P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

311쪽

AD LEGEM IULIAM DE AD L. 27

V. Ex Dionysio Halicarnaseo,lib. I D. rto

Liuio lib. I. deca. I.

GRAv IssIMA haec Senatus Populique Romani sontentia fuit,quae propter Lucretiar stuprum,aliaque infinita ac tyrannica sacinora, de imperio abrogando Tarquinio Superbo Regi. pronunciata est : uxore ac liberis Tarquiniis rue omnibus eiiciendis urbe, Italia , finibus e ac cum maxima sanctioile, ut si quis unquam de reducendo Rege cum Populo ageret, ei chpitale esset.

Potesate ad insuriam abutἰ non licere. VI. Ex Valerio Maximo, lib.v I. cap. I.

TITvs Veturius, filius eius Veturii, qui in Consulatu suo Samnitibus, ob turpiter ictum

foedus, deditus fuerat a Senatu: cum propter domesticam ruinam, &graue aes alienum, Callio Plotio creditori se nexum dare, multum adhuc adolescens, coactus esset: seruilibus ab eo tandem verberibus affectus, quia stuprum pati noluerat , querelam ad Consules detulit: a quibus hac de re certior factus Senatus, Plotium in carcerem duci iussit. Nam in quocunq; statu positam Romani sanguinis pudicitia, tutam csse oportere. Longe diuel sana addicti & serui conditionem esse: & quam ob causam dominus vel scrvo suo carere iussit: in addicto, creditorem non solum amimone pecuniae, sed etiam poena

coercendum.

312쪽

manifesto testimonio conuincunturi caterum imi dicis, concionibita interdici.

VII. Ex AEschine,in Timarchum. S I Q A I s pudicitiam prostituisset, patriaque bona luxu amisisset, huic legibus Atheniosium interdicebatur ius apud Populum concionandi. Nam qui rem suam priuatam male administrauerit,fieri non pisse, ut publicam bene administret:vtque idem pri atini sit improbus, ac publice optimus. Sed &inhonestum esse,hunc cum Populo agere ; qui orationis habendae prius,

quam degendae vitae rationem duxerit. Denique viri boni orationem quavis nudam ac simplicem, multum persuadere:contra, hominis improbi atque luxuriosi, licet ornatam, contemni ac ns Itaque ab AEschine Dinarchus impudicitiae & prodigalitatis accusatus est, ne deinceps contra te es apud Populum concionaretur. Citabat nutus criminis testem uniuersum Populum Atheniensem,& que iamdiu constans ac perpetua suscepta esset de reo,famam & opinionem .praeterea quod reuera adducebatur)a pud hos, quos noniinabat, certar ac notae impudicitiae viros, relictis paternis aedibus diu & f miliariter vixisse : quod sine crimine, nedum probri sit spicione fieri non potuit. Demosthenes contra pro Timarcho,in eo erat maxime, ut diceret pudicitiae damnum in ea ciuitate vitio verti non debere , in qua meritricium ellet ve

313쪽

ctigal institutum huiusmodi, ut a Senatu ipso singulis annis locaretur. quare si quid in eo gen ere sit admissum,id magis Publicani esse ut inuestiget, quam accusatoris, ut in iudicio reprehendat. aut sane si nihilominus hoc nomineG- marchum arcessiri placet, adducendum esse redemptorem, qui illud vectigal a Timarcho exegisse se ac collegisse interrogatus respondeat. Denique non sufficere, generaliter impudice versatum esse reum allegare : nisi & locus, &quibus, & quo pretio pudicitiam prostituerit,

designabitur. Nec conueniens esse ut Famae fides adhibeatur. sic enim esse vulgus, ut CX veritate, pauca: ex opinione, multa aestimet. Itaque & vulgo Mercurium Antocidis vocari, qui non sit Antocidis, sed AEgiae Tribus donarium:& ardes in Colono quae Darmonis dicuntur, falsum habere cognomen meque enim esse Daemonis.& alia pleraque huiusnodi,in vuteus persuaderi, quae sunt falsissima. Tiniarchum male audisse, non propter facinora : sed ob formae prae stantiam, quam in crimen adducere nimis sit inuidiosum. Porro ese repugnatia, quem deco-xin, S corpore quaestu secisse. AEschines denuo reserebat, rem non esse huiusmodi, ut qui simul patrarint, iidem testimonium dicant: sed eam esse, ut ex praeterito & anteacta vita magis quam ex praesenti aestimari debeat: quam Iudi ces non exoratione, neque ex testibus, sed ex sua animi sententia & conscientia iudicent.

Non enim necesse esse, impudicitia syngraphis

314쪽

282 DECRETOR vas Lia ER ILostendere. ideoque in legibus de impudicitia,

pactionum non seri ulla aliquam mentionem. De rebus mutis &inanimis,quia in iis non sunt vllae vel honestae vel inhonestae actiones,quemlibet ita verba sacere,& rumores spargere, ut de iis libere sentiat: verum, de vita hominu & oratione & actionibus,rima vix unquam aberrare, di quae verissima sunt proferre, & futura pleruque praedicere. ideoque Fame,ut maximae Deae Veteres aram cosecras :& Famam ita definisse , ut nihil aliud sit, quam sensus totius ciuitatis. Quare qui nefarie ac turpiter vivunt, hos solos de Fama detrahere, quod cam flagitiorum suoru testem atq; accusatrice immortalem sint ha bituri. Deniq; turpe esse Timarcho,interrogare ubi scelus commiserit, non etiam si ullum omnino comiserit, vel fateri, vel inficiari. Iudices

reum condemnarunt. itaque in exilium abiit. Delicti at ocitate, o ob rei memoriam, tu locum in quo scelus commissum es, veluti tu conscium an

maduerti.

VIII. Ex Flauio Iosepho , antiquitatum

lib. xv I G. cap. IIII.

D A c I v s Mundus antiquae nobilitatis adolescens,ctim Paulinae matronae honestissimq atque pudicisiimae, quam uxorem duxerat Saturninus, misero amore caperetur : ac nihilum seu pollicitationibus, caeterisq; aliis amatoriis a tibus, in adeo rara seeming castitate proficerct:

de salute sua desperabat. Itaque anus liberta quam

315쪽

quam Idem appellabant) nimium de Patroni

sui filio sollicita :cum certo sciret nunquam pecunia Paulinam expugnari posse: eandem autem prae caeteris Diis omnibus .Isidem colere, neque alia sacra aliosve sacerdotes frequetius

adire, suspicere:putauit libertina, sibi sacerdotum lenocinio utendum esse: qua sciret eos esse auaritia, nullum non ius religionis ab iis vi lari posse. Nec opinione sua decepta est. Ita que facerdotes mercede adducti, seniori delegant lacinus . hic credulae atque religiosae mulieri, suo fastu atque auctoritate sita facile persuadet, Deum Anubim sorina sua captum, eam ad coenam & amplexum appellare. itaque ut intemplo pernoctet ei necesse esse. Paulina, quid Deo denegaret λ id vero in summo bono collocat. igitur cum S ea de re multos sermones cum marito habuisset: Saturninus hoc tribuit tandem siue religioni,sive uxoris suae pudicitiae, ut Dei mandatis obtemperaret:in templo Isidis v-na nocte obdormiret. Ergo Paulina in teplum Venit:paratur ei lectus a sacerdote. sed Deus il Ie, fuit Decius. res deniq; ita coparatur,ut Pau lina sese crederet a Deo complexam .atq; id non celabat vel maritum,vel alias sibi notas atque

familiares vicinorum matronas. Tenebat omnes summa admiratio: solaque fidem faciebat eximia, probata & experta Paulinae pudicitia. itaque magis credere, quod de Alcmena, &Rhea Sylvia narratur. Verum triduo post, cam

Decius Mundus insultas mulieri, sucum factum

316쪽

χη DECRETOR vM Liax R ILobiiceret: res ad Tyberium desereur. qui cognita veritate diuque discussa, postremo conicios omnes sacerdotes cruci affxit,itemque libertinam latae impietatis artificem. m plum quod maius est)subuerti ac dirui, atque Isidis imaginem in Tyberim proiici : caeterum adolescentem relegari iussit, quem iudicabat artate& amore impulsum magis, quam certo animi iudicio deliquisse. Grauius es crimen, quo ab specie religionis commis-

I X. ex AEschine,in epistolis. N A v v E dissimile fuit, quod longe antea euenisse dicitur.Apud Ilienses in terra Tro-1ana mos erat patrius, ut quae virgines eo anno nuptu rar essent,har ad Scamandrum fluuium accederent,ibiq; lotae, haec verba veluti secra, solennia atque legitima pronunciarent, Cape o Scamander me a tu virginitatem. Ergo inter

alias, quaedam virgo nomine Callirrhoes, illustri orta iam1lia, ad fluuium venerat lauandi causa. Sed interea Cimon, qui Callirrhoes pudicitiae iamdudum insidiabatur, se, clam aliis omnibus, in frutice Scamandri occultati erat, caput arundinibus redimitus: ut fuco facto ,

Deus esse videretur.Itaq; cum ex more, Calli rhoc verba illa recitasset, hoc ornatu prosiliense fruticibus Cimon, resp6disse dicitur, En Scamander, accipio lubens, tibi Callirrhoe chariis atque amantissimas: qitare puellam rapuisse &

317쪽

AD LEGEM IULIAM D E AD uti aps

occulta s e. Verum quatriduo post detegitur scelus. Nam cum Veneris pompa duceretur atque recens factae mulieres, huic, pro instituto, interessent: Callirrhoe cum nutrice ambulans' Cimonem itidem cum aliis spectantem sortec una vidisse honorem ei ut Deo praebuit: nulliusque mali sibi conscia, Ecce nutrix inquit hic Scamander, cui meam virginitatem dono dedi: nutricem itaque eXclamasse. Hac ratione diuulgato facinore, cum turba accessissct vi Cia monem apprehenderet, is fuga supplicium elusit. Ei principem de adulterio uxoris suae cognoscere. X. Ex Dione Nicato,lib. IX. M E s s A L I N A uxor Claudii, cum eo luxuria prorupisset, ut sese nunc in Palatio, nunc in lu-

panari prostitueret: multis etiam maritis quasi legitime nuberet: tandem inquisitione facta, ob id a marito ultimo supplicio damnata es. 'Esse cum iniuria vindicta, vel in accusatoris redit infamiam.

X I. Ex Xiphilino, in Domitiano. Iustino, lib.

CONTRA cum uxor Domitiani Imperatoris, cum Paride saltatore adulterium commisisset: Domitianus animo incertus, uxoremve lege Iulia condemnaret, an factum dissimula ret, in ore vulgi versaretur: sententiam Vrsi secutus

est. Eam duntaxat rcpudiauit: Sita factum est, ut ei

318쪽

Us Da cRATOR vM LIBER ILut ei adulteram retinuise non posset imputari: an vero etiam propter adulterili repudiasset,incertum haberetur.quam rationem & antea Philippus pater Alexandri Magni in caussa Clympiadis seruauerat. Sane ita se res habet, ut in caussa summorum Principum & magnorum virorum, domestica mala & infortunia stuprimi S ignorari, satius atque utilius sit. Caeterum de Paride, quasi ab alio, ec ob aliam caussam, curauit ut is interficeretur. Itaque Dion ipse, lib. 1 v.resert de Augusto,cum notatum sume,quod impudicitiam filiae suae diuulgasset. nam eum sibi ipsi & infamiam & orbitatem attulisse: quiasiliam relegare tum necesse habuit.quam alioqui, salvis hominum linguis, potuisset imperio domestico, cura ac diligentia priuata compescere.Imo vero Rex Macedonum Amyntas uxori suae Euridicae, quanquam in scelere depraehensae,pepercisse dicitur, propter communes libe-

Adulterii poena es capitis. XII. Ex Ammiano Marcellino,lib. X X I I LCETHEGvs Senator, sub Valetiniano, clini adulterii reus delatus esset, ei caput amputatum est. genere poenae,

bitas.

repraesentatur interdum delicti ace

XIII. Ex Flauio Vopisco,in Aureliano. AP vLTER hoc maxime offendit, quod mutuam

319쪽

tuam hanc amicitiam, quae mulieri erga maritum arctissima esse debet,foeda illa communi ne dissoluit ac distrahit. Quare Aurelianus Imperator, int vindicando militis sui cuiusdam, cum hospitis uxore adulterio, videtur hanc sit inplicii rationem habuisse. Ita enim puniuit, ut duarum arborum capita prius inflecteret, postea ad pedes militis alligaret. postremo ferri suo impetu dimitteret,ut scissus ac distractus a se, ille utrimque pendens, reliquis disciplinae publicae

pulcherrimum exemplum ederet.

AD LEGEM IVLIAM DE VI P

B LIC A, TI T. XI. Interdum necesse esse, innoxiorum poena tumultum sedare atque reprimere.

I. Ex Dionysio Halicarnasseo, lib. X.

pronii inter Patritios nobilissimi adolescentes, ne a Tribunisplebis Iex Agraria promulg retur . Hoc adeo plebs indigne tulit,ut iis die dicta a Tribunis, ac lite bonis aestimata, si iudiacioSenatus obstitisset,vi aliquid inolitura videretur. Itaque quando capitis non anquireretur, nec vitae, sed pecuniae duntaxat detrimentum in iudicio versabatur: Senatui visum est, permitti iudicium seditionis vitadae caussa, ut paucorum damnatione furor plebis componeretur . ergo damnati sunt absentes. Sed cum reorum bonata sub

320쪽

x88 DECRETOR vM LIBER ILsub hasta venissent,ea patres redemere alicuatoribus, damnatisque restituenda esse censue

in i eum telo ambulauerit 3ae lege ichetur. II. Ex Cicerone,Verrina v I i.& Valerio Moximo, lib. v I. cap. II I.

OMMIvla in Sicilia Pxaetorum postquam ibi M. Aquilius occisus est, instituta atque edicta suerunt eiusmodi, Vt ne quis cum telo seruus esset. Itaque propter seueritatem exempli narratur,

L. Domitium Praetorem in Sicilia, clim aper in gens ad eum allatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset. cuque audisset, pallorem cuiusdam sui se, eum ad se vocari iussisse. Illum cupide ad Praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accurrisse.quaesisse Domitium, qui t tam bestiam percussisset. illum respondis te, venabulo iideoq; statim iussit Praetoris in crucem esse sublatum: quia & ipse Domitius ad exturbanda latrocinia, quibus Prouincia vastabatur, edixerat, ne quis telum haberet,& cum telo ambularet. Ratio publici imperii hanc pleruitque seueritatem exigit: prael atque in hoc metu dedisciplina publica,crudeliorem se in animaduertendo quam in pranermittendo dis olutum exhibere. Vu etiam latronum in hoc sudicium cadit. III. Ex Dione, in Seuero.

B v 1 A s homo Italus fuit. is cum Seuerus Im- perator

SEARCH

MENU NAVIGATION