Brevis elucidatio totius missae interrogationibus et responsionibus distincta...

발행: 1860년

분량: 250페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

nire creaturis a Verbo. Caeterum, alii aliter haec interpungunt, et sic legunt Quod fue- tum est, in ipso vii erat. Id est inquiunt quidquid actum est, vita erat in Verbo, et ab aeterno sui vita in Verbo: quia in Deo sunt

ab aeterno ideae rerum creatarum, quae ideae reipsa a Deo non sunt distinctae. Et ita unaquaeque res est vita in Deo, licet in sua naturavi iam non habeat, sitque inanimata. Sed prior interpunctio et sensus est textui Graeco et in lento Evangelistae conformior. Et vita erat tuae hominum Verbum, quod est vita e fons vitae erat intellectualis et spiritualis lux hominum, infundendo illis lumen naturale et dictamen reciae rationis, quo Verum a salso, honestum a turpi, prosequendum a sugiendo, discernere p0ssini juxta illud Psalm L Multi dieunt, quis ostendit

nobis bona Signatum est uper no lumen uultus tui, Domine. Idem Verbum, quod est vita erat etiam lux hominum supernaturaliso lux gratiae. Et tuae in tenebris lueet Lux Verbi aeterna ipsumque lumen intellectuale sit dictamen rectae rationis quin et supernaturale lumen

222쪽

gratiae, a principio mundi usque modo ten bras mentium humanarum dispellit.

Et tenebro eam non comprehenderunt. Mentes humanae per peccatum, ignorantiam, erroresque obtenebrata et obesecatae sive

ipsi me homines sic ossuscati et excaecati juxta illud Ephes 5 Eratis aliquando tenebro

nune autem tuae in Domino , lucem non comprehenderunt, nec cognoverunt saltem lenebrarum illarum magna pars cim omnes hujusmodi cnebrae, quamdiu manserunt te

nebrae.

Fuit homo missus a Deo. Quia Verbum in sua divinitale tantummodo persistens, et in tenebris lucens, ab iis non sui comprehensum neque cognitum ideo carnem induit, in qua hominibus apparere et manifeste innotesceret. Quo autem melius cognosceretur, a Deo fuit missus homo, non Deus, uti erat 'erbum, sod homo et talis homo, quo inter natos muliorum non surrexi m 0r. lomo, inquam, qui Malach. 3 vocatur Angelυδ, non natura, sed ossicio, quia ad nunciandum Messiam venit, et angelicam vitam duxit. Missus a Deo. Non venit propria autho

223쪽

ritate, quemadmodum pseudoprophetae, sed missus a Deo, illius interno instinctu quino verosi militer visibili apparitione, exter naque missione Missio haec signanter contigit anno quinto decimo imperii Τiberii Comaris quando faetum est Verbum Domini super Ioannem Zachario silium in deserto, et venit

in omnem regionem Iordanis praedicans, etc. Luc. 3. Cui nomen erat Ioannes Nomen, inquam,

a Deo illi impositum, et a Gabriele nunciatum Ioannes, id est Dei gratia: utpote gratuitamsi bonitate contra naturae cursum parentibus datus, et ad salutem Israelis missus, ac gratia Dei plenus, et Spiritu Sancto repletus adhuc in utero matris suae. me venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine Ioannes ideo venit, ut tamquam testis omni exceptione major testaretur Christum, Verbumque incarnatum esse veram lucem animarum, cujus nolitiam, illustrationemque omnes accipere deberent ad salutem. Non quasi hoc lumen sole clarius egeret lueerna Joannis ad sui claritatem et manifestalionem, sed quia hominum caecitas

224쪽

et incredulitas tanta erat, ut Joannis testimonio praeparari debuerint ad hoc lumen agnoscendum et recipiendum. Ut omnes crederent per illum, Joannem quantum scilicet erat ex parte ipsius testi sicantis, ut crederent primum omnes Iudaei Ioannis testimonium audientes; et per Ap stolos, Apostolicosque viros Iudaeos, omnes omnino gentes adsidem Christi adducerentur. Non erat ille tuae, sed ut testimonium perhiberet de lumine Judaei quidem aestimarunt Ioannem esse Messiam, supremamque lucem, et voluerunt ad horam Multare in luee ellus, Joannis 5. Revera tamen Joannes non erat lux suprema, prima, Vera, aeterna et per Daturam, sed tantum Lux secundaria per gratiam ei prima lucis participationem, et Lucerna ardens et lucens, Ioannis 5. Erat luae vera Verbum incarnatum, Chrisius Filius Dei erat lux vera non lux salsa, non umbratilis eliguralis, non sensibilis, nec participataci sed lux vera, prima, Summa,

aeterna ei per naturam.

Quin illuminat omnem hominem enientem in hune mundum, signando super illos

225쪽

lumen vultus sui dando illis intellectum et naturale dictamen rectae rationis, eo ipso quo nascuntur in mundo, in quacumque mundi parte dando insuper, quantum est X parte sua lumen supernaturale gratiae omni homini nullius omnino illuminationem impediendo. Vel juxta D. Augustinum Enchiridi eap. 62 et lib. . de peccatorum meritis cap. 25 . Illuminat omnem hominem Oenientem in hune mundum, id est, nullus hominum sine illa vera luce illuminatur, sed quotquot illuminantur , per illam illuminantur. Sicuti Psal. 144. dicitur, Allevat Dominus omne8

qui eorruunt, et erigi omnes elisos. In mundo erat Antequam Verbum veniret in mundum per Incarnationem, erat per divinitatem suam in mundo secundum essen liam, praesentiam et potentiam.

Et mundus, visibilium ei invisibilium univerSus orbis, per ipsum faetus est. Ab ipso tamquam principali causa essiciente per ipsum lamquam Verbum Patris De in ipso,

tamquam in immenso, omniaque continente essendi pelag0. Et mundus eum non cognovit, homines

226쪽

mundani, rebus saecularibus dediti et peccatis eXcaecati, non cognoverunt Verbi, Deique divinitatem: quam lamen divino lumine agnoscere debuissent magnitudine enim spe ete et ereaturae, eognoscibiliter poterit Creator horum ideri. Sapient. 13. InDisibilia enim ipsius, a reatura mundi, per ea quin faeta sunt, intellectu conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Rom. 1. Qui autem aeternam hanc lucem, Deumque aliquatenus cognoverunt per cognitionem speculativam, non cognoVerunt tamen per veram cognitionem practicam Quin eum ognovissent Deum, non icut Deum glorificaverunt, aut gratia merunt,

Rom. . In propria venit, et sui eum non Nemerunt Lux aeterna, visitavit nos oriens eae

alto, illuminare his, qui in tenebris et umbra mortis sedent Lucae . Verbum per sui incarnationem venit novo modo, et visibiliter in mundum suum a se conditum sibique proprium it sui, homines mundani a se conditi, eum non receperunt, recipere noluerunt sed rojecerunt Luae venit in mundum, et di-

227쪽

l erunt homines magis tenebras, quam lucem erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem: et non venit ad lucem, ut non arguantur per eju3.

Ioan. 3. Venit, etiam in propria, id est, in Iudaeam, ad gentem Israeliticam sibi pro priam et peculiarem a se electam, et in qua, e qua, et propter quam natus suit. Et sui

eum non receperunt, id est Iudaei eum re probaverunt.

Quotquot autem, Judaei, Gentiles, Graeci, Barbari, liberi, servi, senes, pueri, mares, seminae, cujuscumque conditionis, SeXUS, aetatis, nationis homines, receperunt eum, per fidem vivam Dedit eis potestatem silios Dei eri Contulit dignitatem , excellentiam, praeeminentiam hanc, ut fiant sintque filii Dei adoptivi, hoc ipso quod eum receperunt. His qui redunt in Nomine ejus, scilicet fide viva , quo per charitatem speratur. Galat. 5. Qui non eae sanguinibus, id est, ex human semine, quod quia sanguine alimenti est residuum, vocatur sanguis lia Cornelius a

228쪽

Lapide, Comment in Evangel. S. Ioan ., eap. . . S. Neque eae voluntate carnis, id est, ex appetitu sensitivo concupiscibili et concupiscentia seminae, quae est euro de earne Gen. 2. neque eae voluntate, concupiscentia viri,

sed eae Deo nati sunt, id est, credentes fiunt Filii Dei et ex Deo nati sunt, non per a natem generationem, sed per spiritualem regenerationem ier fidem vivam, Baptismum, gratiam et spiritum adoptionis, quibus ess-ciuntur divinae consorte naturae. l. Pet. 1. Et Verbum euro metum est. Ut homines

fierent Filii Dei, ipse Filius Dei factus est

homo. Verbum non assumpsit carnem sine anima humana , uti dogmatigabant Ariani neque carnem cum anima sensitiva tantum, ut volebat Apollinaris, dicens in Christo animam rationalem fuisse suppletam per divinitatem ipsius , neque Verbum sic est arofaetum, quasi ex commixtione Verbi et carnis sine anima humana, sit sacta una natura ita ut Verbum non manserit consubstantiale Patri, nec humana natura consubstantialis nostrae, uti asserebant Eutyches et Diosco-

229쪽

USQUE AD FINEM 2 9

rus. Sed earo accipitur hic synecdochiee ut alibi saepius pro l0i homine, sive integra

natura humana. Et est sensus Verbum est factum homo: sive Verbum assumpsi corpus et animam humanam in unitalem Per sonae, suppositans naturam humanam personalitate Verbi ita ut Deus et homo sint unupersona, eaque divina, non duae personae, uti asserebat Nestorius. Caeterum Evangelista potius dixit Verbum carnem actum, quam hominem ad ostendendam magnitudinum divinae erga nos boni latis, dignationis, demissionis et exinanitionis ad astruendam etiam veritatem Corporis Christi, non aerei, nec phantastici, quod quidam delirarunt. Et habitast in nobis. Verbum habitavit in humana nostra natura, tamquam in tabernaculo suo; nam in Christo inhabitu omnis plenitudo divinitatis eorporaliter Coloss. 2. Habitavit etiam per idem in eo= dibus nostris. Eph. 3. Ultim et optime obliqvit in nobis, id est inter nos homines convel SatuS Si, juxta Baruch, 3. Post hine interris visus e8 et eum hominibus conversatus et Zachariae,T Lauda et luetare silia Sion, quia ecce ego

230쪽

venio, et habitabo in medio tui, ait Domi

nus.

Et vidimus gloriam ejus, gloriam qua8i Unigeniti a Patre Licet Verbum esset nube

humanitatis nostrae obtectum tamen intellectu et sensibus spectavimus et c0nspeximus

erumpentes radios gloriae et majestatis ipsius in miraculis, vita, morte transfiguratione et ascensione Gloriam quasi Unigeniti a Pa tre. Vidimus gloriam ejus talem, qualis decebat eum, qui est unicus Filius naturalis, a Deo Patre genitus ab aeterno qui idem est Primogenitus in multis fratribus Rom. 8.

Quibus sicilicet dedit potestatem silio Dei sieri per ad 0ptionis gratiam.

Plenum gratio et veritatis. Hic plenum ut constat ex Graec0 est nominativi casus, debetque interposita parenthesi construi cum habitavit in nobis, et est sensus Verbum incarnatum habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis. Plenum inquam, rutiin quia in ipso erat plenitudo omnis gratiin; et de plenitudine ejus omnes accepimu8.40an. 1. Christus etiam sui mire gratiosus, praeseret Sin omnibus verbis e lactis suis summam

SEARCH

MENU NAVIGATION