMORE,

Tumorum varia natura.

Hae anginae cum tumore species diversa est pro ratione loci, quem tumor ille comitans Oecupat; vel pro varia indole tumoris ipsius, qui sua mole partes deglutioni vel respirationi servientes impedit. Hoc au-R tem

270쪽

tem paragrapho de varia natura tumorum ,

qui anginam faciunt dicetur; sequenti vero

de locis, per h6s tumores Occupatis, agendum erit.

Catarrialis, quae tape epidemice graniatur, regnante nempe catarrhalium febrium constitutione. In trimatoria, haec Iatissime patet. Et eum varius, inflammationum eRitus, & pu'rulenta , gangraenosa , scirrbosa , cancrosa angina habetur. Putrida, maligna, pituitosa, biliosa. angina a febre, quam comitatUr, nomen ac-eipit. Exanthemata sitiam varia. has partes

obsid ntia, hunc morbum producunt; hilluera elaeofa , scarlatinosa , miliaris , aphtosa,

morbilisse , variolos angina es. Ab acri venereo non raro partes respirationi & deglutitioni dicatae insigniter laeduntur. Hine venerea anginae speetes. Conuul a , quae a spasmis oritur. In hystericis mi ribus satis familiare malum, dum fauces, convulsis musculis harum partium, ipsis praefocantur, a sola perturbatione generis nervosii per validos animi asseactus, subitas evacuatioues &e.sE'

SEARCH

MENU NAVIGATION