Idea principis christianopolitici symbolis 101. expressa, á Didaco Saavedra Faxardo, equite, &c. Ab innumeris priorum editiorum mendis expurgata

발행: 1660년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

sne omni deceptionis metu , aut dubitatione saltem. Α que haec dubitatio non IIardare illum debet in suo opere , sed solum commonere. Ni dubitaret, incuriosus esset, ac negligens. Dubitare, cautio quaedam est , quae securum eum reddit; nec aliud. quam res suis invicem momentis eκpendere. Qui non dubitat, veritatem assequi non potest. Sic confidat, tanquam crederet: sic dissidat, tanquams fidem non haberet. Attem

peratae ea ratione inter se cori-

fidentia, & dissidentia. ac directae a ratione & prudentia, miros habebunt efiectus. Ga tus igitur sit Princeps in tractand is negotiis, in foederibus sanetendis, in pace conficienda . & tractatibus aliis , qui ad gubernationem pertinent ,

di 1i sponsione manus confirmandi ii fuerint, manus oc

Iata sit oportet uti praesens

Emblema exhibet j quae ante videat diligenter, quid agat. Fon solis Amatoris promis-ss movebatur lena illa apud

Plautum, quae aiebat e Manus nostra Omlata sont, eredunt quod

vident. Et alibi diem oculaeum appellat, quo nonnisi parata vendebatur, emebatur-8ue pecunia. Coeca sunt animi decreta, quae ex sola fiunt confidentia. Pythagorae symbolum fuit, non cuivis facile dandam esse manum. Nimis periculosum est , leviter omnibus fidere. Consideret itaque Pi inceps etiam , atque etiam qui negotiis se impendat , & habeat pro explorato, omnes fere sive ami eos, sive hostes, id contendere, ut fal-

nis eum expolient; alii ut b neVolentiam, gratiam & favorem illius sibi concilient. Non ideo tamen opinio isthaec praesumpta malitiae servire debet , & fraudi , perinde quasi

in Principis esset arbitrio. Ra- re conventis ae promissis , aut eadem pro libitu violare e sic enim fides turbaretur publica , & grandissimam existi mationi Lae maculam a spe geret. Cautio ista nihil aliud esse debet. ac prudens quaedam

circumsipectio. M prudentia politica. Dissidentiam ex sinspicione ortam improbam in Principe, si levis sit, & v ti sa , quae illico suos prodit

enectus , & ad executionem progreditur, non circumspectam illam , & universalem ,

quae omnes aequaliter resipiacit , nulli interim in partie lari 'sinistri quicquam imp

tando , donec circumstantiae probe examinatae . a ratione

aliud suaserint. Et fieri potest, ut licet alleui satis non fidas, bonam tamen de eo habeas opinionem : ista enim dissidentia Mn partieularis est de

actionibus illius . sed cautio

quaedam prudentiae. generalis. Intra ipsa regnorum viscera arces eriguntur, ac P opugnacula , de praesidiis firmantur, atque custodiis , non secusae si in hostium finibus sita . essent. Nee inutilis est illa pruindentia , aut Subditorum ti deis litati quicquam clerogat. Coninfidat Princeps Consanguineis suis. Amicis, subditis & Ministris : velum non tam vecors. illa sit Confidentia, aut altum dormiat quasi secura ab omnibus casibus, quibus aut do

minandi

342쪽

minandi cupiditas, aut rei privatae studium , aut odium d riique perturbant fidelitatem, perruptis fortioribus Iuris Naturae & Gentium repagulis. Si Princeps tam socors sit, ut

diligentiam istam onus reputet : ut minoris aestimet damnum , quam vivere inquietum ob tot ac tantas cautiones: ut sinat ire omnia, nec ala tendat ad incommoda, qua

evenire possunt, facile fiet, ut Ministri mali evadant, & interdum etiam infidi : cum enim ad gubernandum vide tur inhabilis, despicatui ha-Mtur ab aliis, & singuli commissam sibi gubernationis partem tyrannice procurant. V

rum si Princeps sit vigilans. qui licet confidat,non omnem tamen omittit cautionem; qui se semper instructus est . ut nunquam eum fi consiliis,

aliisque mediis imparatum offendat perfidia; qui absolute non judicat, sed praevertit solum; qui non arguit, sed praeservat fidelitatem, ut naein periculum adducatur, is Coro nam suam secure stabili et a Nulla fuit occasio , cur animum Regis Ferdinandi Catholici uilla subiret suspicio de fide magni Ducis . di tamen

eo non obstante cervis habebat homines , qui secreto ad omnes ejus actiones sol ite advigilarent, & attenderent, ut cognita illa diligUtia tanto cautiorem se in omnibus gereret. Et sane dissidentia v re non fuit, sed prudentiae ossicium , quae provida est in omnibus casibus , di aemul tionibus dominatus, quippe quae non semper ad rationis trutinam ponderantur, di ex

pedit interdum eas etiam levibus de causis suscipere e ma litia enim fere caeco quodam m ino agit absque prudentia , immo & imaginatione.

Cavendum tamen , ne metus ille levis sit, sine sum cienti sundamento , ut eidem Regi b Ferdi nando cum eodem Magno Duce postea accidit retsi enim is post cladem apud Ravennam valde illius ope ra indigeret pro rebus Italiae , ea tamen uti noluit, vi in tanto applausu quo omnes exire ex Hispania . di stiendia sub eo merere gestie

ant . quin in omnem eventum Ducis Valentini praeoccupavit animum , certis me

diis procurando, ut de ipso securus esset. Ea ratione, ut douna aliqua fidelitate , quam expertus fuerat, dubitando,alinteri magis suspeetie sese exponeret. Ita animi plus aequo suspicaces, ut unum aliquod effugiant periculum , in gra viora incidunt, etsi interdum in Principibus, nolle tantorum virorum uti obsequio, invi dia potius sit , aut ingratit do , quam suspicio. Forte etiam qua erat astutia ille Rex, minime a re sua fore arbitratus fuerit, ut ejus d posceret operam , quem non optime contentum esse probe noverat. Prineipi, qui semel

diffsus fuit, haud multum de hei fidelitas. Quo quis magis ingenuus est , & generosiori animo . hoc sentit gravius, fi fides sua vocetur in dubium , di offensus tanto audet facilius ab ea destistere. Haec causa suit, eur Getulius ad T berium perscriberet, sibi dem

343쪽

reretur , mansuram. Longus t

sus re experientia variorum eventuum tam circa se . quam

circa alios erudire debentPrinia cives , quomodo fidendum sit subditis. Inter alia monita , quae Rex Henricus Secundus filio suo Principi Ioanni dederat . illud unum fuit, ut gratias in eos collatas, qui partes ejus contra Regem Petrum Dominum suum naturalem secuti fuerant, tueretur quidem; ita tamen illis fidei et, ut fidelitatem eorundem semper suspectam haberet; ut in muneribus , & officiis illorum uteretur opera, qui cum Rege Petro secerant : quippe qui homines constantes essent ac fidi , atque adeo obsequiis o

fensiones praeteritas compensaturi r ne vero crederet iis , qui neutrales, ut vocant, ha-

heri voluerant, eo quod privati sui commodi magis, quam boni publici amantes se exhi

Contra homo fidus illi quoque , adversus quem agit, gratus est. Nee alia causa Othoni fuit, cur Celso fideret, quam quod constanter Galbae a is in servisset.

s. Porro nequaquam expedit, Ministrum aliquem subitore uno quasi saltu ad summas dignitates evehi: istud enim illi invidiam, Principi odium arit apud. alios, utpote qui ex

evitate agere videatur. Nul Ius Ministrorum tanta est m destia , qui non offendi se putet ; nullus tam recti amans,

qui suo rite fungi velit mune ' E D R IE mI. re, s alium inique sibi praeferri videat; uni forte fit latis. ω

queruntur quamplurimi . a Ministris autem non bene contentis nihil in gubernatio ne recte geritur. Eiusmodi eis lectiones nihil aliud sunt, quam insormes quidam abortus , de altiores agit radices fidelitas , si per obsequia praestita ad honores & praemia pervenire

oporteat. Interea tempus sur.

petit Principi ad capiendum de Ministro experimeritum , prius in officiis minoribus, ne nimis caro constet, & tum deinde in aliis ι majoribus. Antequam in pacis belliqu negotiis eum occupet, videat primum ubi magis periclitari possit ejus fidelitas; quae item subsidia a sanguine , h Nobilitate , ab opibus habeat. Α que haec observatio in iis p tissimum muneribus apprime necessaria est , quae quasi et

ves sunt, & securitas Statuum. Hoc nomine Germanicum

Tiberius c acervime increpuit , quod eaaetra in statuta Augasti . mn θνxte Prιncapis AIexauindriam introisset. Nam Augustus. inteν alia dominationis arcana , vetitis, gras permistu, imeri Se

natoribus, aut equιtibus Romanis

illustrιbm,seposuit Imptum, e quod Imperii esset glanarium,

ut proinde qui illa potiretur provincia , istud manu sua &potestate habere videretur. Pro majori vero securitate, a que ut Minister magis in ossicio contineatur, expedit pluseculum auctoritatis concedere Magistratui se Consiliis pi vinciae et nulla enim fraena me liora, . Mam γε casso velat fataliter,

t mora fidelis est. Luc. d. Is

344쪽

Dmb. II SYMB. Piliora , ae ista de quae fortius obsistant erratis illius, qui aliis

imperat g. Ad nullum autem munus idonei sunt animi arisAt & humiles, qui non connituntur ad gloriam , de alios antecellere cogitant. Praeciapua dos, quam in Iosue Deus Teperit ..ut eum grandioribus adhiberet negotiis . illa fuit, quod magnus in eo esset a Spiritus. Verum tamen animus tam elatus esse non debet,

ut natum se subditum doleat, de intra Fortunam suam se cohibere nesciat r in his enim talibus , quia ad alti rem semper aspirant gradum , vel maxime tidelitas in perieulo est, & si quis illum pra

tendere praetermiserit , te tum est aut vires aut scientiam

demisse a praeterquam quod in iisdem zelus boni publici , de obedientiae promptitudo faciis Ie deficiat. . s. Magna ingenia, nisi m dena sint. & instructionem admittant , aeque periculosa

sunt: haec eterim, cum superba plerumque sint , sibique ipsis mire placeant, justa ali

rum contemnunt, putantque

ad suum arbitrium omnia d bere peragi. Nec minus obstaculi solet esse ab eκimiis animi dotibus , quibus excellit aliquis, quam si omnino destitutus iis sit: nullus enim eum capit locus , qui de m ritis suis nimium praesumit.

Tiberius , ne ne eminentes viν--ιes sectabatur , ct ruνωι vitia oderat; ex optimis periculum sbi, a pessimis de sus publicum me ruebat. a malu Iosue is m,ia εασσέμ

s. Nee item boni Ministri

esse solent, qui amicis abundant, florentque fortunis ae opibus et hi enim cum non geant Principe, e & in astitien

tuti sint . perieula & labores

defugiunt , o regi atque obedi-

re , ne Me volunt, neque norunt.

d Unde Sosibius Britannicuς dicere solebat, Auri vim , ἀν-que opes Principabus infensas esse.

s. Vbi igitur praemisso ex mine debito, aliquis in Ministrum asscitus fuerit, omni exinteriori motu sinceram emaeum confidentiam prae se iserat Princeps; semper tamen in actiones ejusdem, & consi ita intentos habeat oculosa

quod si forte ex iis periculum aliquod sibi ereari posse videat, alteri eum muneri aps eet , ubi voluntates aliorum non tantopere sibi obstrictas habeat, neque tantam male agendi opportunitatem e ma

jor enim prudentia, & beni nitas est , praecavere, ne quiseelere se astringat, quam post admissum stelus . delicti v niam eoncedere. VictoriaeGe maniel in partibus Germaniae, di militum applausus, etsi eae una parte Tiberium laetitia

affeeerint, ex altera tamen cumras illi, de aemulationem e pepererunt et cumque postea res in oriente turbatas cerneret, non mediocriter gavisus est , s ut ea spetie Germaniemm --tis usionibus abstraheret , Ηο- vi que

345쪽

visque Provinciis impositum, dola simul ct casibus obteis aret. Uerum si Ministrum aliquem ab ossieto removeri oportuerit, id fiat specie honoris , dc antequam incommoda palam innotescant, ea cum pIudentia , ut ne animadvertat sibi dissidere Principem , nam scuta multi fallere Betierunt , dum timent falli; ita dubitare infidos reddit. Eam ob rem Tiberius, cum Germanicum Romam postea revocare vellet,

id feeit triumphi specie , b aerius modestiam ejus aururus, altemm ei consistatum terendo aqua in re admodum liberales solent esse Principes, dum suspicionibus suis se liberare e piunt. s. Si subditus semel reverentiam erga mineipem exuerit , nil postea confidentiae proderit, ut securo vivere liceat. Sanctius Primus Legionis e Rex veniam dederat Comiti Gonsalvo , quod bellum contra ipsum suscepisset. Cona tus est eum insuper beneficiis& gratiis demereri, sed quae obstrinsere eum debuerant, ansam dedere potius, ut Regi

venenum pararet. '

g. Quando de utilitate &commodis Principum agitur, nullum amicitiae , aut cognationis vinculum ad securita tem sume it, ut unus fidat alteri id Dissidebant inter se Ferditandus Magnus Rex Castellae, de Garsas Navarrae Reκ ; cumque hic Anagari morbo teneretur, deliberavit de Getismario suo fratre captivo attinendo, qui visum eum venerat:

sed cum secus caderet, voluit dissimulare postea, invisendo ad Ferdinandum , dum Brugis aeger esset, qui comprehendi eum jussit. Essicacior nimirum est in Principibus vindicta &ratio Status, quam amicitia aut sanguis. e Difficiles fratνum& amicorum di sensiones . σωi vride amant, valde odio ha

ent. Vnde illud etiam licebit animadvertere, quam impruindens sit confidentia eorum Principum , qui in hostium suorum arbitrio sese constituunt. Vitam suam in apertum adduxit discrimen , immo amisit Granatae Reπ , cum confisus securitatis literis ad Resem Petrum abiisset, suppetias ab eo petiturus. Cautiorem ea in re se gessit Ludovi-eus Ssortia Dux Mediolane sis, qui cum Rege Franciae retenus colloqui nolebat, nisi in medio aliquo fluvio , & s pra ipterscissum pontem: ea mnim Principum Italorum eo ditio est, ut dissi si semel, numquam postea confidant amisplius. Quare multi in Italia vehementer admirati sunt, quod Magnum Ducem & Regem Ferdinandum Catholiacum , hunc item & Regem Franciae ejus hostem una esse

viderent. Dantur quoque non

nulli easus , in quibus longe securior est confidentia quam dissidentia, s adeoque illa uti, animosque obligare magis ex pedit. Alphon sus Sextus rein no Legionis exutus, in auinam Regis Mauri Toletani se

receperat; mortuo tamen Rege Sanctio, secreto a statibus au Coronam invitatus fuit, quod

346쪽

quod suspicarentur, ne Mau- ' quae cor maxime etiam feroxii forte , re intellecta, vi eum & inhumanum armis exuit. detinerent. Verum qua erat s. Diffidentiae inter duos

Irudentia Alphonius, & ho- aliquos Principes excusati pitii beneficium , amicitiam- nibus, & satisfactionibus eu-que grato animo resolens, rem rari non debent, sed contrariis totam Regi Mauro exposivit. actibus. Si tempus eas n-Quς confidentia Regem istum sanet, sanare nunquam poterit barbarum sic assecit, ut licet re diligentiae vulnera sunt, quae jam ante cognita, insidias illi scrutatore, de manu magis e posivisset, ut caperetur, liberum tiam exulcerari solent, & ge- eum abs se dimi serit non so- nus quoddam manifestaelum, sed & necessarios ad iter mulationis , quae ad perfidiam sumptus munifice suppedita- viam sternit. rit. Tanta gratitudinis vis est,

SYMBOLVM LII.

c Corpius etiam transatus in nores promereri potest . quiso eoelum & inter sidera col- virtutis via ad eosdem grassa- locatus , suam malignitatem bituri Illa h natura nobis in retinet; quin immo tanto ea est: haec labore paratur, ac st ibi ma3or est , quam hic exia dio. Illa per vim sibi arrogat stentis in terra, quanto vene- praemia; haec ea patienter eκ-nua ejus agendi vis in omnia pectat e appetitus vero magis haec inferiora porrigitur la- propria sua gaudet violentia, tius. Probe expendant Prinis quam merito, & morae impa cipes indolem & dotes subdi- tiens a sua dependere mavult torum, quos ad Μagistratus industria, quam alieno arbidi dignitates evehunt r in his trio. Munera Reipublicae iri enim propensiones , di vitia hominem improbum conferrct

naturalia augescunt in dies . atin est optimo cuique adimere que adeo virtutes ipsae in pe- nimum & vires, inbuique mariculo siunt interdum, eo quod litiae addere. Iniquus aliquis voluntas potentia armatam civis in vita privata graviter se videns, & facta audacior, nocere vix potest , nonnisi obluctetur rationi, eique do- contra paucos improbos suos minetur , nisi tam firma & exercet mores: at in Magistr potens illa sit, ut possit resi- tu adversus omnes, cum Iust stere , ne faventioris forem tiae sit arbiter, de administra riae splendoribus obscuretur, tionem , gubernationemqu

aut evanescat. Quod si viri totius corporis Reipublicae in etiam probi in magnis am- potestate sua b habeat. Impro-plisque muneribus , ossiciis bi iis muner bus praefici non ab honesto deflectere solent, debent, in quibus improbit

improbi certe pejores fient. tem suam eXercere valeant. venit elaam amulos infelix uagMitia , uuid si fureat viseat

347쪽

Iusus incommodἰ vitandi

laus a Natura ipsa solers ae provida rerum omnium dis. peritatrix, alas pedesque Veri natioribus animantibus denegavit , ne multum detrimenti adferre possent. Qui squis malitiae pedes addit, aut alas, hoc agere videtur, ut currat illa, auti olet. Sinent vero plerique Ptineipes malorum potius quam proborum uti opera , e quod videant illos ordinario prae istis a esse sagacior s. Sed egregie falluntur : neque enim Malitia sapientia est , nee et rum sincerumve judietum esse

348쪽

potest , ubi virtus non est. Laudabat ea re prudentiam Romanorum. Alphonius Aragoniae & Neapoli Reκ, quod Honoris templum intra septa templi virtutis se construκi sent, ut nonnis per hoc illud cuipiam liceret ingredi , eo quod existimarent honoribus indignum esse eum , qui virtutibus non polleret; nec ad ODficia & dignitates admittendos , qui non prius virtutis Uessibulum subiissent. Et qui absque isthac Minister aliquis Reipublicae utilis esse poterit tquomodo inter ipsia vitia loeus

erit Prudentiae, Iustitiae, Clementiae. Fortitudini, caeteri seque virtutibus ei necessariis,

qui cum imperio praeest aliis equomodo is, qui pare , eaS tuebitur, quae ab ipso requiruntur,

si desie exemplum Ministrorum, quorum actiones, moresque attente observat, & cum adulatione imitatur Mini-Ωrum virtute praeditum popuIus in veneratione habet, tibique Persuadet, nihil non recte ab eo agi posse; contra nullam Ministri alicujus mali acti nem in meliorem partem acincipit, aut approbat. Optimum consilium in senatu Spartano Demosthenes dederat, sed quia assim homo flagitiosus audie. at, acceptatum non fuit, sed alitum aliquem ex Ephororum ordine idem illud consitum

dare oportuit, ut admitterent, de executioni mandarent.

Tariti refert, hane populi persuasionem esse bonam, ut tum etiam , cum Minister minime malus est , periclitetur tamen in manibus ejus gubernatio, fia populo minus recte sentien

to Pro homine vitioso habeo. OLITICA. 3Il

tur. Morit ea res Henricum

Quartum Angliae Regem l cum regni gubernacula susciperet ut abs te dimitteret, quos licentioris vitae in aetate Iuvenili habuerat socios, malosque Μinistros exauctoraret, substis tuendo in eorum locum homines virtute insignes. gratosque subditis. Nec in aliam caussam feliciores eventus. ω victoriae Regis Theodorici referebantur , quam quod optimos quosque legeret Ministros, Consiliariisque uteretur Praelatis virtutis & probitatis laude conmicuis. Sunt nimirum Ministri quaedam quasi effigies Madistatis, quae cum

ubivis coram esse nequeat, Perillos quodam modo repraese latur. Quare decet omnino, ut

Principi moribus re virtute haud clint dissimiles. Cumqu Princeps se solo omni in loco

potestatem suam, quam communi populi consensone a eptus est, exercere non possit, videat diligenter , quanam ratione eam inter Ministros dis. pertiat. Hos enim plerumque a delectat superbia sis a tingum stet eurum . minasque se judicant poste , nisi diu multumque singulis . quid psint, ostendant. Ex quo illa etiam quaestio de

cidi jotest, quisnam Reipubli

eae status melior sit; an ille, in quo Princeps est bonus . mali vero Miniuri . an contra ille, in quo Princeps est malus. Ministri autem boni r b nam passe e saam sub malis Prine pausmasnps viros esse . Tacitus a ctor est. Enimvero cum ne

cesse sit, ut Princeps in pluriabus Μinistris suam substituato a poten

350쪽

orte domare, re regere nO- urit, illico exercitum gubern

e Poterunt. . Nam unum opus

tb uno optime perficitur , qmd ut sat, munus est Tegum lataris pro-υidere, nee jubere, κt tibia canatiuisquam , ct idem ealeeos eoUGat. Graviter ea in re halluci- atus est Ludovicus Sfortia, Duκ Mediolanensis , dum ammorum administrationem ad-Rersius Regem Franciae commisit Galeaso San severino, homini quidem in equis traharistis dexterrimo, sed belli pro sus imperito. Melior fuit Ma- hathiae electio , cum discess

tus Iudam Μaehabaeum exemtitui dueem praefecit, virum obustum & exercitatum: fratrem vero Simonem, quod ju-lieio polleret, a consiliis esse, voluit. Ea in re grandes his

nostris temporibus committi videmus errores , permutatis praenis eum administrationibus publicis. Atque hae diversas iunt in Regnis, Se Rebuspublitis r aliae ad Iustitiam pertinent; aliae ad ubertatem ; ad bellum aliae: aliae ad pacem r e tametsi inter se valde discinis

perit, una tamen facultas, aut pinus civilis eas omnes moderatur,& ad finem conservationis Reipublieae dirigit, ita ut

ad hune finem contendant singuli, qui eandem moderantur , per eerta media accommodata muneri, quod gerunt. Hare eivilis virtus varia est pro variis Rerumpublicarum formis , quae diversiae sunt inter se

secundum diversa gubernandi

media, quibus uti solent: unde porro fit, ut civis bonus esse quis possit, non tamen ideo bonus sit Reipublicae moder tor r esto enim , u virtutibus multis moralibus instructus fit, eae tamen non sumetent. si

civiles desint, & habitudo illa

naturalis, ad regendum & imperandum idonea. g. Eam ob rem plurimum proderit, si Princeps naturas propensionesque subditorum probe perspectas habeat , ut iis deinde opportune uti no verit e nam in bona ista ele- , ctione totius prope guberna

tionis consistit felicitas. In genium Herimnni Cortesii aptissimum erat ad detegendas,& occupandas Indias: ita lud vero Consalvi Ferdinandi Cordubae ad bellum Regno Neapolitario inferendum rquod si secus accidisset . α

priori illi armorum cura contra Francos, huic alteri vero novi orbis investigatio e mandata fuisset, non aeque res evenisset feliciter. Vni alicui aequalia pro rebus omnibus dona Natura nori impertiit, sed unum aliquod excellens depraestans pro unico aliquo officio, seu parcitatia id fitetit, seu prudentiae potius : ς sic eni- optime instrumenta proficient , fleorum singula non multis, sed uni deserviant. Ea de caina ita

Carthaginensibus improbat Aristoteles , quod unius solius

Opera pro multis uterentur ossiciis: nemo enim ad omnia idoneus est.d me facile erede

dum est ut bene expendit Ius stinianus Imperator duabus.

e Arist. I. . POl. c. I. v

SEARCH

MENU NAVIGATION