장음표시 사용
601쪽
XCI. DECLARATIO SUPER MATRIMONIIS MIXTIS A. 1741. 587g. 3. Quod vero spectat ad ea Conjugia, quae pariter in iisdem Foederatis Belgii Provinciis, absque sorma a Tridentino
statuta, contrahuntur a Catholicis cum Haereticis, sive Catholicus Vir Haereticam Foeminam in Matrimonium ducat, sive C tholica Foemina Haeretico Viro nubat, dolens imprimis quam maximo Sanctitas Sua, eos esse inter Catholicos, qui insano amore turpiter dementati, ab hisce detestabilibus Connubiis, quae S. Mater Ecclesia perpetuo damnavit, atque interdixit, ex animo non abhorrent, et prorsus sibi abstinendum non ducunt, laudansque magnopere gelum illorum Antistitum, qui, severioribus propositis spiritualibus poenis, Catholicos coercere student, ne sacrilego hoc Vinculo sese Haereticis conjungant; Εpiscopos omnes, Vicarios Apostolicos, Parochos , Missionarios, et alios quoscumque Dei, et Ecclesiae fideles Ministros in iis Paritibus degentes serio, graViterque hortatur, et monet, ut Catholicos utriusque sexus ab hujusmodi nuptiis in propriarum Animarum perniciem ineundis, quantum possint, absterreant, easdemque Nuptias omni meliori modo intervertero, atque em-caciter impedire satagant. At, si sorte aliquod hujus generis Matrimonium, Tridentini forma non servata, ibidem contractum jam sit, aut imposterum squod Deus avertat) contrahi contingat : declarat Sanctitas Sua, Matrimonium hujusmodi, alio non
concurrente canonico impedimento, Validum habendum osse, et neutrum ex Conjugibus, donee alter eorum supervixerit , ullatenus posse, sub obtentu dictae formae non sematae, nomm
Matrimonium intro. Id vero debere sibi potissimo in animum inducero Coniugem Catholicum, sive Virum, siVe Foeminam, ut pro gravissimo scelere, quod admisit, poenitentiam agat, ac Veniam a Deo precetur, coneturquo pro viribus alterum Conjugem a Vora Fido deerrantem ad gremium Catholicae Ecclesiae pertrahere, ejusque Animam lucrari, quod porro ad veniam de patrato crimine impetrandam opportunissimum Aret, sciens de cetero, ut mox dictum est, se istius Matrimonii vinculo perpetuo ligatum iri. g. 4. Ad haec declarat Sanctitas Sua, ut quidquid hactenus sancitum, dictumque est de Matrimoniis sivo ab Haereticis inter se, sive inter Catholicos, et Haereticos initis in locis Foederatorum ordinum dominio in Belgio subjectis, sancitum, dictumque intelligatur etiam de similibus Matrimoniis extra fines Dominii eorumdem Foederatorum ordinum contractis ab iis, qui
addicti sint Legionibus, seu Militaribus Copiis, quae ab iisdem
602쪽
588 XCII. BREVE QUO ID MATRIMONIA MIXTA L. 1830.
Foederatis ordinibus transmitti solent ad custodiendas, muniendasque Arces conterminas, vulgo dictas di Barriera; Ita quidem, ut Matrimonia ibi praeter Tridentini sormam, sive inter mereticos utrinquo, sive inter Catholicos, et Haereticos inita, valorem suum obtineant, dummodo uterque Conjux ad easdem Copias, sive Legiones pertineat; Et hanc declarationem vult Sanctitas Sua complecti etiam Civitatem Mosae Trajectensis, a Republica Foederatorum ordinum, quamvis non jure dominii, sed tantum oppignorationis, ut aiunt, nomine possessam. g. 5. Tandem circa Conjugia, quae contrahuntur, vel in
Regionibus Principum Catholicorum ab iis, qui in Provinetis Foederatis domicilium habent, vel in Foederatis Provinciis ab habentibus domicilium in Regionibus Catholicorum Principum,
nihil Sanctitas Sua de novo decernendum, aut declarandum esse duxit; volens, ut de iis, juxta canonica duris communis principia, probatasque in similibus casibus alias editas a Sacra Congregatione Concilii resolutiones, ubi disputatio contingat, decidatur. Et ita declaravit, statuitque, ac ab omnibus imposterum seriari praecepit. Die 4. Novembris 1741.
XCII. Ρii Vm. brove die M. Martii 1830 ad Archi
episcopum Coloniensem, et Episcopos Trevirensem, Monasteriens om et Pader bor non sem quoad
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Uteris altero abhinc anno ad Leonem XII. gloriosae memoriae Praedecessorem nostrum datis diligenter, Venerabiles Fratres, exposuistis arduum, in quo Versamini, discrimen, propterea, quod civili lege isthic ante paucos annos lata praescriptum est, ut in matrimoniis mixtis liberi utriusque sexus in religione patris, aut certe ad eius arbitrium educentur, simulque Sacerdotibus interdictum, ne a personis matrimonia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa nasciturae prolia institutione sponsionem. Et ipsi quidem vel ex eo tempore participes suimus summi moeroris, quo idem optimus Pontifex assectus est ob angustias has vestras, quas eae literae plenius explicabant. Sed graviori adhue molestia nunc angimur, quum humilitati Nostrae inscrutabili Dei iudicio reservatum est ea Vobis responsa reddere, quae Praedecessor noster, morte Prae
Ventus, non potuit. Siquidem Sanctae huic Sedi prorsus non licet illa omnia permittere, quae in istis regionibus ad eius Ie-
603쪽
XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. 58s
gis executionem postulari vignificastis. Verum duo sunt, quae haud parum Nos recreant, videlicet Vestrum pariter et Sacerdotum, qui sub Vobis sunt, pro doctrina Ecclesiae tuenda servandisque illius regulis studium, quod praedictis quoque ad Leonem XII. literis demonstrastis; ac Serenissimi Borussiae Regis indulgentia, qui, ut pariter innuistis, ipse auctor quodammodo Vobis fuit, ut Apostolicae huic Sedi intcgrum rerum statum ingenue
explicantes, illam super anxietatibus Vestria consuleretis. Hinconim merito confidimus, non modo Vos rescriptis hisco Nostris plane obsequuturos, sed ipsam quoque Serenissimi Regis Mai statem Vobis non succensuram, si eidem in rebus civilibus exanimo obsecundantes, in iis tamen, quae non civiles matrimonii effectus, sed ipsam attingunt matrimonii eiusdem sanctitatem, et religiosa coniugum officia respiciunt, sacras religionis catholicae regulas custodiatis. Itaque ad rem propius Venientes, haud Nobis opus est, ut Fraternitates Vestras sacra omni doctrina peritissimas edoceamus, quaenam adversus mixtas, de quibus agitur, nuptias ecclesiae ratio sit. Ergo ignotum Vobis non est, Ecclesiam ipsam a connubiis huiusmodi, quae non parum deformitatis et spiritualis periculi prae se serunt, abhorrere, atque ideirco Apostolicam hanc Sedem summo semper constantique studio curasse, ut canonicae leges matrimonia eadem prohibentes religioso custodirentur. Quodsi Romani Pontifices a sanctissimo illo Canonum interdicto nonnumquam dispensasse inveniuntur, id prosecto graves ob causas, et aegre admodum secerunt, suisquo dispensationibus adiicere consueuerunt conditionem expressam de praemittendia matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut coniux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque sexus ex eodem matrimonio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Nostis autem, Venerabiles Fr tres, ipsas omnes inutiones eo spectare, ut hae in re naturales divinaeque leges sartae tectae habeantur; quandoquidem exploratum est, catholicas personas , seu Viros, seu mulieres, quae nuptias cum acatholicis ita contrahunt, ut se aut futuram sobolem periculo perversionis temere committant, non modo can escas Violare sanctiones, sed directe etiam gravissimeque in naturalem ae divinam legem peccare. Atque exinde iam intelligitis, Nos quoque gravissimi coram Deo ot Ecclesia eriminis reos sore, si circa nuptias huiusmodi istia in regionibus contra-
604쪽
590 XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.
hendas illa a Vobis, aut a parochis Vestrarum dioecesium fieri assentiremur, per quae si non Verbis, tactis tamen ipsis indiscriminatim approbarentur. Quare NOS Summopere commendantes gelum illum Vestrum, quo catholicos Vestrae curae commissos a connubiis mixtis avertere hactenus allaborastis, enixe
Vos in Domino exhortamur, ut posthac pariter in id ipsum sedulo incumbatis in omni patientia et doctrina: horum deinde
laborum copiosam in coelis mercedem accepturi. Juxta haec igitur, quoties praesertim catholica aliqua mulier Viro acatholico nubere velit, diligenter ab episcopo seu a parocho edocenda erit, quaenam circa huiusmodi nuptias Canonum sententia sit, serioque admonenda de gravi scelere, quo apud Deum rea fiet, si eos violare praesumat; et maxime opportunum erit eandem adhortari, ut meminerit firmissimum illud religionis nostrae dogma, quod extra veram catholicam fidem nemo salos esse potest: proindoque agnoscat se in filios, quos a Deo exspectat, iam nunc crudelissime acturam, si tales contraxerit
nuptias, in quibus sciat illorum educationem in viri acatholici
arbitrio suturam. Quae quidem salubria monita erunt etiam prout prudentia suggesserit iteranda eo praesertim tempore, quo nuptiarum dies instare videatur, dumque consuetis proclamationibus disquiritur, utrum alia sint, quae illis obstent, impedimenta canonica. Quodsi nonnullis in casibus paterna huiusmodi saerorum pastorum studia in irritum cadero contingat, tum sane abstinendum erit a catholica eadem persona consuris in illam nominatim expressis corripienda, ne tumultus aliquis excitetur, et graviora rei catholicae mala obveniant; sed alia ex parte abstinere etiam Catholicus Pastor debebit non solum a nuptiis, quae deinde fiant, sacro quocumque ritu honestandis, sed etiam a quovis actu, quo approbare illas videatur. Quam circa rem illiud solummodo in nonnullis locis toleratum est, ut parochi, qui ad .graviora rei catholicao incommoda avertenda praesentiam suam contrahendis his nuptiis praestare cogebantur, paterentur quidem eas ipsis praesentibus confici si scilicet nullum aliud obstaret canonicum impedimentum) ut audito utriusque partis consensu, deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum referrent, sed caverent semper ab illicitis huiusmodi matrimoniis ullo suo actu approban dis , multoque magis a sacris precibus et ab ecclesiastico quovis ritu eisdem admiscendo. Sequitur iam, ut de illorum causa respondeamus, qui matrimonia mixta inire ausi fuerint, catho-
605쪽
XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. 591lico pastore non praesente. Et hac quidem super ro ita Nobis censuimus statuendum, ut meriantur, quoad fieri poterit, scaudata, quae ex huiusmodi nuptiis oriri denunciastis, itemque ut Catholici illi, qui in coniunctione vivant eo modo inita, tacilius induci possint ad peccatum suum salutaribus poenitentiae lacrymis expiandum, denique ut in posterum certa omnibus regula sit, qua de vi matrimoniorum ea ratione contrahendorum dii dicent. Jam vero ad coniunctiones quod attinet, quae isthio usque ad praesens tempus sine parochi praesentia initae sunt, Nos brevi delegabimus Fraternitatibus Vestris necessarias facultates, quarum Vi malis exinde ortis magna saltem ex parte mederi valeatis. Nunc autem per Nostras has literas volumus et mandamus, ut matrimonia mixta, quae posthac sa die videlicet m. Martii 18M) in Vestris dioecesibus contrahi contingat
non servata sorma a Tridentino Concilio praescripta, si eisdem nullum aliud obstet canonicum dirimens impedimentum, proratis ac Veris connubiis habeantur; prout Nos auctoritate Nostra apostolica matrimonia ea Vera ac rata sore declaramus at- quo decernimus contrariis non obstantibus quibuscumque. Quocirca catholicae personae, quae in posterum matrimonia hoc modo contraxerint, dum nullum aliud iis obstaret dirimens o nonicum impedimentum, a sacris pastoribus edocendae erunt, ipsas verum et ratum coniugium inivisse. Insuper pastorum onficium erit, catholicos quoslibet, praesertim vero catholicas mulieres , quae cum acatholicis validas quidem, sed tamen illicitas nuptias contraxerint, opportuno tempore admonere in e
ritato Dei et patientia Christi, ut de gravi patrato scelere poenitentiam agant, suisque satisfaciant obligationibus, ei praese tim, qua erga suos filios ipsae semper tenebuntur, ad catholi- eam videlicet illorum omnium educationem pro Viribus seduloque curandam. Posthaec supervacaneum ducimus, Venerabiles
Fratres, Vos excitare, ut attendatis, quanta prudentia hisce in casibus agendum sit, ne Catholicao Religioni creetur invidia, quandoquidem Fraternitates Vestras id probe nosse compertum Nobis exploratumque est. Sic agite igitur, sicque a vobis admoniti agant parochi, ut omnes videant, Catholicos Sacerdotes non alio, quam officii sui adimplendi spiritu animari, ut in iis, quae religionis sunt, Ecclesiae regulas sement, ipsosque eodem spiritu duci, ut in iis, quae civilis sunt ordinis, regias leges non propter servilem quemdam metum, sed propter consciemtiam custodiant. Nobis quidem vehementor dolet, quod Vos ab
606쪽
592 Xcul. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MILTk Α. 1830. his, in quibus estis, angustiis penitus eximere non potuerimus. Sed nolito deficere animo. Ipse Serenissimus Rex, qui propemsam in catholicos sibi subditos voluntatem solemniter patefecit, factoque ipso aliis occasionibus comprobavit, non patietur ut plane eonfidimus) in hoc negotio, quod religiosa Vestra officia directo afficit, Vos diutius exagitari, sed anxietatibus Vestris pro sua clementia commotus, et Nostris pariter votis obsecum dans, Vobis remittet, ut Religionis Catholicae regulas hac etiam in re servare ac exequi libere valeatis. Quod ut feliciter evo-niat , a Deo, in cuius manibus corda sunt regum, suppliciter implorandum est: quemadmodum assiduis precibus Nos tacimus , et Vos pariter enixe facturos non dubitamus. Interea praecipuae, qua Vos amplectimur, caritatis tostem esse volumus apostolicam benedictionem , quam Fraternitatibus Vestris, nee non omni Clero ac fideli populo Vestris euris concredito peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum dio m.
Martii 1830. XCIV. Instructio Cardinalis Albani d. 27. Martii 1830 quoad matrimonia mixta lata. Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia ΡΡ. VI. ad Archiepiscopum Coloniensem, atque ad Episcopos
Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem rescribens per literas datas dio 25. Martii 1830 eis iam significavit, quam magno moerore ipse affectus sit ob graves angustias, in quibus illos versari cognoverat, propterea' quod civilis lex in eorum regionibus anno 1825 lata statuerit, ut proles utriusque sexus ex matrimoniis mixtis orta in religione patris, aut certe ad eius arbitrium educetur, et sacerdotibus interdixerit, nB a personis connubia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa futurae prolis educatione sponsionem. Non enim potuit Sanctitas Sua ullo modo declinare a constanti illo studio, quo Sedes Apostolica semper advigilavit, ut Sacri Canones, qvi mixtas huiusmodi nuptias deformitatis et spiritualis periculi plenas severe prohibent, religioso custodirentur. Multo autem minus declinare potuit a sanetissimo illo Sedis eiusdem instituto, per quod Romani Pontifices, quum interdum saegro scilicet et graves tantum ob causas) matrimonia huiusmodi permitterent, suis dispensationibus adiicere consueuerunt conditionem expres-aam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut eonjux catholicus ab acatholico perverti non posset,
607쪽
xCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. bae
quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore
retrahendum , sed etiam ut proles utriusque sexua eX eo comiugio procreanda in catholicao religionis sanctitate omnino educaretur. Cum enim non ecclesiastica solum, sed uaturalis ac divina prorsus Iex vetet, ne homo in nuptiis contrahendis se aut futuram sobolem periculo perVersionis temere committat, exinde sane manifestum est, memoratas omnes cautiones is
circo adhiberi, ut naturalis eadem divinaque lex sarta tecta b beatur. Quare Sanctitas Sua debitis prosequens laudibus praedictos Antistites pro pastorali aelo, quo Catholicos suae curae creditos avertere conati sunt a nuptiarum foedere illicite eum Matholicis coniungendo, illos enixe in Domino adhortata est, ut posthac quoque in id ipsum sedulo prudenterque allaborent, simul vero et nonnulla iisdem litoris praescripsit, quae Episcoporum eorumdem molestiis leniendis prolatura Viderentur, qua quo pertinerent ad catholicos in illicita illa connubia prolabentes ad meliora consilia atque ad salutarem poenitentiam s ellius reducendos. Atquo una declaravit, magnam se erigit in spem non modo Episcopos pontificiis illis rescriptis religioso obsecuturos, sed ipsum quoque Serenissimum Regem pro sua aequitato et erga catholicos sibi subditos indulgentia haud aegro laturum, si animarum pastores Maiestati Suae in civilibus rebus ex animo obsecundantes, in hoc tamen negotio, quod imsam attingit matrimonii sanctitatem et religiosa coniugum of cia respicit, sacras religiovis Catholicae regulas observent. Quam utramque spem nunc etiam magnopere fovet Summus Pontifex, dum hac instructione supradictis quatuor Episcopis nunciari vult alia nonnulla, qua circa eandem rem indulgenda, int toto-randa decrevit. Et primo quidem ad matrimonia quod attinet, quae in quatuor Dioecesibus Coloniensi, Trevirensi, Padorbomnensi, et Monasteriensi hucusque tuita sunt praeter sormam a
Tridentino Concilio praeseriptam, iam SSmus D. N suis illisi ad
Episcopos literis indicavit, se eisdem delegaturum facultates idoneas, ut possint malis exinde ortis magna saltem ex parte mederi. Nimirum Summus Pontifex, memor Vicarium so esse Jesu Christi, qui venit quaerere et salvum sacere quod porterat, ad infelicem respexit illorum catholicorum conditionem, qui in coniugio Viventes coram Deo et Ecclesia irrito, sed coram civilibus loci legibus valido, in magna redeundi ad .bonam ,s gem difficultate versantur, et misericordia erga eos rhorus ipsis aperire decrevit iaciliorem viam ad poenitentiam. Itaque Archi-
608쪽
5M X I. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.
episcopo Coloniensi, et Episcopis Τrevirensi, Padorbornensi et
Monasteriensi per hanc instructionem . si ficatur, ,. Sanctitatem Suam augore illos auctoritate necessaria et opportuna, cuius vi unusquisquo illorum tamquam delegatus Apostolicae Sodis pomsit in sua dioecesi confirmare atque etiam in radice sanare nuptias usque ad diem receptionis praesentis instructionis initas imter unam partem catholicam, et alteram Matholicam, quas i tae idcirco sint, quod in eis contrahendis servata non fuerit λrma a Tridentino Concilio praescripta. Et quoniam nonnullaeox mixtis nuptiis hucusque contractis irritao item sunt propior
alia, quae iisdem obstabant, canonica impodimenta, ideo SSmus D. N. plenam ipsis quatuor Episcopis addit potestatem, qua eorum quisque tamquam Sedis Apostolicae delegatus ab impedimoniis illis in sua dioecesi valeat disponsare, dummodo. scilicet de iis agatur impedimentis, a quibus Apostolio Sedes ob
graves causas dispensare iam solet, es dummodo dispensatio ipsa pertineat ad sananda coniugia mixta ibidem usque ad pracaena tempus contracta. Quam quidem auctoritatis vim l eo libemtius Sinctitas Sua eisdem Episcopis deleg t, quod praeclaram do illorum virtute opinionem lavet, planeque confidit, ipsos
potestate tam ampla prudentissime usuros. Et praeterea Summus Pontifex declarat Episeopos eosdem illa omni potestate uti
posse etiam per alios idoneos i eeclosiastioos viros a se speci
tim subdolegandos. Nonnulla tamen sunt ad eius auctoritatis usum spectantia, de quibus Sanctitas Sua Episcopos eorumque gubdolegatos admonari mandavit. Primo scilicet, ut in singulis easibus perspiciant, an matrimonium, quod irritum erat, insta rari valeat nova per utramque partem consensus significationem ;ea isellieet significisono, quas debito modo fiat M oui. Hi nes praecodant, quae , pro coniugiis mixtis a Sede Apostolica exigi consueuerunt. Et hanc quidem consensus renovationem vino ipsi procurent, quando omnibus specialis cuiusque casus
adiunctis diligenter perpensis, nullum gravioris mali miculum
fore censuerint in ea ro postulanda et perficienda : eontra vero si gravia ea mesa iusto metuonda/esso coctoseam , licetat ei dem 'matrimonium sanam in radice. Seoundo, ut quotieP in o sibus huiusmodi mxtrimonium sanant in radios , admoneris omnino teneantur catholicam parism de gra isto sceleris ab ipsa
patrMi, eiquo fututarem pro eodem peccato poenitentiam m-nere, atque inprimis adhortari illam in Domino, mix oblis Mnibus aedulo Guiliniat, set premerum , quae eat Mam
609쪽
XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. 595rum utriusquo sexus educationem respicit. Tertio, ut Episcopies eorum subdelegati abstineant ab iis nuptiis imprudenter con firmandis, quae coram civili lego brevi dissolvendae praevideantur per sententiam laici magistratus divortium inter partes pronunciantem. Et haec quidem SSmus D. N. indulgin1da decrevit ad catholicos, qui in praedictis quatuor dioecesibus illicita simul et irrita coniugia ad praesens usque tempus cum a tholicis contraxerunt, in viam salutis facilius revocandos. Idem vero indulgentiae modus nequaquam adhiberi debes erga illos , qui futuro tempore nuptias mixtas et irritas intro ausi fuerint, quandoquidem ex ipsis iacilis remedii spe animum plures, sumerent ad peccandum. Coterum Sanctitas Sua in lit ris ad eosdem Episeopos datis, quae supra memoratae sunt, iam declaravit matrimonia mixta in praedictis quatuor dioecesibus
in posterum videlieos a dio M. Martii 183m ineunda vera et
rata matrimonia lare, quamVis praeter formam contrahantur a
Tridentino Concilio praescriptam, dummodo tamen nullum aliud eis obstaret canonicum dirimens impedimentum. Novit equidem Summus Pontifex molestias illas gravissimas, in quibus. quatuor illi Episcopi in praesentia versantur, ex eo etiam oriri, quod catholici quidam insano amore turpiter dementati nuptias contrahere optant cum acatholicis sibi coniunctis, et sacerdotes vo-xant eisdem ea in re connivere abnuentes. Adhuc tamen Sametitas Sua Antistites ipsos in Domino adhortatur, ut illorum improbitati suam in pastoralibus officiis constantiam opponant, quin imo et eosdem ad saniora satagant conailia revocare. Quodsi aliquo in casu, paternis hisce sacrorum pastorum studiis in irritum cadentibus, catholica persona a proposito coniugii cum acatholico sibi propinquo ineundi removeri non possit et impedimentum, cuius relaxatio postulatur pro nuptiis valide con trahendis, pertineat solummodo ad remotiores gradus, Videlicet ad tertium aut quartum gradum, sise consanguinitatis sive assi,
nitatis, vel ad cognationem spiritualem illa tamen excepta, quae inter levantem et levatum intercedit) vel tandem ad publicam
honestatem ex sponsalibus ortam: tuno Episcopum ipsum consideraro oportebit, utrum iusta atque urgens sit concedendae
dispensationis causa, et talis illa scilicet, ut non privatorum hominum duntaxat, sed publicam ipsam religionis catholicae r tionem spectet, atquo una oportebit illum implorare servidis precibus iumea Spiritus S. ut deinde in ro tanti momenti ideo illi capiat, quod magis in Domino expedire censuerit. Jam
610쪽
5M XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.
vero si quis ex quatuor Episcopis saepe memoratis eadem illa causae grinitate permotus, ab aliquo praedictorum graduum non tamen ab aliis gradibus, neque ab alio quovis impedimento) ad contrahendas nuptias mixtas dispensinerit, hoc sane
Summus Pontifex nullo unquam suo actu probaturus est, tot
rabit tamen invito quidem sed patienti animo, dummodo dispensatio huiusmodi ab Episcopo data fuerit intra tempus mox Explicandum , aliisque servatis, quae pariter modo declarabuntur. Nimirum primo cum saeuitates aliae, quas Sedes Apostoli ea iisdem Episcopis delegare iam consuevit pro matrimoniis inter tholicos inoundis, ad quinquenti tempus definitae sint, deci rat Sanctitas Sua pracdictam quoque tolerantiam ad quinquomnium solummodo ab hac dio 27. Martii 1830 inchoandum duraturam, et ita quidem, ut quum deinde facultates illae, quae pro matrimoniis inter catholicos delegari solitae sunt, ad aliud rursus quinquennium concedantur, non tamen idcirco tolerantia haec prorogata censeri Valeat, nisi ipsa quoque novo actu Vedibisque expressis suerit repetita. Insuper secundo, decrerit etiam SSmus D. N. ut quoties pro matrimonio mixto dispensatio petatur a gradibus eadem tolerantia comprehen8is, Episcopus concedere illam nequeat, nisi postquam catholicam partem edocuerit, quaenam eirca mixtas huiusmodi nuptias canonum sententia sit, et illam patorne et sedulo adhortatus fuerit ad eosdem religiose custodiendos, monueritque inprimis de gravissimo scelere, quo apud Deum rea fiot, si nuptias huiusmodi contrahere audeat, non praemissa eisdem idonea cautione de liberis utriusque sexus in religionis catholicae sanctitate omnino oducandis.
Tertio, atque si alio in casu quod Deus avertat) contigerit, ut Episcopus, qui instructione monitisque huiusmodi nihil prosecerit ad catholicam ipsam partem ab improbo suo consilio retrahendam, necessitati cedendum iudicet, et dispensationem a se tribuendam, quamvis idonea illa do liberis catholico educandis cautio non interveniat: statuit Sanctitas Sua, ut tum quoque Episcopus lipse dispensare non possit, nisi per diploma scriptum seu per literas catholicae eidem parti tradendas, ubi perspicuis verbis denuncietur: impedimentum, quod nuptiis obstaret, idcirco tantum eo in casu relaxari, no graVi Ora εcandala eveniant,
ac proinde matrimonium quidem soro Verum et ratum, sed i men peccaturam gravissime catholicam partem, quae illud comtrahat contra regulas catholicae religionis. Porro quum deinde eaedem nuptiae illicitae hac ratione contrahentur, non 'modo