Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

no . Atqui ii id negotii illustrium virorum auctoritate extra omnem dubitationis aleam ponere oporte-γet, nulli mihi labori esset, in medium proferre, quum veterum Platonis, Hippocratis, Procli, Quinctiliani, Plutarchi, Origenis, Boethii , s. Thomae Aquinatis; tum recentium Galilaei, Cartesii , Neutoni, Wolfit, aliorumque plurium testimonia, qui hujusce

disciplinae utilitates & commoda mirifice commendant: praestat tamen unum, & alterum audire. Plato de Re p. VI I. is Geometria, scribit, ejus, quod est semper , cognitio est . Attollet igitur ad veritatem animum , atque ita ad philosophandum praeparabit

cogitationem, ut ad supera convertamus, quae nune,

contra quam decet, ad inferiora dejicimus. Quam maxime igitur praecipiendum est , ut qui praeclarissimam hanc habitant civitatem, nullo modo Geometriam spernant ; nam & quae praeter ipsus propositum quodammodo esse videntur, haud exigua sunt equin etiam scimus ad cisciplinas omnes facilius per 'discendas interesse omnino attigeritne Geometriam aliquis, an non is . Hippocrates vero ad Thessalum filium se Geometriar, & Arithmetices cognitioni studium adhibito , mi fili . Neque enim solum vitam tuam gloriosam, & Id multa in rebus humanis utilem , verum etiam mentem acutiorem , & longe splendidiorem ad fructum eorum omnium , quae suarte medica usui sunt, consequendum reddet. Quanquam quidem Geometriae cognitio quum multas Scuarias formas habeat , & omnia cum demonstratione ad eXitum perducat, tum ad ossum positus , &articulos suis sedibus emotos , tum etiam ad reliquam membr rum compositionem , utilis sutura est&c. Quid λ nonne ex hujus disciplinae studio recte ratiocinandi facilitas consequitur nonne ex Mathesi& temporum ratio, & locorum intervalla, & siderum di ilantia, situs, magnitudo , & militiae instrumenta, & pacis commoda, & maxime rerum natu-xalium cognitio hauriuntur λ nonne ex Mathesi nautica acus, qua nihil excogitari potuit utilius iis, qui per maria universa discurrunt i nonne ex Mathesi tot

402쪽

tot a Mirabilia instrumenta & machinae, queis & in

coelo, & in tellure plurima naturae arcana sunt detecta, enucleata, illustrata, promanarunt Apprime ergo utilis est Matheseos universae notitia. IIII. Matheseos in re pbsica usus vituperatores, δε-xta, ae laudatores. Haud me praeterit, non deesse qua sudam morosos homines, qui in tanta litterarum luce contra ingentem doctorum virorum numerum in hane scientiam invehantur, eique bellum indicant, atque extra Physices praecipue fines eliminare conentur, ut Gregorius Bressanus, qui Botii vestigia premens in Galilaeo refellendo , libellum edidit Pata Vitanu. I73ῖ. ita inscriptum : se Ii modo di filosofare introdotio dat Galilei raggua gliato at lapsio di Platone, e di Aristotile is in quo immortalis memoriar virum Galilaeum veluti turpiter a veritatβ aberran-tdm passim deridendum propinat . Uerum ejusmodith ficetum libellum refellit Sandonius in quadam epistola ad eius auctorem scripta. Quanquam &. in eadem opinione constitutos esse Coelei linum Cominalem in opere inscriptor Anti-Neutonianismus, in quo& methodum, & philosophandi repulas, & opinio. nes Neutoni rejicienda sumit ; & F. Josephum Antonium Ferrarium, & D. Camillum Durantem probe sciam; quorum alter Philosophiam Peripateticam adversus veteres,& recentiores praesertim philosophos Propugnavit ; alter vero Criterium novorum systematum philosophiae per duodecim demonstrationes instituit. Contra ingens illustrium doctorumque philosophorum recentium multitudo, & a Galilaeo excogitatam philosophandi rationem, & a Cartesio, &Neutono adoptatam, in philosophia ornanda ac perficienda tenent atque adhibent quippe quae aptior prae Scholarum Artito tolicarum methodo deprehensa

iit, tum ad explicanda vulgata naturae phaenomena, tum ad nouas in naturae contemplatione res inveniendaς. Consulendus ea super re eli P. Io. de Turre, qui procem. Inst. Physic. triplicem methodum , intelligibilem scilicet, iuerisimilem , & realem dii lin. guit , quo philosophi in naturae rebus enucleandis ,

403쪽

374 L.V. ART. RECTE RATIOCINAND L

Pro temporum consuetudine ac fato usi sunt: sed recentes phy sici realem adhibent , quippe qui experimentis & observationibus naturam rerum investigant

ac rimantur.

V. Quid Physica , O quot partibus conset. Sed antequam auctores, qui tempestate hac nostra de rebuς physicis summa eum ingenii laude scriptitarint, in medium proferam ; operae pretium erit, quid Physica sit', & quot partes complectatur, in antecessum indigi tare. Physicae nomine naturat scientia exprimitur, sive illa, quae in corporum natura atque indole cognoscenda, scilicet in eius attributis, proprietatibus, affectionibus, situ, ordine , constitutione , viribus, effectis, horum caussis, modis, magnitudinibus, ortu deprehendendis, ac demonstrandis versatur. Uulgo in generalem , & particularem dividitur ; illa

corporis universe accepti naturam , ejusque affectiones expendit : isthaec vero singula corporum genera examinat. Atque ut copiosius explicem, quae generali in Physica pertractantur, I. de principiis corporum, de essentia corporis, de extensione, eiusque divisibilitate , &c. agitur . II. Mechanica exponitur, quae nihil est aliud, quam omnis scientia motus; ejus quidem partes sunt Statica, quae in aequilibrio solidorum,& in machinis, & instrumentis, queis movean- Iur, versatur ; Hydrostatica, quae in corporum fluidorum aequilibrio; & Hydraulica, quae in machinis,&instrumentis ejusmadi corpora eloco ad locum transferendi occupatur ; Motus pendulorum ; Balistica quae projectorum corporum motum versat ; Dinamica, quae quid corpori sit eventurum , quum impellatur, decernit; Vires Centrales &c. III. Secundae corporum affectiones explanantur . Particularis uero Physica continet Astronomiam, quae corporum caelestium motus, ordinem, magnitudinem &c. contemplatur; Aerologiam, quae aeris indolem, proprietates, qualitates , effectus , regiones, tempestates; Meteorologiam, quae illa, quae in sublimi aeris parte pignuntur, ut nix, pluvia, tonitrua &c. investigat;

Ceographiam, quae telluris descriptionem , figuram

404쪽

DE METHODO. . 373

videlicet, extensionem, affectiones describit; Anatomiam , quae admirabilem humani corporis structuram docet; Opticam, quae de luce; Acui scam, seu Musurgiam, quae de sono loquitur: Zoologiam, qua de brutis animantibus agit ; quaeque complectitur Urnitologiam, quae de volatilibus uerba facit; Ictiologiam , quae de piscibus sermonem habet; Tetrapodologiam , quae de quadrupedibus loquitur ; Ento mologiam , quae vermes , serpentes , muscas, culi-ees , & cetera huiusmodi insecta anima cula oratione prosequitur ; Bolanicam , quae plantarum gene 'Ta, constitutionem, vim &c. explanat Doctrinam Fossilium , quae corpora in terrae visceribus abdita scrutatur quaeque continet Metallurgiam, quae demetallis scribit ; Historiam lapidum , quae lapidum naturam, indolem, & numerum describit; Minera logiam , quae e telluris sinu eruta corpora illultrat ;Horologiam , quae de montium origine , & vicissi tudine verba facit : Hydrographiam , quae de mari' bus , fluminibus , & sontibus sermonem initituit . Atque hae sunt praecipuae totius Physicae partes, quam quidem P. de Turre l. c. existimat universim partiendam esse in Mathesim , Astio nomiam , & Historiam Naturalem ; quippe qui optime noverit , quam necessariae sint Physicae recenti illul frandae, atque adeo intelligendae, Mathesis , & Naturalis Historia.

VI. suinam ad haec Phν sicae illuserandae operam δε-dulam navarint . Ad auctores porro quod attinet , qui ad scientiam naturae excolendam ,,augendam, perficiendamque incubuerunt, innumeri plane sunt, tum ex transalpinis, quum ex nostratibus. Quorum

alii partes quasdam Physicae illustrandas ; alii eiusdem scientiae Inili tutiones, & Elementa concinnanda susceperunt. Nos vero ne in iis recensendis, qui vel dis ertationes , vel diatribas , vel tractatus , di alias id generis scriptiones super quibusdam scientiae naturalis partibus , elucubrarunt , immoremur, ad quosdam commemorandos eorum , qui in usum

juventutis studiosae Elementa, vel Iastitutiones scri-

405쪽

q76 L. V. ART. RECTE RATIOCINANDI

ptitarunt, gradum facimus. Hi enim plurimum eos laudant , qui de re aliqua physica egerunt ; atque ex iis meliora selectioraque excerpere solent. Atque ut Cartesimos Ed. Pulcholium , Jacobum Rohauitium , Petrum Siluanum Regisium , &c. mittam , Christianus Nolfius , Joannes Keillius , Gulielmuς Jac. Gravesanulus , Petrus Masichembriae hius Elementa Physicae adornarunt , quae omnium manibus teruntur. PR. Josephus Zanchius, & Iosephus Κhel lius Physicas Instri utioneq etiam typis consignarunt. D. M assuetius , Elementa recentioris Philosophiae, & Marchionissa Chastelleia, Institutiones Philosophicas in quibus Physica docte versatur , D. De sagulielsius, Cursum Physicae experimentalis, & D. Nolletus, Lectiones Physicae experimentalis, Harisse-kemus, Cursum Physicae, D. Segorgnius, Institutione;

Neutonianas gallice conscripserunt , quae omnia in Italicum sermonem sunt versa. Ex notiris vero Italis philosophis praeter breviores Corfinii, Thumiggii, Jacquierit, Alterii, &c. copiosas Physicae Institutiones habuimus a P. Fortunato a Brixia, a P. Joanne Baptista Scare la, & a P. D. Ioanne Maria de Tur- Te, qui primum eas anno l749. italice edidit inscriptas : Scien ra delia Natura , deinde latine anno l7SQ. concinnavit . Quod quidem opus, ut quidam scioli solent, ne, insolenti rerum domesticarum fastidio parvi pendant, nostrates monitos volo; quippe quia nihil in eo desiderari potest , quod ad adolescentes in rebus physicis instituendos si necessarium. VII. Medicinae se dium, ac de re medica scriptores. Nedicina porro, quae veluti physica practica est habenda, huc suum sibi vindicat locum. Humana corpora infirmitate laborantia sanitati restituere ad labora i quae oportet , ut morborum caussas rimetur, & corporis humani structuram , & constitutionem scrutetur , & remedia deprehendat, & indigi ter, queis, morbis Occurrere valeamus. Quam sit necessatium Physicae universae studium , ac praesertim Mechanicae Medico cuique , vel ex eo patet , quod

corpus humanum , quum solidis , ac fluidis partibus

406쪽

eonstet, iis Mechanicae legibus obnoxilam esse debet ,

quibus cetera corpora solida , vel linita regantur. Legatur opus Jani Claudii Hadriani Helvetii inserio ptum : Principia Phystica medica in tironum medici-inae gratiam conscripta, editum Francofurti I73 . necnon Iacobi Keilii Tentamina Medico. Physica evolvantur. Huc etiam spectat Petri Pensae Syiterna Medico Mechanicum , quo febris natura , circuitiones, signa, pars affecta, caussae &c. mechanice proponuntur, ac demonstrantur, vulgatum Neap. I7 9. Quod porro attinet ad anatomen corporis humani , iuveneς Compendium Anatomicum totam rem Anato micam complediens Laurentii Hei sterii, & Institutiones chirurgicas Neapoli recusas ann. I749. lectitare possunt. Mitto Boerha avios, Hallerios, Van-Swietentos, Baglivos, Cyrillos, Ethmulieros, Holim annos, Morgagnios , Uallis nerios , aliosque innumeros, qui aetate hac nostra medicinam illustrarunt, auxerunt, per- ωceruntque'; quos quidem paulo provectiores iacti adire poliunt tirones, & diurna, nocturnaque manu immortales eorum lucubrationes de re medica versa-xe , ut inde penitiori scientiae hujusce notitia hausta humani corporis aegrotationibus obsistere queant,& in pristinam sanitatem restituere . Consulendus Boethaavius, de methodo studendi medicinae. VIII. Metaph scae partes, ctiliores . Ad Meta physicam, quae plerumque i hysicam consequitur, venio. Ea est scientia principiorum genericorum, caussarum, relationum, proprietatum rerum omnium ae

ternarum, factarum, possibilium, nec non spirituum Ic potisset naum animae humanae , ejusque summi opi- facis Dei. In quatuor partes volgo tribuitur. Qua rum prima de origine, ordine, telationibus &c. hujus rerum universitatis, & Cosmogonia, vel COSino sophia vocitatur; qua de te consulendi sunt Genuensis in dis Iert. de rer. cor p. orig. & constitui. & in Meditationibus Italice conscriptis, & Historici Angli intom. a. aliique pin res apud hosce laudati. Altera de Ente universim, ejusque proprietatibus, ac generibus

loquitur, & Ontologia nuncupatur: quo de negotio

egre

407쪽

3 8 L.V. ART. RECTE RATIOCINAND L

egregie , acuteque Scholastici philosophi scributit .

Tertia de spiritibus universe, ac praecipue de anima humana , eiusque a flectionibus verba facit , diciturque Pneumatologia, seu Psyche sophia . Ea super relectitandi sunt Petrus Ubaldinus , Isidorus Bacchettius, Januarius Sanchesius, Adamas Fuginellius, qui copiose, atque accurate hanc Metaphyliae partem illustravit in opere e Principia Metaphysices &c. Quarta denique Dei naturam, attribula , cultumque tia

turalis luminis ductu scrutatur, appellaturque Theosophia , vel Theologia Naturalis. Videsis Fenelo. nium, Moniliam, Auctorem libri r Ιl Genti luomo Istruito, aliosque. Qui porro Metaphysicam unive sam uel sandam susceperunt plures sunt . ChristianuqWolfius hane materiam prolixe , & luculenter pertractavit. Antonius Genuensis copiosam Metaphysicam dedit, qua magnam sibi famam per totam Italiam conciliavit. Breviores Metaphysicae Institutiones elucubrasse conflat Ioannem Speriet taeum philosophum Magde burgensem , Jaseliniakium , Corfinium , P. Fort. a Brixia, Jacquierium, Leonardum Vitula, Al. Ant. Verneium , Comitem Ludovicum Barberium, Alterium, aliosque.

VIIII. Ethleae sudium , oe ea de re libri in tacem

editi . Ad eam tandem philosophiae partem gradum faciam , quae ordine postrema est ; dignitate vero , atque utilitate prima . Eiique ea, quae ad honestatem mores hominis consor mat: duplex est generalis,& particularis i illa hominis ossicia universim tradit, virtutis amorem, vitiique odium 'ingerit: istha ediversa hominum munera, conditiones, ac status sigillatim expendit. Apud veteres philosophos in summo erat honore haec philosophiae pars, totisque animi viribus colebatur. Teiles sunt etiam locupletissimi illi pauci veterum philosophorum Socratis, Platonis, Arithotelis, Ciceronis, Senecae, Epitedii &e. libelli ea super re conscripti , qui adhuc supersunt. Atque apud nos Chri iii Servatoris asseclas, licet Moralis Theologia ea sit , quae moribus hominum leges decernat ac regulas, non eit prorsus inutile E-ihi cae

408쪽

DE METHODO. . 37'

thicae studium; quippe quae doceat, quaenam ea sint, 'quae honesta, aequa,& laude digna duci debeant: contra quae inhone ita , & iniqua suapte natura sint . Hinc mirum non eii, tot Christianos philosophos huic disciplinae illustrandae operam sedulo novasse . quorum nonnullos commemorare huc loci pensi mei esse puto. Atque iis omnibus missis, qui totius philosophiae curriculum percurrentes , Ethicas Institutiones quoque elucubrarunt , ut Purchotius , Corsinius, Jacquierius, Ferrarius &c. , quam plures exstitere , qui seorsim ea de re volumina congessere'. Ant. Genuensis Metaphysicae Ethicam adiecit, quem admodum He in eccius Ethices Elementa Logicae sive Rationali Philosophiae subtexuit. Lud. Ant. Muratorius Philosophiam Moralem italica oratione vul pavit ann. I 735. pluries recusam . D. Maupertui sius Bero lini edidit ann. i 740. opus ita inscriptum e Eusai de Philosophie Morale , siue specimen Philosophiae Moralis, quod magnum inter quam plures Ita los scriptores , videlicet Franciscum M. Zanottium, Callum In n. An sal dum, Pium Thomam Schiara e citavit bellum; quo factum eii , ut in unum colle-iti libelli hine inde elucubrati in vulgus prodirentili hoc indice: Raecolla di traitati di diversi Autori concernenti alla Religion Naturale , ed alta Morale Filosofia de' Ctilliani , e degli Stoici . Nicolaus GheZetius typis consignavit opus: De' principi della Morale Filosofia riscontrati eo' principi delia Cattolica Religione; & Eques Comes Carolus, particularem Ethices partem illustravit in opere , cui titulum fecit : Elementi di Morale per cib'che riguar-da ali' esercitio di est a null' adempimento de' do veri deli' uomo. X. Iuris naturae, o gentium illustratores. Huc etiam spectat studium iuris naturae , quod mere crepant belluli, ac festivi saperdae , qui severum super cilium induti nihil frequentius, & honorificentius

pronuntiant, & commemorant, quam Grotios, Sel

denos , Hobbesios , Cumberlandos , Puffendorfios ,

Thomasios, Budaeos, Golfios, Hei nec cios, & si qui

409쪽

sunt alii ex aquilone profecti ad jus naturae illu strandum . Uerum ne scituli nostri frugibus , quas domi habent, neglectis , elandes in transalpinis libris inquirant, in quibus & errores, & haereses, &impietates ipsis quidem Paganis inauditae ad . singulos paene versus offenduntur , legant S. Thomae Α- i , quinatis quaestiones de hominum Offieiis , de Legibus, de Jultitia , & Jure , quae sane omnibus Prae sant lucubrationibus , quas de jure naturae & gen tium evulgarunt Thomasius , Pussendorsus, & alii; . evolvant Francisci Victoriae Relectiones de bello,

de potestate civili , &,de naturae iure ;.Francisci Suare sit praeclarum de legibus volumen ; Soli , Lesb, Bannesii, Molinae, Vasque sit de justitia, & au re scriptiones ; Chrysostomi Jauelli de homine , de

cive , & de cive Christiano libros mira eruditione refertos . Ceterum ne sucum faciant transalpi

ni homines , vel speciosis librorum inscriptionibus, vel ornata, elegantique oratione quam quidem per-Pauci aquilonares in suis lucubrationibus usurpant j sciant nihil plane sanum, vel bonum in eorum Opexibus contineri, quod ex nostris Scholasticis non iurripuerint ; legesis ex. gr. Pussendor fium de homine,& .cive, & nihil boni deprehendes, quod in subsellii infimi Schola ilico quovis non invenias. Quo Circa ea , quae Grotius ipse in Scholasti eo tum laudem tradidit in proleg. de iur. B. & P. exscribere abs re esse haud puto se Ubi in re morum consentiant, ait, vix est ut errent e quippe perspicaces admodum ad ea vitanda , quae in aliorum dictis reprehendi possunt. In quo ipso tamen diversa tuendi studio, laudabile praebent modestiae exemplum rationibus inter

se certantes, non qui mos nuper adeo inquinare coe pit, conviciis turpi foetu impotentis animi ,,. Hinc

in suo opere S. Thomae, Cajetani, Victoriae , aliorumque auctoritates pro re nata afferre eum minime

pudet , quod Grotio Puffendor fius , Budaeus , Bar'heyracus, aliique vitio immerito vertunt . Opus P. Finetti de iure naturali dignum quoque est , quod legatur. Imerim consulatur toni. vi. Theol. Chrii .F. Dan.

Dipit ac

410쪽

F. Dan. Concina, & doctiss. P. De singus Benedictis

nus in de iure naturae , ubi , millis aliis , quae ibi bono in lumine collocantur , ait se Quidquid boni principii , ac regularum habent heterodoxi in iure naturae, illud omne hauserunt, ex doctoribus Cath licis, sine quibus in hodiernum diem nihil scirent ,, . Quod in toto opere luculenter ostendit . Ab jure naturae parum ratione ortis sui, quippe quod a lumiqe naturali profectum eii , quotidiana experien tia, nec non humanae naturae imbecillitate abludit jus gentium; nam illud docet, quae Deo, quae,no bismet, & quae aliis debemus; hoc vero tradit, quae populi, gentes , & reges naturali lumine, diuturna experientia , & consuetudine dum sibi sanxerunt . Quo de non modo plura apud veteres reperiuntur , sed etiam apud recentes audiores, qui ex iniit tuto id rei versarunt . Octo libri Politicorum Aristotelis , Xenophontis Respublica , Plutarchi plura huc spectant. Menoclid, & Bossuetii Politica ex Scripturis excerpta mirificam lucem huic juri gentium adspergit. An n. I 737. cl. Damianus Romanus J C. Neapolitanus librum evulgavit ita praescriptum: Dei vero diritto dei la natura, e dei te genti, e de' meZZi,che ci conducono alla piu facile cogniZione di essori. in quo erudite, ac dolie, uti solet , negotium versat, & pro re nata Bodi nos, Grotios, Pussendor fios, Ne in ecclos , aliosque Protestantes homines refellis. Joannes Baptista Almicius Brixianus eX purgandum, sugendum, & illustrandum suscepit opus, de iure naturae & gentium Samuelis Puffendor sit; ac re ipsa illum splendorem ei adiecit, quem primus ejus parens

minime dederat, easque tenebras, quum errorum in numerorum, tum Obscuritatis, quas suo operi onu-

derat Pussendorsus, fugavit Almicius. Quamquam id consilii minime nonnullis arriserit , & propter honorem, qu9 Catholicus homo virum Protestantem afficiat, & propter ingentem errorum colluviem, quo ut Augiat stabulum expurgari minime queat: en operis indicem : Il dritto delia natura, e dei te genti ,

o sia sistema generale de' principj li piu importa uti di

SEARCH

MENU NAVIGATION