P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

291쪽

2;8 DECRETORYM LIBER IL' tim,solus, ac serro quidem accinctus, Regis cu-hiculum intrauerit , cur distrilisset facinus3 De- . nique quam timide, cunctanteriac pedetentim tale quid Regibus ind cari debeat,habero se patris Parmenionis exemplum: qui cum audisset venenum a Philippo medico parari Alexandro, deterrere eum voluit ep stola,quo minus id me-- dicamentum biberet, quod ei medicus dare deliberasset. At Regem nihilominus no credidisse: nullam auctoritatem patris sui literas habuisse. Rex in eoncionem reuersus,cum audiret Phil tam a multitudine obrui:consilium in posterum diem distulit. Interim denuo amicos conuocat. Caeteris placebat, more maiorum,reum lapidibus obrui: sed in sententias Ephcstionis , Crateri & Coeni itum est , ut tormentiS veritas e . quireretur. Proposito cruciatu, etsi fatebatur, placuit tame ut quae confiteretur,eadem etiam in tormentis pronuncaaret. Interim cum Equi-

tu nobilissimus quisque, & ii maxime qui Parmenionem propinqua cognatione contingebat, postquam Philotam torqueri fama vulgauillet,

leo em Macedonum metuenteS, qua continebatur , ut eorum etiam proximi qui Regi insidiati essent, cum ipsis necarentur: alii sese interfice- .rent, alii in deuios moles vastasque solitudines ausu erent,ingenti per totum exercitum distuso metu atque formidine : Rex edicto pronunclauit,femittere se legem de coniunctis damn torum. Cauerum Philota semel atque iterum

tuestioni adhibito,& cum omnia tadem ex tor-ι mentis

292쪽

AD LEGEM IULIAM MAIEST. 2Nmentis & extra praesente & absente Alexandro sateretur: is & Demetrius sisno dato more patrio lapidati sunt. Ille charisstinos habuerat tres fratres, Amynta, Simmiam,Polemone: nam ad ampla & honorata ministeria,illius maxime suffragatione peruenerant. horti minimus natu Polemo, com Philotam torqueri comperisset, aufugerat. Rex non dubitabat eos ultimi consilii quoque fuisse participes: itaque inuestigari ac comprehendi iusserat. Adliciebat enim Alexander L hos sibi olim sit spectos esse, matris suae Olynthiae litis, quibus esset admonitus,ut ab his

salutem suam tueretur. caeterum se qui inuitus antea deteriora credere consueuit, nunc manifestis indiciis persuasum, iussisse apprehedi. Nam pridie quam detegeretur Philotae impius animus, quin in secreto cum eo sui sciat, negari non posse. fratrem vero qui aufugerit cum Philotas torqueretur, aperuisse se ze fugar rationem .deni que&Amyntae quaedam verba enutiata superbius, in suspicionem & coniecturam trahebatur. Nihilominus Amynta &Siminiam causam pro se dicturos, Alexander vinculis soluit: habitum quoque restituit,ut sine praeiudicio dicere viderentur. Aiebat itaq; Amyntas, durum cse,asperiora verba in crimen trahi. id disciplinam militarem exigere, ut Duces interdit humanius, interdum seuerius milites alloquatur. Amicitiam sibi fuisse cum Philota, atque adeo expeti sie,no

negare. huius sibi periculi si periculo esse de beto autorem esse Alexandrum.Nam Philotani

r 2 cum

293쪽

-,ZDxe RETOR vM LI 2ER II. eum apud se suisse, cuius gratia ab omnibus e peti, ira timeri pollit. Omnes, vel Alexandro praeeunte,iurauisse,eosdem se inimicos amicoseque habituros , quos ipse haberet. Igitur si hoc crimen est, paucos innocentes esse, imbneminem. omnes enim Philotae amici esse v Iuerunt,nec totidem quot volebant,potuisse. Si

a consciis amici non dividantur', nec ab amicis quidem separari eos oportere, qui amici esse voluerunt. Quod mater Alexandri aliquid de se ac fratribus ut inimicis rescripserit, iis ibi nocere

non debere:quia nec metus sui cautam,nec a

ctorem adscripserit, quo facto dictove mota adeo trepidas literas ad filiu dederit. Sed ipsum

certe fuisse Alexandrum, qui tunc reos irae matris obtulerit,dum suis potius utilitatibus quam muliebri gratiae obedire imperaret. Dum haec diceret Amyntas, qui fugientem Polemonem

consecuti erant, vinctum afferunt. Is cum nihil .pro se deprecat etur, modo ne fratrum innocentiae fuga imputaretur sua, miserationem mouitis quanquam & fugae occasione non in conscietia poneret, sed in metu & rigore legis de coniunctis damnatorum, quibus tamen Alexander cicimentissime ac sapientissime pepercerat. Reos placuit absolui. Reliquus erat Pal menion phter philotae,de quo propter potentiam & auctoritatem,& Mediae cui praeerat oportunitatem,

vindicta vix absque seditione sumi poterat Isiatur antequam de morte filii quid audire posset, mittit Alexander Polydamatam, qui hominem

294쪽

ex insidiis interficeret. multo antequam Philotas Regem Alexadrum voluisset occidere, a duobus indicibus delatus,tertium iam annum custodiebatur in vinculis. Nam & eum in Philippi Regis patris Alexandri caedem coniurasse cum Pausania,pro comperto habebatur. Sed quia primus Alexandrum, Regem salutauerat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus. praeterea& Antipatri soceri eius frequens expostulatio iustam Alexandri Magni indignationem morabatur. Caeterv recruduit soporatus dolor, quod veteris periculi memoriam , praesentis cura renouasset. Igitur Lyncestes e custodia eductus, atq; iussiis saltem eam dicere, quam toto triennio meditatus erat defensione,ita quaedam haesitans ac trepidus proniiciauit: ad ultimum etiam non memoria solum, sed & mente atque ingenio destitutus est, ut ista trepidatio delicti magis argumetum, quam memoriar vitium esse videretur. Itaque clim adhuc aliquid dicere conaretur, pro consesso, qui proxime aderant, hunc

lanceis confodiunt. De egregiis personis omnino rectitu priuatim, quam publice svplicium sumitur: maxime cum non ira. subditum nostrum animaduertimiu. domino paruisse interdum Veniam meretur.

X X U. Ex Appiano in Mithridate.

AT I vs ciuis Romanuς, post damnati

nem exul ad Mithridatem Regem Populo Ro- mo infestissimum, sibi vero antea familiaremr 3 se con-

295쪽

DECRE TonvM LIBER II. se cotulerat: speras, eo quod sua opera aduersus Rempublica uteretur, nactus apud eum fidem &auctoritatem, fore ut ex insidiis Regem aliqua-do occideici, itaque & reditum & multae remisesionem impetraret. Hoc enuntiato cosilio in carcerem ducitur, & qui cum eo conspirauerant, item que omnes Attilii serui. De Attilio ita decreuit, ut quando ciuis Romanus Senatoriique ordinis est et,de eo non palam, sed priuatim supplicium sumeretur:de coniuratis,suo more. Sed quod ad seruos attinct,dimitti placuit, cum non

sua sponte, sed domino parendo deliquissent.

Qui aduersussalutem Principis conspirauit, omnium tribunalium iudicio, si ratione dignitatum ad plura pertinet,damnari debet.

X X VI. Ex Appiano; lib. i i L bellorum ciuilium

Gallius Praetor accusatus est, quod madente M. Antonio in mortem Octauit Caesaris conspirasset. Conuictus,& dignitate a Collegis spoliatus est, ct domus a Plebe direpta,& iudicante Senatu, morte damnatus est. Sed Augustus,qui, quo peruenit, aspirabat i ut simul &securi tati suae,& humanitatis opinio ui consuleret, iussit eum dumtaxat ad M. Gallium fratrem Q ab v be aberat , proficisci, neque ab eo unquam dincedere. Verum in itinere curauit,ut ita de composito occideretur, ut de facto quid ei accidis Let, nihil unquain certi afferri posset. Exinplum quo G in Ilios nocentis animaduersum es

296쪽

AD LEGEM IULIAM MAIEst et ,

X X V II. Ex Dione Nicaro,lib. L VI I L. L. AElius Seianus soρ tunae ac vicissitudinis humanae unicum spec imen, apud Tyberium tanta . fuit auctoritate,ut ei p ro collega in imperio haberetur. Sed elatus hoc fastu potentiaque, coepit Tyberium prae se nihili facere, Praetorianos aliosque omnes sibi conciliare. Tyberius re cognita, caute ac pedetentim depressum hominem , atq; in ordinem redactu, literis tadem in

Senatu accusauit. De ea re ita censuerunt,Placere AEli uni Seianum capite multari: corpus in Gemonias proiici : eius laberos omnes interfici : Apicatae uxori veniam dari. Damnati amicum fuisse,non nocere.

XXVIII. Ex Eodem. PosT O A M in Seianuni animadtier sum est, multi familiaritatis atque amicitiae caussa, quam xum Seiano habuissent, rei postulati sunt. inter alios causam dixit in Senatu M. Terentius Varro.Is amicitiam ut negaret,iantum certe quidem ab suit, ut etiam ostendet et, eum se. maximo studio coluisse, quem ipse Tyberius in tanto honore habuisset . qui si recte fecit v-tens eius amicitia, neque se quoque in eo deliquisse. contra , si Imperator qui habet omnia certissima atque exploratissima, deceptus est :quid miru si in eundem errorem inciderit λ cum

unumquemque maximς conueniat, omneS eos

quos Prinςeps in honore habet, sectari, colere, amplecti, nihil anxium quales ii esse possint: at-x q

297쪽

ac terminum,quod Imperatori approbantur. ibi esse poenam oportere, ubi & noxia est: neque adfinitatem v et amicitiam hoc unico nefarium admittere. Senatus reum absoluit, verbisque etiam accusatores ipsos increpuit. In hoc crimine, fili. accusatio recipitur: serui in caput

tiam cogitur filius exequi : Ied filio accusante pater

mitius avnitur.

X XI X. Ex Cornelio Tacito, Annalium lib.

II II.

v I B I v s Serenus, Tyberio imperante,ab exilio in iudicium retr actus est accusante filio, quod Principi parasset insidias, & concitores belli in Galliam mi sisset,pecuniam ministrantet

Caecilio Cornuto Praetorio viro. hunc sceleris conscientia morte sibi attulisse.Nominabat accusator & Cn. Lentulum & Seium Tuberonem primores ciuitatis, atque Imperatori am1cisti-InOS.eos criminis esse participes.Sed hi quidem quorum alter extremae senectutis erat,alter desecto corpore, statim qxempti sunt. Porro & exstruis cum in patrem quaesitum esset, aduersa quaestio accusatori fuit. itaque Serenus cum infracto animo ultores Deos in filium appellaret: se Principis caedem acres nouas uno socio cogitasse, non esse verisimile, si naturam, si magnitudinem sceleris inspicimus. Fili is accusator clim vecors impietate, tum vulgi rumore

298쪽

perterritus,robur & saxum & parricidarum poenas minitantiuna,vrbe cesserat &accusationem deseruerat. Sed Rauenna retractus, exequi coactus est :&placuit tandem Vibium relegari: quia durius esse videbatur, patrem, filio accusant more maiorum interfici . Etiam tu hoc crimine, poena, rei qualitate aliique iam

cunstantiis exacerbatur aut minuitur.

X 4 X. Ex Dione Nica 'lib. L MAsIN Ius Gallus Drusi frater uterinus, etsi Claudio Augusto insidiatus esset : non tamen extremo supplicio, sed exilio dumtaxat mulctatus est. ideo quia neque ad suum facinus exercitum parauerat, neque pecuniam contraxerat: sed multa duntaxat insania, quasi generis sui caussa a Romanis ultro imperium accepturus esset, ad hanc ferociam eum protraxerat. item quod statura minima, ac sim ma deformitate praeditus, despiceretur, ridiculusque magis qua

metuendus esse mereretur. Ad Principem,antecessoru sui Principis mortem Nin dicare pertinet, etiam si iure aut merito intem empti.

X X XI. Ibidem. & ex Flauio Iosepho, lib.

XIX. antiquitatum cap. II I.

N v N A M prodest malum exemplum. e mtiamsi in praesenti, occasione quadam delectat: in futurum tamen altius nocet, ut elegantissime

noster Quintilianus ait. Quapropter etsi a Cassio

299쪽

xu DEc RETOR vM II BER II. Cassio Cherea & Lupo aliisque merito Caius Imperator ob nimiam crudelitatem, impia facinora occisus esse dici possit: attamen & ipse Claudius, qui factum antea laudabat, postea

imperium adeptus,in percussores animaduertit.

quia si Caius intersici debuit, a Cherea Tribuno non debuit, cui salus Principis pro officio

committeretur. in hoc,genus aliquod esse proditionis.Denique paucorum supplicio, securitati Principii na omnium consulendum. .

X X XII. Ex Dione, in Seuero. Herodiano,

lib. t i. & Eutropio, lib. ii I I. s EvERVs quoque cum ad imperium perumnisset, eos qui Pertinacem occiderant, morte multauit: milites omnes sceleris conscios vcstia mentis militaribus exutos nudosque dimisit: Equitibus arma equosque abstulit. caeterum ab urbe centesimo lapide omnes abesse iussit, aut certe ut capite poenas luerent. Omnino quae

Principi affertur iniuria,omnium aliorum Principum iniuria est: quia non tam persona, quam digWitas laeditur. Meminerant Claudius ac S uerus Imperatores, quot Quintus Caepio Consul ei qui Viriatum latronu ducem interfecerat,& ideo praemium peteret, Olm responderat, Nunquam Romanis placuisse , Imperatorem a suis militibus interfici. Ninm id crimen tolerari debet, quod νeluti adiutrice

fide publica perficitur. XXXII I Ex Herodiano, lib. II I.

300쪽

IMpATIENs consortis est regnandi cupiditas.itaque Seuerus Imperator cum tabellarios aliqitot ex iis qui literas Imperatorias terser bant, cum literi; mandatisque ad Albinum delegasset,ita ut post publice ac palam redditas literas, quaedam habere se dicerent, quae apud eum remotis arbitris loquerentur: & tum facto 1mpetu Albinum interficerent : sensitae atque intellectae sunt insidiae. Igitur Albinus in com- praehensos tabellarios animaduerti iussit. Seria in ludicris ponere, magis ratus personam in duer qui non sit,periculosum est.

X X XIIII. Ex Herodiano lib. I. V Εκ is initio, stato solennique die, Romani

Matri Deorum pompam celebrabant. in ea passim omnibus ludend1 l centia permissa erat, sicut quas quisque vellet personas indueret: nullam non magistratuu quoque imaginem adeo repraesentaret, ut non saepe a falsis veri dignoscerentur. Huc diem Maternus captare Imperatori. Commodo renutiatum est, ut is consciique sui stipatorum persona suscepta, se hastatis immiscentes, ut pars Impcratorii comitatus csse crederentur, nullo prscauente ac repente impe- tu facto eum trucidarent. Ischo antea proditus, capite multatus est: & qui eiusdem factionis essent,sii suis etiam poenis affecti sunt. In hoc crimine 'uo quis proximior est, eo seuerius in eum debet animaduerti.

SEARCH

MENU NAVIGATION