Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

cuila quaedam, quae faciem oppositana & multo maiorem reddunt &deformiorem Dolendum est, tam multos esse monachos, qui praeter vestitum ae frigidas ceremonias minimum habent religionis: tam multos esse sacerdotes, qui nec caste vivunt , nec sacris vacant literis : non nullos etiam abbates & episcopos,

qui minimum differant a prophanis principibus aut satrapis: sed interim dissimulamus, quam multi sint inter illos pii, sobrii, docti, deque Rep. benemerentes, in divitiis pauperes, in dignitate modesti, in potentia mites. Nec cogitamus, quanto nos essemus ferociores, si tot rebus ad licentiam invitaremur. Expedit igitur, ut plebs, quae dissimulatis sacerdotum virtutibus, vitia tantum videt exaggeratque, suam inspiciat, a tergo in pectus revolutam. Quotus quisque est opifex, ut ab infimis incipiam, qui in praestanda opera fidelis est, in mercede exigenda aequus Z Nec enim temere natum est illud vulgo celebre

proverbium , In sua quenque artificem

142쪽

cem arte furem esse. Iam quod omnino genus rerum est, quod illi noti corrumpant quaestus gratia Z Quot modis vitiatur triticum ac farina quot modis vinum ac cervisia Z quot anodis pannus reliquaque texta Z Omitto nunc in promissis perfidiam, in commercio supercilium ac morositatem, ut propemodum commodius sit cum rege quopiam aut Cardinale agere, quam cum latomo, qui vix

habet domi unde ccedet. Qui talessu ni in servili sordidoque opificio, quales probabile est futuros, si ad

eorum dignitatem evehantur, quorum mores ferre non possuntὶ Vulgus sacris initiatorum incontinentiam 'iqcesti sacrilegii ac violati voti titulis ex ac tecrant, sibi ut liberis ac solutis blandiuntur. Atqui, ne errent, nemo Christi nus qd peccandum liberestia omnes religibsillina o sacramen o Tunt astricti, nisi forte ludum esse credunt quod in baptismo professi sunt. si infami cognomine vocantur apo statae, qtii a Benedicti aut Francisci instituto desciscunt, quanto magis

143쪽

ri ERAs. ROTERO D. eo nomine digni sunt, qui in baptismo mundi contemptum professi, toto animo serviunt mundo, & a Christo imperatore transeunt ad Satanam 3Iam adulterium crimen, quod apud ethnicos gladio, apud Iudaeos lapidatione puniebatur, neutiquam leve est, utcunque nunc pro loco ducitur. Quod si quis propius inspiciat, invenisi audibus, rapinis, periuriis

referta omnia. Ut ne commemorem interim, quantam malorum ternam

tegat umbra belli. Nihil attinet hic de magistratibus inferioribus loqui, deque iis qui ob nobilitatis titulum sibi volunt licere omnia, deque principibus. Quocunque vertas oculos, heu nimium multa est querelarum materia. Sed haec est rerum humanarum natura, maris in morem multa secum deferre, quae malis abesse. Mutat saepe vitia , ponit nunquam.

Quid i itur supereli, nisi ut se qui i-que discutiat , & omnes ad Christi: misericordiam confugiamus Quae , dam vitia leviora sunt, quam ut ex- . pediat asperam admovere medici

nam.

144쪽

nam. Quaedam minore religionis incommodo dissimulantur quam exagitantur. Porro quae graviora sunt, quam ut oporteat dissimulare, manum doctam & artificem requirunt, ne nobis eveniat quod solet imperitis medicis , qui dum parum dextre admovent remedia, pro morbo extinguunt hominem, aut ex leviore malo reddunt immedicabile Pleraque paulatim ac per occasionem irrepse-Iunt: ea paulatim ac per occasionem

tollenda sunt, si fieri queat absque

gravi tumultu: sin minus, dissimulan da , donec ipsa dies porrigat occasionem commodiorem. Eadem' dexteritate utendum est in dogmatibus. Quidam dum impotenter vociferantur , haeresis, haeresis, ad ignem, ad ignem , in peiorem partem interpre- tantes quae dicta sunt ambigue , per calumniam depravantes & quae pie dicta sunt, plurimum favor s conciliarunt iis quos exitio dignos iudicabant. Rursus qui sub Euangelii plausibili titulo moliuntur ea, quς ex dia-- metro piIgnant cum Euangelio, VCF 3 hemen-

145쪽

116 ERAs. ROTERO D. hementer adiuverunt partes eorum

quos opprellas volebant. Itaque dum illi nihil omnino patiuntur innovari, hi nihil sinunt relinqui, tesΠ-pestas orta est pene insedabilis, &dum utrinq; nimium tenditur funiculus contentionis , fit, ut utraque pars rupto fune in tergum cadat. Non quod ecclesia concidat, quae ni xa saxo immobili Christo, nullis turbinibus concutitur, sed de quibus. dam hominibus loquor, qui causam ecclesiae tuentur, magno quidem Zelo, non enim dicam malo, sed non secundum scientiam. Nondum eopso cessit: hoc moria , ursit has med cabile. Extingui potest hoc incendium, si materiam igni subtrahamus Praecipuus autem huius tumultus fons sunt impii mores hominum. Non est quod alii in alios culpam reiiciamus. Primum hoc humani ge neris exemplum est , sed ut per se pravum, ita nobis infelix : Mulier decepit me, serpens decepit me. Omnes ita nu domini provocavimus, restae ut omnes ad ill um simul synce -

146쪽

DE ECCLES. CONCORD. I 27 .ro corde convertamur: ille, ut est ex-..

orabilis, vicissim convertetur ad nos, atque hos inconditos rerum motus vertet in tranquillitatem , nobis eodem pro nostra quantulacunque portione annitentibus. Quo pacto,in

quis, id fietὶ Sit unus uisque quod

esse debet: Sint pontilices, pontifices, Christi vicarii, syncero corde gregis dominici curam agentes. Sint principes, principes, divinae iusticiar ministri, tanquam deo reddituri rationem, quem hoc magis oportet ab illis timeri, quo liberiores sunt a ti- . more hominum. Magistratus bona cfide rem p. adiministrent. Monachi , persectionem quam titulo profitentur, moribus praestent. Sacerdotes noctes ac dies meditentur in lege do- ,

mini, quo possint esse sal populi. : Qui laici sunt, sint quod dicantur,

non praeeant, sed reverenter obtemperent sacerdotibus, fideliter pareant .

principum legibus, in suo quisque Opificio probet suam conscientiam ilummo illi Nam beati Luetae verbo libenter utimur. Qui ne-:F gocia-

147쪽

i1I ERAR OT ERO D. gociator est, bona fide negotietur:

qui molitor est, bona fide sit molitor r qui pistor est, bona fide sit pistor: qui faber est, bona fide sit fa- . ber: qui vestiarius est , bona fide sit vestiarius, fiduciam habens in eo qui

non deserit rectos corde. Atque idem de caeteris dicendum est. Nemo suis . viis hoc nomine blandiatur: Ita mos est, sic nemo non facit. Ne cireum spicias, o bone, quid alii facianr, sed quid abs te fieri velit supremus ille iudex, cuius oculos nemo fallit, ad cuius tribunal omnes sistendi sumus, sive reges , sive inopes erimus coloni. Ibi non valebit haec tergi-

versatio : Ita mos est, sic nemo nota

facit. Interim ponatur ambitio, α pertinax vivendi studium, facessaut favores cum privatis odiis, consilescat dementis rixae surda vociferatio: ita demunm elucescet veritas illa pacifica. Accedat illa , ut utraque pars alteri sese nonnihil accommodet , sine qua nulla constat concordia. Sed hactenus ubsecundetur , ut ne moveantur H ἀὼH- : αhacte-

148쪽

hactenus feratur hominum tufirmi tas, ut paulatim invitentur ad perfctiora. Illud autem omnibus penitus

infixum esse oportet, hec tutum esse, nec ad fovendam concordiam utile, temere desciscere ab iis quae maiorum autoritate tradita sunt, quaeque longo seculorum usu consensuque confirmata. Nec quicquam omnino novandum est, iiisi huc aut cogat necessitas, aut insignis invitet utilitas.

De libero arbitrio, spinosa est veriusquam frugifera disputatio. Et si quid

de hoc quaerendum est, in Theologicis diatribus sobrie discuciatur. Interim inter nos illud convenire satis est, hominem ex suis viribus nihil posse, & si quid ulla in re potest, totum eius deberi gratiae, cuius munere sumus quicquid sumus, ut in omnibus agnoscamus imbecillitatem nostram, & glorificemus domini musericordiam. Conveniat inter nos, fideli plurimum esse tribuendum, modo fateamur, & hoc esse peculiare spiritus sancti donum, idque mul to latius patere quam QI

149쪽

num credit, nec omnibus adessse qui dicunt, Credo Christum pio me pansum esse. Concedam iis, fide iustificari, hoc est', pusificari corda credentium, modo fateamur, ad consequen- . dam salutem necessaria charitatis opera. Neque enim vera fides potest esse ociosa, quum sit focus Scsem i natium omnium bonorum' operium.

Quin potius distinguamus iustitiarn

repurgantem mentis nostrae domicilium, quam recte dixeris innocentiam , & iustitiam ornantem ac IO-cupletantem eam bonis operibus.

Deus proprie nulli debitor est, nisi forsitan ex gratuito promtuo. Q Ρnquam & hoc ipsum, ut praestemuSpromissi coditione na, illius est munificentiae: non tamen reiiciendum est mercedes aut meriti vocabulum,

quod deus quae in nobis, aut per nos operatur pro sita bonitate acceptatae pensat. De verbis nulla sit digladiatio, modo de re conveniat. Nec interim ingerantur auribus imperitae multitudinis illa Nihil refert qualia sint nostra opera, tantum habe-

150쪽

habeto fide,&servaberis: Et, homo quicquid agit nihil aliud quam pec-

t. Quae ut in aliquo sensu vera sint, tamen ab imperitis . allio rapiuntur quam expedit. Quemadmodum &illae voces , Christus pro . nostris peccatis dependit. An ille pro nobis mortuus est, ut nos vivamus in peccatist an potius, ut semel illius sanguine toti , abstineamus ab omnibus inquinamentis Z Mortuus est, de resurrexit, ut ipsum imitantes , moriamur peccatis, & in vitae novitatem resurgamus. Pro nobis crucem gestavit. sed idem clamat: Qui non tollit crucem suam quotidie, non est me dignus. Caeterum qui dominum . suis sceleribus quotidie, quod in ipsis est, crucifigui, iis mors illius adeo nihil profutura est, ut cessira sit in gravem supplicii aecessionem. Pii cuiusdam assectus est, credere, preces ac bona opera viventium prodesse defamnis, praesertim si haec illi dum

viverent facienda curarunt. Tantum

admoneantur, qui funebres pompas ac missas gloriae causa instituunt,per' i. E 6 dere

SEARCH

MENU NAVIGATION