P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

281쪽

DECRETORVM LIBER ILcta, de Legatis, te bonis Tarquiniorum,de proditoribus iudicium haberi coepit. Quod ad I

gatos attinet, etsi commisisse videbantur ut hostium loco cssent:ius tamen Gentium valere placuit. neque tam considerari, quid Lesatis meriato patiendum, quam Romanae virtuti concedendum esset. Praeterea huius facinoris noxam ma

gis penes eos esse,qui legationem imperarunt, quam qui obierunt: quia iis parere necesse fuit. Itaque Aulus Posthumius Dictator, non aliam rationem paulo post secutus est, victis Latinis ad Regillii lacum,aduersus LegatosVolscorum,

qui falso legationis nomine exploratores aduenerant. Semper enim praeualere oportere ius gentium, quarum omnium, ubicunq; Legatos violatos esse intellexerini,haec prior erit perpetuo coniectura & opinio quae Lane vitanda est)iniuria,quam iure violatos esse. De bonis, quae reddenda Populus gnte voluerat, placuit referri ad Patres integrum negotium.Hi tum VetuCre Tarquinio reddi, vetuere & in publicum redigi. ager exceptus est, quem Marti cosecratum Martium appellarui. Denique citantur rei.accusat apud Cos . Valerius. Illos, eo potissimum

anno patriam liberatam, patrem liberatorem, ortum ex domo Iunia Consulatum,Patres,Plebem, quicquid hominum Deoruque Romanoruesset, induxisse in antinum,ut Superbo quodam regi, tum infesto exuli, proderentὸ Literas, Iunii recognoscunt . itaque iussi a patre caussam

dicere,postquam nihil negarunt: ibi se Brutus,

282쪽

eui de liberis poenae capiendae ministerium Consulatus imponebat, & quem exactorem supplicii fortuna dederat, unde fuit imprimis spectator amouendus: aut se nunquam fatis inhumanum, aut nunquam fatis admirabilem praelliti t. Hunc nec ciuium preces, nec filiorum commiseratio, neque aetatis excusatio dimouet. iubet

4ictores supplicium sumere. deligatos ad palum

sedente Bruto nudatos virgis caedunt, securique seriut. De Aquiliis suit contentio. coepit enim Collatinus eorum nomine primum deprecari: postea vero, quia infestiore Bruto uteretur,quasi iure agere. Dicere, periculii imminere ne tota ciuitas conturbetur, si quicunq; visi essent aliquid de reditu exulum cogitasse, eos omnes capitali poena ducerent assici oportere . iam vero absurdissimum esse, Tyrannos exilio duntaxat,

amicos vero tyrannorum , capitet condemnari.

Hic Brutus rem ad Populum reiicit: Se quidem de liberis suis magis pro patria potestate, quam pro Imperio statuisse. de aliis, quando a Collega prohiberetur ne pares poenas exigeret, qui paria cum filiis contilia inissent: Populum pro

maiestate sita iudicaturum. Quare aduocata cocione, Valerius accusator grauiter ostendit,non hoc clementiam esso, aut erga ciues beneuolentiam: sed cum Tyrannis reconciliationem esse. Collatino sanguine & amicitia coniunctos,non aequo iure uti cum Iuniis,atque cum proditoribus mitius agere, quid aliud esse, quam & legem&iusiurandum de non admittendas unquam Tem

283쪽

so DECRETORVM LIPER ILgibus, violare ipsuna etiam antea Collatinum consuluisse, bona tyrannis reddenda esse. In

Isis delictis, ubi perpetrata sunt solere irasci omnes: in proditionis autem tantumodo suspicione, prudentius esse, frustra etiam metuendo,s uerius animaduertere: quam nimis secure agendo, quod deinde in perniciem vergat, benigni res esse videri velle. Itaque omnibus Populi sustragiis, Aquilii caeterique proditores pari supplicio affecti sunt. & ut in utramque partem a cendis sceleribus exemplum nobile esset, indici praemium datum est, pecunia ex aerario, libertas& ciuitas: Valerio, Consulatus. atq; etiam constitutum quod apprime ciuitatem ad conco diam adduxit) ut Romanis qui cum tyranno profugerant,reditus in urbem sine metu, sineq; delict i alicuius recordatione permitteretur:certe viginti die una tempore praefinito, intra quod si non rediret,poena statuta esset,exilium perpetuum,cum bonorum omnium publicatione. Suspicio suspicione tollitur: unius noxa,alterius irin centia,quos credibile essetfuisse delicitiparticipes. X X. Ex Valerio Maximo,lib. V II I. cap.I. A. Attilium Calatinu, Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem , imminentis ac certe damnationis periculo, Q Maximi soceri fides integritas,cognita virtus,maiestatisq; ac securitatis plena affirmatio, subtraxit. iurauit enim, si in eo crimine sonte illum ipse cope-

284쪽

AD LEGEM IVLIAM MAIEST. et sirisset direpturum se fuisse assinitate. Igitur Populus Romanus non enim aliis iudicantibus sextasse licuisset pene iam exploratam sententiam suam, unius iudicio concessit. indignum ratus,eius testimonio non credere, cui difficillimis Reip. temporibus, exercitus se credidiste memia Neraticuiusque generum tanti & tam acerbi criminis, quod nunquam unius esse potest, non facile condemnaret, quin aliqua semper ad soceru delicti suspicio perueniret: quem de ista proditione, si ullum alium,nihil ignorasse veriumLle videretur. Huius crimiuis tertia causa es, eius qui Principem, Nagis tum, eumMe qui imperium potestatemνe haberet, occideri feceritνe doti malo quo hi occide

renturi in quo etiam inimicorum securitas atque ratio vertitur.

XXI. Ex. lib. rr. Regum cap. m I. Flauio Iosepho, lib. V ΙΙ. cap. I r. Pos T longas contetiones inter Satilem & Dauidem, mortuo Satile, adhuc graue bellum erat

Dauidi cum Isbosetho filio Saulis, propter re gnum patrium, quod a se indignissime auferri, ut ei quidem videbatur, molest e ferebat. Igitur duoTribuni tandem extitere, Rechab & Baana: vel, ut Iosephus ait,Banaoth & Than. Hi, quod sentirent Regis sui Isbosethi res in peius vertere, defectionem meditati, gratissimum facturos

se existimat ut, si dolo intersecti regis caput amputatum

285쪽

est DECRETORYM Lia ER ILputatum ad Dauidem attulissent. Sed impium eorum facinus, atque parricidio coiunctam proditionem , vir strenuissimus, vir religiosissimus - abominatus est. Isbosethum nihilo deliquisse, si iure optimo secum de Imperio contenderet. ideoque ne uidem a suis interfectum voluisse, nec place ἔ turpi proditione, sed aequo Marte hostem vincere. Aliud esse victoriam, aliud latrocinium:& alterum fortis ac magnanimi Principis, alterum ignaui, timidi, & abiecti lanistae aut gladiatoris, qui tergum non iugulum postu-

Ict. alterum leonis, alterum vulpecular. Itaque Dibunis, manus; quibus amputasset:pedes, quibus ad se caput attulissent:iussit quoque amputari, postremo interfici. Supplicium interdum maxime legitime sumi , cum i legitime sumitur.

XXII. Ex Diodoro Siculo, lib. x r. R Iustino, lib. Io.

ARTABANus apud Xe xem regem Persarum eum plurimum posset, illiusque custodiae ac militibus Praetorianis praeficeretur: iniit tandem Regis occidendi, regniq; in se transserendi consilium. Ergo re communicata cum Mithridate quodam cunucho,clam noctu istius opera intra cubiculum regium ingressus, Xerxem interficit: nec non Artaxerxi filio persuadet, ut fratrem Dariu maiore natu mature aggrediatur, quem patrem apud eum falso occidisse accusat, ut citius regno potiretur. Artaxerxes deceptus, Dalia rium

286쪽

AD LEGEM IULIAM M A I EST.

Hum interficit: parricidium parricidio vindicat. Tum ratus Artabanus praeclare sibi coepta consilia succedere, rem septem filiis suis robustissumis aperit: hortatur ut sinuit omnes Artaxerxe.

qui unus ex Regiis filiis superest,feriat. Sed pro

ditis insidiis, Artaxerxes timens Artabani numerum filiorum,in posterum diem paratu exe citum armatu mq; esse iubet recogniturus &numerum militum,&in armis industriam singulorum. Itaque cum inter caeteros &ipse Artab nus armatus assisteret, Rex simulat se breuiore loricam habere: iubet Artabanum secum commutare . exuentem se ae nudatu gladio traiiciti

tum & filios eius corripi iubet. ita praeclare&csdem patris, & necem statris, & se ab insidiis Artabani vindicauit. Quisciens aliquidparari aduersus salutem Principis,

non renuntiauerit, is reus quoque es lese maiestatis. Porro cum de iniuria Principis agitur, non suam sed aliorum cognitionem esse oportere.

XXIII. Ex Quinto Curtio, lib. V I.

D Y M N v s, apud regem Alexandrum non mutitae auctoritatis nec magnae potentiae suit.Is cum Nicomachi adolescentis amore deperiret: remotis arbitris, atque exacto iureiurado quod quae conimisisset, silentio tegeret, Nicomacho am so suo narrauerat, Alexandro Magno ad diem tertium paratas esse insidias: se istius facti con-

sim; sortissimos viros ac illus , habere pamticipes

287쪽

ticipes, Demetrium,Peculatim,Nicanorem,Aphobetum, Loceum, Diosemum, Archepolim, Amyntam.Itaque vel metu, vei amore vel precibus exoletum impulerat,vi ctiam operam polliceretur Sed cum ab hoc sermone Nicom chus statim quae acceperat,ad fratrem Ceballianum paulo maiorem natu detulisset: Ceballinus Philotae filio Parmenionis Equitum Prss cto, atque inter alios Regi admodum familiari& amico rem narrat,ut sine cunctatione Alexa-dro nuntiaret .Philotas dimisso Ceballino cum egregia laudatione, etsi protinus Alexandrum adiisset, multosq; inuicem de aliis rebus sermones habuissent, attamen nihil eorum quae de Ceballino cognouerat,nuntiarat: neque item postero die, quanquam denuo a Ceballino admonitus, ne mandata de indicio suo negligeret. Quare Philotas Ceballino suspectus esse inciapit: ideoque Motroni coniurationem indicat.Re Alexandro nuntiata, Dymnum vocari iussit: Ceballinum etiam necti, quia dies tertius erat ex quo Nicomachus rem ei detulisset: nec potuis. se tandiu continere quod de salute sua re sciuisset, nisi vel corrupta fide,vel delicti conscientia. Sed postquam clamitare coepit, eodem mΟ-mento se ad Philotam decurrisse, institisse uno

die & altero, ut regi denutiaret:intereaque Dymnus haud ignarus quam ob caussam accerseretur, mortem sibi consciuisset: Philotas venire

iussus est. Ceballinus inquit Alexander) vitiamum supplicium mereretur, si in caput meum. P Pa t

288쪽

praeparatas insidias biduo celauisset: neminem enim tale indicium supprimere, nisi autorem aut participem. Quid de te Philotaὸ quam in ius est hoc dissimulationis facinus, quo propi re gradu amicitiae me cotingis Ad haec Philo- tas intrepidus, Ceballinum prosecto non homianis, sed meretricular ac scorti sermonem ad se attuli sie: itaque tam leui autori uon credidisse,

veritus ne iurgium inter amatorem & exoletum

non sine risu aliorum, pro coniuratione detulis. se videretur. nuc quia Dymnus seipsum inter mit, qualecunque indicium fuit, apparere proculdubio non facile colemni debuisse: sed orare se, ut praeteritam vitam potius, quam culpam, silentii tamen, non facti ullius,intueretur. Ergo Alexander reconciliatae quidem gratiae pignus

dextram porrexerat, atque contemptum magis

quam celatu indicium esse, videri sibi ab initio

dixerat. itaq; coenae, ut semper antea familiaria ter, Philotam admiserat. Sed post qua aduocato consilio amicorum cui tum Philotas non assuit) introductus Nicomachus, eadem ordine suo exposuit. Craterus aliique consiliarii censuere cum aliqua tamen inuidiae nota) parcere Phialotae Alexandrum non debuisse: nunquam enim speradum esse, ut qui tantum facinus ausus est, venia mutari possit. Quaeda nos beneficia odio prosequi: ut meruisse mortem, confiteri pudet.

Indignum esse,filium Parmenionis Magistrum Equitum, hoc ipsum mendacio respondisse, ne index alium internuntiu qu lxeret, Alexandru m

289쪽

sermoni suo non vacasse. contra vero Nicomachum etiam religione Deum astrictum,c5scientiam suam exonerare festinauisse. Philotam, consumpto per ludum iocumque pene toto die, grauatum este pauca verba ad caput Regis pertinentia, tam logo & forsita superuacuo sermoni inserere Quod si pueris non credidisset talia deserentibus,cur igitur biduum extraxerit, ac si

indicio fidem habuisset)dimitti Ceballinum d buisse, si delationem eius improbaret. Sed in suo

quidem periculo,licere magnum animum gerore: ubi vero de salute Pricipis agitur, omnes credulos esse oportere: & vana quoque deserentes audire, admittere. Itaque in conscios quaesti nem haberi censuerunt. Quare postero die v cata cocione, Dymni cadauer in medium ata tur:& cum vetusto more Macedonum, Rex ipse de capitalibus rebus inquireret,maluit Alexa der accusatoris quam iudicis partes sustinere. Rem multitudini aperit, Parmenione qui tum Mediae praeerat, huius sceleris ducem esse: miniastros, Philotam,Peucolaum, Demetrium atque hunc Dymnum habuisse. testes citat Nicom

chum, Motronem, Ceballinum. Philotae sile tium arguit: in eo latuisse lacinus, avidamque regnandi libidinem. Sed & Parmenionis in te ceptam epistolam recitat, quam ad filios Nic norem & Philota ita scripserat, ut siue ad filios peruenisset,a consciis postet intelligi siue inter cepta esset, falleret ignaros. Et quod a Dymno

Philotas inter participes sceleris nominatus

290쪽

non fuisset, potentiae non innocentiae signum esse,quod ab iis etiam timeretur, a quibus prodi posset . Vt reus autem liberius caussam diceret, & Populus suffragium serrct, subduxit se Alexander. Tum Philotas, Inprimis Nicomachum de se nihil dixisse, neque id Dymnum potuisse praeterire, si,ut Rex falso existimat, caput coniurationis esset . quinimo Philotam vel salsci nominandum, quo facilius qui tentabatur, impelli posset. Id solum obiici, quod rem delatam tacuerit, quod tam securus audierit. Id vero ante omnia sibi ab Alexandro condonatum esse:& dexteram amplexum, & conuiuio adhibi

tum . si sibi reo crediderit, absoluisse: si pepc cit, dimisisse. Nunc si iudicium ipsius Alexandri

seruari non placeat: rem ad se delatam a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat: impleturus omnes metu, si ciaepisset audiri: amatoris & scorti iurgio interponi aures suaspati noluisse. Praeterea fidem rei su spectam habuisse,qudd non ipse Nicomachus detulisset, sed fratrem potius subornaret. timuisse, ne negaret Nicomachus, mandasse se Ceballino: ipse vero videretur multis amicorum Regi pericu

Io fuisse. Quod sese Dymnus intersecerit, id vero diuinari non potuisse. Et si Hercule, conscius Dymno tali sceleris fuisset,biduo illo proditum se intelligens , non potuisse feri ut tandiu dissimularet. Ceballinum nullo negotio de medio tolli potuisse. Iam cum ad se delato indicio si

SEARCH

MENU NAVIGATION