C. Cornelii Taciti Opera ex recensione Georg. Christ. Crollii

발행: 1792년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

A. U. mo a filio, ac ne Agerinus quidem. aliam sere8i3 litore faciem nunc , solitudinem ac repentinos strepitus, R extremi mali indicia. Abeunte dehinc ancilla, Tu quoque me deseris. Prolocuta, respicit Anicetum, Trierarcho Herculeo, M Oloa-xito , Centurione classiario, comitatum: ac , I ad' visendum venisset, refotam nuntiaret: sin facinus patraturus, nihil se de filo credere; non imperatum parricidium. Circumsistunt lectum percussores: Dprior Trierarchus fusti caput eius amixit: iam in

mortem Centurioni ferrum destringenti, protendens uterum, Ventrem feri. eXclamavit, multi Ls que vulneribus confecta est. Haec Coninrisu produntur. Adspexeritne matrem minimem Nero, Sc formam corporis eius laudaverit, sunt , qui tradiderint, sunt, qui abnuant. Cremata est no die eadem, convivali lecto, k exsequiis vilibus neque, dum Nero rerum Potiebatur, Congesta aut clausa humus. mox domesticorum cura, te

vem tumulum accePit, Viam Miseni propter, lavillam Caesaris uictatoris, quae subiectra sinus editissima prospectat. Accenso rogo libertus eius, cognomento Mnester, ipse se ferro trans est: im

certum caritate in Patronam , an metu exitii. Hunc si1i finem multos ante annos crediderit Agrippina, contemseratque. Nam consulenti Aper Nerone, responderunt Chaldaei, fore ut im)er et . matremque occideret: atque illa, Occidat limr o quit, dum imperet. Sed a Caesare , perfecto demum scelere, magnitudo eius intellecta est. xliis quo noctis, modo Per silentium defixus, saesus

122쪽

ANNALIUM LIBER XIV. m

pavore exsurgens, k mentis inops, tricem OP- A. U. Periebatur, tanquam exitium allaturam. Atque 813 eum, auctore Burro, prima Centurionum Tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manu gratantiumque, quod discrimen improvissum, O matris facinus evase set. Amici dehinc adire templa: Sc, coepto exemplo, ProXima Campaniae municipia victimis k legationibus laeti tiam testari: ipse, diversa simulatione, maestus , D quasi incolumitati suae infensus, ac morti Parentis illacrimans. Quia tamen non , ut hominum viditis, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius k litorum gravis adspectus, Merant, qui crederent, sonitum tubae collibus cir cum editis planctusque tumulo matris audiri, )Neapolim concessit, literasque ad Senatum misit, quarum summa erat: Repertum cum ferro percus II sorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, bluisse eam poenam conficientia, qua scelus paravisset. Adliciebat crimina longius repetita: quod confortium imperii, iuraturasque in feminae verba praetorias cohortes, idemque dedecus Senatus c, populi

peravisset: ac poseaquam frusra optata sint, infensa militi Patribusque se plebi, dissuasisset donativum congiarium, periculaque viris illusribus in-ytruxisset. Quanto suo labore perpetratum. ne irrumperet curiam, ne gentibus externis responsa daret PTemporum quoque Claudianorum obliqua insectatione, cuncta eius dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna exsinctam referens. namque L naufragium narrabat. Quod fortui-

123쪽

A. V. tum fuisse, quis adeo hebes inveniretur, ut cre-8 3 deret 8 aut a muliere naufraga missum ciam telo unum, qui cohortes, & classes Imperatoris p Θrfringeret P Ergo non iam Nero, cuius immanitas omnium questus anteibat, sed adverso rumore Seneca erat, quod oratione tali confessionem for et a rasset. Miro tamen certamine Procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria. utque quinquatrus, quibus apertae essent infidiae. ω-

dis annuis celebrarentur: aureum Minervae simulacrum in curia, ex iuxta Principis imago salueretur: dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. Thrasea Paetus, silentio vel brevi assensu priores adulationes transmittere solitus, exiit tum Senatu :ac sibi causam periculi fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. Prodigia quoque crebra k i

rita intercessere. an guerri enixa mulier: M alia inconcubitu mariti fulmine exanimata. iam sol repente obscuratus, D tactae de coelo qitat Hord cim Urbis regiones. quae adeo sine cura Deum eveniebant, Ut multos post annos Nero imperium M scelera continuaverit. Ceterum, quo gravaret invidiam matris, eaque demota, audiam lenitatem suam testificaretur, feminas illustres,

Iuniam D Calpurniam, praefectura functos Valerium Capitonem k Licinium Gabolum, sedi-hus patriis reddidit, ab Agrippina olim Pulsos.

Etiam Lolliae Paullinae cineres reportari, sepulcrumque eXstrui permisit: quosque ipse nuper relegaverat, Iturium D Calvisium , Poena eκ-1olvit. Nam Silana fato functa erat, longinquo

124쪽

ab exsilio Tarentum regressa, labante iam Agrip- A. U. Pina, cuius inimicitiis conciderat, vel tum mi- M3tigata. Cunctanti in oppidis Campaniae, quonam Is modo Urbem ingrederetur; an obsequium Senatus, an sudia plebis reperiret, anXio , Contra deterrimus quisque, quorum non alia regia foecundior eX-stitit, invissum Agrippinae nomen, cis morte eiuS GC- censum populi famoram. disserunt: iret intrepidus. ex venerationem sui coram experiretur: simul praegressi exposcunt. M promtiora, quam promiserant, inveniunt: obvias tribus: festo cultu S natum: coniugum ac liberorum agmina, per si Num. & aetatem disposita: exstructos, qua ince deret , spectaculorum gradias, quo modo triumphi visuntur. Hinc superbus, ac publici servitii victor, Capitolium adiit, grates insolvit: seque in omnes libidines effudit, quas male coercitas qMaliscunque matris reverentia tardaverat. Vetus illi I copia erat' curri ulo quadrigarum insistere. nec minus foedum studi iam, cithara ludicrum in modum Canere, Cum coenaret. quod regibus si, antiquis ducibus factitatum memorabat: idque vatum latidibus celebre. 5 Deorum honori datum. enimvero cantus Apollini sacros: talique ornatu adflare, non modo Graecis in urbibus. sed Romana apud templa, numen praecipuum cer praescium. Nec iam sisti poterat; cum Senecae aC Burro visum, ne Utraque pervinceret, alterUm concedere. Clausumque Vab

Ie Vaticana spatium , in quo equos regeret, haud promiscuo spectaculo. mox ultro vocari POPVlus Romanus , laudibusque extollere, ut est vulgus

125쪽

A. U. CVPiens voluptatum, Κ, si eodem Princeps tra- ε 3 hat, laetum. Ceterum evulgatus Pudor non satietatem , ut rebantur, sed incitamentum attulit. Ratusque dedecus molliri, si plures foedasset, nobilium familiarum posteros, egestate Venales, in scenam deduxit. quos fato perfunctos ne nominatim tradam, maioribUs eorum tribuendum Puto : nam k eius flagitium est, qui pecuniam ob de. licta potius dedit, quam ne delinquerent. Notos quoque Equites Romanos oPeras arenae Promittere subegit donis ingentibus : nisi, quod merces ab eo, qui iubere potest, vim necessitatis assert. I s Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos, Iuvenalium vocabulo, in quos Pase sim nomina data: non nobilitas cuiquam , non aetas, aut acti honores impedimento, qpo m nus Graeci Latinive histrionis artem eXerCerent,

usque ad gestus modosque haud viriles. Quin Rfeminae illustres deformia meditari exstructaque apud nemus, quod navali stagno circUmposuit Augustus, conventicula, & cauponae, M posita veno irritamenta luXus. dabanturque stipes, quas boni necessitate, intemperantes gloria Consumerent. Inde gliscere flagitia D infamia: nec illa moribus corruptis olim plus libidinum circumdedit, quam illa colluvies. ViX artibus honestis pudor retinetur: nedum, inter c Ertamina vitiorum, Pudicitia, aut modestia, aut qDidquam probi moris reservaretur. Postremo ipse scenam incedit, multa cura tentans citharam, M praemeditans assistentibus. Facies accesserat, Cohors

126쪽

ANNALIUM LIBER XIV. 123

militum, Centuriones Tribunique , D maerens A. in Burrus ac laudans. tuncque primum conscripti i 3 sunt Equites Romani, cognomento Augusanorum aetate ac robore conspicui, & Pars ingenio procaces , alii in spe potentiae. Hi dies ac noctes plausibus personare: formam Principis vocem que Deum Vocabulis appellantes, quassi Per Vi tutem , clari honoratique agere. Ne tamen lu- Iodicrae tantum Imperatoris artes notesCerent, Carminum quoque studium assectavit, contractis, quibus aliqua pangendi facultas. Nec dum insignis aetatis nati, considere simul, M allatos, vel ibidem repertos, Versus connectere, atque ipsius Verba, quoquo modo Prolata, 1 UPplere. quod species ipsa carminum docet, non impetu D instinctu, nec Ore uro fluens. Etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque

contraria asseverantium discordiae eruerentur. neC deerant, qui ore vultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent. Sub idem tem- I7pus, levi contentione atrox caedes orta, inter

colonos Nucerinos Pompeianosque, gladiatorio spectaculo, quod Livineius Regulus, quem m tum Senatu retuli, edebat. quippe oppidana lascivia invicem incessentes . probra, deinde saxa, postremo ferrum sumsere, validiore Pompeianorum Plebe, apud quos spectaculum edebatur. Ergo reportati sunt in Urbem multi e Nucerinis,

trianCo Per Vulnera corpore, ac plerique liberorum atat Parentum mortes deflebant. Cuius rei

127쪽

116 C. CORNELII TACITI

A. U. Permisit. Et rursus re ad Patres relata, prohibiti 833 publico in decem annos eiusmodi coetu Pompeiani, collegiaque, quae contra leges instituerant, dissoluta: Livineius, k qui alii seditionesmi 8 conciverant, exsilio multati sunt. Motus Senatu k Pedius Blaesus, accusantibus Cyrenensibus, violatum ab eo thesaurum Aesculapii, delectumque militarem pretio ex ambitione corruptum. Iidem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum , D missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regi Apioni quondam habitos, D populo Romano cum regno relictos, proximus quisque postessor inVaserant, diutinaque licentia D iniuria, quasi iure & aequo, nitebantur. Igitur abiudicatis agris, orta adversus iudicem invidia : Κ Senatus, ignota sibi esse mandata Claudii. O consulendum Principem. respondit. Nero, probata Strabonis sentetitia, te nihilominus subvenire sociis. c, usurpata concedere, scri 19 psit. Sequuntur Virorum illustrium mortes, Domitii Afri D M. Servilii, qui summis honoribus. D multa eloquentia viguerant. Ille orando cau-1as, Servilius diu foro, mox tradendis rebus Romanis celebris et D elegantia uterque eam Clario rem effecit, ut par ingenio, ita morum diver-χo sus. Nerone quartum, Cornelio Cosso COSS. quin

A. V.

A. C.

quennale ludicrum Romae institutum est, ad morem Graeci Certaminis: Varia fama, ut Ciandia 6 I ferme nova. QMi Ppe erant, qui Cn. quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent, quod mansurrem theatrisdem posuisset. nam antea subitariis gra-

128쪽

dibus. O scena in tempus fructa. ludos edi solitos: A. U. vel, si vetustiora repetas. santem populum spectavisse . ne .s consideret, theatro dies totos ignavia continuaret. Spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quoties Praetores ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi. Ceterum abolitos paulatim patrios mores, funditus everti per accitam lasciviam . . ut a quod usquam corrumpi , corrumpere queat. in Urbe visatur, degeneretque sudiis externis iuventus. Unafra, cer otia. O turpes amores exercendo. Principe edi Senatu auectoribus: qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant, ut proceres Romani, specie orationum se carminum. scena polluantur. quid superesse . nisi ut corpora quoque nudent. O caesus assumant, easque pugnas, pro militia barmis, meditentur P An iusitiam Auguret. O δε- curias Equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos ex dulcedinem vocum perite audissent β Νoctes quoque dedecori adiectas. ne quod tempus pudori relinquatur, sed coetu promiscuo. quod perditissimus quiaque per diem concupiverit. per tene bras audeat. Pluribus ipsa licentia placebat; ac artamen honesta nomina Praetendebant: Maiores quoque non abhorruisse spectaculorum oblectamentis. pro fortuna. quae tum erat: eoque a Tuscis acciatos histriones. a Thuriis equorum certamina. O possessa Achaia Assaque ludos 'ratius editos: nec quem

quam Romae, honeso loco ortum, ad theatrales artes degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii trium

pho . qui primus id genus spectaculi in Urbe praebuerit. Sed b consultum parcimoniae, quod perPetua δε-

129쪽

118 C. CORNELII TACITI

A. V. des theatro locata sit potius, quam immenso sum tu 3 4 sngulos per annos consurgeret ac strueretur. Nec perinde magis ratus rem familiarem exhausuros. aut populo efflagitandi Graeca certamina a magistratibus

causam fore, cum eo junitia Regpublica fungatur.

oratoriam ac vatum vietorias incitamentum ingeniis

. allaturus : nec cuiquam iudici grave, aures sudiis honesis er voluptatibus concessis impartire. laetitiae magis quam lasciviae dari paucas totius quinquennii nos res, quibus, tanta luce ignium, nihil illicitum occultari queat. Sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transiit. Ac ne modica quidem studia plebis exarsere , quia, redditi quamquam scenae, pantomimi, certaminibus sacris prohibebantur. Eloquentiae Primas nemo tulit, sed, victorem esse Caesarem, Pronuntiatum. GraeCi amictus, quis per eos dies Plerique incesserant, tum 22 cXoleverant. Inter quae Sc sidus cometes effulsit: de quo vulgi OPinio est, tanquam mutatio nem regnis Portendat. Igitur, quali iam depolso Nerone, quisnam deligeretur, anquirebant. Momnium ore Rubellius Plautus celebrabatur, cui nobilitas, per matrem, eX Iulia familia. Ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta iasecreta domo; qUantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus. AUXit rumorem Pari vanitate orta interpretatio fulguris. Nam quia discumbuntis Neronis apud Simbruina stagna, cui Sublaqueum nomen est, ictae dapes, mensaque disiecta erat, idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo , hunc illum numine

130쪽

Deum destinari credebant. fovebantque multi, A. in quibus, nova Sc ancipitia praecolere, avida L 3 4 Plerumque fallax ambitio est. Ergo permotus iis Nero, componit ad Plautum literas, consuleret quieti Urbis. yeque prave di amantibus subtraheret. esse illi per fiam avitos agros, in q&ibus tuta b in turbida iuventa frueretur. Ita illuc cum Coniuge Antistia, la paucis familiarium, concessit. Iisdem diebus nimia luxus cupido infamiam Sc pericu-1um Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae, ad Urbem deductae, nando incesserat: videba-tUrque potus sacros ia caerimoniam loci Corpore toto polluisse. secutaque anceps valetudo iram Deum amrmavit. At Corbulo, post deleta Ar- 23

taXata, utendum recenti terrore ratus ad occu-

Panda Tigranocerta, quibus eXcisis, metum hostium intenderet, vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur; illuc pergit, non infenso

EXercitu, ne spem veniae auferret, neque tamen remissa Cura, gnarus, facilem mutatu gentem,

ut segnem ad pericula, ita infidam ad occasiones. Barbari, pro ingenio quisque, alii Preces offerre, quidam deserere vicos, M in avia di gredi : ac fuere, qui se speluncis, la carissima se Crim , abderent. Igitur dux Romanus diversis aristibus , misericordia adversus supplices, celerita te ιdversus profugos, immitis iis , qui latebras insederant, ora k eXitus specuum, sarmentis vir guttisque completos, igni exurit. Atque illum ,

fines suos Praetergredientem, incursavere Mardi, latrociniis exerciti, contraque irrumpentem mon-

Tacit. Vol. II. I

SEARCH

MENU NAVIGATION