De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

etiam Inevitabilem relate ad Authoris propositum. Τotus hic nihllsapit , nihilque disertius commendat quam simpsicitatem. Imm,

Capita integra destinantur ad impugnandum plerorumque authorum fastum atque τύφον. Versatur circa sensuum, imaginationis de affectuum errores, qui ab idearum confusione dc mubipluitate duntaxat oriuntur. Ac denique methodum tradit, qua scientiae revocari possint ad principia simplicissima. Quid igitur, si simplicitatis praeceptastylo inflato de eloquentiae floribus ubique distincto tradidiss4m Certe pro hoc opere, ab omnibus tantopere jamdudum dc stulciato, nihil publico communicasse merito dicerer, praeter molistrum Ho- otiano limite. Ad ea quae minus Latina forsan in liac versioi e reperientur. Non inficior multos posse passim occurrere Gallicismos, cum Intcrpres sit Gallus. Sed si Germanus aut Anglus eidem Operi incubuissent, occurrerent pariter phrases Germanicae & Anglicae , de sic debcaeteris. Addo etiam me Latinae linguae non studuisse tantum,ut Lati . aram linguam callerem, scd duntaxat ut res Latino idiomate scriptas in aut ribus tum antiquis tum reccntibus intelligere possem. auemadmodum dotes suas hominibus natura varie distribuit, sic proinde varia ipsis eompetunt negotia M sttidia. Sunt qui linguae Latinae genium , energiam, proprietateS 3c Veneres accitratillime assequuntur,

quippe qui a natura ad id fuerint comparati. Si ejusmodi viri huic versioni operam navassent, Latinitate puriori de clegalitiori tisi fui G1ent, sed res forsan minus clare Sc energice expressisiciat, quippe qui eas miniis clare intellexissent. Jam auic in illud opus non ad titillandas aures, sed ad mentem erudiendam destinatum fuit. chianquam: revera Galli selices praedicari det iant, quorum solum latri uni tulit virum, quem lingua sibi vcrnacula loquenlcm audire &scribentcm lcgere possint. Caeterum, si multa circa incam Latinitalcm dcliderentur, id possimi icspondere , quod Caiicitum respondisse alicubi legi, iis, qui rcm eandem ipsi vitio vel icbant. Nempe illos qui perfectam Latinae linguae cognitionem sunt asscquuti, nullam ex ea trahere praerogativam quam non haberet ancilla Ciceronis. Uno verbo ut istud missum faciam, cisii illa puriori accuratiori Latinita ic uti voluissem, id nec potuissem laec debuissem. chium enim juxta noxas ideas novas in cil go respectu nostri , non in te; ratiocinctur author, novis etiam tuendi in fuit ter mulis, qcibus illae. alligarentiu idcae. Nempe termini usitati idcas vulgares de usitatis caecitassenti Unde fit, ut nemo ad Libsum Latinum faciendum te . accingere Disiligod by CO Ie

12쪽

aecingere debuerit,nisi prilis, principiis in eo expositis alia imbutus. Αc quemadmodum oportuit Interpretem saepe sensibus de imaginationi silentium imponere,ad excogitandos tcrminos,qui res exprimmerent, eadem etiam necessitas incumbit Lectoribus, ut occasiona terminorum adhibitorum, ideas habeant quas ipsos habere par est. Denique, qui objicient multa in ea versione occurrere & Ο

scura S αε γαληπs,viderint,ne obscticitas,quam tribuunt Interpreti,ipsis sit potius tribuenda. M illos vidi qui eandem quererentutobiculitatem &-Exemplari Gallico; ac eosdem pariter monebam, illud vitium ipserum ingeni j tarditati potitis cste imputandum quam authori,qui Uare quidem loquitur,licet ab attentis duntaxat intelligi postis. Sunt male fcriati quidam homines , qui, quae primo intuitu non sunt assequuti, veluti absurda S attentione indigna respuunt, vulgaribus idcis praepediti si quid ipsis inusitati offeratur, illud veluti ineptum aut haereticum igni addicunt. Sic , philautia duce, ignorantiam & stupiditatem suam obtegunt. Nemo igitur animum despo deat; veritas non es indigna quae hunc ab hominibus laborem dc pMeteiuiam impetreti

AC certe, ut hic exemplo utar ad tem apprimξ facienti, si quid unquam obscuri S α is λίiri, in lucem prodierit, id de Aristotelis Interprctibus dicere posse mihi videor. Id quod cx eo patet, quod integra volumina conflata fuerint, in quibus, quid de hac vel illa re

senserit Aristoteles ultr5 citroque disputatur. Nihilominus tamen, quo ardore, qua perseverantia in Scholis leguntur iiii Interpretes, qui Aristotelem veluti Proteum quendam multi Hrmem inducunt Illum aestum aliquot abhinc annis multis in locis deferbuisse equidem fiteor. Sed tamen adhuc plures sunt Peripatetici, quam Veri

Philoseplai. Veros Philosephos intelligo , qui nulli sectae, nullive

Magistro speciali addicti,iccsta ratione utuntur, illana sedulo intcrs gant , dc ipsius responsiones attente auscultant ad res naturae cognoscendas. Jam verba diligentibus illis Stagiritae Philosophi asseclis.

qui ipsius Interpretes diurna nocturnaque versant manu, lubens peram, quid a laboribus suis fructus tandem perceperint an naturam melius quam antea cognoscant 3 an cstecta per caulas facilius explicare possint an talia habeant principia, ex quibus pro re nata, consequentias deducant necessarias ad solvenda obvia quaelibet dubia alia se ipses Sc sui authorem dii tinctius quam antea cognoscant au affectibus dominati didicerint 3 an a sensuum Simae inationis impc

13쪽

rto postini sese aliquando ad res ut in se sunt inspiciendas,extricare an denique incomparabilem istant,circa quam tantopere desudant,Philoisphiam senset int lumen menti cordi sanctitatem aspersisse ' ausim dejerare illos, si equidem sint sinceri , inanitatem suam esse fassii-ros. Quod si superbia ipsos sincere mentam aperire vetet, loquantur modo,proprio ferro ipsi sese jugulabunt. Audias illos terminis vagis& barbaris,confusa,insulis & indigesta quaedam. thrasonica audacia deblaterantes,nihil verti certi, nihil distincti nihil solidi. Adeb,ut ipso

rum systema terminorum potius quam rerum systema dicas. Praeterea sit ni superbi acres, morosi , iracundi &c. Atque haec sunt egregia Philosephiae Scholasticae emolumenta. Si igitur in libris adco inutiliabus, ite dicam perniciosis, legendis & evolvendis tempus consumera& Omnes vorare dilfictiliates non dubitaverint hucusque Philosophie Studiosi ; omnem prosecth superaret absurditarem, si propter leves. quasdam dissicultates deterrerentur a legenda versione istius tantae spei operis de Inquirenda Veritate. Stultum ess equidem dissiciles h bere nugas, sed veritatem quolibet pretio sibi comparare viri septentis est. Lectorcm igitur bono animo esse, S errores in hac versione admissos nobis in dic arc enix E rogamus. Istud enim specimencst duntaxat, quod publici juris facimus, . totum opus emendaturi, si viti cordati linceris & benignis nos dignentur admonitionibus. Nec id modo. Si hoc initio satisfactu iniscierit publico iis quae supersunt ejusdem authoris scriptis , nempe ιυ Litui de natura se gratia colloquiu Claristianis, Meditationibus Chri

stanu , Resonsioni ad Arnoldam , ct S timari Ethica Chrisiana , mox

publica'dis, operam nos daturos esse publiccmur. Nec certe hujus laboris nos poenitebit. Dum modo hic Liber ab extraneis non lega-4Hr eodem modo ac spiti tu,quo jam a plerisque popularibuia nostris, lectus fuit. In Gallia nemo non legit hunc Librum ; at quotusquis que est, cui co lecto sit mens perspicacior & purior,judicium rectius M subactius 3 unde istud 3 Causam sine dolore non possum afferre. . Nempe legunt hunc librum de caeteros ejussidem generis tanquam historias, quas equidem memoria tenent,& de quibus ubi casus postulabit multa historicE narrabunt Sed ubi ipsis incumbit proprio Marte ratiocinari,de rebus judicium serre verum a falso dignoscere, ac de nique vitς justum genus cooptare,Ipsos ut antea videas sensuum,imaginationis de assectuum imperio mancipatos in ratiocinia confiisa Mabsurda,in judicia vulgaria relapsos, vorum pro falso, & falsum pro vero accipereia ratione in omnibus aberrare,ac ideat vitae de stladio

14쪽

INTERPRETIS.

Tum genus eligere, ac si nulla unquam hac de re tradita essent praecepta. Qitia scilicet,cum bonos libros in proprium succum Sc substantiam convertere debuissent illos fine attentione,examine , philalethia, rationis S Iibertatis usu,sed duntaxat famae sibi conciliandae

gratia legerunt.

Caeterum , quemadmodum quae in hac praefatione a me dicta sunt, authori legitime non possis sit imputari,quamvis ab ipsius cogitationibus Jc genio me accommodare conatus fuerim pariter ςquum non esset mihi omnes omnino sententias authoris tribuere. Recose dari debet Lector me hic Interpretem agere non veria aut horc m.

Axi thor nihil equidem proferre debet quod revera intus non seiulat. Ac proinde per ipsius scripta aut verba de ipsius sententiis merito judicamus. Sed de Interprete rcs secus se habet. Οm aiajuxta aut hostis mentem fiderirer exprimere tenetur, c tiam reluctante mente. Res omnes auti roris sunt,sola Latinitas est Interpretis. Haec Lectorem monere operae pretium duxi. I. Ne iisdem prae-sonceptis opinionibus,quibus praepediri solent Continentatorcs, de cadem ratione Interpres etiam praepcdiri .vidcar. CertE dc authore isti iis operis male mererer,si in ipsius verba jurarem,ipsique δαμαρ 'Γσίαν tribuerem;cum ipse caput integium destinaverit ad explodet dum sutilem Commentatorum Ss Interpretum consuetudinem, qui aut hores suos ad astra evehere sblent. vid.Cap. . Lib. II.

a. Quia, licet systema & institutum authoris si genetatim accipiatur Omnem veritatem,utilitatem,S accurationem, ut ita dicam,

superet;ii tamen speciatim inspiciatur,multa potcrunt pallim occurrere, qu. ae vix sese uniuscujusque menti probabunt. Possumus asserere nullum cile humanum Opus,quod humanitatem non sapiat, ac proinde quod in quibusdam non errct S errate videatur,si speciatim ' cxaminetur. Author ipse Cartesium in genere probat, multa tamen specialia in ipso de qui acm merito carpit. Nec debet nobis succe sere,imn id non succensicbit si de illo idcm judicium feramus, quod ipse tulit de Cartesio. Itaque hic moneo me ita esse aflectum, ut tum circa ea quae in hoc libro clarissima de certissima mihi visa sunt, tum circa ea quae minus clara&ccria immo omnino falsa judicavi, judicium meum pariter suspendam Poterit cnim fieri,ut ea quae nunc probo impollarum accuratiori examine ficto vel melioribus adductus argumentis sim improbaturus, quaenam vel ex tarditate ingenii vel ex piae judiciis improbo aut non assequor , sim postea M a Probatusus oc assequuturus. Hac mea declaratione viris cordatis M

15쪽

aequi amantibus poterit satisfieri,& os obturari malevolis istis hominibus,qui, in aliorum sententias ambitiose tyrannice inquirentes, minimam erroris umbrarit,immd saepe veritatem ii recens sic retecta&ipsis in cognita,velut haeresim traducere audent. Cςterum cum Ingenui & liberalis nec modesti Interpretis sit sese authoris censorcm gerere,ab iis,quae in hoc Libro minus certa mihi equidem visa sunt, enarrandis supersedebo. Articulum duntaxat de Mella Theologo Reformato attingere operae pretium existimavi. Etenim cum haec versio in usum cxtr neorum,inter quos Voetius plurimum floruit,sit comparata, cumquo opus ipsum veritates omnibus Christianis communes,quae non Obstante religionum discrepantia possunt admitti,contineat,sorsan plurimi inter Christianos Resermatos dictos, de quibus Voetius benEmeritus est , de erga quem proinde sunt bene affecti, aegre ferunt illam ab authore adeo mal E excipi,&,hoc selo praeoccupati,ab laujus ce tam utilis operis lectione deterrebuntur.Ut igitur authori,seu p tius veritatibus,quas exponit, patroci ner, sedato animo dicam quod res est Fateor Voctium Elisse praestantem Theologum, vasta cruditione praeditum,& In eo quod consectatus studiorum genere caeteris. palmam facile eripuisse. Sed strenuE etiam asserere debeo,ipsum immerito de gelo sine cognitione in Cartesium misse lavectum. Et vi- Ium hunc,caeteium eximium & judicio praeditum hic tamen sine ju-ἐicio sese affectibus &praejudiciis mancipasse, ut Cartesium prosci deret,quia ad novum Studiorum genus ipsius scriptis adigi videbatur. Itaque author noster quoad rem merito a Caraesii partibus stat adversus Voetium, licet quod admodum rei certe immerito in VOe- tum tam acerbe invehatur. Id nec Philosophum , multo minus . Christianum , decuisse videtur. Verum ne in authoris rationes a canas aequo curIosius inquiramus,ut pateat authorem sponte sine oc Casione &Dndamento non carpsisse Voetium, poterit legi Epiuola. rasiadGisianum muriam, ibi totum istiud negotium delucidabi- '

tur.

At verb hujusce totius operis de Inquirenda , lectionere ac rata meditatione; omnem malevolentiam A maledicentiam: adversariorum Cartesii compressum Iri spcramus. Illius enim principiis ad utilitatem publicam dc ad vetitatis propagationem adeo sevciter usus est author noster, ut qui de sente per rivos judicaverit, non dubitet Deo gratias agere, qudd tantum veritatis vindicem, sues

stitaverit, qualis laicculesius. Adulta illo speci ci Hamus re

16쪽

latὁ ad authorem nostrum. Observandum est in Cartesio, duo esse accurate distinguend a,scilicet,veritates specialcsa veritatibus gene talibus de methodo illarum docendarum. Veritates generales quas docuit sunt verae quidem & certae,hoc es inter illas & mentis assensum, manifesta de necesseria deprehenditur relatio. Ita ut Philosoplua, quam Cartesius docuit,quatenus ex his generalibus veritatibus constat, non tam dici debeat Philosophia Cartesii,quam Philosophia unuvcrsalis, quae omnium hominum, cujuscunque tandem sint gentis de saeculi mentibus insita est, sed quam crassis praejudiciorum tenebris obnubilaverant, quamque Cartesius imthodo sua e puteo veluti eruit. Qui igitur Cartesio hac in parte succensent,videant,ne veritatis& rationis ipsius sese praestent antagonistas. Dixi, veritates illas naturales e tenebris,quibus obruebantur,Cartcsii methodo emersisse. Re, vera, videmus illarum veritatum semina passim disiecta in antiquis Philosephis, ut in Pythagora, Platone& Aristotcle. Veriam, quia veritates illς in ipsorum mcnte erant indigestae,nec ad illas attendebant. illas inscii in scriptis ex impetu naturae sine ordine Sc intempestiud disse narunt, ita ut Leel ores cas quoque incogitanter praeterirent. Sed Cmesius illas in ordinem digerendo, atque ut veritates graves

proponendo, artent sonem excitavit,eoque homines adduxit, ut intra

se collecti iis assensum praebuerint,ac ut principiis certi s usi. fueritar, quae in aliis Philo his veluti per transennam legerant. Hinc igitur patet, quam inique circa haec nonnulli Cartesio indignentur.

Ad veritates speciales quod spectat, possumus dicere illas esse Cartesii, quandoquidem industria & ingenio suo illas ex veritatibus generalibus secundum methodum supradictam deduxerit. Itaque

Cum e veritatis & rationis sinu immediate non educantur, illas tr dere& accipere non dc mus,ut veritates certas S immotas. Sed

tamen ob cas non est quod Cartessio succenseamus, immb ipsi grates agere debemus, quod in fiscialibus illis hypothesibus statuendis, innixus fuerit veritatibus gencialibus& invictis, methodumque adeo accuratam sequutus,ut res ad verum propius adduxerit,quam antea

adductae fuerant. Itaque si quis secundum eadem principia eandemque methodum, novas circa specialia hypotheses nobis proponat, non modo attentionem ipsi non sumus denegaturi, verum assensum pollicemur, si viderimus illum rem acu felicius tetigisse, quam Ca testus. Qui circa Cartesium hoc non utuntur temperamento,nec dis stinguunt inter veritates generales & speciales, omniaque indiscrimia

17쪽

cujus Sectae nomine merito indigitantur , nam Cartesius ipsos pro discipulis non agnosceret. Verum ut Cartesii causam plenius agamus distinguenda est ipsius Philosophia quandiu imansit in mera speculatione ab cadem ejus Phialosophia in praxin redacta Licet enim veritas in se ipsa sit amanda Scres non dicantur verς aut falsae,nisi quatenus sunt in mente ac proinde speculativae,utiles vero vel noxiae quatenus sunt in corde seu voluntate,hoc est quatenus in praxin rediguntur. Tamen quia homines non , tam ad speculandum quam ad agendum nati videntur, utile illos

longe vividius assicit, luam verum uantopere non miror,homineS prsemo intuitu in Philosophiam Carteisianam insurrcxisse , quandiu illius utilitas,quam per se, ob secordiam,pertinaciam de stupiditatem, deprehendcte non poterant, ipsis demonstrata non fuit. Vcritates illae crant novae quomodo igitur ab hominibus,quibus philautia suggessit, se omnes assequutos fuisse veritates,admitti potuissent Z Ccrin hominibus sit c affectis novum de haereticum perinde est. Deinde veritates illae crant dissiciles,quia erant inusitatae. Igitur stupendum non est, homines inge inuisse,immb linxisse , dum unius hominis fungi instat intra unius noctis spatium nati causa,co se devenisse senserum ut prioribus cognitionibus sibi adeo caris Sc familiaribus abdicatis, novam omnino dc incognitam insisterent viam, totumque cerebri ordinem inverterent, ut istud ideis hactentis inauditis induerent Orte id nec per pigritiam nec per superbiam licebat.Denique,cui bono,ajebant, tantae molis opus aggredi3 an his persectiores Sc feliciores sumus evasuri r his enim incitamentis solent agere homines, Absurdum esset

cognitioncs,quae hactenus commodis nostris tantopere inservierunt,

nunc deserere , ad amplectendas cerebrosii cujusdam speculationes. Sic ratiocinabantur ingenia obtusa, Sc legitime quidem si ad illorum dispositionem animum advertas, at nunc saltem obloqui desinant. Ex arbore per ipsius fructus judicent. Hunc Librum , qui totus Cartesii principiis generalibus S methodo innixus cst attente legant,me

clitentur, relegant. Ausim asserere, vel mentis meae naturam a natura mentis caeterorum hominum diversam esse , vel ipsos esse e- perturos, libri illius lecti opem tantam menti lucem dc capacitatem, judicio accurationem,Sc cordi sanctitatem aspersiise,quantam ex ullo libro humano unquam percipere potuerint. Meditentur leges illas

seu canones illos capite secundo primi Libri traditos, ad vitandum errorem in scientiis, illa Cattesii Meditatione fictus , quae pristinas omnes cognitiones in dubium vocare jubet,ut nihil admittatur, quod

distincte

18쪽

IM TERPRETIS.

& evidenter non perceptum fuerit. Certe si omnibus M singulis occasionibus observentur hi canones, illorum ope eo certitudinis deveniemus, ut tantum non infallibiles dicamur. Totum etiam systema de sensibus , imaginatione , mente pura nititur illa meditatione Cattesii , in qua statuitur distinctio corporis 3c mentis. Jam autem ex illo systemate accurate examinato potest expromi Ethica Christiana, quae ad mores nostros, juxta Dei voluntatem inforis mandos , mirum in modum inserviet. Deinde quaecunque passi in habet Author noster de legibus naturae Sc gratiae,nituntur meditati ne Cartesiit,quae Deus definitur Enssumme perfectum. Ita usiqui ad ideam illam clare attenderit Deo nihil ipsius majestate indignum sit tributurus. Permulta alia possem afferre,quibus Cartesio hominum gratiam conciliarem. Sed unumquemque per se experiri juvabit. Cum itaque Docti huc usque lacu quibusdam communi badia dicti fuerint sex quibus nihil praetcr falsam eruditionem generi humano atque etiam Christianii mo noxiam sibi comparaverunt, moneo ipsos hocce Libro, ut Loco communi scientias posse uti. Cum enim inter veritates,licci circa diversa Occupςntur,sit quaedam anal

gia dc vcluti sympath a ubi semel ad unam recta via strata fuit,ad caeteras iter perquam facillimum est. Haec digna essent,quae fi lius ex plicarentur , si pet praefationis angustias liceret. Sed suppono me alvii os perspicaces loqui. Tantum generalia tradam praecepta , qui bus ut liter legi possit istud opus. I. Hic liber eo animo legendus

non cst, vel ut innatetur,vel ut admittatur,sed duntaxat ut veritas in .

eo quaeratur, idc6que attente,sine ullo affectu, nisi erga veritatem 2. Legendus non est tumultuarie,aut vicibus nimis interruptis , vel

per partes duntaxat,sed ipsius lectio a principio est incipienda de adfincm usque perducenda. Etenim si quasdam illius partes separatimilegas, in ea forsan incides loca,quae tibi absurda de ridicula videbuntur,quia a toto systemate ita pendent,ut separatim non possint intelligi. 3. Legendus non est cliam curioso&ambitioso animo , .sed . mens ab omnibus affectibus de philautia vacua in ejus lectIone ad hi benda est. Denique legendus non cit,ut historia quaedain, in eo enim inon facta,sed res continentur,iste liber non in memoriae,sed mentis de judicii exercitium. Caeterlim non cst , quod quis animum despondeat propter te minorum novitatem ac veluti insolentiam. Attendat modo Lector;

similiares sibi reddat illos terminos, sese palpet, consulat de videbit tum occasione claras in ipsius mcnte excitari lac s. Conetur pet

19쪽

se alios inven7re,& nullas res aptius exprimere posse mirabitur.Deinis de terminos illos opponat terminis Scholasticis, quibus assuevit, v debit hos ab illis differre,quantum tenebrae ditarunt 1 luce. Saltem termini Authoris nostri tales sunt , ut, cum ideas claras de distinctas excitent,ea quae exprimunt possint intelligi,examini subjici de rejici, si falsa aut mala sint,admitti vero si bona aut vera. At vero cum termini Scholastici sint confusi δί aequivoci nullasque niti aequivocas Meonfusas cxcitent ideas,eorum ope de rebus,quas exprimuiar aut exprimere deberent,judicium ferri nequit. Quo malo pene orbis terrarum in ignorantiam & errorem delapsus est. Ubi enim homineς authoritate graves quicquid libet 1 ub terminis aequivocis de obscuris proserunt S Obtrudunt,qud mortalia pectora non cogunt 3 sed haec non urgebo , invidiam in me movere metuens. Denique qui objicient, Authorem esse in quibusdam nimis a stinctum Sc Metaphysicum; attendant opus istud,nec circa res vitae ordinarias, nec Circa Politicam,nec immediate circa Ethicam S: Religionem sed immediath dc praecise circa veritatem versari. Equidem periculosum esset in rebus vitae ordinariis ad abi tracta 5e Metaphyli ca serri,quia sic homines ab actione, quae tum sola utilis est ad s peculationem praepostero detorquerentur. Si homo, antequam cibum si mcrct, singulas particulas Sc configurationes cibi,quo modo fiat brachii motus,dum attingit cibum,quaenam sit an. alogia inter cibum M palatum,unde nascatur sentatio doloris aut voluptatis occasione cibi ortae,quomodo fiat concoctio dcc.examinare velici ri priusquam haec omnia examinasset, fame enecaretur.Circa rcs religionis res non sercus ih habet. Excmpli gratia, Scriptura nos docet, sidem esse ex auditu , ossicium igitur Cluistiani cst verbum audire , 5c ad illius auditum converti. Sed si vellet inquirere , quomodo vox praeconis , a se sat longe distantis, posset ipsius aures ferire,deinde quomodo ab auribus ad mentem perducatur, quomodo fiat illa unio S veluti core standentia inter res adeo diversas, ut sunt mens Sc coi pus, de quaenam iit relatio inter terminos seu sonos, quibus utitur praeco , dc res quas

ille percipit; hiscc speculationibus Philosophicis,a Christiani officio,

quo taedere,& secundiim fidem agere tantum tenetur, longe abduceretur Et sic de caeteris. At vero de rebus Philosophicis,quaque circa rerum velit alcin limpliccm de praecisam versantur,res secus se habet. Ad illas plene de plane exponendas necessario utendum cst ratiociniis abi iactis.

verum quia vox illa Abiractum Brsan codem modo ab omni- e bus

20쪽

INTERPRETIS.

bus non intelligitur, illius aequivocatio est amovenda. Per res abis raritas vulgus intelligit ies quaslibet dissiciles & inusitatas, quas intelligere vix potest . ita, ut quaelibet absurda, clii merica, falsa,

uno Verbo, quaelibet mcteorcinata , vocet. Hoc sensu fatemur Plailosophos uti non debore ratiociniis abstractis, veritalcmque iis non explicari; atque Authorem nostrum iis usum fuisse negamus. Ad aliam igitur significationem avra fit transeu

dum est. Abstracta proprie signincam ea, quaseclusissensibus mente pura percipiuntur, , terminis ita simplicibus o propriis exprimuntur.

st nullam Meamsensibilem in mente enitent. Haec equidem dissicilia sunt, quia sunt inusitata, & homines longe frequentius sensibus utuntur, quam mente, atque hinc factum est, ut vulgus omnia dissicilia Sc lamasitata abstracta dixerit. Sed negamus abstracta posterioli sensu accepta, in se dissiciliora esse cum sins simplicissima,& clarissima nobisque si attendamus maxime intima. Hoc autem sensu accepimus vocem dum diximus, nihil quicquam posse planE M plene explicari,n Isi ad ultima rationis principia,quae abstract.i sunt& Metaphysica, deveniatur. Ac revera cum sensus&affectus duntaxat comparati fuerint ad vitae & societatis conservationem,jam autem ad illas conservandas opus nonisit res cognoscere ut in se sunt ; si sensiis de astectus consuleremus circa rerum voritatem, ex iis nihil certi addisceremus. Igitur mens pura abstrahenda est a sensibus, ut de rebus quales in se sunt, sine ulla aliena relatione , iudi rare possimus. Si quis, cxempli gratia e vulgo me hic sci ibentem videns rogaret, ut ipsi ostenderem, quomodo possim scribere, certh Ipsi ludibrium deberem, si rem Methaphysice exponerem Cedo calamum, inquirem, chartam& atramentum 6c ostendam tibi, quomodo scribam. Si verbPhilosophus a me rem eandem quaereret, supponendo quaedam principia e Philosophia nostra petita, ipsi rem breviter satis pos sum exponere. At si perpetuli urgerer, principia lue mea impugnaret, aut sibi probari optaret, tum, ad illa probanda, utendum esset ratiociniis v. ilde abstractis de Metaphysicis. Unde patet rem minimam non posse plane de plene explicari, nisi seclusa mente a sensibus , ut secundum ideas simplicissimas bc purissimas judicare possit. Quicquid sit, attendat Leistor, ut abstractiones Aut horis vitio vertere desinat. I. I plum res ad veritater propius add rixisse , hac ratione abstiacta, quam antea addu 'fuerant. Quod solum ab homine potest legiri me exigi. 2 v. a

SEARCH

MENU NAVIGATION