Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16. Selectarum, item, ex India epistolarum libri 4. Accessit liber recentiorum epistolarum, à Ioanne Hayo Dalgattiensi Scoto ex eadem Societate nunc primùm excusus, cum ind

발행: 1605년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

-- HISTORIARUM INDICARUM

aiae viriumque per obidinem & saeuitiam oste luator dirus: multos

per calumniam omnibus fortunis euerterat; multis beneficia dederat idem, ademeratque, multos etiam ex amicis, in iis duos Iazii filios, ut Dium inde reciperet, omnibus tormentis excrucia tos necarat. Ergo, tot scelerum sibi conscius, adeo omnes homines, omnia loca temporaque sulpecta habebat; vi cibum suis ipse sibi pararet manibus, perq; summa indignitate, principis simul MCoqui munere fungeretur Quo magis mirandum est, ad inuisendα

Praetorem venisse tam exiguo comitatu. Sed illum videlicet vltrices furiae in eam amentiam impulerunt; ut quibus perniciem extremam haud obscurὰ machinabatur, eorum potestati semet vernimis callida simulatione vel stolida temeritate permitteret. Su lato Sullano, tota insula in Lusitan in ditione extemplo cocelli d.

Custodes ad castella inenda, itemque vectigalibus in portu exige-dis, ad Dium atque ad Rumaepotim inam eo quoque facili appulsu commeabant naues scripturae magistri a Praetore dispositi. Ire regiis thesauris haud ita multum pecuniς inuentum: in horreis vexo & armamentariis, commeatuum & instrumenti bellici omnis generis ingens copia. in naualibus etiam haud exiguus nauium variae formae numerus. omnium ratio in eo dices a Quaestoribus relata. Neque multo phst, contra omnes belli casus arx ab utraque parte, qua ia mare vergit, muro circo ari caepta;& c vasto specu. in quem medio ferme spatio tellus recen erat,admodum capax eL

secta cisterna;&euersa Rumaepoli. quod ad eius praesidium copiae non suppeterent, eius loco nouum propugnaculum excitatum est. Dum haec parantur, quidam e Gangaria una gcnte, quam hodie

Bengalam vocant,ad Praetore adiit, natius,ut serebatur, annos tr

centos triginta quinque, neque mendacii suspicio suberat; nam Mseniores qui tum eranr, se de hoc eodem grandaevo aiebant a maioribus aecepisse,&ipse filium habebat nonagenariu ;& cum litteram nosset nullam , quae referebantur ab eo de veterum gestis rebus, ad fidem annalium optime cog ruebant. Huic aliquoties iam deciderant dentes, aliis cotimid subnascetibus: & barba ubi pro Grsus incanuicti, in atrum denuo colore, idque paulatim, semet ip sa vertebariante centesimum annu idola coluerat: inde aequὶ miserabili errore ad nefaria Maho metistra sierat secta. is propter miraculi nouitatem Sullani stipe diis ali consuetus,ide vitae subsidium ab Nonnio petiit: Nonnius haud grauate assignauit, dein arciueustodia cum sexcentis fere militibus Antonio Sylveriae comminsa, Goam,uti solebat,in hyberna se contulit. Vulgato Sullani casu, Cambriae proceres Mamudium puerum, eius serore genitum,

creane

422쪽

LIBER UNDECIMUS. 3o

creant Regem. rectores pueritiae, I Idemque tutores regni, tres,

Dria can, Madrema lucus, Alucan adiuncti. Ad hosce, post Nonnii Protectione, Sofar, vel ob nouas offensiones, vel Christianae religionis odio, in Lutata nos accentus, Omnibus si1 is rebus miro silenismo In tutum a 'diis, S erat totius ciuitatis loge diti stimus triginista icinae leucarum itincrc ad urbe Madabam ab Dio co endit. ia- ad belliam ipO te inclinatos, facili negotio perpulit, ut omni c natu ad pellendos ex arce Lusitanos incumberent. Confestim h bito c. clertii, cfscripta decem peditum, quinque equitu millia, lucan dux iis copiis datur. Praeterea Sofar, egregiae virtutis pedites et mille, equites mille suo aere conduxit. linari ferine imperio uterisque e c Madaba iunio mense profecti, no longe ab Rumaepoli castra loca D t. Ex recentibus eius locis ruinis, cotinuo Lusitani ian Ouia .n it Icdum omnino absolutum, de quo dixi, castellu sese recipiunt id c tisi ellum Sosar, Alucane interim operibus occupato, custal S AIa no Impetu adortus, dum muros incautius subit, altera

Inanu pium bc O globo transfixa, praelio excessit. Eo vulnere spatiuLusitanis datum rerficiendo ea stello , itemque cisternar intra arcem, conuectis e vicino aquis, ad iustam altitudinem implendae. ad primo consilium Antonii Sylveriae fuit, totam insulam tueri, at que ob idipio m nauarchos aliquot, cum suo quemque manipulo, ad loca idonea toto freto disi osuit, qui transitum hostium excoxi. nente impedirent Simul, quoniam Diensem populum aliena ab se voluntate, multosque institorum habitu peregrinos milites in urbe vertata didicerat; eorum coetus aliquoties vi minisque discus sit, arma pleris lite a dentit;&mercatores quatuor, in primis pecu niosos, qui obsidum loco essent, repente in arcem arripuit. Dein, cum promotis munitionibus Aluc an fretum omne tormentis in- seliram faceret; nec pollent sine pernicie Lusitani diutius in ea sta-πione perstare , nauibus insuper aliquot tormentisque, alieno sane tempore, subitae procellae impetu amissis; Antonius, de suorusent ei alia dςnique relicta insula, nauarchos in arcem recepit. Ru- naxo castello I ranciscum Pacie cum , adiunctis ex uniuerso prae sidio militibus ad septuaginta, praeposuit. in marino propugnaculo, quod in ipso aditu portus olim Iaritas exstruxerat, Franciscum Goueam cum delectis locauit. itemque in arce, prout res postula bat, iis alias partes clistodiendas attribuit. Relicta ab Lusitanis insula, confestim hostes libero transitu si imma ciuium gratulatio ne in urbem adinisti. Alucan regiis in aedibes procul ab hoste consedit: neque in aleam pugnae, grandi iam aetate vir, sese facile committebat. Sofar prope arcis moenia locum cepit, atque comuniit.

423쪽

3io HISTORIARUM INDICARUM

Inde per occasionem leuia certamina se ii caepta, quibus serme perior Lusitana reserat: duce plerunque Lupo Sola Cotinio, qui cum praesidio lignatoribus aderat, idemque postea totam hanc ob sidionem duobus libris diligenter est persecutus. Dum hae in Ca-haia geruntur ; Otto manus interea aliis aliisque Badurii nuntiis. precibusque fatigatus, ac demum de eiusdem caede ab uxore vidua S profuga coram edoctus; non tam ad lacessendum bello Morore, quam aa pellendos ex India Lusitanos, & Orientis regna ad suum imperium adjungenda, conatus omnes adhibuit. Clastem ad Sue Σium, cura Abrali emi purpurati aedificatam & instructam, habebat majorum nauium quarum pleraeque remis agebanturin ad sexaginta quatuor: ad quas ac tessere deinde Cambaicae septem , Malaba ricae tres. Et clasti cum sumna a potestate praeposuit Soli manum Peloponnesium, pr iidem AEgypti, virum enormi non nainus adipe, quam auaritia & crhi delirato notissimum. huic, remigum ad septemna illia, bellatorum sex attributa ; in quibus erant lanirari Laeu praetoriani mille quingenti: Turcae bis mille, aliarum gentium caeteri, in aritimae ferme rei callentes; qui & militum, ubi opus esset , nautarum partes obirent Soli manus, lustratis ad Sueetium copiis, cum remigum pars imperium detrectaret; ducentos uno imperio

jussit occidi. eo metu seditione compressa, profectus, ad Giddam appulit urbem ab incolis metu relieham. dynasta, cui Soli mani rapacitas & immanitas haud crat ignota, cum popularibus in auia loca secesserat. Ab Gidda ad Cain aranum, inde ad Zebitum traj sit classis. Nocoda Ha medius Turca oppido imperabat. isi large de munifice accepto Soliniano , eius leni julsu repente securi perca titur. oppidum Mustata Mamma luco donatum. Ab Zebito Adenum superatis faucibus ventum est: praeiri illis iam ante legatis, qui

3b Rege commeatum vacuasque in urbe aedes curandis aegrotis pro amicitia peterent . utrumque cum cura praestitit Rex. & alimenta in classem, &hospitium laborantibus datum . in id hospirium , simulato morbo, singuli milites a quatuor valentibus amari transuehebantur, araris in lectulo sub veste conteistis . per eam fallaciam , nihil eiusmodi suspicante populo, quingenti pau' latim intromissi. Tum Soli manus ex composito per satellites RG gem ad naves accersit. ille cum, suae dignitatis haudquaquam obli rus,indignabundus abnueret; confesti in insidiatoribus, quo iam

ante conuenerat, e classe proponitur signum. ii cuna armis extemplo coorti, stupente ad inopinatam rem ciuitate, regiam circunsistunt, comprehensumque Regem ad Solimanum vi pertrahunt Ibi

superbς intcrrosatus ab eo,cur pertium iam dion ad scossicii causis

424쪽

LIBER UNDECIM Vs. 3II

venire distulisset; cum liberius responderet, quam praedonis aures ferre consiicliseiat, arreptus propalam ex ipsi iis praetoriae nauis antenna susperiditur. Urbe dein crudelem in modum direpta, praesidioque imposito, Soli manus ex eo portu soluit. ac tametsi ex Ottomani mandatis Goam primo intenderat cursum , tamen muta to postmodus D eonsilio, Dium flexit, haud dubius quin facili negotio Lusitanam eiici expugnaturus arcem, ac simul potiturus insula magni ad uniueri. n Indiam obtinendam momenti. qua tota de rec sim litteras ab Sofare iamdudum accepisset, Sofarem deinde ipsinii in itinere ad leucas ab Dio circiter quindecim obuium habuit . Interea de Turcarum aduentu & ante rumor, & ipsi postre-nid speculatores ad Antonium Sylucriam attulerant. Ille tam ultis variisque terroribus minime fractus ; pro ea quam habebat copia vigilias intendit, custodias auget, munitiones instaurat: simul, adpetendum a Pr aetore subsidium nuntios Goa cum epistolis mittit. iam Turcae appropinquabant, in hunc fere modum instructi: dextrum cornu equatuordecim trire ivibus, quas regias vocant, in altum Soli manus extenderat; sinistruin, c triremibus non amplius septem, propius ad terram admouerat; medium locum tenebant onerariae, totum agnacia reliquae triremes & rostratae claudebant.Ut

in conspectu fuit clastis; ad nobiles, qui ad spcctaculum ex arce co- ueneram, Syllicria perquam serena fronte conuersus; En, inquit, , viri, tempus, acceptam a majoribus bellicam storiam debitamque, eum Deo tum Regi nostro fidem nobis ob oculos proponendi. norum utrumque si attetis animis in tucbimur, profecto labores omnes atque pericula, quae ex hostili tanto tam que multiplici appa- , ratu nobis impedet, prae osticii ac pietatis fructu letita ducemus. E- , iquidem, dc ex ipsa 'uam agimus catlla, & ex vestra virtute commi , litones, magna in spe sum, in re ut de immanibus hisce barbaris it ,

lustrem intra paucos dies victoriam rcportemus. qua vos eadem fiducia quoniam teneri certo scio , iuperuacaneum reor hoc loco, trophaea recensere, qu ae toties iam ex comunibus & Christianae re- , ilistio tris & Lusitani sanguinis hostii bus, Deo bene juvate, retulim'. ii Ab hisce dictis ad stationes dispone das animum intendit. Fellis in

tutum receptis, alios de more substituit. Cespitis di materiae ad renouados aggeres, itemque lanae & centonum ad protegenda moenia, vim sed ut 5 comportari jubet, ad haec servitiis, ne quid eorum perfidia occultae fraudis erumpat, custodes apponit. in primis verbannonae diliges habita est cura:ut salubri te peramento ac di me sone per idoneos ministros crogaretur. Super omnia, propitiando immortali Deo diurnae pariter ac nocturnae supplicationes

425쪽

3D. HISTORIARUM INDICARVM

adhibitae. At Solimanus, in salo ancoris jactis, ad tentandam arci oppugnationem septingentos praetorianos in proximum littus exponit. ii, misti sagittariis egregio ornatu gistulatorcs, cum ad m*nia subiissent, repentina missilium vi, sex e Lusitanis occidunt, viet ginti consauciant. Neque segniter ab inclusis reddita jaculatio est Ianietari quinquaginta interfecti, vulnerati complures Caeteri, minoribus quam venerant animis, ad Solaris munimetita se recepere. Per eosdem dies, transuerso cum sordidis nubibus Austro , classis propemodum ad terram alliditur. Eo nauxu Soli manus,&qudd telis ex arce peteretur, ad Madra fabae portum, leucas ultra Diu quinque, processit. Descendenti paratus iterum ad omne obsequium praesth fuit Sosar. Cum eo Soli manus consilia de totius belli rati ne, atque ad ed de ipsius Cambaiae occupando regno communicas. Exponto dein milite,muralibusque tormentis, Dium terrestri itinere accedunt. Eodem fere tempore Aluc an , haud leuibus arsu- mentis suspectum habens Tyrci cum scelus, ac dominandi libidinem;cum parte copiarum, inam reliquas promissis & auctoritate Sotar apud se retinuiti omissa obsidione, in mediterranea loca secedit; Regemque Manaudium &rectiores de suo consilio per litteras edocet. Rex &sactum probauit; & missis circum populos & dynastas edictis, ne quicquam expostulante Solimano, commeatus in castra subvehi vetuit: quae res non paruo Turcis impedimento ad victoriam fuit. inter haec, operibus, ad statuenda maxime tormenetla,instabant barbari. Illud etiam incendiariae machinae genus ab

iisdem excogitatum. Vastae magnitudinis, ad onera tralachenda, nauis erat in porru. Huic naui praecelsam ex arida materia pyram pice, sulphure, nitro, aliisque ais scetorum simul ac fumum excitandum rebus, imponunt. Consilium erat, ardentem struem in marinum propugnaculum aestu reciprocante demittere, ut vel praesidiariis flamma tetroque vapore spiritum includeret; vel certe , dum extinguendis ignibus occupantur; inter eam ircpidationem atquet caliginem, Turcς trajecto celeriter euripo, scalis in muros euaderent. Verum ad eam molitio nepa, quo tanti ponderis machina innatare fluctibus & muris applicari poliet, ni itii runa exspectanda e etiam suinina per plenilunium incrementa maris, quas vulgo nautici aquas vluas appellant. Ea re an ina aduersa, Lusitani, ultro nauem

incendere, Albu quercii ad Goam exemplo ,& illud utcunque seu

exitiale commentum seu inane ludi bri uni amouere constituunt.

Ad cain rem Franciscus ipse Goueanus eligitur, qui maritimae rei S propugnaculo praeerat, insigni constantia vir. is proxima nocte duobus egi es: e almatis caturibus eo sensim accedens,non fefellit excubias.

426쪽

. , LIBER UNDECIMUS. 311

excubias. continuo e stationibus densiae pilae in prς tereuntes emisesaerat ille nihilo secius in incepto persistit, perque media tela, fauete Deo, ad locum sine damno prouectus; in pyram multis simul partibus ignes conjicit;custodes ad viginti confestim in mare desiliunt: ii e caturibus plerique consessi. Vbi materiam flammae tenacius occuparunt, quam ut opprimi facile pollet; pari audacia &felicitate Goueanus, volitatibus undiq; ob Is, retro unde vcnerat,

cum suis incolumis abiit. Ea spe delusi Turcae, haud omissa interim

arcis Diensis obsidione, sese cum magna parte exercitus ad Rum qicastelli moenia quassanda conuertunt. lnde cum utrinque iii minavi pugnaretur,& multi quotidie occumberent; in Lusitan a mulieret Barbaram nomine appellabant j inunctum animi vere Christiani robur enituit. 'uv, amisso conjuge, duo iupererant rahi, tale

viribusque florentes Aloisius&Christophorus . ille ad Ruma polim, sic in eadem arce Diensi agitabat excubias. Forte ita even It, ut Christophoro, cum pro muri corona staret armatus , contorta ab hostibus e transuerto pii partem ventris una cum intestinis abriperet. ext cmplo semianimis domum relatus, uti erat de aeternasii lute solicitus, parentem optimam interrupta compellans voce: Peto, ait, abs te,quaesoque mater, uti mihi prius ad expianda crimi- tena sacerdotem, quam, ad prosequendum obitum, lacrymas ac sus- cepiria praebeas.Vereor enim, si te ingemiscentem audiero, ne dolor ceruus ac moeror meam ad supremum hoc iter necessariam exigui cetemporis prς parationem impediat. Cui parens, inter adstantium e e singultus & complorationem una siccis oculis & placido vultu: ες

Ego vero quod doleam, inquit, fili habeo nihil, nisi noxae aut pia ceculi qtrippiam tibi superesse, quod eluas. Nam alioqui probe intel- cligo, iis qui istud obierint leti genus, praeclaram esse mercedem pa- ες

ratam in coelo. Tu modo clementis Dei pacem ac veniam fidenter ceimplora: teque in hoc transitu virum praebe. Id unum in hac orbitate maximo mihi solatio fiterit. Inter hasce adhortationes, labcnxia moribundi viscera manu stiGlciens, fugientis animae reliquiastandiu fouit, quoad accito in id sacerdoti peccata cum salutari detestatione consessus & absolutus, in sinu parentis animam emauit. Vixdum demort ii corpus vidua terrς mandauerat, cum de alterius filii nece nuntius affertur. in propugnatione Rumari castelli paulo ante ceciderat, scilicet nemo fuit, quin geminato intra paucas horas vulnere, confectum iri feminam pro certo putaret. At illa, in tam acerbo casu, tantum ab suit ut quicquam Christiana spe dc grauitate indignum admitteret, ut etiam venientes ad se doloris

liniendi causa notos ac familiares vltro consolaretur. Huius mihi V s macro ira

427쪽

HISTORIARUM INDICARUM

matronae sensus,& in liberos caritas, laudabilior hadd paulo vita, quam eius quae ad primu de morte iiiij nuntium exanimata est.

aut illius, quae laetitia conspecti repete nati, quem mortuum crediderat,exspirauit. Caeterum Patiecus Rumaeo castello pret positus, magna parte muri diruta, cum hostium multitudini vitta obsisti non posiet; salvis, praeter arma, rebus atque corporibus,deditione fecit. Vix ea facta deditiole, hostes ex omni parte in castellum irrumpunt, Sylverianis, qui freto diuulsi re ex arce ipsa cernebant, ad spectaculum adeo triste collacrymantibus;inter eam irruptionem plane memoranda contigit res.Vexillu erat Christi Domini in summis moenibus Ke more defixum. id vexillum Turea signifer contemptim raptum abjecit,& Maho metanum eius loco 1ubstituit . Non longe inde aberat Ioannes Petreius, exacta iam aetate vir, caeterv egregie pius idem ae strenuus is,ubi strata humi diuina trophaea conspe1it,generoso quodam ardore saccensus, eos qui circa se erant, ad illam una secum vindicandam contumeliam in uitat. Sex ferme sequuti. Cum is ad linim intrepidus vadit, evulsisque pseudoprophetae, Christiana reponit insignia: id conspicati

extemplo utiliores accurrunt, Lusitanis interminantur, Milometana restituunt. nil valuerunt minae. Turcis vixdum digressis, par costantia petreius & socij ad locum aduolant,Maliometis afflicta rutilis imagine, Cruce extollunt.hoc ipsum tertio vel quarth, Lusula noru incredibili perseuerantia, lachum est neque certamini moridus fuit, quoad exasperati & perciti rabie barbari, obtruncatos . . Christianae dignitatis assertores in mare dejicerent. Hinc mira vi-- su dictuq; res. Militu Christi cadauera, diuino scilicet nutu,ne 4,. nore sepulcri carerent, obliquo euripo,contra vim aestus Cipiditastini,sponte ad ipsam arcis Lusitanae portam eualere; haud obscu-. xo sane documento, cum tanta sit corporu diuinitus habitaratici in terris, qua g loriosa suerint eorum animis in caelo praemia persoluta. reliqui dediti iij, cum honestae morti ante tulissent exi- uae lucis usura; initio comiter accepti ab Solimano, atque adeo onis culti, sed ijs de postea, in reditu, ab ira male gestae rei, capita ad Zebitu prccisa dicuntur. Capto Rumaeo castello, in una Die sem arce tota belli moles incubuit, ac simul terra marique oppusnatio caepta. Maioribus primum tormentis per dies aliquot une

Intermissione muri quatiebantur;Lusitanis, ubi quid procidisset, impigre obmolientibus.Aspera dein praelia, promoto ab hostibus aggere vineisq; comissa. acti utrinq; cuniculi: sipe eruptionibus, saepe in ipsa moeniu strage pugnatu est.Veru atrocissima omnium

postrema dimicatio fuit. Triplici acie deinceps ad moenia succes

serant

428쪽

serant Tureae. quatuor ipsas horas in ira contentione certatum. ac tantus fuit ardor animorum,ut Lusitanus fistulator, assidua neque irrita jaculatione iam loculis pilarum exhaustis, dentem excusse

m sibimet, raptimque in iistulam inditum plumbi loco in hostes

emiserit. E Turcis quingenti eo die desiderati, vulnerati circitet mille. e Lusitanis fortis limi viri cecidere quatuordecim; e reliquo numero partim ambusti, partim 3rauiter vulnerati adeo multi, vinon plus quadras inta idonei ad iusti taeda arma superessent . iamq;

ad eat trema ventu erat. Vna cum viribus annona quoque,& tormetarius puluis, & pleraque instrumenta belli defecerant . Vicit nihilominus pertinacia Lusitanus, quod nulla vi, nullis cladibus. Do modo ad arcis deditione, sed ne ad pacis quidem mentione adduci potuit: ipsis quoque feminis pueris' hie, supra sexum & aetate.

omni ope adiuuantibus viros ; eosque ad certamen, ac decus, Moppetendam in Christiana causa mortem adhortantibus. Intertiaee, ab Nounio, dum ad subsidium inclusisserendum reliquam ornat classem, celeriter praemissae liburnicae sexdecim, ad Madra faba accesserant noctu, quarernis in singulas puppes luminibus ad speciem augendam haud frustra sublatis . eo quippe terrore Turcet perculsi, tribus iam millibus suorum amissis, & super alia damna,

arctioris etiam in dies commeatus S imminentis hyemis pavore perterriti, Sosarem exsecrantes, urbem ineendunt;& noctis intem pestae silantio conscendunt naues, duobus circiter mensibus in obsidione consumptis: ac vela dant in Arabiam lata cum trepidatione,ut saucios quingentos & magnam tormentorum partem faedereliquerint. Is dies fuit festus Sanctorum omnium. quo etiam pul-ehrior laetiorque Lusitanis, exitii metu praeter spem liberatis, illuxit. Turcico amoto auxilio, Sofar quoque cum suis in loca remotiora discessit. I nsulam dein totam Lusitan Isine certamine recepere. Inclyta per gentes ea fuit victoria ; bonamque Asiae atq; Africae partem Europaq; paene totam noua cum nominis Lusitani laude peruasit.quippe, non cum incondito ac semiermi AEthiope, vel citfugacibus Indis, sed cum paratissimo & exercitatissimo milite &imperatore, in summa propugnatorum inopia, fuerat res. Ergo Franciscus ipse Rex Galliae, magnus virtutu aestimator, captus admiratione Sylucriae , pictam eius imaginem e Lusitania postmodum expetiit, praestantium virorum ac ducum tabulis inserendam. Dum Lusitani obsidentur, paranti Nonnio quam primum inclusis auxilium ferre, praeter opinionem succestore Lusitania venit Garzias Norohia. Hi aic, ob Turci ci belli famam, naues undecim,

429쪽

316 HISTORIARUM INDICAR v M

apparatu minime silenda res aecidisse fertur.Ad majorem delectist

copiam, ut in tanto periculo, Ioannes, insuper natura misericors, facinorosos ac noxios de rei capitalis damnatos, qui ad militiam idonei viderentur, conscribi ες centuriari imperauerat. ii,quo no Eior eorum esser opera, separatim unam in navim impositi: Callai-

eam appellabant. Haec Regis clementia diuino judicio haud satis comprobari visa. Caeterae quippe naues, Olispone prosectae, cum

sum tenuere omnes : una dunt at,qua coenum illud atque coli

uies vehebatur, incertum quo infortunio quove loco, prorsus in itinere periit. Ac ne reliquarum quidem magnus in publicum vis

fuit; quippe soluta,uti dictum est,obsidione Diensi, profectisq; iam

hostibus. Pr ter mili pares autem copias,episcopo Fernando iam viata functo, virum egregium, qui eo munere fungereturi secum Ga zias adduxerat Ioannem Albuquercium e Franciscana familia,C stellanum, eiusque comites atque adjutores, Vincentium ex eadem familia,catechii am eximium;& clericum quendam,nomine Iaco - hum, ex oppido Lusitaniae Borba, notae faς undiae concionaxorem. Horum vero,cum in episcopatu administrando, tum inexςoledis

atque ad Christum alliciendis hominibus, fructus pietatis re indu-ctriae constitit. Vincentio etiam memorabile quiddam contigisse perhibetur. Cum enim Episcopi jussu in Malabarica regione juu tutem Christianae doctrinae rudimentis imberet, pueris alimox vel tardioribus vel aliud forsan agentibus colaphos infregit, quae

res apud caS quoque nationes probro vel maximo ducitur. Inde ira parentibuS mora. cumque furore perciti, ad eam, ut ipsi rebantur, ignominiam demendam, arreptis armis in Dei famulum iret: quamuis laesa puerilis aetas, tantum abfuit ut patrum facinus ad juvarent; ut etiam facta manu lapidibus eos arcere no dubitaverine. Cuius rei miraculo stupentes barbari, gradum illi eo retulere, de suam quisque domum, re insecta,dilapsi sunt. At Nonnius tradit successori prouincia, cuin circiter decennium Indiae praefuisset, in patriam deinde re nauigans,graui correptus morbo,circa frontem Africae moritur. Desu 'isti corpus , nequaquam tanto viro diagnis exsequiis, in mare piscibus esca projectum est. Noronia, veprimum iniit magistratum , ad componendas maxime resinenseainjuria belli profligatas ac perditas adjecit animum. Id quia nonnisii pacatis Guetaratibus fieri poterat; tentatis ante procerum voluntatibus,legatos de pace ad Mamudium misit. bEgreimpetrata nam etsi rectores iam tum propensi ad quietem & otium eiat; duo: tamen faces Regem adolescentem assiduE ad ulciscendam auunculi caedem omni arte incendebant,Badurii mater x Solar: quania.

430쪽

is quidem occultE ac dissimulanter, ut spatium ad reparan

das in tecim vires ab Lusitanis haberet.Pax in has maxime conuenit leges: Vti portum arcemque Lusianus, reliquam insulam &oppidum Cambarus haberet, dimidiumque portorii caperet. Eidem quandocunque libuisset, muru e regione arcis liceret duce iste;veruntamen remoto ab arce, & nequaquam suspecto praesidia. iiisl6eo .ii fines comuni consensu praescripti. Iacobus Lupius S sadoco Sylveriae, cum nogetis militibus arci praepositus:& otium, quod ita utrique parti expediret, in multos annos fore videbatur. Caeterism inquietus adolesces, aut ς pr sertim stimulis agitatus, ad recuperandu ab Lustanis Bazainum, vicinasque insuper insulas, uod nihil in nouo foedere cautu de iis diceret, praefectos cu modico exercitu misit. Cum iis ab Rhoterico Laurentio Tatiora, qui Bara inoptaeerat, minutis aliquot praeliis prospero fere semper euentu pugnatum est. GuZarates ad extremum festi bellicis incorriodis, ultro pacem ab Laurentio petiere. Neque ea concessa. per vim omnes haud sine magna caede ex iis locis exacti. Circa idem

tempus, Ceilani Regem Zamorinus acri bello premebat. Missus a Praetore ad auxilium socii Regis & amici cum haud magna classe Michael, Ferreria, Caleculanos commisso praelio superat: caesi ex hostibus fetme notissimi, in iis Patem arcar ipse classis praefectust

pleraeque naueS cum magno tormentorum numero in potestate

venere. Michael, defuncti ducis caput abscissum, munus gratissima Ceilanio misit Regi. os eam rem cum grandi pecunia donaretur,

pecunia reiecta, contentus victoria, domum ouans reuertit. Eaelade, Zamotini maritimae vires accisae: pacemque dein a Praetore

haud aequis conditionibus impetrauit. Dum hi duces in India Lusitanas opes ac nome armis amplificant, in Molucis interina Christianam rem pietate ac ivlstitia Galuanus augebat. Celebios dynastas ac Reges ad veri Dei cultum adductos, magnus in Molucensibus quoque populis, ac Ternatensi praesertim, ad eadem sacra motus animorum exstiterat. Ea re animaduersa, Mahometani Caci-Σii, quippe quorum priuata res ageretur, omnes insulas circumire, proceres ac Reges obiectis talis onibus admonere, orare, obtestari, ut orienti quam primum occurrerent malo, neu tam insignem summo prophetae contumeliam imponi permitterent. Horum precibus ae denuntiationibus fatigati Reges, minaci edicto, si quis Mahometanos ritus atque instituta delereret, exsilium Ecomnium fortunarum proscriptionem intentant. Eo edicto aliorustudia Christianae disciplinae restincta; aliorum, uti saepe fit, multo magis accensa:iniis Colanus sabia, ex intimis Aerii Regis amicis

SEARCH

MENU NAVIGATION