Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16. Selectarum, item, ex India epistolarum libri 4. Accessit liber recentiorum epistolarum, à Ioanne Hayo Dalgattiensi Scoto ex eadem Societate nunc primùm excusus, cum ind

발행: 1605년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

paene momento discerpti sunt: &, quod vel in primis oppugnantiu tegit animos, omnia ferme tormenta, majoribus quam quos Paterentur bolis,& nimia defatigatione disrupta. Hoc tam infelici successu perculsus Nonnius ε, ne simul ad procellas ac tenipestates expositam in salo elastem haberet, simul milites remigesque tanto cum detrimento densissimis hostium globis objiceret;svolatis an choris,frendens gemensque irrito conatu ad Betelem rediit. Inde, Antonio Saldania ad peruastandam Cambaicam oram cum pavi copiarum relicto, caeteras ipse Goam reduxit incolumes . Eodem paulo pd si Saldania quoque rediit, inter eqteras clades euersa Gmga, i id oppidi nomen l&onustis Indica fruse quinque &viginti paxonibus uno incendio absumptis, Cambaici unus custodia viro egreste forti Iacobo Sylveriae tradita. Goae hyems iure dicundo de Davibus reficiendis exaeta 1 deinde ubi sese aestas aperuit, Cialem

Praetor classe contendit. is locus ultra Calecutum duas leucas adiptime nauigabili aestuario impositus, mire factus erat ad Arabum

infestanda commercia, di Zamorini consilia exploranda, conatus. que opprimendos. Ibi ergo Praetor, quieto Cale eulano, neque ad impediendam aedificationem auso inire certamen , arcem egregia opere militari paucis diebus exstruxit. In eam rem agri pars cu palmetis ab Cialens regulo praesentibus nummis coempta:& regulus ipse, ne Zamorini vim extimesceret, in fidem ac societatem acceptus est. Eadem aestate, Iacobus Sylveria, Tanahensem dynastam Diesis auxilii fiducia tributum pendere recusantem aἶgrenus, ompido exegit; ipsumque oppidum esesta praeda cremauit. In eodem tractu Bandoram, qui locus erat in Tocanis ditione, & Opere in gno & valido praesidio munitus,vi cepit ac diruit. Multos prς terea Cambaiae orae vicos euertit: naues partim subductas exussit, partim cum oneribus Dium petentes excepit aut depressit. . ad haec,inremigum supplementum, quatuor millia captiuorum abducta; de clausis undique maritimis commeatibus,Diensi portorio & annonae ingens eo anno detrimentum illatum est. eadem paene vastitas.

eodem Sy lucria duce, anno insequenti propioribus etiam urbi Diolittoribus atque agris inuect a. villae, vici, nauigia passim incensa. multi mortales abducti. opuleta emporia duo. Pate & Patane, haud sine certamine capta &direpta. Mangator oppidum insigne i quo ite nomine emporiu est in oraMalabarica dilapsis metu Mahom tanis,deletili: ditati praeda milites mec paru pecuniae in regios quoque fiscos redactu:impune cuncta: cu & nouo Cabaiae Regi Badu-tio,interioribus implicito bellis, haudquaqua vacare trapem ferre,

quamuis adeo laboranti orae maritimae;&iulicus Tocm,circvriri serenti

412쪽

LIBER UNDECIMUS. 293r

Rrenti bellum Lusitano occurrere nec polset, nec satis audere absente Mustata, qui post rc pulsos ab Dio Lusitanos, in regiam cum

laeto nuntio ad praunia petenda, Zt venditandam in posterum operam suam Regi, haud sane magna Tocanis voluntate, contende .rat. Eo adiumento ac praesidio destitutus Tocan, omnibus circa populis ob recentia dana terrore nominis Lusitani perculsis, quicquid habebat copiarum ac virium, partim ad urbis Dii custodi., parti in ad muni edum Barainum summo studio coserebat. Et N5nius, ardens dolore susceptae ad Dium labis, ad ca eluendam, exci-Aium Bagaini tacitus dudum apud se voluebat. Ac maturandu ratus antequam ab teriore populationum reficerentur hostium animi; cum nauibus amplius octoginta, & bellatorum quatuor millibus, quorum dimidia pars Lusitani, caeteri Malabares aut Canarini erant, Ciaulum accessit. inde praemisso cum expeditis nauigiis Emmanuele Albu quercio ad portus introitu occupandu, ipse Iacobo Sylveri arrans Dium accito, cum caetera classe subsequitur. Baraini tum agebat Tocan, magno equitum peditumque numero ad famam clastis Lusitanae contracto. Munitionis aute ratio erat huiusmodi, arcem idoneo loco aedificata habebant. praeterea, ad euripi faures, qua descensuros putabant hostes, prσpugnaculum excitarant. inde perpetuam fossain immisib mari, iteque aggerem eum crebris turribus, magna tormentorum imposita vi, ad oppudum usque perduxerant. neque oppugnari, nisi eo munimento superato, arx poterat,& frequetia tectas loca protinus petenti hosti. nullis circa siluis aut collibus, turres ab latere minabantur. Nonnius, duce traῆ fuga locoru perito, paulo supra id quod dixi propugnaculum, ripartito expolia it copias.Primo agmini lacobus Syl-ueria, fecundo Fernandus Dera, & nauarchi aliquot praeerant; postremit ducebat ipse. V bi propius ad munitiones ventum est; Lusitani, tentata, dein omisi a propter altitudinem fossa, praeter hostiuoculos ad oppidum recta contendunt. Scilicet in praetereuntes c5- festim ex aggere saeuus imber telorum, perpe ua iaculatione coniectus. quacunque audax incedit agmen,igniferae bolides, plumbeiae ferrei globi spicula desa circumuolant. Miru profectb,&quod, nisi in potentiam Dei referatur, plan E fidem excesserit. Puro & patenti littore, cim e turribus ac fenestellis Undique peterentur, nemo prorsus omnium ictus est. quo miraculo commoti auxiliares

multi, sponte dein Christianam fidem amplexi, cum ita affirmarent: aifustis in rebon ullum omnino aeque atque Lusitanorum Deum ruis cultoriburisse praesen te atque propitii . Ad extremas

munitione cum deeOh amplius millibus armatorum sese Toean

413쪽

joo HIs TORI ARVM INDICARUM

ostendit.Ibi acrior concursu primo, quam perseuerantior pugna fuit. Inuehentem se magno impetu Lusitanum , gladiit, ue hastis aduersa ora & pectora fodientem, diutius non ferentes Maho metani, transmisio per pontem euripo, ad proximos montes celerifuga succedunt,eodemque loco castra c6muniunt. Nec maior in clusis intra arcem, ad sustinendam op p ignationem, animus fuit Eminus conspicati suos abeuntes, , hostium aduentans agmon, extemplo sese per auersam arcis partem omnes ejiciun tr traiecito oue pariter euripo,Tocanis vestigia subsequuntur Per hunc modum arx oppidumque minore quam timebatur certamine in potestate venit . e Mano metanis, tum in praelio tu in fuga. c si quin

genti & quinquaginta; e Lusitanis, desiderati no amplius sex. Multum ibi sulphurei pulueris& globorum inuentum, & maiora tormenta circiter quadrin Senta .Praetor, collaudato praecipue Sylveria,&iis qui in primo agmine dimicarant, nam ad secundam acto& subsidia pretitum non peruenerati donisque militaribus de more distributis, in ipso littore eastra posuit: inde quicquid erat fertile in agris , ferro ignique corruptum; oppletae nostium fossae; prorutum vallum,& arx ipsa, qudd ad eam tuendam copiae pop suppe.

terent, a fundamentis excisa:& Nonnius, per se perque suos egregiὸ repenso barbaris quod ad Dium acceperat damno, incolumi classe Goam hyemandi causa repetiit. Circa idem tempus, Vgen tanae Rex Mala censem oram crebris excursionibus habebat infestam Aduersus eum cum quadringentis Lusitanis Malaca proscchus Stephanus Gamma, qui tum urbi praeerat, aduerso flumine ad hostem subiit:ae munitiones primum in itinere obiect/s,exposita milite per vim eepit: dein,fugato Rege, desertam arcem & urbem Ugentanam incendit; tormenta complura nauesque captiua cum insigni laude victor Malacam reduxit. Sub haec, e Lusitania cum onerariis quinque Martinus Alphon sus Sosa, praefectus maris indici designatus, Goa defertur Is, accepta a Nonio classe, nauibus quinque & triginta, in quibus erant Lusitani sexcenti, ad Damanu duxit oppugnandum. Cambaici littoris id quoq; oppidum est, supr

Bazainum leucas ferme quattuordecim. Carebat moenibus, atque

ob id ipsum oppidani cognito elassis aduentu distu gerant. si ed Er

mi operis arcem Turcae admisti Resbutis, quς gens latrociniis de- atra Carmaniae fines attingit, quingenti numero tuebatur. iidem, urbis aditum a portu, tumultuariis munitionibus crebrisque torqinentis obsepserant. Sosa in conspectum ho am delatus, leui prie

inum nauigio ad eontemplandam loci naturam & opera circum

uectus est; inritato portu, nocte intempesta in asperu littus non

414쪽

LIBER UNDECIM Vs. 3ot

sne periculo repente descendit; ac partim scalis ad muros appositis; partim, dum pauidi quidam elabuntur, portis raptim occupatis, in arcem irrupit. 1 ntra moenia, cum Turcis praesertim, intercluso exitu, atrociter dimicatum est: ac, paucis exceptis qui inter

primum, ut dixi, tumultum euaserant, caeteri ad unum omnes occisi .e Lusitanis, decem desiderati non amplius: grauiter icti complures. 'rx triduo diruta,& solo, vix ut vestigium exstaret, aequata est. lnde victor Sosa totam Cambaicam oram, no sine magno ter-xore, Dium vique percurrit. Capti & euersi Damani ium a B ad uti uvalde commovit; praesertim quod eo ipso tempore grauia ex aliis partibus bella imminerent . in quae dum totis incumbit viribus, ne interim acrior ab tergo Lusitanus instaret. oratorem petendet pa eis ad Nonnium misit; scriptisque & obsignatis conditionibus, Ioanni Regi Barainum, vicinasque insulas, quo in numero Salletanae sunt.& partem insuper continentis attribuit. Pace cum Lu-stanis facta, sese ad caeteras expeditiones accinxit. Duo tum a Septentrione hostes in primis urgebant: Crementina vidua, Sangae Legi na, eximia specie , caeterum praeferoci & plus quam virili ingenio mulier; a prima aetate militiae rudimentis imbuta, pugnamque inire, Amaronum instar intrepide solita. itemqae Mogores Scythica gens, praepolles viribus;& cum finitimis Persis bello certare assueta. horum Rex Miramudius, a magno Tamberlane originem trahens, Mando o dynastas licitante, l cuius auunculum Badarius pepulerat regno i paulo ante in Cabaiae fines valido cuexercitu irruperat. Inde sublatis animis Crementina, filij gerens tutelam, statutum olim vectigal Badurio abnuebat pendere; co ctisque duobus equitum, triginta peditum millibus, in regia sese continebat urbe, cui nomen Citor. Hae duae maxime Baducium eo tempore distinebant curae. Super ijs cum aliquandiu apud se deliberasset nam alienis consiliis admodum raro utebatu Sangam e domare quam primum, dein Mogoribus omni conatu obuiam ire constituit. Apparatus autem huiusce expeditionis erat eiusmodi,

quemadmodum a Christianis cognitum est, qui in eo ipso bello Badurij stipendia meruere: Equitum sub signis habebat centum&quinquaginta millia, E quibus erant grauis armaturae triginta peditatus quingentorum millium explebat summam: in ijs, externi variarum nationum ad quindecim millia. id erat exercitus robur.

Fertacas & AbasIinos, alij praefecti; Turcas trecentos Mustatad cebat. accesserat Christiani captiui, deptis ad militia sinculis, non plus octoginta; quorum erat quinquaginta Lusitani, Galli reliqui, ancertum quo casu,Dobriga quam vocabant naui, ad Cambaicas regiones

415쪽

regiones appulit. Armorum telorumque omnis generis vim ingekrem, curulia tormenta mille admodum ex aere cuncta parauerat:in iis, vastς magnitudinis quatuor basiliscos, intremente solo, centena singulos boum juga trahebant. Hisce addita sulphurei pulueris

pilarumque claustra quingenta, & libratores ac sutoriae artis magistri complures, cum omni jacntandi & conflandi in strii mento ad I c, turriti elephanti amplius ducenti; quaternas alii minores fi .stulas,malusculas alii binas, totidemque milites dorso vectabantia Signato in stipendiunt auro argentoque, vehes onuite quingentae,&luper h. ecomitia, Satrapae ac dynastae permulti cum suis quisque thesauris S magno comitatu sequebantur. iam verti mercatorum, opificum, lixarumque,&calonum summa iniri vix poterat. Cum hisce cviis e Mando oregno quod nuper inuaserat, profectus in Sangar nnes Badurius ad Citiorem castra posuit. Ea urbs edito loco duodecim millia passuum obtinet ambitu, sumptuosis admodum aedificiis publice ac priuatim ornata, moenibusque ae propuSnacu

Iis egregie eincta. itaque propter majestatem ac pulchritudinem, quamquam arroganti voeabulo, Mundi una bella fiat enim Citor sentis lingua significati appellatur. &quoniam, si vel ad muros ex

anseriore loco uiccedere Cambaeus vel fame ibbii ero inclusos instaret;cum anceps oppugnatio, tum lenta fore videbatur obsidio; consilium cepit hosti plane exitiale, magnis operibus machinicque ex tuto urbem adoriundi. neque dissicilis erat ei m olitio quantauis, nimirum exsuperante ad omnia multitudine. Ergo ad vibis Tadices, densum ordinem trabium, qui munientes ab tergo protegeret, pluteorum vice defixit . post hosce pluteos breui tepore duas turres, quae fastigio altitudinem aequarent moenium , latas pedes quinquaginta u lapide & argilla excitauit;gradusque ad ascensum adstruxit . in iis turribus delecti bellatores & muralia toriRenta disposita, cum neque in aduersis propugnaculis quemquam consi stere paterentur, & tectis ac delubris vltinium haud dubie minarentur excidium; Regina,alioquin ad defensionem parata, admoto hoc tanto terrore despondit animum: perque notos calles, cum li--beris & paueis familiaribus clam ex urbe profugit. oppidani frustra hostem aliquadiu arcere conati, ad extremu perditis rebus, inauit argentiq; &pretiosae vestis aceruos, quos in idipsum ex publico priuatoque collegerant) ad Bete lanam conuersi rabiem, subditis ignibus in jecere se. tres ipsos dies incendium tenuit 'ad septuaginta ira illia sexus utriusque mortalium per eam desperationem at sumpta. Sullanus urbem ingressus ingenti Laetitia , purpuratos

amieoique nouisbςneilausae vectigalibus auget ι militi stipendia

duplicat.

416쪽

duplieat; se ipse adeo magnifice & elate circunspicit, ut omnium Regii uni sibi, qui Citorem expugnasset, umbellae honore deberi haud absurda quide allusione iactaret.Veru,qu ae sunt humanae vicissitudines, nsi diuturnu Sullano eius victoriae gaudiu fuit. adhicn- tanti copiis auctis Mogori obuia progrestus, ad Docere urbe semel ad Mandoum lictum profligatur,& castris exuitur. inde cum ab aisliis tum ab ipsis Mustas a desertus, barba, ne dignosceretur,abrasa, gregali cultu, perpaucis comitibus Diu usq; contendit. Ibi, a concepto pauore, de asporta dis Mecam thesauris, qui supererant, Miegno relinquendo agitasse dicitur. Sed suorum hortatu retentus, dum hostes populando agro,& egerenda e desertis urbibus praeda morantur,&ditati spoliis, ut fit, patria cogitat; interim ad opem a Solimano Turcarum tyranno petendam oratores misit: iis dona ad ipsum Turca data, quorum aestimatio ad sexcentorum millium aureorum summam ascenderet, ad milites vero quam exercitatis simos na id unum ab Turca implorabat auxilium mercede codα-cendos, magna pecuniae vis. Hoc in praesentia reparandi belli consilium Badutius cepit.Veritus deinde ne seruataictis rebus id remediu esset;fracta demu superbia, Sosam ab Ciatilo, na in ea tum statioue classem habebat dein ab Goa Praetorem ipnam Nonnium ad se per legatos ac litteras inuitauit. iisque, modo partem capes serent belli. potestatem arcis ad Dium aedificandaeiquod seu strata toties o inni arte quaesieranti ultro detulit. Hisce nunciis allatis, ab neutro in tam praeclara occasione cessatum est. Sosa prior tu Nonius Dium instructa classe contendunt. Ibi nouis utrinque foederis di amiciti et legibus in publicas tabulas testato relatis; designati c5muni consensu fines arcis, in extremo insulae promontorio, qui locus imminet in ipsum introitu portus, ut claustra maris haud du- hic Lusitani tenerent. Annus tum agebatur seculi huiusce trigesianus quintus. Area dimenta , contestim ad structusam admorae manus, non fabris tantum & nauali turba, sed ipsis etiam militibus & praesectis enixἡ rem adjuvantibus. Triquetra, vz- pote in promontorium desinens , loci est figura. iactis 1 fundamentis , ab aperto mari ad interiorem tumulum , e regio ne oppidi , murus est ductus pedum septendecim crassitudine , altus i ad coronam usque viginti. in eo tumulo , rotun da , uti mos tum erat, cespite ingesto , erigitur ante omnia turris dodrantium nonaginta diametro. Tliomaea appellata,

quod eius Apostoli festo die exordium sumpserat: inde rursus: ad alter u insulae marsine cotinuata moenia sunt;qua rupes abscis. taportu attingunt. ibi turris altera exstructa diametro dodrantia, sexaginis

417쪽

s exaginta. Huic ab Diuo Iacobo Hispaniarum praeside inditumen. Muris fossa circundata quoad cautes &praecipitia tulere In ister duas turres, medio ferme spatio, portam cum lorica in urbem

aperiunt. intra maenia sacellum, &praefecto praesidii milieibusque tecta militariter excitant. Per hunc modum in praesentia duntaxat arx ab urbe intersepta est; late tu munitio, quod ea mati allu ututa in aliud tempus reiecta: Caeterram Opus undequinquagesimo die, non sine Sullani admiratione, perfectum. simul, ad recuperanda in Cambaiae finibus Vari uenem pagum, arcemque apponiam Indo flumini, missus rogatu Sullani Vascus petreius a Sancto Pelagio cum Lusitanis ducentis &quinquaginta; Sofare adiuncto eam

Turcis trecentis. Mogores centum,& quinquaginta, incenso pago, arcem obtinebant. ii. quadiu leuioribus mi stilibus dimicatum est, hostibus egregie restitere. Ast ubi prouectis e classe maioribus tormentis moenia quati capta, diffisi viribas arcem deseruere. Ita Vari uenes denuo in Sullani potestatem redigitui . Praeterea

in maritima Cambaiae oppida praecipua Lusitanorum manipuli a liquot praesidii causa profecti . cuius auxilii fama ἡ longinquo , ut fit,in majus aucta, retardatus Mogors spoliis Cambalanisseauens

exercitum. trahens,instante iam hyeme,domum reuertit.Is Mogori ei belli finis Baducis fuit. lnde Sullanus ad reisuendaquq receiistibus cladibus afflicta & prostrata jacebant,itemque ad continendos in fide populares intendit animi, m. quippe, non pauci ea tempestate, Sullani tyrannidis iugum excutere conabantur. Per eosdε ferὰ dies, ad naualem nominis Lusitani gloriam, unius riri virtute ac felicitate,baud mediocris accessiosam est. Iacobus Hostilius erat nauarchus egregie strenuus, idemque inaritimae ieientiae laude praecel Iuno. is, cum aliquor annos in India re Emmanueli & I anni Regibus oneram fortem ac fidelem nauasset, in Lusitanian deinde rediit ad praenita de more petenda. ibi dimi suam agit ea iam, resque, ut fit, ab se gestas exponit Mab inuidis in crimen repetitate vocatur,quod fretus nauigandi peritia, Magaliariis exemplo, res nouas cum regni periculo moliretur, atque ad Regem Galliae, quitum erat Franciscus eo nomine primuς, transiugere cogitaret. Per eam criminationem oppressus, relegatu in India. in eo exsilio, non

tam de patria quam de existimatione solicitus, id musti m. laborabat, quo pacto iniquorum calumnia refelleret factis, late suam iti Regem obseruantiam de fidem, i sigris aliquo docia mento,probaret Iuncta per id tempus inter Lusitarios & Sullanum amicitia, i eoq; ad arct Diensem dato,quod Ioanneu dudum arderer optabat; pergratum tenes facturum existimauit,si omnes e metaetae rei nu

418쪽

iὀseeleritate prς uerteret. Modicam biremem pedes minils octo-ἡecim longam, sex latam habebat, aere suo in bellicos usus exstructam. In eam egregiis aliquot nautis, ignaris consili j, assi impiis, quos in itinere deinde tumultuantes partim donis mitigauit, par tim metu minisque coercuit tam paruo nauigio protinus Lutita. niam petere intendit. Dabulum ab Cocino prouectus, praeciso In dico mari, ad Arabiae littora vehitur a & aquatione facta, cum ex eo loco ad Bonae spei promotorium incredibili audacia processi c. set;inter fleetendum aliquoties pq ne merso actuario, caligine tum obtectam insulam Sanctae Helen et praetervectus, contento cursu Tertias, ac demum Olisi ponem per summos labores atque per)cula tenuit: resque ad Dium gestas ab Lusitanis; libenti murao narrauit Regi: quam narrationem ab Nonnio Praetore mox nuntij &litterae, deflorata iam eius nouitatis gratia, comprobarunt. itaiano

modo purgatus Ioanni, sed etiam praemiis donatus, patriae redditur. Permultos dies in ore omnium ea nauigatio fuit. Qudd si paria tam fortibus ausis vir sortitus esset scriptorum ingenia, scilicet Ar-fo illa, tim poetarum carminibus inclyta , prae Botelliana biremi

aud immerito rideretur. Compositis utcunque ad Dium rebus, nam inde diuertit oratio i Praetor ad arcis tutelam relicto qum octingentis militibus,& idoneo torme torum apparatu,Emmanue te Sosa, Goam laybernandi causa reuertit Eo de tempore bellum atrox inter Zamorinum &Cocinensem exarserat. Coeinensi, pro amicitia missus confestim auxili , cum virtutis expertae militibus, Martinus Alph3sus Sosa. is, coiiantem ingenti exercitu in Cocine-sem agrum irrumpere Zamorinum, ad Repelini vada, Eduardi Pa feci quodam nobilitata victoriis , parua item manu, magna cum laude repressit. Repelini regulum, Zamorini socium, ex oppido per vim exegit: dein ad naues reuersius, Caleculanam classem ad Cou-lete morae Malabaricae fudit fugauitque. ac rebus terra marique praeclarὰ gestis, Lusitani nominis gloriam apud eas gentes no parum auxit. Inter haec, Sullanum Badurium, vel ab ingenij leuitate,

vel qudd pretior non pro spe copias ad persequendum bello Mogorem misisset, poenitere caepit indomitae gentis in suum regnum admissae. Ninarao Diensi pret se isto mandat, uti extemplo per specie cingendi ex omni parte oppidi, & includedi quod in extremo patebat regii stabuli, modico interuallo murum arci Lusitanae praetendat. Id cum se Lusitani passuros negarent,qubd ex eo munimeto periculum ingens immineret arci; elatus iracundia Sullanus, conuitia in eos &minas intemperanter effudit: dein, simulata rursus amieitia, incautos adoriti, atq; adeo Pistorem ipsum ut ferunt,

419쪽

si inulatque rediret,ad epulas inuitatum opprimere statuit. haec, ad distinendas quam maxime Lusitanas vires, missis clam litteris nuntiisque, Zamorinum caeterosque eius orae dynastas in Lusitanum instigabat nomen. Praetor, pluribus ac minime obscuris in die ijs fraude comperta, ineunte seculi huius antro trigesimo septimo; nauibus triginta, in quibus crant Lusitani quingenti, Dium a ter edixit. Eh lectim sua cla fle Martinum Alphon sum ex orae Ma- labarica subsequi iubet; paratus, ubi res facultatem daret, Sullani insidias anten extere. Ea facultas opinione celericis oblata . Cum

enim in Diensi portu sub arcem iactis anchoris Praetor morbum egregie simulans, Regi salute nuntiari iussisset; ac se,quominus adeu aairet,valetudine prohiberi. Sullanus,nimissi ad sua tege da co-1ilia, ultro ipse parua biremi ad inuisendu in praetoria Nonniu accessit,uenatorio amictu viridi, atro capitis diademate, gladio in

attrato succinctus. vehebantur eode nauigio, praeter Enamanuel

Sosiam, que ipse pro amicitia ex arce euocarati Satra pae vel amicino amplius tredecim;praetcrea pueri duo, regium pugionem alter, pharetram alter & arcum de more gestabant. Lembi quotuor cum cretera familia sequebantur. Vbi ad praetoriam applicuit, conscedenti Nonnius aperto capite obuia ad scalas magna cu obsequij significatione profreditur; acceptumq; perhonorifice, in puppim, in star cubiculi, regio apparatu exornata induxit. intromissi cu eo, praeter interpretem & puerit unum, praecipui Satrapae tres.in praetoria Lusitani milites erant ducenti . Scilicet ingrediens Rex, a c5sciis arcanorum illico morti destinatus: intentique ad imperia e 1 equenda, suspenso omnes exspectabant animo, quam mox Prς tor ad occidionem vocaret. Sed apud Nonniu, tantisper dum in nani moratur Sullanus, hospiti j valuit fas. Taciti anibo, & alter concepti facinoris, alter aditi periculi magnitudine confusi, aliquandiu perstitisse dicuntur. ad extremium Sullanus, cum a sitis Persico sermone quaesis et, num in pergula,quq ad gubernaculum est, armati laterent; responsumque esset, nihil videri tale; tandem, prosequente ossicij causa Nonnio, ad scalas rediit, suamq; in biremem saltu

se missit, defunctum periculo vana opinione confidens. At Nonius, uti abeuntem vidit, quasi omni religione solivus, confestim suos aspera voce vultuque cellat res increpitat. illi, dudum ad caede instructi, in expedita nauigia cxtemplo desiliunt; contentoq; remigio Sul tanu'; intra Lusitan a praesidia classemque deprehesum in-umunt. Emmanuel Sosa cum promptissimis in regiam e sua naui transcendit. Alij ab lateribus circusi stunt. Atrox circa Rege pugna cooritur. multi utrinq; vulneratur, aut cadu t. in ijs Sosa, ab Soraris, ' genero,

420쪽

ceneto , quem Tigrem mundi a virtute appellabant, gladio eo fossus, in mare prolicitur;& puer is, qui pharetram & arcum Sullaiani ferebat, artis sagittariae peritissimus, octodecim spiculis totide Lusitanos, nullo prorsus in irritum misso, conxit: atque ipse ad e

tremum glande traieetus occubuit. In eo tumultu, armatae celoces regiae tres a Mangat ore superueniunt; in quibus erant mercenaria Turcae complures .ij, ut Rescin in extremo discrimine circumuentum videre; haudquaquam exterriti, ad eum eripiendum per media hostium tela nauesque perrumpunt. neq; a praelio abstitere, quoad ossi uente in singula momenta maiore Lusitanorum numero, ad umnum omnes interfechi sunt. Interea regiam nauem promiscua caedes vacuam epibatis fecerat. Rex ipse , vulnere accepto, nautis a

te migibus oriani ope adhorta' dis instabat. iam prope littus erae nauis, cum c remigibus duo tresve uno tormeti ictu discerpti sunt. inde biremis, praesertim aestu recedente, transuersa repente vadis inhaesit. neque segniter Sullanus ad vicinam salutem in mare desiliit .sed nimirum frustra eluctanti extremus aderat dies; in tet enatandum , affecto corpore , cum in aduersos fluctus aliquandiu tetendisset: denique ad Lusitanum actuarium, cui praeerat Tristanus Patua Scalabit anus, ipsis aquarum impetu abripitur. ibi, spem inter ac metum, cum ingetibus promissis ac precibus ut reciperetur, qua regem qua Sullanum se clamitans miser, dum illi remum ad euadendum porrigit Palua, praeter exspectationem , a quodam e nautis infimae sortis homine conto seu nasta confici tui. Exanime corpus cum diutius fluitallet, subsidit deinde , neque unquam apparuit. Ita, opulantus in primis Indiae Regum , cim nuper maria terrasque sui nominis terrore compleiset; ab iis demum quos magna mercede conduxerat, te terrimo genere leti, suorum in cospectu peremptus, caecitatem hil inani consili j,& vanitatem eoru ,quae vulgo solida ac praeclara putantur, exitu comprobauit, Ex iis qui pugnae superfueranti seninaeces aliquot in clatsem accepti: quo in numero Sotarem Nonnius clemeter habitum, curatis vulneribus, misit ad comprimendos in urbe tumultus. namque omnis multitudo, erat eo tempore frequet iis malvi, in eiusmodi perturbatio . ne rerum, incendi j ac direptionis metu perculsi, ad portas ac mutos fugae causa ruebant eo impetu, ut, prae conferta in angusti ix turba, elisi aut obtriti sint aliquot. is pavor ac trepidatio , Sofaris

demum aduentu atque auctoritate sedatus. Badurii mors,no tainis .

terfectoribus gloriosa, quam laeta iis getibus fuit: foeda quippe in

populares tyrannide exercuerat: vitiis omnibus a pueritia deditus; numinum contemptor; aeque sui prodigus, & rapax alieni; poten-V α tiae

SEARCH

MENU NAVIGATION