Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

86 Tt Y. I. C o N s. VI. dignitatum,graduum, munerum, oe ossiciorum, qua quis possidet. Vide inst. tit.2. consil. 3.

Quaeritur. An Fratribus Minoribus liceat res aliquas commutare λa I. Est certum non posse,si quaesitum procedat de commutatione civili, qua res pro alia re, aestimato pretio,cum obligatione suridica, & legali utrinque prae, statur. Etenim hujusmodi commutationis genus supponit in personis commutantibus dominium, vel jus in rebus et dominii autem, & juris Fratres sunt in

aa. Possunt vero, inspecta commutatione, ut importat utrinque ex quali tate, & naturali gratitudine rerum communicationem . Nam in hoc sensu nullum jus, & dominium dicit ex parte Fratrum, sed tantum usum simplicem . Neque relevat,quod videantur rem suis usibus datam transferre in dominium illius, cum quo commutatur. Nam do minium,quod In altero sequitur, non hahetur ex usu Fratrum, sed ex interpretativa voluntate concedentis. Qui enim is eleemosynam largitur, intendit, ut recipiens illa utatur modo sibi commodo, &

122쪽

P A u p η R. FR. M I N. 87 eonvenienti; conveniens autem aliquando est, ut pauper det panem sibi datum , & accipiat vinum , vel quidpiam aliud necessarium. 23. Unde possunt res mobiles, cum expedit, ac Generalis, vel Provinciales expedire judicant , per Syndicos, etiam extra ordinem cum rebus necessariis commutari . Ita litera litEr declaratio Nicolai in d. cap. Exiit S. Quia vero libros, ibi. quia vero libros, O alia mobilia,quibus

tam ordo , quam Fratres utuntur , quorum

dominium cum non sint dominii alio. rum ad praefatam Ecclesiam specialitis spectare dignoscitur, interdum eontingit, sed ex pedit vendi , vel etiam commutari: Fratrum utilitatibus, O eorum eo cientiis providere volentes , eadem auctoritate concedimus , ut commutatio talium rerum , O ad eas res, quarum usum Fratribus licet habere, de Generalium , O Provinetalium Minfrorum in suis administrationibus conjunctim , in divisim auctoritate procedat . Quibus etiam de diuos tione usus talium rerum concedimus ordinare.

Illud de auctoritate importat de consilio, non vero, quod per i psos fiat venditio, vel commutatio. Ubi lex restricte loquitur non est eatendenda. Nec dicatui

123쪽

88 Τ1τ. I. CONs.-VI. Superiores csse talis auctoritatis Incapaces. Nam auctoritas ibi non importat habere dominium , vel jus in rebus, quae commutantur, sed dicit, Pontificem illis impertiri facultatem, ut possint per Syndicum , res non utiles in alias utiles commutari ; in casu Syndicus est minister, cujus ministerio Papa ut tur ad transse, rendum dominium rei commutatae in alterum: quemadmodum , cum dat facultatem donandi vilia extra ordinem , dominium, quod in hujusmodi donationibus transfertur in recipientes, non a

Fratribus datur , sed ipsi pure ministerialiter se habent, quorum ministerio Papa utitur ad illud transferendum . Quod, si instetur , hac ratione licitum Fratribus crit ministerialiter vende

a s. R. Inter haec, dc donare apertu nadiscrimen est. Emptio enim, & venditio fieri non possunt sine pecunia, cujus etiam usus, dc formalis contrectatio est ipsis Fratribus prohibita, ut in d.cap. Exivi

S.Uerum etiam. Propterea ibi Clemens V. interdixit eis, ne acceptarent executiones Testamentorum : non quatenus sint pezse ex Regula prohibitae, sed quia, ut ait

124쪽

P A u p E R. F R. M I K. 89 textus: Considerata fui puritate status, debent sibi scire interdictum , quod hujusmodi

executionibus, oe dispositionibus se exponant zeum haec saepius absque litigio, σ rontrecta

tione , vel administratione pecuniae nequeant

expediri. Ubi tamen permittit consilium dare et cum sequitur textus in ex hoc ipsis

circa bona temporalia , nulla iurisdictio , sive actio in iudicio, βυὸ dispensatio tribuatur. Contrectatio autem ,& usus pecuniae non intervenit in donatione. Quin etiam,licet Fr. Minori simpliciter tradere emptori rem a Syndico vendi tam , & commutatam , etsi ex ejus ministeriali traditione sequatur dominium in emptore, & commutatario: non alia de causa, quam, quia ex traditione Frater nihil juris exercet.

a6. Hinc pro praxi sequitur. Primo Potest Generalis in Ordine commutare , quae sunt data uni Provinciε cum iis,quae data sunt alteri :Secundo. Possimi Provinciales, quae sunt data uni Conventui,alteri applicare,& ab altero accipere, quae ipsi concessuerant; nisi obstet expressa prohibitio donantis . Ratio est, quia hic potius datur commutatio usus, quam rei οῦ & quae ordini dantur, censentur in administra

125쪽

yo Τ i T. I. Cous. UI.tionem Superiorum intra ordinem dari, dummodo aliud explicite non habeatur,& non sint oblata pro determinata necessitate juxta dicenda tit. 3. consit. . . . Tertio. Licet Guardiano de licentia Generalis, vel Provincialis commutare ea, quae abundant in suo districtu cum aliis, quibus abundat alter Guardiantis in suo. Hinc potest unus filum, lanam , &c. Cum panno commutare , gravnum pro oleo , &c. Dixi de licentia eorum in dem , quia textus de illorum auctoritate vult esse faciendam commutationem . Caveant itaque Fratres, ne aliquasnε licentia Generalis,vel Provincialium respective commutent 3 & eradicentur abusus, si qui sint, quod Quaestores eleemosynarum sine illa res mendicatione

quaesitas, cum aliis rebuS commutant. An vero pinni Fratres aliqua mendieare, vel procurare ea intentione,ut cum aliis,

extra Ordinem per Syndicum comutent 3 R. Posse, aliIs eleemosynis cessantibus, modo vera, & rationabilis necessitas urgeat, ex observata Regula a Nicolao

praefinita S.Insuper: ut in omnibus appareat, quo ad dominium omnimoda abdieatio , O in 'su uecestas. An

126쪽

Αn autem liceat Fratribus mutuum eontrabere 323. Negative dicitur de mutuo iuri dico , & politico, in hoc enim dominium rei a mutuante tranSfertur in mutuatarium et & ego dans mutuo, de meo facio tuum . Incapax vero est Frater Minor frigidae illius voculae meum, σ tuum . Hinc Nicolaus S. Caeterum ait et dieimus iuprimis,quod Fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant, eiam eis mutuum contrahere ips)rum statu considerato non liceat. Unde graviter peccat, qui per syngraphas , vel hypothecas se obligant . Item , qui per Syndicum pro se, vel nomine Conventuum spondere faciunt Deteriori vero modo operatur, qui per se , vel Syndicum Fratrum nomine pecunias mutuo confert. Fratribus enim in pecuniis, nec simplex usus facti est permissus Dictum est de mutuo juridico , σ potiotico, quia in hoc obligatio contrahitur , & dominium transfertur; secus evenit in mutuo large sumpto, quod ideo Fratri bus licitum est: Et sic explicatur: Cessant consuetae eleemosynae , & necessitas Occurrit: in casu licet Fratri Minori rogaret Benefactorem, ut velit rem necessariam

127쪽

solvere, & ipse spondet, quod procurabit fideliter, quod ab amico spirituali pecunia soluta reddatur. Hic nullum dominium , vel receptio, aut usus pecuniae intervenit respectu Fratrum, sed solum procuratio anticipatae solutionis ar benefactore, cum fideli proposito postea re' procurandi satisfactionem . Quare hic apparet duplex recursiis 3 prior ad solutionem anticipatam rei 3 posterior pro solutione anticipatae solutionis. 28. Inepti omnino sunt ad pecuniam in depositum tradendam , vel recipiendam, prout in terminis dixit Clemens in ii. Cap. Exivi g. suapropter. Hic enim prqter obligationem de restituendo inter-Venit, etiam pecunia, cujus etiam usus est Fratribus interdictus, ut dictum est-29. Nec Valent oppignorare res Conventus. Siquidem hoc reputatur species alienationis vetita ex eap. Ambitiosae, dixi . Cur. Ecclesiast. eap. I. num. IS. Etenimi res in pIgnus tradita obligatur in securitatem debiti, adeout si aliter satisfieri non possit, creditor ex illo sibi solvit.

Propterea omnes Regulares egent licentia Sac. Congreg. Conc. . 'go. Nulla similiter actio in judicio illis

128쪽

PAupER. ER. MI N. 93 Illis convenit, ut inquit Nicolaus loc. tit. d.S.Caeterum . Et Clemens ibi g. Ex talibus:

cum dicti ordinis professores ait) pro nulla re temporali possunt in judicio convenire . 31. Minusque eis licet cautiones prς. stare, vel fidei ubere, cum hoc obligationem ad solvendum importet in fide-jussore , si debitor principalis non solvat. 3 a. Tandem inhabiles sunt ad contrahenda debita , & quietantias legales , ac civiles faciendas. Nam haec supponunt capacitatem dominii cum obligatione juridica . Quae non possunt esse in Fratre, adeo altissimae paupertatis professore. Vide tit. . consil. 2.3 3. An vero possiat Fratres regere scholas puerorum, oe faecularium , sivὸ in Coa ventu , sivὸ extra i . 'Attendendum est expresse prohiberi

per Statuta generalia c. S. S. I. n. 7. Qua te nus vero Superior Generat. putet se posse Statutum declarare, videat, ne quidquam inducat contrarium puritari Regulae, ac

observet et an initum fuerit pactum de mercede recipienda ludi magistro debita: & in casu conventionis omnino abstineat. Superiores dati sunt in aedificatio, nem, non in destructionem: & noverint

secun

129쪽

ς Τ r T. L C o M s. V I. secundum jura nullam esse dispensatIo.

item, vel interpretationem, legitima causa non existente. Sed quid , si incola loci mercedem offer rent in eleemosynam Syndico Conventus tra-deadam pro necessiatibus Fratrum 3 In Casu inspicienda est circumstantia verae neces.sitatis, cui alias ordinariis eleemosynis non possit occurri. Sed hypotesis in partibus Christianorum non de facili admittitur , quidquid sit in illis Infidelium ; in quibus urget pariter necessitas procurandi salutem spiritualem proximi per instructionem puerorum, in rebuS quoque nostrae Fidei, praeceptis Ecclesiae, &c. Videantur allegata Statui cap. I a. g. I9. pro pueris Terrae Sanctie, & Sanctoro Coment. CO

130쪽

An liceat Fratribus Minoribus facere provisiones tritici, Vini, N: olei lsUM MARI M.

I FratresMinores non debeat tentare Deum.

a usus facti Fratribus concessus in necese fartig . 3 usus facti jus tu utendo non importatis Triplici via possunt Fratres suis nee est a-tibus providere. s Quo casu possint Fratres cibaria asser vare 6 Aa Fratribus sit datum praeceptum laborandi manualiter . 7 Fratribus non est interdictum mendieare .s Fratres non possunt pactione eivili eonu nire de mercede operam elaboratorum .

Io Hon debent relinqui Conventas , qui absque provisione violualium vivere non possunt II De novo vero fundari non debent. TE Mis

SEARCH

MENU NAVIGATION