Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

II 6 Tr T. I. C o N s. VIII. notat idem Sanctoro; apud quem plura. videri possunt . Ia. Curent Provinciales tollere abusus, si qui sint, concedendi Novitiis prae inter vestimenta a Regula cap. a. concessa , staminea, vel laneas particulas G cum liaci concessione agant, quod ipsi erronee putent sibi ea esse licita: & illis etiam, facta professione, uti posse deducant. Propter quod Superiores esse participes reatus, cujus indulgentia origo est, & radix, pa

Ponderandum hic est, nem Inem Fratrum absolvi ab obligationibus Regulae, esto de illis in speciali tempore novitiatus expresse non cogitaverit, aut instructus minime fuerit, vel , Viderit apud aliquos non servari. Quoniam , quoties quis vovit absolute statum Fratrum Minorum, optima praesumptio est, quod voluerit vovere obligationem status eorumdem, & a Regula inductam . Enim vero intendens principale praesa mitur voluisse pariter accessorium, maxime cum illo connexum . Ad haec ponderabis vota constitutiva Religiosi obligare,& ligare secundum intentionem Fundatoris , ct approbationem

152쪽

P A u p E R. FR. M I N. IIInem Regulae a Sede Apostolica, adeo ut non sit in libertate voventium particuularium vim obligativam restringere, &per extortas speculationes limitare .. Constat autem a S. Francisco institutam, praescriptamque quantitatem Vestimentorum, ut proinde hic intret Regula in d.clementina F. Porrὸ, quod expreJsὸ

non conceditur,intelligitur denegatum.Ρroin inde, qui vovet ejus Regulam, ad praefinitam vestimentorum mensuram a sua voluntate compellitur.

Nec potest allegare Ignorantiam, Vel praxim in contrarium; quia, quod est per accidens,non variat, quod est per se. inan do ignorantia foret invincibilis, peccato excusaret ; sed haec in ordine quantum

ab observantiam Regulae non admittitur; cum fere nullus sit, qui in anno probationis de ea non receperit instructionem, vel postea, auribus non percipiat a zelatoribus professionis, vel in Exposito. ribus non legat, aut, apud Doctores non noverit, quod verba votorum Religionum simi intelligenda, non ad sensum particularis intentionis voventis prout

asseritur de votis particularibus in sed adsensum Regulae a Fundatoribus datae , &

ris ab

153쪽

xig TIT. I. Coss. VIII. ab Apostolica Sede approbatae. Quae ratio dicitur generalis ad omnia praeseripta in Regula ex Caramuele Theol. R. uiar. u. 611 Videas itidequen. consa.n. Sa. g. 3 . 13. Uti galero non est contra Regulam , quia inter vestimenta non computatur , sed tantum inter itinerantium communia remedia , ad Solis aestum , & pluvias cohibendas. Caveant tamen, ut illo utuntur , ne curiositatem, α vanitatem foveant. Sciant in omnibus a Fratre Minore servandam eine Regulam S. Bonaventurae in cap. 2. regul. IbIzuuacumque Rut in usu verorum pauperum se sunt iuxta paupertatis Regulam mensuranda.

Quod diximus de galero, procedit de secundo capucio, seu vulgo Italice capparuccia, quod in itinere gellatur aa propulsandas aeris incommoditates: lea hic quoque absit curiositas, & necessitas petat. Consulat quisque honestati Religiosae, & aedificationi hominum huius Smuli, ut ad necessaria praebenda faei lius moveantur: iisque utatur, quae ma xime congruunt statui humili Fratrum

Minorum.

16. Neque Regulae repugnat deferre bireta, vel almutias ; sed in usu est adni

154쪽

Ρ Α u p x R. F ita M I u. II stbenda cautela, dicente Hugone de Dina.

S.Fraηeistus dictas, ut ferunt, almatias, nulla.

tenus extra Caputium publicὸ ferri sinebat et alias almutiae ostentio signare fastum, vel impudentiam solen Pondera verba,& illis non utaris, nisi egeas, & caputio superimposito, ac eiusdem coloris cum vesti

mento.

Salagant Praelati, ut in Conventi bus, ubi non sunt, erigantur Communi. tates, pro pannis, tum lineis, tum laneis,ussibus Religiosorum concessis, ut hac forma impediant proprietatem, & transgressionibus Fratrum se opponant ; ac scrvent regulam traditam a D. Augustino in Regula ad Servos Dei num. 3. Vestes vestras,ait, in unum habeatis sub uno eustode . vel duobus , vel, quot subficere potuerint ad eas excutiendas, nὸ ὰ tinea Ddantur . Et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex

uno vestiario. Et infra n.9. Indumenta vestra secundum arbitrium Praepositi laventur.

13. IV- Ut pedibus, & non equo iter faciant . Equo enim uti non possunt ex cap. 3. Regulis, nisi infirmitas, vel nece sestas judicio Superiorum probata excuset, ut ibi Innocentius, & nos infr. V. Ut victum non ex redditibus, &

155쪽

IIo ΤIT. I. CONs. VIII. honis stabilibus, aut pecuniarum usu ha.

heant: haec enim important providemtiam certam in futurum repugnantem . statui altissimae Fratrum paupertati. Io. Coeterum ex Regula absolute non arctantur ad penuriosos usus circa omnia, alias non possent pro victu aliud assumere , quam panem, & aquam , &eorum habitatio deberet esse in aedibus

ex luto, paleis, & viminibus fabricatis 3 his enim potest homo in rigore vivere ,& se ab aestu,& fri4ore tueri. Quis autem hucusque hoc dixit 3 Profecto id fuit ab

intentione S. Institutoris alienum ,& de claravit Nicolaus in eap. Exiit S. Nee perhoe, ubi : 2 ecessariarum rerum , tam ad vite sustentationem, quam ad osciorum sui status executionem excepto, quod de pecunia infra subjungitur moderatus usus, sed secundum e

rum Regulam, oe veritatem omnimodam con

eupus est Fratribus. Unde ad arctos usus ex praecepto tenentur, quos Regula prae scribit: reliquos relinquens sub consilio,& devotione Fratrum. o 17. Moderatus vero usus censetur ,

qui eorum statui est conveniens, hoc est, a quo abest curiositas, & pretiositas, . Min quo humilitas, & paupertas relucCt.

156쪽

git , ne ulla, quorum usuS eis est conces.sus, quaerant, & recipiant ad superflui. tatem, copia m , dc thesaurizationem. IS. Clemens vero ubi supra g. Hine

est, circa Ecclesias, & aedificia haec habet:

Volumus, quod ubique in suo Ordine deinceps temperatis , oe humilibus aedificiis sint conteu ti , nὸ huic tanta paupertati promissa , quod

patet oculis, contrarium foris clamet.

I9. Quantum vero ad paramenta, dcvasa Ecclesiastica ad divinum cultum ordinata, subdit: Sufficere debent eis vasa , O paramenta Ecclesiastica decentia in numero, O magnitudine suscentia competentὸr . Superfluitas autem , aut nimia pretiositas , vel quacumque curiositas in his, seu aliis quibusecumque non potest ipsorum professioni, vel statui convenire: cum euim hac sapiant theusaurigationem, seu copiam, paupertati tanta quo ad humanum judicium derogant manifest ἐδQuapropter praemissa servari ὰ Fratribus volumus, O mandamus. 2 2m Deus sibi per ea non vult ferviri, qua suorum servi torum sta tui , O conditioni νepugnant ; ut ibi textus. Haec memoriae mandentur, & levitati

nonnullorum dicti ordinis sint in re me dium ι qui curare debent, ne, etiam hummano

157쪽

Ia 2 ΤΙ Υ. I. C o v s. VIII. mano judicio damnentur,prout ibi obser.

vat Gloss.verb.Quamvis .eto. Subinde tamen Leo x constituti merentur 6.Bullar.lom. I. declaravit Fratres

ipsos de observantia solum esse custodes,& non possῆctares, tum amplorum Con- Ventuum , tum Ornamentorum pro divino vultu, quae respective pietas Principum, Vel aliorum pro illis aedificat, &concedit ; illisque decrevit absque suae professionis macula , & violatione uti posse et cum nec illis eorum relevetur paupertas, vel commoditatibus cedant. Sed solum usum facti habeant,proprietas vero sit apud Sedem Apostolicam , sine cujus speciali mandato alienari non possunt. Dum vero Fratres in illis habendis . se ingerunt, vel ea studiose procurant, peccant: Leo enim loquitur de pretiosis, quorum d*natores sunt Principes, qui, non secundum quod congruit paupertati Fratrum, sed secundum eorum conditionem , ait, O domos construunt, orna menta pia erogant .

158쪽

TITULUS IL

Eleemosnae pecuniaris .

CONSILIUM L

Quid in Regula S. Francisci

Veniat appellatione

SUMMARIUM.

1 quid veniat appellatione deuarii ta usus moneta d principio non extitit .

Substantialia ad legitimitatem moneta . S Moneta ex eorio, vel ligno, an fuerint le' gitima λ6 Moneta non debet esse informis . 7 quo monetae appellentur pecunia is Duplex usus moneta 39 Appellatione pecunia in Regula Fratrum Minorum non venit, quidquid potest numerata pecunia astimari. IO Hec, quod recipitur animo , ut vendatur. II Pry-

159쪽

II Probatio ex cap. Exiit, ad ΙΑ. 13 Quaesus pecunia Fratribus interdictus. I 6 Possunt Fratres in mercedem laboris rectispere cibaria , non ver) pecuniam . 17 Merces debet esse labori aequalis. Is Possunt Fratres laborare pro pretio. Is In fraudem paupertatis recipiuntur , qua eopiam sapiunt.

ao Possunt Fratres res pro rebus reddere . a I Qui censeatur pecuniam formaliter vecis

pere ia a Dictio , vel, non semper inter diversata ponitur z sed ejus significatum a mente disponentis restringitur.

U M in textu cap. I. Regulae Fratrum Minorum haec sint: Praeeipio firmi r

Fratribus universis , ut nullo modo denarios, vel pe cuniam recipiant perse , vel

per interpositam personam: dubitari solet de significato pecuniae, & denarii, an idem sit. Dissicultas non levia in Ordine excitavit litigia, in factiones ex diversitate opinantium divi in; de quo satis,cum ad rem prauentem non faciat, sed institutum

160쪽

ELEEMos. PECUNIAR. Iasnostrum sit falcem ad radicem scrupulis feracem admovere, examinando hic, an pro eodem accipiantur in Regula dena. rii , & pecuniae 3 An vero diversa signiti.

si centi Hoc nos conabimur aperire . r. Resolutioni praemittimuS rem apud Omnes certam , nimirum, appellatione denarii formaliter venire monetam ex certis metallorum speciebus auctoritate Principis, vel alterius habentis jus Principis institutam , Vel cuiam; aut brevius; est instrumentum formale contractus emptionis. Ita apud Romanos, teste Ca lepino, denariuS erat nummuS argenteus : sic dictus, quod pro decem assibus, seu dipondiis, hoc est, decem quadrantihus, vel duobus bajocebis in solutionem

cederet, ut ex Tirino tom. I. comment. inscrip.Prologomena de monetis . Et in Amaltea Ouomast. appellatur , nummus continenS decem aera, hoc est, decem quadrantes Romanos, apud Annal. apparat. ad Theol. lib.λ- art. 13aa. Quare prima aetate adhuc inductus non erat usus monetae LI. V de contrie t. sed tunc in usu tantum erat permutatio rerum, sic, ut res pro re solum daretur. Tamen, quia humanae necessitates

SEARCH

MENU NAVIGATION