Anecdota, quae ex Ambrosianae bibliothecae codicibus nunc primum eruit, notis, ac disquisitionibus auget Ludouicus Antonius Muratorius, ... Tomus prior quartus .. Tomus secundus praeter veterum monimenta Commentarium continens de corona ferrea, qua r

발행: 1698년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

tatis parte me judico, cui tantae Majestatis est oblata dehnsior Quamquam priseorum quempiam resurgere nunc ab inseris optarem, qui garrulam non dico Austrialium, sed Consultorum truquacitatem, &tantae praesumtionis audaciam solida, gravi, adique acri, ut olim mos fuit, oratione retunderet. Sed confutab, mus nos pro captu nostro haec vasa terrea, sive lignea, suibus aut virgam ferream, aut incendium, nisi resipuerint, imminere nones dubitamus, quando etsi sciunt melius esse pro veritate pati supplicium, quam pro adulatione referre beneficium, his tamen , qui Uissidium in Austria fecerunt, magno'; motus excitarunt, de blandiri,& adulari, & eorum maletacta tueri, & appellationes di ctare, ac leges, & Canones in reprobum sensum exponere non er bescunt. Verum sicut Apostolus Paulus accusatus apud Festum

a Iudaeis beatum se existimabat, quia suam causam defensurus esset Agrippa praesente, qui consuetudines nosset, & quaestiones Judaeorum, sic & mihi l titudinem quandam esse confido, quod

pro Summo Christianorum Patre apud vos audiar, qui leges, de consuetudines Christianas non minus calletis , quam Judaicas Agrippa cognovit, qui cum doctrina praestatis, tum virtus ea v. bis est, ut omnem valeatis iniquitatem irrumpere. Scio praeterea vos Apostolicae Sedi veluti Matri vestrae, cujus lacte nutriti reverentiam gerere, progenitore'; vestros iacrum illud solum . omni tempore veneratos tuisse. Neq; ab re, quando omnium bonarum artium studia, omnemq; disciplinam,&iplam Fidem Catholicam Romanae virtutis ministerio Christus Dominus in paPtes Occidentis, atq; Boreales effudit. Quibus ex rebus si quid diminute, aut indocte, aut inepte fuerit a me dictum, id spero vestra supplebit caritas, doctrina corriget, benignitas tolerabit. Ceterum, quia tres fiunt personarum qualitates, adversus quas nostra dicta videri possunt, Consultores, Actores,& is, cujus causa res gestae dicuntur, expediens esse dijudicoptius, quam principale negotium attingo, quae sit vel Domini nostri, vel mea de hiice spersonis sive sententia, sive mens, in medium proferre. De Coim sultoribus primum dicam. PIos ego, qui fuerint, nescio nominare; sed a junt eos literatos esse, ac λctores appellant. Mira res, si Doctores dicendi sunt, qui dedocent. Majores nostri quatuor illos illustres, ac summos viros jam Coelum sublime tenentes Gregorium, Ilieronymum, Ambrosium, Augustinum idcirco Do

132쪽

mamilav-nt, quoniam rectum vitie tramitem, & salubrem doctrinam, solida, & vivaci ratiorae, non variis iuenchis, aut sophisticis inventionibus docuerunt. Minime quidem Magistri nomen meretur, qui discipulum fallit. Ille Doctor, ille Magisterest nominandus, cui sermo convenit Evangelicus: βμmas, quia verax es, σ viam Dei in veritate doces, σ non est tibi cura de aliquor, non enim νespicis personam bomitram. At nonnulli, quam, vis sint animalia spurca, atq; probroia, nomen tamen usurpant

sanetissimum, & aut Theologi dici volunt, aut Iureconsulit. Quibus titulis simpliciores decipiunt, mala, & impia eorum facta laudantes, sua: vituperare debuerant. His hominibus quantumcumq; doctis non potest aliud dicere Summus Pontilax, nisi quod minatur Mechiel dicens: uui consuunt pulvillos Iub omni cubito

manus, ct faeis-envicalia sub eapite univeria aetatis 1, Sunt enim aflantatores, & animarum deceptores, qui peccata perpetranti.

hus adulantur. Vellet Apostolica Sedes hos Magnates, quae didicerunt in Scholis pura,& aperta fronte docere. Sod si iacerent, sanctum illum virum imitarentur,qui sicut mala de bonis non existimabat, ita judicare bona de malis recusabat dicens: Ab sir a me, ut justos vos judicem ; donec deficiam, non recedam ab innocemia mea . Nec plura modo de Consultoribus. Nunc in Agentes sernu, d scendat. Hi sunt qui sumentes arma Diuum Fredericum Casi ex administratione Ducatus Austriae pepulerunt. Horum est

innumerosa multitudo. Certare tamen cum his inamam nos Opor

tet,qui sunt in Apostolico monitorio nominati Nam Princeps Illustriso alto sanguine narus, masn a vir ingenio Comes Ciliet,

quamvis ductor campi primas bella parim gesserit , non tamen comminatorias, sed hortatorias ex Romano Pontifice liter a cepit, ne se misceret Austrialibus ausis. Qua ratione non paruerit, non est meum nunc discuit . Nulla notas cum m lis est, neq; sua magnificentia, sicutopinor, Apostolicie Sedi quicquam imputat, nisi sertasse iuvare hos velit quibuscum foedus habet. Sic cla cere. ris ditanus, qui strentes arma eontra Caesarem non habent in m nitorio nomen. Nominat vero, quibus querela videtur compete. .

re, quidamtaerici sunt, quidam Laici, &Clericorum quidam alii Religiosi, alii, ut vulgi sermo est, Seculares. Fuerunt & actores novitatum Clerici, & quam Uis in Castris non mittarum, siabditos. tamen suos ire russerunt. Negarunt obedientiam Caesari, Concla.

133쪽

nes tumultuarias adiiseriant, administrationi se novae Respubi. mis euerunt, nec mandatum Caesaris, nec Summi Pontificis jussionem

timuerunt. Quid ego de his mentibus a Deo rebellibus, durissimis. sue cervicibus dicam 3 quae dum Sedis Apostolicae Maiestatem impugna ni, laqueos sibi nectunt, & foveam, in quam ruant, sui manibus istunt. Et quid Quis ρ inquit Symmachus ad Clericos

Romanae dignitatis impugnatores. De hac mibi per Prophetam disctum videtur: si bae hinniuetur , ad cujus exinfugietis auxilium ubi reqviretis gloriam vestram 8 Verum ne simplices Clerici , sedo Relisiosi quoq; adversus Romanum Praesulem erigere cornua , deseditiosos gerere Magistratus minime larmidaverunt. Atqui Relirisiosi nempe &Bernarditae, quos silvas, aut desertas eremi valles Incolere vetus institutio praecipit,&Carthusienses, qui ut divinae

contemplationi securius incumbant,neque praedicare verbum Dei, neq; consessiones audire, neq; ministrare populis Sacramenta consueverunt. Nam de Abbatem Mellicentem, quem nos altero anno. benediximus,& Priorem Murbacensem, ac Praepositum Novibu=.gi inter duodecim viros fuisse constat, penes suos belli, di pacis apud Austriales libertas erat. O Religiosi, qui mundo mortui de videri, & esse vultis, quibus silentium Pythagoricum imperatur , qui conventus hominum veluti pestes evitare jubemini , quibus extra septa prodire sacrilegium est, qui dum celebratis divina, nunc lacrymamini, nunc suspiratis, quo timor ille Dei. recessit Ubi mundi contemtus 8 Quid vos nunc ingredi palatium , interis, rumoribus, sedere pro tribunali, tributum exigere, vectigalia toti re, convocare militias, exercitus comparare Summo Pontifice prohibente coegit Θ En animam, re mentem, cum q/- nocte loquumtur. Haec si numquam Sedes Apostolica prohibuisset , tamenta quia contra Caesarem injuste agebantur, nec vestrae Religioni comveniebant , vitare ac fugere oportebat. Quanto magis post uam Christi Uicarius interdixerat Z Sed timuisti , .ne te ARuδ stra perirent. At juφι , s tenacem propositi vir m - civium .

ardor prava jubentiam , non vultus instantis Tyroni mente quatit

solida , sed neq; pauperies, neq; mors, neq; vincula terrent responsare cupidinibus, contemnere homines, istem, & in se ipso totum terrentem, atque rotundum, in quem manca ruit semper lartuna.

Quid Religiosi faciant, quorum professionem Stoica disciplina constat esse moestiorem p Ueros Religiosos non aurum, nons

134쪽

des, non amici , non proximi , non ullae res semiaxes, non vitae dulcedo , non mortis metus ex sandis proposito possunt , aut rei toclivellere tramite; quoniam opes, genus, spem, sedem, gratiam , dignitatem non heic in terris , sed in Coelis invenire sestinant. Aetantum de Clericis dixisse voluimus. Ad Laicos propero, inter

quos & insignes Comites, & generosi Barones, & Magni nobiles,

S potentes communitates annumerantur. Hos ego & viros sine felle arbitror, tu, & aequi amantes, sed deceptos consilio peritorum, qui conatus eorum justos, de Apostolicam jussionem iniquam dicebant. Nesciverunt armati milites jura, nec quanta sit Imperatoris majestas norant, nec Romani Pontificis quanta sic auetaritas. Crediderunt quod docti suaserunt, quod Clerici pra dicarunt. Quis populus errante Clem non errat Et salvantur cum pastoribus greges ,& pereunt. Ea propter petit horum non bilitatem sanctitas Apostolica, ut quemadmodum vulneranti doctrinae praestitit aures, sic & medenti praebeat, ne suam salutem. negligant, ne plus mendacio, quam veritati credant, ne putenti malum bonum, & bonum malum,ne suadeant sibi mandatis Ap stolicis licitum esse adversari, ne glorientur in malitia, ne videra potentes iniquitate velint, ut recognoscant erratum, seque humilient, quia melior est , si Callisto credimus , in malu factιt humilis consebo, quam in bonis superba gloriatio . Ego autem cum his molliter agam, amice, absque indignatione, sine ira, sine rigore . Orome patienter audiant. Spero futurum ne poeniteat, neve taedeat eos meis verbis aures accommodasse. Sed transeo jam ad tertiam personam, cujus causa factam novitatem asserunt. Is est inclytus,

atque omni favore dignus Hungariae, atque Bohemiae Rex Ladis- laua , quamVis puer, ac pupillus, adhuc tamen optimae indolis, &sensu senior annis. Non est apud me dubium futuros esse nonnullos, qui me suae Majestati deierant; nam si Austrialium facta r prolara, quibus Rex idem extra manus receptus est Imperatoris, atque auctus,& magnificatus videtur, quis non me illi adversum, infensumque dixerit, ejus fortunae, dc gloriae invidentem Z At ego , si vel re, vel animo hujus clarissimi Regis utilitati nocere quavis occasione praesumerem, nec Sancti1limo Domino nostro placerem, neque verus sexuus essem, aut Nuncius Apostolicae Sedis . N am oesi omnibus Regibus Apostolica benignitas favet, huic tamen Prin. xipi mirum in modum incitur cum propter mores ejus optimos,

135쪽

i16 A NEC DO TORUM

tum quod eum ad magnam Christianae Religionis exaltatione ex infinitis pene periculis in hunc usque diem autumat divina pi tate servatum. Accedunt & patris Alberti merita , qui malleus fuit Haereticorum,&avi Si unundi beneficia, qui divisam Ecclesiam apud Constantiam reddidit unioni. Multae sunt rationes , quae sanctitatem Domini nostri hujus pupilli Regis amantem emciunt . Expertus est hoc tempore nuper, dum Romae fuit, nam quibus affatibus, aut affectibus apud Papam exceptu est Numquam ejus praesentiam frustra requisivit, nullas incassum preces effudit. Gotiens repulsas aliorum supplicationes re est ad gratiam 3 Quotiens & Cardinales, & Principes de magnis rebus actu ros inauditos Papa remisit , ut hunc , puerum quamuis, Regem audiret Z Falsus est, & ab omni veritate remotissimus, qui summum Pontificem inclyto Lassislao Regi non prosperitatem cupere,

Drtunamque optimam judicat . ini postquam iutri Cathedrata ascendit ,& in Hungaria,& in hemia semper ejus statui, ω

firmitati consuluit, tiumquam nocuit, neque monitorium, quod adversantes criminantur, aut noxium, aut adversum erat suae S

renitati, quemadmodum inturus sermo docebit . Nemo igitur Romanum sibi Praesulem ex amante faciat odiosum. Multa suae

Celsitudini & apud Hungaros, & apud Bohemos imminebunt, quae Sedis Apostolicae praesidiis indigebunt. Numquid ei lavores

aberunt, si progenitorum vestigia sequens matrem suam Eccle. siam , & Christi Vicarium condigna devotione coluerit. v ro quamvis ciuis sim, & pars vilissima Iuli, inutilis Christianus, indoctus presbyter, indignus Episcopus, tamen postquam Vidi primum hunc Regem Ladjslaum, seniper ejus sublimitati,suae gloriae , suis fortunis studui. Saepe in Hungariam pro eo, tape in Boliemrim , saepe ad Romanam Curiam literas dedi. Praeceptinribus suis libellum scripsi, ac praeceptiones tradidi, quibus institui,sor marique pueritia Regis deberet, Quintiliani, ac Plutarchi do trinam sequutus. Praetereo in conventu Bohemorum, & apud Nniniau , in Roma , in Neapoli, in Norimberga , in Colonia- , in Venetiis, pluribusque aliis locis quanta sum retroactis temp'ri- iras seto sita dignitate loquutus Itaque non est cur me hodie ibit spiam conica situm bonum loqui praesiimat. Sed a So suam causam, ipsum iuvo, ipsum laudo, ipsum magnifico , tibi faveo,

sibi coatao , dum Sedis Apostolicae magnitudinem, emincnxiam a

136쪽

meestentiamque delando, quod& ipse, postquam magis sapiet ,

verum fatebitur, & vco ex illia, quae mox subiiciam, plenius interuligetis. Nunc iam tempus exmit ad ea, quae Romano Pontifici nostri adversantes objectant descendere, atque in campo consertis manibus cominus decertare. Tria sunt, si recte capio,quae jaciunt adversantes praecipua tela, tria sunt obiectionis capita. Auctvistis quae dixerunt. Rem aiunt absonam, indignam, inau tam, a sum esse Dominum nostrum qui seculare nNotium, mundiale, profanum, D'que suo minime pertinens attigerit. ini iuste pro. cedentes Austriales pro salute Domini sui conatus fuerit impedire, enale monitorium, indignum, impium ad eos mittens . Qui

Praelatos magnos. nobilesque Barones indesenses, maiust racen

suris horribilibus irretivit. Qucquid ex adverso dictum est, is

paucis continetur. Plurima hiatermit adversantes , sed omna querelae jus in haec tria revolvitur. Q ro his prius quam obie in repello, Monitorium Apostolicum, quod tantopere damnant, Austrialibus insinuatumne sit, an non Nam si non esi insinuatum, non est quod accusare Pontificem queant; nihil enim his nocuit, & revocata videtur esse praeceptio, cujus negligitur exequititio. Si vero moniti sunt Austriales, aut per eos Gum est, ne moneri possent, ic e melius abistutionem peterent, quam monit rium ac rusarent. Non est scelere velandum scelus. sicut aequum,

atque iniquum Regis imperium iure, sic Pastoris & justam , atq;

injustam timere, ac tueri sententiam oportet. Mumquid gloriab tur secaeris contra eum, qui ferat in ea, queritur Propheta, aut exa tabitur serra e tra eum, qui trabit eam Sed reiiciamus objecta demum. Tria sunt, ut diximus, quae adversarii culpant, tria quoque responsionis nostrae membra constituemus . In primo

monstrabimus rem, de qua moniti sunt Austriales, ad rii, j. dicium pertinuisse. In smundo probalamus nec juste processisse adversus Imperatorem Austriales, neque Lassiuat Regis utiliter

gessisse negotium. In tertio doces,imus monitionem Apostolicam& legibus consonasse ,&Canonibus, explossi, sic confutatis exasverso quaecumque dicuntur . Post haec de appellationibus intem

sitis, deque pertinaci resistentia facta ironnihil dicemus. Loco postremo quae sit in rebus his sanctissimi Domini nostri mens,quodque propositum, explicabimus, atque his membris quinque tota nostra claudetur oratio. Ac jam primum aggredior membrum.

137쪽

118 A NEC DO TORUM

Res temporalis erat , inquiunt adversarii, super qua monitorium missum est, de tutela pupilli Principis agebatur, de gubernatione Ducatus Austriae , de promissionibus ,& obligationibus inter Labeos agitatis. Romani Pontificis est praedicare verbum Dei, Clerum instruere, Sacramenta conficere, Ecclesiastica heneficia conferre, spirituales causas agitare, tueri Fidem , extirpare haereses,

mores plantare bonos. Si quid ulterius quaerit, secularibus judici. hus, Ducibus, Regibus, Imperatoribus est injurius . Duo sunt enim, quibus principaliter hic imundus regitur, Auctoritas sacra Pontificum, & Regalis potestas, suntque actibus propriis, & dignitatibus distinctis ossicia potestatis utriusque discreta . Nihil Romanam Sedem magis decet, quam suum cuique jus illaesiam .servare, si Cypriano, si Gelasio, si Nicolao volumus, aut Gregorio fidem praebere. Spiritualia curet Pontifex, temporalia Principibus seculi permittat. od si de Regnis agere, secularibusque

dominiis coepit, non audiemus ejus vocem, non partimus suis

legibus. Quid nobis, & Papaet Quid Austrialibus, & Apostolicae Sedi Quid populo, & Clero Z Graves sunt horum voces, im .piae, periculosae, iunestae. Quid de his dicant orbis terrarum illa tu minaria, quae majestatem Apostolicae Sedis circumstantia mundum illustranti auorum doctrina fulget Ecclesia , ut Sol , σ Lana Majora illis debentur pro testamento Christi, & Romani culminis

auctoritate certamina . Hanc pugnam nostrae vires expedient;

nam quod Romanus Pontifex egit & justitiam prae se fert,& justutiae consentaneum esse vel pueri possunt agnoscere. Ob quam rem monstro simile mihi videtur in hac Urbe Viennensi, quam vetus Schola doctrinae domicilium fecit, aliquos inventos esse, qui R manae Sedis eminentiam impugnare praelianaserint. Namque, ut Leonis Magni verbis utamur, christi petra sancti mam firmitatem

Domino , ut diximus, ad cante , constructam, nimis impia vult pra- sumtione violare , quisquis ejus potestatem tentat infringere . Sed necessarium est Romanam Sedem in morem navis plurimas pati procellas. Multi sunt venti contra eam flantes. Alios repulsa Cathedrarum excitat, alios pecunia commovet, alios metus, alios preces elevant. Sed jactatur Petri navicula tempestate, non mergitur; concutitur, non quassatur; impetitur, non expugnatur , quia portae Inferi non praevalent adversus eam. Quibus ex rebus

monemus Adversarios, ne sacros C Ones parvi faciant, ne Romanae

138쪽

manae Sedis decreta contemnant. Qui vos spernit, ait in Evang lio Domihus , me spernit. Vini fas est, inquit Gregorius, vel veι-la,meri posse rram redi-Vesica Sedis pracepra. Et Agatho cunctis Episcopis scribit: sic omnes Apostoliea Sedis Ianctiones accipienda

sunt, tamquam divina Petri voce firmata. Denique perpetuo mathemate damnari, & cum impiis reputari, qui non resurgunt in judicio; atque omnipotentis Dei contra se iram sentire debent, qui Romanam Ecclesiiam confundere praesumunt, ut habitatio eorum destita, & in tabernaculis eorum non sit qui inhabitat. Legimus in ueronomio, judicium inter sanguinem, oc sanguinem, i Pram , & lepram , causam , 6c causam ad summum Sacerdotei ,

esse remissum. Quis his est, qui secularia subtrahit Apostolico

culmini Numquid translato diacerdotio Legis quoque translatio facta est Apud Isaiam inquit Dominus : Ego te constitui supergentes,s' regna, ut distipes, adifices , σ plantes, Quis veteris test menti Pontifice novae Legis Antistitem dixerit esse minorem p ritu , inquit ad Corinthios Paulus , quoniam Angelos judicabimusὰ

Murato magis Iecularia ρ Si Christiano censeri nomine, si Dominici gregis oves appellari, si salvi ine volumus, Salvatoris Christi Ubcarium venerari, sui'qe obtemperare praeceptis oportet; verutum Dominus elegit, cum Pastorem sui gilagis ritium constituit dicens: Pasce oves meas. Et iterum: Tιbι dabo claves Regni calo rum, σ quodcumque ligaυeris super terram, erit ligatum oe in caelis, o quodcumque solveris super terram , erit solutum σ in coelis. Non enim hoc, aut illud Salvator Dominus Petro commisit, sed quoslibet negotium sine limitatione mandavit. Exqua re moti Veterra, Sanctique Patres Romanam Ecclesiani Beatorum Petri, & Pauli Martyrio consecratam in orbe toto venerabilem praecipuamque

sanxerunt. Nec dubium est, quin illi quidquid ubique Fidelium

. in commissum videatur, quae totius corporis e put esse designa tur. Talibus igitur institutis , talibusque fulti auctoritatibus pler, que Pontineum, alii Reges, alii Imperatores eamininunicaverunt. si speciale requiritur de Principum personis exemplum, B. Papa Innocentius Arcadium Imperatorem percussit anathemain, qui, ut Joannes Chrysostomus a sua pelleretur Sede, conuenis. Zacliarrias Regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, qu M tantae potestati erat inutilis, a Regno deposuit, ac Pipbnum Carolinagni patrem ejus loco fusiecit.Romanum Iniperium

139쪽

quod a dGraecos in Oriente sedebat, Stephamis Pontifex, sive re Adrianus filii , in Occidentem transtulit ad Germanos, cum rogati adversius tangobardos Graeci non mitrerent auxilia. Et Leo quidem Germanorum primum Imratorem Carolum, si otioni

credimus Historico, coronavit. Gregorius septimus Henricum tertium Imperatorem excommunicationis vinculo innodavit,quod accusatus a saxonibus de simoeria satisfacere contemnebat, adve

susquem filius nascepit Imperium. Sed hic quoque dum Investit ram Episcoporum invito Sacerdotio vult retinere, a Callisto S cundo excommunicatus est, quamuis pom satisiaciens absolvi meruit. Quid de Frederico Secundo iid de Otione Quartor Quid de Manfredo tinperatoris Frederici filio 8 Quid de Corradi. nodicam Longum enumerare fiat, quot Princim, dum super bire voluerunt, ex alto fastigio Romana Seclas excusistit. Illud

ad rem nostram accommodatum exemplum nequeo praeterire ,

Post Henricum Quartum Lotharius Saxo ad Imperium vocatus est, adversus quem cum Fredericus,& Corradus magnanimi juv ius arma movissent, quia genus Henrici, cuJus sorores matrimo.nio sibi assumserant, humiliare, atque opprimere videbatur, ab Honorio Papa sunt excommunicati, nec prius absolutionis benem

cium obtisaere,quam Caesaris gratiam potuerunt. mid mirum si Austriales aliquos suo principi insultantes Nicolaus Pontifex ad monet 8 B. Ambrosius , licet Sanctus, non inmm univerialis i l sae Episcopus, pro culpa, quae aliis Sacerdotibus'. non adeo gravis videbatur, Theodosium Magnum Imperatorem exmmmuniis eans ab Meleti exclusit. Advertant igitur, caveantque virictores, qui Romano Pontifici de rinus secularibus adimunt pote statem. Quia crinisuis , ut ajunt Canones, e Mausibet Ecclesiis ius suum detrabit , iniustitiam facit. Qui autem Romanae Gle privilegium ab ipso summo omnium Ecclesiarum capite traditum auserre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur, ει cum ille notetur injustus , hic est dicendus haereticus.' Non autem, ut amversarii delirant,de rebus dumtaxat spiritualibus Romanae Seduarbitrium est, cui Domimas in Evangelio de re quacumque tribuit

potestatem. B. Petro aeternae vitae clavigero terreni simul, &coelestis imperii jura commisit, quod Petro, hoc & Successoribus ejus Romanae sedis Antistitibus. Verum, ut ad ea respontia. mus , quae de Gelasio, Cypriano, Nicolao, atque Gregorio sunt

140쪽

opposita , quibus illi affirmare videntur nec Imperatorem jura

P tineatus arripere, nec Pontificem nomen Imperatorem usurirre debere, dicimus cum Innocentio Tertio, quia non passim, absque causa., sied aliquando, & cum causa temporalem juri R ionem Pontifex Romanus exercet ,& seculari a judicat. Quotiens enim alius deest, qui vel possit, vel audeat secularia judicare. Quotiens res temporalis manifesto crimine ducitur, & offenditur divina Majestas, nec seculares obviant Iudices. QuotiensJustitia denestatur, licet Romano Pontifici manus apponere, quoniam . Praesulatus sui magisterium non solum de Sacerdotum, sed etiam de Secularium utilitatibus debet esse solicitum. Ste&in Hungaria saepe lites de Regno Romani Pontificis arbitrio sunt sopitae. Sic &Franciae contentiones extinctae . Sic & in Regno Portugail De Regi dissipatori per Romanum Pontificem coacliutor datus. Sic de

aliatum Provinciarum dissidia terminata , quae siuperiorem in te poralibus non admittunt. Sic ad seculares dignitates Romana Asublimitas saepe Laicos ex adulterio genitos ad legitima jura reduxit . Sic de Imperio vacante vices aliquando supplevit Imperatoris. Quid nunc in casu nostro dicamus 8 Arripuerunt alma nonnulli ex Austria, Ducatus regimen, quod Imperator obtinuerat , inua. runt, Iudices, quos ille constituerat, excluserunt, putaverunt

se jure uti suo. Contra Caesar ossensum se dicit. Quis hicJudex pQuis litis decisor erit e Non Bohemus, aut Hungarus. Nihil

ad hos Austriae negotia pertinent. Non Suevus, non BaVarus,

non Electores Imperii, nullus heic Regum judicium hoc jure suscipiet. omnes Imperatore minores sunt. Quis igitur in taline. gotio, nisi Romanus Praesul legitime judicabit 8 Qui communis est omnium Pater, Ecclesiae caput, Magister Fidei, Dux veritatis , Christi Vicarius, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo Judex vivorum, & mortuorum. Αdvertant igitur Austriales,neque his credant,qui censuram Ecclesie parvipendunt, qui Romani Pontificis auctoritatem extenuant, qui Vicarium Christi contemnunt, nolentes intelligere, ut bona agant . Nos , qui talia suadent, filios perditionis asserimus, Diabolo, & Angelis ejus , ac perpetuo gehennae mancipio imcrifactos . Quibus , dum a junt: Quid nobis, & Papae λ Quid Clero, & Populo dicimus ruris ad eos: Quid vobis, de veritati

SEARCH

MENU NAVIGATION