장음표시 사용
591쪽
xta CONST. DE IUDICUS MATRIMON. A. 1741.
57 niorum nullitato latis sententiis, potestatem Conjugibus fieri
transeodi ad alia vota. Quos sane improvidos Judices humanae naturae conditione, et voce ipsa quodammodo admoneri oportebat, ne tam praecipiti audacia Sanctum Matrimonii nexum frangerent, quem perpetuum, atque indissolubilcm primus humani generis Parens praemonuit, inquiens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: Et illud additum est: Quamobrem relinquet homo Patrem suum , et Matrem , et adhaerebit uxori suae, et erunt duo tu carne una. g. 2. Hujusmodi autem abolendae pravitatis notitia divorsis ex partibus Nobis delata est, atque etiam indicata sunt exempla nonnullorum Virorum, qui post primam, et secundam, ac tertiam, quam duxerant, uxorem, ob nimiam Judicum praecipitantiam in nullitate Matrimoniorum declaranda, adhuc illis primis uxoribus superstitibus, ad quartas contrahendas nuptias devenerant; et similiter foeminarum, quae post primum, Secumdum, et tertium maritum, quarto etiam, illis quoque viventibus, se junxerant, non sine pusillorum scandalo, et bonorum omnium detestatione, qui sacra Matrimonii vincula ita contemni, et temere perfringi dolebant. Nos autem, his intellectis, gravi affecti dolore, intimo animo ingemuimus, et non praetermisimus Apostolicae nostrae solicitudinis partes in Domino adimplere. Siquidem primo Pontifieatus Nostri Anno ad Episcopos illarum Partium, in quibus praedicta acciderant, plenissimis datis litoris, graviter conquesti sumus do hujusmodi pravitato, quae in Ecclesia Dei tolerabatur, et ad eam abolendam eorum animos erigere, et pastoralem gelum accendere curavimus, quod etiam egimus cum aliis aliarum Regionum Episcopis, ubi hujusmodi pravum dirimendorum Matrimoniorum usum irrepsisse cognovimus.
g. 3. Verum Nobis responsum est, id saepe contingere partim ex culpa illorum Judicum, quibus, vel in prima instantia, cum Causa coram Judice ordinario ex aliqua legitima causa cognosci nequit, Vel in secunda, cum in partibus nullus adest Judex, ad cujus Tribunal Causa in gradu appellationis devolvatur, vel si adest, justa de causa coram eo disceptari nequit, Causae Matrimoniales hujusmodi a Sede Apostolica committ-tur; qui vel ob inscitiam, vel ob malam voluntatem, proclives sunt ad Matrimonia dissolvenda, atque eadem Matrimonia, teri, vel etiam nullo habito examine, irrita, ac invalida declarant: partim etiam ex sacto Conjugum super nuditate suorum Matrimoniorum litig tium; cum frequenter unus tantum eorum, qui
592쪽
XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.
dissolutionem Matrimonii postulat, in judicio compareat, et Sententia, nullo contradicente, secundum sua Vota obtenta, ad alias
nuptias convolat; vel ambobus Conjugibus in Judicium veniem tibus, altero, qui pro Matrimonio, altero Vero, qui contra agit, Sontentia de nullitate Matrimonii prolata, nullus est, qui ad superiorem Judicem appellationem interponat; vel quia litigantes in specie quidem discordes, ro Vera inter se concordes sunt et invicem colludentes, contractum matrimonium dissolvi cupiunt; Vel quia Pars, quae pro validitate Matrimonii stabat, ejusque nullitatem acriter contra advorsarium impugnabat, lata a Judico Sententia contra Matrimonium, mutat Voluntatem, Vel pecunia sibi ad sumptus litis non suppetente, vel aliis deficientibus auxiliis ad litigandum necessariis, et incoeptum opus, Re
Causam post primam Sententiam deserit: Quo fit, ut deinde ambo Conjuges, vel unus eorum, ad aliud contrahendum Matri
g. 4. Quod autem ad Judices pertinet, quibus extra Romanam Curiam pro Litigantium commodo causae Matrimoniales committuntur, paterna illa Vigilantia, qua de justitia unicuique integre sapienterque administranda soliciti esse debemus, en elieis Litoris ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, et Episcopos scriptis vicesima sexta Augusti anno secundo Pontificatus Nostri, providere curavimus, in quibus ea praescripsimus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tridentini decretis consona, si diligenter, ut Speramus, SerVentur, in posterum Causae non nisi personis congrua juris peritia, et necessario probitatis, spectataeque fidoi munitis praesidio committentur. Insuper ad ea, quae in iisdem encyclicis litoris constituta
sunt, id etiam in praesenti adjungimus: Quod, quamvis Concilii
Tridentini Decretum, quo causae Matrimoniales subtractae fuerunt Decani, Archidiaconi, et aliorum inseriorum judicio, et Episcoporum tantum examini, et jurisdictioni reservatae, duntaxat procedat de Archidiaconis, Decanis aliisquo insorioribus, qui in eadem Dioecesi constituti, vel privilegio aliquo, Vel praescriptione, saltem in Visitatione, Causarum Matrimonialium cognitionem sibi adrogabant; ao idcirco minime obstet commissionibus, quae, pro iisdem causis matrimonialibus definiendis, a Sedo Apostolica aliqui eorum in secunda instantia fierent: nihilominus praecipimus, ac mandamus iis, ad quos, hujusmodi Commissionum, seu Delegationum expediendarum cura pertinet, ut infuimrum causarum matrimonialium cognitionem non committant Diuiliaco by Corale
593쪽
XC. CONST. DL IUDICIIS MATRIMO X. A. 1741. 57s
nisi Episcopis, praesertim vicinioribus, vel si nullus sit Episcopus, cui ex legitima causa commode committi possit, tum commissio, et delegatio dirigatur uni .ex iis, qui, secundum ordinem, et modum a Nobis in praetatis encyclicis Literis praescriptum, pro Judice idoneo ab Episcopo cum consilio sui Capituli nominatus fuerit. g. 5. Quod vero ad ordinem, et sortem judiciorum in causis
matrimonialibus pro debita, et congrua earum terminatione, servandum spectat; motu proprio, certa scientia, ac matura doliberation o Nostris doque Apostolicae potestatis plenitudine hac Nostra in perpetuum valitura sanctione constituimus, decernimus, ac jubemus, ut ab omnibus, et singulis Locorum ordinariis in suis respective Dioecesibus persona aliqua idonea Eligatur, et si fieri potest, ex Ecclesiastico coetu, juris scientia, pariter et vitae probitate praedita, quae Matrimoniorum Defensor nominabitur, cum saeuitate tamen eam suspendendi, vel removendi, si justa causa adfuerit, et substituendi aliam aequo idoneam, et iisdem qualitatibus ornatam; quod etiam fieri poterit, quotiescumque persona ad Matrimoniorum defensionem destinata, cum se occasio agendi obtulerit, erit legitime impedita. g. 6. Ad officium autem Defensoris Matrimoniorum hujusmodi, ut supra electi, Spectabit, in judicium Venire, quotiescumque contigerit, matrimoniales causas super validitate, vel nullitate coram legitimo Judice disceptari, eumque oportebit in quolibet actu judiciali citari, adesse examini testium, Voce et scriptis Matrimonii validitatem tueri, eaque omnia deducere, quae
ad Matrimonium sustinendum necesSaria censebit.
g. 7. Et demum Defensoris hujusmodi persona, tanquam Pars necessaria, ad judicii validitatem, et integritatem censeatur, semperque adsit in Judicio sivo unus ex Conjugibus, qui pro nullitate Matrimonii, agit, sive ambo, quorum alter pro nullitate, altor vero pro validitate in judicium veniant. Defensor aulcm, cum ei munus hujusmodi committetur, juramentum praestabit fideliter officium suum obeundi, et quotiescumque contigerit, ut in judicio adesse dobeat pro alicujus Matrimonii validitate tuenda, rursus idem iuramentum praebebit: quaecumque vero, eo non legitime citato aut intimato, in judicio peracta suerint, nulla, irrita, cassa declaramus, ac pro nullis, cassis, ac irritis haberi volumus, perinde, ac si citata, et intimata non esset ea Para, cujus citrui intererat, et quam, juxta legum, et
594쪽
canonum praescripta, ad legitimam judicii validitatem, eitari,
aut intimari omnino necessarium erat.
g. 8. Cum igitur coram ordinario, ad quem causas hujusmodi cognoscere pertinet, contioVersia aliqua proponetur, in qua de Matrimonii validitate dubitabitur, et existentibus in ju-jicio, vel uno ex Conjugibus, qui pro nuditate Matrimonii, vel ambobus, quorum alter pro Validitate, alter Vero pro nullitate actionem intendat, Desensor Matrimonii partes omnes o fieti sui diligentor adimpleat. Itaque si a Judice pro Matrimonii validitate judicabitur, et nullus sit, qui appellet, ipse etiam ab appellatione se abstineat; idque etiam servetur, si a Judice secundae instantiae pro validitate Matrimonii suerit judicatum, postquam Judex primae instantiae de illius nullitate Sententiam pronunciaverat; sin autem contra Matrimonii validitatem Sententia seratur, Defensor inter legitima tempora appellabit adhaerens Parti, quae pro validitate agebat; cum autem in judi- dicio nemo unus sit, qui pro Matrimonii validitate negotium insistat, vel si adsit, lata contra eum Sententia, judicium deseruerit, ipse ex officio ad superiorem Judicem provocabit. g. 9. Appelliatione a prima Sententia pendente, vel etiam nulla, ob malitiam, vel oscitantiam, vel collusionem Desensoris, et Partium, interposita, si ambo, vel unus ex Conjugibus novas nuptias celebrare ausus suerit, Volumus, ae decernimus, ut non solum Serventur, quae adversus eos, qui Matrimonium contra interdictum Ecclesiae contrahunt, statuta sunt, Praesertim, ut invicem a cohabitatione separentur, quoadusque altera Sententia super nullitate emanaverit, a qua intra decem dies non
sit appellatum, vel appellatio interposita deserta deinde suerit; Sed ulterius ut contrahens, vel contrahentes Matrimonium hujusmodi, omnibus poenis contra Poligamos a Sacris Canonibus, et Constitutionibus Apostolicis constitutis, Omnino subjaceant,
quas in eos, quatenus opus sit, motu, scientia, ac potestato simili rursus statuimus, decernimus, ac renoVamus.
g. 10. Posteaquam vero, appellationis beneficio, ad alterum Judicem causa in secunda instantia delata fuerit, omnia, et singula quaecumque coram Judice in prima instantia servanda pra finita suerant, etiam coram altero in secunda exacte, ae diligenter custodientur, citato in quolibet Judicii actu Defensor matrimonii, qui voce, et scripto matrimonii validitatem strenue, ac pro Viribus tuebitur. Et si Judex in secunda instantia fuit Metropolitanus, aut Sedis Apostolicao Nuncius, aut Episcopus
595쪽
quemadmodum ipsis deputare mandamus , ut quae a Nobis superius constituta sunt, peragere possit; si autem Judex in seeunda instantia erit Judex Commissarius, cui a Sede Apostoli causae cognitio demandata sit, et qui Tribunal, et jurisdictionem ordinariam non habeat, et propterea careat Dese ore Matrimonii, volumus, ut illo Desensore Matrimonii utatur, qui constitutus suerit ab ordinario, in cujus Dioecesi causam cognoscet , etiam si idem ordinarius sit, qui primam Sontentiam in
q. 11. Instructo autem in hunc modum judicio, si secunda Sententia alteri consormis fuerit, hoc est, Si in secunda, aequeae in prima, nullum, ac irritum matrimonium judicatum fuerit, et ab ea Pars, vel Desensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, vel appellationem interpositam prosequendam mi- me censuerit: in potestate, et arbitrio Conjugum sit novas nuptias contrahere; dummodo alicui eorum, ob aliquod impedimentum, vel legitimam causam id votitum non sit. Potestas tamen post alteram Sententiam consormem, ut supra, Conjugibus facta intelligatur, et locum habeat, salvo semper, et firmo remanente jure, seu pririlegio causarum matrimonialium, quae obcujuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem judicatam ; sed Si nova res, quae non deducta, Vel ignorata suerit, detegatur, resumi possunt, et rursus in judicialem controversiam revocari. Quod si a secunda Sontentia super nussitato, vel altera Pars appellaverit, vel hujusmodi sit, ut ei, salva conscientia, Defensor Matrimonii acquiescendum non putet, vel quia sibi Videtur manifeste injusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super Validitate in secunda instantia emanatae, volumus, ut, firma remanente utrique Conjugi prohibitione ad alias transciandi nuptias, quas si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praesertur, a Nobis constitutis subesse decernimus, causa in tertia, vel quarta instan tia cognoscatur, servatis diligenter omnibus, quae a Nobis in prima, et secunda instantia demandata fuerunt, nempe, in quolibet judiciali actu, citato, et audito Defensoro matrimonii, quia Meseo tertiae instantiae deputatus fuerit. q. 12. Desensor autem Matrimonii, quem ad munus suum gratis obsundum pro amore Dei, et proximi utilitate, et Ecclesiae reverentia, in Domino exhortamur, si operam suam sine mercede, aut salario, aliqua ex causa exhibere recusaverit, ab
596쪽
XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.
ipsius Causae Judice ei constituatur, et ab ea Parte, quae pro validitate Matrimonii agit, si ipsi iacultas sit, solvatur; sin minus, a Judice primae, Vel Secundae, vel tertiae instantiae respective subministrabitur, qui pecunias ex muletis suorum Tribunalium redactas, Vel redigendas, ct in opera pia erogandas, in hujusmodi sumptus insumere poterunt. Cum vero Judices causae erunt Iudices Commissarii, qui neque sorum habent, et
consequenter neque pecuniam eX mulctis collectam, Volumus,
ac mandamus, ut Desensori Matrimonii satisfiat ex pecunia mul-otarum illius Episcopi, in cujus Dioccosi Judex Commissarius, juxta Sedis Apostolicae mandatum, judicium exercebit. g. 13. Hactenus quidem quoad Causas Matrimoniales, quae extra Romanam Curiam pertractantur : Quoad Causas Vero, quae Romae disceptandae sunt, cum earum cognitio in prima instantia ad S. B. E. Cardinalem in praefata Urbo, ejusque Suburbiis, et Districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus pro tempore Spectet; mandamus, ac jubemus, ut omnia, et singula, quae in aliis causis extra Romanam Curiam pertractandis praescripta suerunt, nempe ut judicium peragatur, citato, ct audito Defensore Matrimonii ab eodem Cardinati Vicario deputato, aliaque, ut supra, omnino SerVentur: Tum etiam in aliis causis, quae in prima instantia, ex consensu Partium, Vel in Secunda, per appellationem ad Sedem Apostolicam, omisso medio, interpositam, Vel in tertia, Romam deseruntur; quas omnes judicari volumus, vel in Congregationo S. R. Ε. Cardinalium super inter-terpretatione, et executione Concilii Tridentini, vel in causarum Palatii nostri Auditorio, dummodo Nobis, et Romano Pontifici pro tempore justis ox causis non videatur particularis Congregatio S. R. E. Cardinalium, vel Romanae Curiae Praelatorum deputanda. Cum autem causa super matrimonii nullitate
agitabitur in dicta Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridenti Interprotum, Defensor Matrimonii a Cardinali Praesecto ejusdem Congregationis , si vero in Ρalatii nostri Auditorio , ab Auditore Domno praelati Tribunalis, si demum in Congregatione particulari, a Persona ejusdem Congregationis digniore deputetur. g. 14. Unica quidem resolutio pro nullitato Matrimonii emanata, si causa in Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, vel in Congregatione particulari deputata cognoscatur, et similiter in Palatii nostri Auditorio, unica Sententia supor eadem nullitato pronunciata minimo sufficiat ad lib
597쪽
XC. CONAT. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.
583buendam liberam Conjugibus saeuitatem novas nuptias contrahendi. Sed, si causa in praefata Congregatione Cardinalium Tridontini Concilii Interpretum introducta suerit, rursus in eadem , ad Defensoris Matrimoniai instantiam, reproponatur; Si vero Congregationi particulari commissa fuerit, ad petitionem ejusdem Desonsoris, altera etiam particularis Congregatio do- putabitur; Si vero in Palatii nostri Auditorio judicata sit, a praefato Defensore appellatione interposita, ab aliis Auditoribus juxta ordinem in gyrum, seu turnum definiatur; Si autem causa universo Tribunali commissa fuerit, ab omnibus Auditoribus
rursus examinabitur: nolentes omnino, ut ullo in casu Matrimonii vinculum dissolutum censeatur, nisi duo judicata, veΙ resolutiones, aut Sententiae penitus Similes, et consormes, a quibus neque Pars, neque Desensor Matrimoniai crediderit appellandum, emanaverint. Quod si secus factum fuerit, et novum initum Matrimonium, nostrae Voluntatis hujusmodi transgressores poenis a Nobis, ut supra, statutis submittantur.
g. 15. Et quoniam saepe apud Sedem Apostolicam pre- eos porrigi solent pro dispensatione Matrimonii rati, et non consummas, quae ut pluriimam pro Voto consultivo ad Congregationem S. R. E. Cardinalium Concilii Interpretum, vel nonnunquam ad aliquam Congregationem particularem deputatam, a Romanis Pontificibus pro tempore remitti solent; ut hujusmodi
instantiae ordine, ac rite procedant, Volumus, Re mandamuA, ut
supplex libellus Nobis, vel Romano Pontifici pro tempore e hibeatur, in quo plena, et accurata totius tacti species contineatur, causaeque omnes in eo exprimantur, quao ad obtinendam petitam dispensationem conducere posse a supplicante censentur, ut Romanus Pontifex, eo lecto, et mature conSiderato, secum deliberaro possit, an petitionem rojiciat, vel ejus examen alieni ex dictis Congregationibus committat; a qua posteaquam suum Votum consultivum editum fuerit, a Secretario ejusdem Congregationis totius negotii series exacto Romano Pontifici pro tempore referatur, qui pro sua prudentia judicabi an Congregationis Resolutio sit approbanda, Vel potius totius causae examen alteri Congregationi, Vel Tribunali, prout eidem Ponti-
fiet videbitur, rursus committendum. g. 16. Domum volumus, ac decernimus, easdem praesentes litoras semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac si illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit,
598쪽
XC. CONST. DE IUDICIIS UATRIMON. A. 1741.
in omnibus, et per omnia plenissime, et inviolabiter observari. Sicque, et non aliter per quoscumque Judices ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ae ejusdem S. R. Ε. Cardinales, etiam de latere Legatos, et S. Sedis Nuntios aliosvo quoslibet quacumque praeeminentia, et potestate iungentes, et iuncturos, sublata eis , et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, ubique judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quinis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, ae Comstitutionibus , et ordinationibus Apostolicis, necnon quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitato alia roboratis, Statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et litoris Apostolicis sub quibuscumque tenoribus Verborum, et formis, ac cum quibusVis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus in genere, Vel in specie, seu alias quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de Verbo ad Verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu, quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma in aliis tradita observata eisdem praesentibus pro expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat expresse derogamus, eaeterisque contrariis quibuscumque.
g. 17. Volumus autem, ut praesentes Literae in valvis Ecclesiae Lateranensis, et Principis Apostolorum, necnon Caneellariae Apostolicae, ac in Aese Campi Florae de Urbe, ut moris est, publicentur, et affigantur, sicque publicatae, et affixae,
omnes, et singulos, quos illae concernunt, perinde arctent, et afficiant, ac si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent; quodque earumdem praesentium transumptis, seu
exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in judicio, quam extra illud ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si sorent exhibitae, vel Ostensae. q. 18. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
599쪽
XCI. DECLARATIO SUPER MATRIMONIIS MIXTIS A. 1741. bM
Nostri decreti, statuti, constitutionis, prohibitionis, revocationis, annullationis, declarationis, mandati, ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. D tum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo, quadragesimo primo, tertio nonas Novembris, Pontificatus Nostri Anno H. XCI. Bone dicti XIV. Declaratio die 4. novembris 1741 emissa cum instructione, super Dubiis respicientibus Matrimonia in Hollandia, et Belgio contracta, et contrahenda.
Matrimonia, quao in locis Foederatorum ordinum dominio in Belgio subjectis iniri solent, sive inter Haereticos ex utraquBparte, sive intor Haereticum ex una parte Virum, et Catholicam Foeminam ex alia, aut viceversa, non servata sorma a Sacro radentino Concilio praescripta, utrum valida h pnda sint, necne, diu multumque disceptatum est, animis hominum, ac sententiis in diversa distractis: Id quod satis uberem anxietatis, ac periculorum sementem per multos annos subministravit, quum praesertim Episcopi, Parochi, atque illarum Regionum Missionarii, nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta Sancta Sede auderent statuere, ac declarare. Cum autem, proxime evolutis annis, in tam ancipiti, gravique causa Apostolicae Sessis judicium vehementius exposceretur, urgeretque id imprimis vigilantissimus Iprensis Episcopus, dum pro debito officii
sui, et sua erga Beati Petri Cathedram observantia, de Ecclesiae sibi concreditae statu ad Romanum Pontificem reserebat, ponendumque omnino esse tam prolixae dubitationi finem, grarissimis Verbis, ac rationibus persuaderet: Clemens m. id temporis Romanus Pontifex, qui rei gravitatem, quantum oportebat, aestimaret, Sacras Congregationi Eminentiss. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognosceret. In re itaque tanti momenti volens eadem Sacra Congregatio quam accuratissime procedere, commissae sibi cognitionis initium ab exquisitis aliorum quoque Belgii Episcoporum Relationibus, atque sententiis, quas desuper explorari sategit, petendum duxit, eodemque tempore audire voluit praestantes aliquot hujus Almae Urbis Theo-
600쪽
586 XCI. DECLARATIO SUPER MLTRIMONIIS MIXTIS A. 1741.
logos, quibus injunxit, ut rem totam ea qua decet, maturitate discuterent, suamque opinionem proferrent. g. 1. At dum haec maxime agerentur, Supersedendum per aliquot Menses suit ab istiusmodi Causae expeditione, propter viduitatem, quae intercedit Romanae Ecclesiae, donec ad Summum Pontificatum feliciter evectus Sanctissimus D. N. Benedictus XIV. inter primas Regiminis sui curas, Causae hujus cognitionem repeti jussit a memorata Sacra Congregatione Concilii, quam Voluit coram se haberi, ut, auditis Eminentissimorum Patrum Sententiis, ipso demum, quid hac de re tenendum soro supremo suo pronunciaret oraculo. Cum igitur Congregatio praefata sub dio 13. Maji currentis anni 1741. coram Sanctitate Sua fuerit habita, idem Sanctissimus D. N. spatio aliquo temporis ad rem secum expendendam accepto, hanc nuper Declarationem, et Instructionem exarari praecepit, qua, Veluti certa regula, ac norma, omnes Belgii Antistites, Parochi, earumque Regionum
Missionarii, et Vicarii Apostolici deinceps in hujusmodi negotiis
uti debeant. q. 2. Primo scilicet, quod attinet ad Matrimonia ab Haereticis intor se in locis Foederatorum ordinum dominio subjectis celebrata, non servata sorma per Tridentinum praescripta, licet Sanctitas Sua non ignoret, alias in casibus quibusdam par ticularibus, et attentis tunc expositis circumstantiis, Sacram Congregationem Concilii pro eorum invaliditate respondisse; aeque tamen compertum habens nihil adhuc generatim, et universe super ejusmodi Matrimoniis suisso ab Apostolica Sedo definitum, et alioquin oportero omnino ad consulendum universis Fidelibus in iis locis degentibus, et plura avertenda gravissima incommoda, quid generaliter de hisce Matrimoniis sentiendum sit, declarare; negotio mature perpenso, Omnibusque rationum
momentis hinc indo sedulo libratis, declaravit, statuitque, Ma trimonia in dictis Foederatis Belgii Provinciis inter Haereticos
usque modo contracta, quaeque imposterum contrahentur, etiamsi
forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis sedivata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse; Adeoque si contingat, utrumque Conjugem
ad Catholicae Ecclesiae sinum se recipere, eodem, quo antea, con jugali vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus consensus coram Parocho Catholico ab eis non renovetur; Sin autem unus tantum ex Conjugibus, sive Masculus, Sive Foemina, comeriatur, neu trum posse, quamdiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire.