Anecdota, quae ex Ambrosianae bibliothecae codicibus nunc primum eruit, notis, ac disquisitionibus auget Ludouicus Antonius Muratorius, ... Tomus prior quartus .. Tomus secundus praeter veterum monimenta Commentarium continens de corona ferrea, qua r

발행: 1698년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

i31 A NEC DO TORUM

de cisto λ Nec misceri lux tenebris potest, nec Belial Des Ned

plura de primo membro, in quo satis expressum esse confidimus hoc Austriale judicium ad primae sedis examen pertinuisse, a cujus praeceptis nemini licet deviare. Transibo nunc ad secunὰ menti. bri discussionem. Quid est , quod secundo loco adversantes obiciunt Et si latissimum est, inquiunt, Romani Sacerdotis officium, non tamen ejus est iniqua praecipere. Potestatem missa, scite

Apostolus affirmat, in aedificationem accepit, non in de maiorem 2At Monitorio Nicolai nihil quicquam injustius dici potest, γα

nobiles Austriae pro suo naturali Domino decertantes justum .re. linquere bellum jubentur. 2bli probibere benefacere eum , qui test , admonet Scripturae auctoritas, si vales, er ipse benefaeito.

Heic ego paucissimis verbis satisfacere possum. Non inficior Ap stolicam sedem, quae justa sunt praecipere, non quae iniqua, d rei sed a jo nihil injustum praeceptum esse. Cumq, pro γnunt adversarii justam fuisse Austrialium causam, non audio unam solum partem ἱ utriq; aum porrigo. Negat Imperator, quod Austri lci ajunt. Fit negatione res dubia. Satis est hoc Romano Mot, fici, ut causae cognitionem recipiat. Nihil est heic, quod refuta ri possit. Ingrediamur tamen hoc pelagus, expendamus Austria lium causam, si, quemadmodum asserunt, aequitatem, honest temq; fovent. Exponenda est facti series, silc jus facillime vestiga bimus. Audite, benignas aures praebere. Rem gestam brevi aetamone praetexam . Undecim , aut eo am ius annis Imperator Fredericus, tamquam pupilli tutor Ladistat Regis Austriam tu

bernavit. Omnes sibi indigenae obedientiam pi Omiserant, nonnulli de juraverant, donec pubertatis annos Ladrilaus impleret. Sic pacificus Austriae Ducatum Fredericus adinsnistrabat. At cum anno proxime decurso animus ei esset Romam petere, Imperiales ut infulas more majorum ex manu Summi Pontificis assumeret,

deq; salute communi Christianae Religionis de infidelium oppugnatione cum Christi Vicario tractaret, iamq; rubernatores , qui se absente Austriam regerent, coosentientibus indigenis ordinasset,stq; itineri commisisset, nonnulli ex Austria , duce Virico He zinglier, non multi numero, neq; majores, trans Danubium con venientes immutare Regimen Austriae statuerunt . Legatos ad Caesarem in novam Civitatem miserunt, qui dicerent, se, cum de privatis rebus acturi convenissent, etiam de suo Domino Ladislao

. i. Rege

142쪽

RMe cogitasse, bonumq; sibi visiam fuisse, ut is ad Dominia sua

mitteretur, & maxime ad oppidum Viennense, in quo circa gubernationem ejus id servaretur, quod in ultima voluntate pate e Albertus statuisset, atq; haec a Caesare peterent. inibus cum Caesar respondisset, Romam se propediem petiturum, neq; Vacare sibi de illa re tunc agere; sed velle, cum rediret, conventum habere indigenarum, ac Principum, qui sibi, &Ladislao sanguine proxumarent, in negotio tutelae patruelis sui facturum, quod illi consa. lerent; mox Iurore incensi apud Viennam convenerunt, tractisq; non aegre in suam sententiam Civibus, & aliis pluribus, Caesari in itinere versus Urbem constituto nolle se deinceps sibi, ut tutori, Parere scripserunt, ac paulo post obedientiam eidem subtrax runt, Hungaros 'c Moravos in s ietatem vocaverunt. Magnum& clarum Principem Utricum Comitem Ciliae P sidentem, Ularicum Heyginglierum, qui novitatis auctor fuerat, non infimum

Baronem Capitaneum creaverunt, Magistratus, quos Caesar Ordianaverat, ejecerunt, novori suffecerunt, Vectigalia exegerunt, judicia exercuerunt, universum Austria: regimen in se receperunt,

Nobiles, qui fidem servare,& in obedientia Caesaris perseverare voluerunt, viribus, atq; armis oppresserunt. Hoc est, quod factum nos dicimus, & adversantes negare non possunt. Sed licuisse hoc Austrialibus astruunt, idq, ita deducunt. Αjunt Alberto mortuo, qui fuit Lauislai pater, compertum esse testamentum ejus, in quo puerum, qui post se posthumus nasceretur, in arce Possonii teliendum, jurique octo gubernandum mandavit, quorum duos Hun- garos, duos hemos, duos Austriales, duos Mora vos esse voluit, Hi', tum Regnorum, ac Dominiorum, tum pupilli curam commisit. Nato autem Ladislao, atq; in Alba Regali coronato, Reginam Helisabeth ejus matrem, in cujus potestate p illus erat, Divo Frederico Romanorum Regi puerum transmisine; Frederi. cum vero, illo iscepto, administrationem Duratus Austriae tuto rio nomine petivisse . Consensisse Barones, & incolas Austriae, fidemq; sibi, tamquam tutori, dedisse. Contraq; Fredericum literas his tradidisse, quibus certo modo promisit Austriam gubernare . id ni servaret, neque ratam esse promissam fidem , neque juramenta tenere; Fredericum, etsi diu rexerit, non tamen se vasse, quae promiserat, alienas te bona Ducatus, non usum esse consilio Baronum Austriae, pupillum non bene instruxisse, neque,

143쪽

ut pars isset, Regis filium subernasse. Convenisse ob eam mn plerosque Austriales, scripsisse Majestati Cinareae, cuia nollent ejus gubernationem diutius serre, suum Principem, uium Domianum petivisse. velle se testamento parere, quod Albertus reliquisset, indignum esse coronatum Regem tutoris arbitrio vivero. Noluisse petitionibus auscultare Caesarem . Compulses, qui La- distat rebus studebant, quod precibus assequi non valinant, a mis exquirere . inis Mitrialium causam non probaverit Quis eos non bene fecisse dixerit, qui non suo tantum, ita Dinnini quoq; sui jure sunt v si λ Iniquum ergo monitorium Papae, quod justos

impedire homines nitebatur. Arbitror non esse paucos, qui ratio. nibus hisce moveantur. At cum partis alterius in medium vox sonuerit,inredigent qu i ratione, non appetitu ducuntur, quibus nec amor, nec odium dominatur, boni amantes, de aequi, neq; juste, neq; utiliter ab Austrialibus' processitin. Qia od ut palam fiat, articulatim res Mere oportet. Quatuor sunt, quae justitiam . Austrialium videntur arguere ; testamentum, pactum , utilitas Domini, dignitas Resis. De testa inento ratiocinemur primum. Magna vis testamenti est. Servanda eli suprema Patris volumias. At quamvis testamenta Principis liberiora, Fiam privato. rum sint, nec juris uolemnia quaevis desiderent, sic tamen edi, pr duciq, debent, ut sidem faciant. Verum Alberti testamentum neque probatum est umquam, neque productum. Incassum alleg tur, quod non docetur . Quod ii verum testamentum suisset, non tamen Austriales ejus adminiculo juvari possent, a cujus obse vantia sponte recesserunt . Muliebre vitium est, nunc velle, nunc nolle, dristum indictum facere. Uiros omnis inconstantia dedecet. Multa insumi iliis temporibus emersere, propter quae, etiamsi v lidum testamentum filii set, nec debuit, nec potuit observari. Hun.

gari sive jure,sive injuria, non recipio hujus ad me facti judicium

ex Polonia novum sibi Regem accersiverant, atque in HuNariam deductum coronaverant. Αrcem Potanti, ubi servari pupillus ex testamento debuit, adiutores novi Regis occup m. inalis illie

securitas pupilli fuisset, ubi hostes dominabantur Quis pupilli

Per nam Hungaris committendam suasisses, quorum pars major adversanti Regi studebat hemi cum audissent hujus Alberti

voluntatis mentionem fieri, deliramentum magis, quam testamen.

tum esse dixerunt, in quo Mora vos sibi aequatos audiebant, quos subdito.

144쪽

subditorum numero habent. Restabant soli Moravi, & Austria, las, qui testamenti poterant amantes videri, quando & Hungari nouum Regem eligentes ,&Bohemi ordinationem ejus damnantes illud rejecerant. Quis vero tantum Regem solis Moravis, &Λustitatibus commisisset Actum erat de puero, nisi manus Imperatorias incidisset. Sed neq; Austriales, ut ante diximus, neq; Moravi ante hoc dissensionis tempus in eo testamento fixi fuerunt. Constabat insuper id testamentum, quantum ad gubemationein Austriae Ducatus, de qua re nunc vertitur quaestio, adversiis

consuetudines priscas, & jura patriae famam , quae pupillos Principes sub tutela Seniorum esse volunt. His Alberius, neque uti Dux Austriae, neque uti Rex Hungari. ae , aut Bohemiae tuit derogare. At erat , λrtasse quispiam, ait, Romanorumex, licuitque sibi ex causa consuetudini detrahere . Id si quia astruat, non papyreis cedulis , aut testibus rusticanis , sed auctenticis literis , & sigillis probandum erit. Addam plate

mo , quemadmodum ex caula fas fuit Alberio Austriae jus evertere, sic & Frederico pinestas fuit, siradente, atque urgente ratione testatoris voluntatem infringere, jam Romanorum Regi declarato. Cum ergo testamenti probatio sit anceps, atque

incerta, cum Austriales ab eo recesserint, cum rebus mutatis nequiverit observari testamentum, cum Bohemi, atque Hungari nihil in eo momenti posuerint, cum Austriae consuetudinibus, ae Principum juribus euet adversum , nihil est, quod Austrialibus t stamenti nominatio suffragetur. a confutata dicere de pactis occurrit. Literas, inquiunt Austriales, dedisse Caesarem sibi, quihus sancitum est,nis certo modo sua Maiestas Austriam gubernaret, promissiones, quas ipsi praestitissent, invalidas, arq, inanes reddi . Fateamur ita esse, ut reserunt, nam veri periculum mihi non arrogo. Sit tamen ita. Quid tum Servari promissum oportuit.

Non nego. Studiose agendum est, ut ea, quae promittuntur, παre compleantur . Nutare Principis verba non decet. Verum si

additur pa i nisi Romam iveris, decem dato, non est promissi reus, qui domi manens decem dedit. Hoc est quod volumus, diacent illi . Non rexit, ut promisit Imperator. Soluti ergo ab his sumus, quae promisimus sibi. Si pacto cavαur, obligantur & Princ, pes, dum paciscuntur. Si actum est, ut narrant, quidni ruant m missionesi At si promisit, non tumus obnoxii, dicent: ergo liberi

sumus. Dissiligod by Gorale

145쪽

136 A NEC DO TORUM

sumus, neque parere Imperatori tenemur. Recte igitur iugum sejus excussimus. Verum ego quamvis promissiones extinctas judico, non tamen idcirco liberos Austriales assirmo. Pactiones, suo. niam stricto jure censentur, nil agunt, nil obligant extra carum, in quo loquuntur. Exponamus rem, ut gesta eis. Dum pacta percussa sunt, de quibus agitur, petebat Fredericus administrationem Ducatus Austriae, quae sibi jure tutelae debebatur. Negabant Amstriales. Convenere utriq;, cessit perenti gubernatio. Fateamur non esse guiamatum ex promisso, quamvis de haec postea refellemus . Quas pacto vires praebebimus Θ Numquid propterea adeo liberos Austriales praedicabimus, ut nihil Caesari debeant λ Minime. Sed absolutos ab his, quae promiserunt, ne conveniri ex pacto valeant, non erit absurdum fateri. Quicquid tu pacto die n est , tollitur. Promiserunt, non tenetur ex promisso. Juraverunt, non ligantur ex juramento. Praestiterunt sidem, ruit illa fides. Qui 1 amplius Ergo nihil Caesari debebunt. Non ita, inquam. Sed redibimus ad Priores terminos, eritq; Fredericus, ac sii nihil Austriales promisisse sent. Nec propterea gubernationem Ducatus amittere debuit ,

quia soluta promissio fuit. Restabant enim, & aliae obligationes, quibus retineri usq; ad pubertatem mapilli Austriale regimen poterat . Erat jus Civile , quod pupillorum tutelam proximioribus mandat. Erat jus patriae consuetudinis, quod pupillum Ρrinei, pein Seniori domus committit. Erat jus Sacri Imperii, quod assivocatus postea Fredericus fuerat, cujus vigore gubernare Amstriam, Ladislaum regere, nulli magis quam sibi licebat. Austri Iesergo, qui multis erant Imperatori vinculis obligati, quamvis

unum amputavissent, non tamen obedientiam subtrahere debue runt, quae nexibus aliis tenebatur obnoxia. Evertimus, sicut arbitror, adversantium fundamenta, quae super literis pacti jecerunt. Sagitta parvulorum facta smi plaga eorum . Addemus tamen de alia contra pactiones, neq; locum his ullum relinquemus. Admi. nistrationem cum Fredericus Austriae suscepit, cum Communitate Regionis suae,& Uni Merstate contraxit Nam cum duobus, aut tribus res peracta res Universitatis agebatur, non paucorum . siquid adversus contractum dicendum erat, universitatis aut majoris, vel sanioris partis reclamatio fuit, non duorum, aut trium , sive minoris partis. At eo tempore, quo reclamatio coepta est,

Ullicus Ayiungiter , &pauci cuin eo suenuat, qui trans Dan

146쪽

Num eonvenere. Pars major, & sanior, cujus erat de Reputa

consilitam, cum Frederico sentiebat. Paucos, qui sequebantur Utricum, Universitatis abrumpere promissa non decuit. Nam si se liberos, nullisq; Caesari promissionibus obnoxios dicere voluerint, angariare ceteros, quibus servanda fides videbatur, & uni versiam invadere Rempub. nemo sapiens paucorum ambitioni pe miserit. Quod si major pars conquesta ruisset, aut auscultasset ei Caesar, aut illi dixisset: si non teneris pacto, at jure patriae, jure Civili, jure Imperii teneris. Quid plura Aperiamus tandem , quaenam sint ea palla, quibusve modis inita, quae superbos adver. sarios reddunt. Dicam brevissime. Principatus Austriae cum regimen Imperator accepit, viros duodecim assu inere promisit ex primoribus Austriae, quorum conlilio Ducatum regeret. N isi hoc impleret, irritas esse promtisiones Austrialium, qui sobedientiam praestitissent, ne a, data illos fide, aut juramentis teneri. Elegit illos Caesar duodecim viros, qui Gubernatores diisti sunt. At hi cum aliquandiu gubernassent, postea tamen suopte ingenio Magistrata se abdicaverunt. Tunc ex contentu indigenarum mutata est facies Reipudi, quatuor& viginti Gubernatoribus constitutis, quorum consiliis Austriam Caesar administraret. Sed neque pactiones ullae, neq; promissiones adhibitae sunt. Rursus & hi post tempus Iubemationem resignantes vacuam Rempub. dimiserunt. Quod redericus animadvertens, sine quovis pacto, assentiente Coin munitate, gubernationem solus iniit. Sic res acta est . in is modo non intellisat veritatem e Ordinatur gubernatio Reipub. certo modo, : paeta intercidunt, mutatur larma regiminis & semel, & iterum , neque pacta repetuntur: Quis non putaverit ab illis esse recessum Quid amplius8 Annis undecim Fredericus sbius Austriam gubernavit non tamen sine consilio indigenarum. Obediverunt omnes, fidem servarunt, nemo se opposuit, nemo contradi xit , nemo testamentum Alberti in medium adduxit. Unde ista post tantum temporis novitas Contra Dominum arma tulerunt. Qui etsi promita, ut arbitrabantur, non erant amplius obligati, non tamenta Universitatis majorem partem faciebant. Nec erant adversus Austriae consuetudinein liλri, ney, a Civilibus legibus exemti, neq; ab Imperii jugo subtracti, sed Frederico, ut Austriae Duci hono. rem, ut tutori pupilli obedientiam, ut Imperatori reverentiam, &labiectionem debiant. Quas res neq; literis, neque pacto subla-

147쪽

r38 A NEC DO TORUM

tas monstrari potest. Sic adversantium duo , quae maximatur esse, fundamenta dirupta sunt. Modo tertium evertamus, i quo Domini utilitatem adducunt, & Austriales arma sumentes Domini causas adiuvisse contendunt. Audite heic Hungati, obstaero, atq; Bohemi, non hese vobiscum disceptamus, neque de regimnibus vestris. Nulla vos judicantes corrumpet assessio. De Domino facta est mentio, Domitium situm Lassislaum Regem Α nriales appellant. Recte, pulchre, vere, nemo inficias ibit. Verum

ego duos me remporales Dominos Austrialibus assero, alterum . Imperatorem, alterum Lassislaum, atq; hunc nqn tamquam Regem, sed tamquam Ducem. Legat Historias, qui mihi non credit. Nolo vetustiora referre. Si quaeramus, Ladiclao suis Austriae Principatum commiserit, ex iaccessione dicent Principem esse. Quod si progenitorum progenitoribus unde sit haec poterias investigemus, necessarium erit tandem ab Imperio fateantur esse Du. catum. Non est admodum vetus, quod reseram. Tenuerunt C sares hujus Provinciae Dominium, & hanc terram Ducatus ritulo donaverunt. Imperante aurem Prederico Secundo, Albertus

Austriae Dux adversius Hungaros pugnans iuxta fluvium Lytham a suis occisias, cum non reliquisset haeredem, locum devolutioni Ducatus secit, quem Dedericus, quoad vixit, per vicarios administravit. Eo mortuo, variis casibus vexata provincia in potestatem Ottokari Bohemorum Regis dilapsa est, ac demum virtute Rodulii Romanorum Principis ad Imperium rediit. ini & Uiennam obsidione cinctam ad deditionem compulit, & Ottoliam magno praelio vi & provinciam, &vitam ademit. Nec diu post in conventuPrincipum apud Augustam vindelicam Albertum filiuhuic regioni praesecit. Ab illo eontinuata successio est usque ad Ladislaum nostrum. Adbertus in Pruduin ex patre Romanorum Rege suscepit Austriam. Αb Imperio igitur Austriae Principatus est. At Princeps, & Dominus Austriae Ladislaus est. Concedo; ea tamen lege, ut sibi & Dominum, & Principem Fredericum noverit, oc quam exigit a subditis obedientiam, eandem ipse praestet

Imperatori. Nam etsi utile in eum transiusium est, directum tamen Austriae dominium penes Imperium haeret . Caveant igitur lautores Lassislai, quid praedicent, ne dum uni se putant consulere suo Domino, cum duos habeant, aut alterum ossendant, aut

utrumque, quando dc Duci, de Imperatori subsunt. Quod si pedi

148쪽

eunctetur aliquis, utri parendum sit, si alter alteri adversetur. nemo, qui perturiato sensu non fuerit, Duci primas dabit. Recharatio Caesarem praefert. Durior hic sermo fortasse videtur. At agnita ratione mitior fiet. Mandat Austriae Dux omnes, qui serre arma possunt, in bellum eant. Baro, qui Peudum a Duce recepit, prohiiat suos homines, ne arma capessant. Quis non Ducis mamdata praetulerit At quod Duci Baro, hoc Imperatori Duxerit. Indigne superiorem contemnit, qui vult ab inserioribus honorari. inod si quis delaum, & aliam inolevisse consuetudinem assirm

verit, respondebo cum Cypriano, consuetudinem ratione eareηtem erroris esse, non juris vetustatem. Non prava consuetudo, sed honesta constiteratio ducere homines debebit. Indignum, absurdum, sceleratum est, quos tibi commendaverim populos, eos te mihi Praeserre, tuique causa adversus me militare, quos meo nomine

regis, ac si filius jubente magogo manus iniiciat patri, aut Episcopo mandante serrum stringat in ripam Clericus. Parum rutatasse ponderis nostris inesse verbis videtur.Sed cedant Apostolorum Principi, qui nostris dictis arrogat fidem. Estote, inquit in Epistolis Petrus, subiecti Dominis vestris, βυe Regi tamqucm praxeileuri, sive Sucibus, tamqvim ab eo missis. Alia est obedientia, quae Regi, alia, quae Duci debetur. Qin Duci contra Regem obedit Apostolici praecepti fit reus. Non enim Duci, ut a Rege, sed conmtra Regem misso parere convincitur. 2on est potestas, scribit ad

Romanos Paulus, nis a Beo. Quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Ordinem igitur habere humanas potestates oportet. Excelso , inquit Ecclesiastes , excelsior est. Major potestas , ut in Conses sionum libris tradit Augustinus, minori ad obediendum prafertur. Probe rusticus apud Maro me Ta major. Tibi me a quum est pare-νe Menalcba. Denique super illud ΑΥstoli: resistit potestati, iei ordinationν resistit, quaerit Ausustinus, an Procuratori Pro. vinciae resistere fas sit, & asserit resistendum, si contra Proco .lem jubeat, quia non potestas contemnitur, sed major ad obediem dum elisitur. Nec debet minor irasci, si major praelatus est. Ru sus si aliud Proconsul, aliud jubeat Imperator, praeserenda I mratoris mandata confirmat. Quod de Proconsule, idem censere de Duce oportet. Quem si quis imperatori subditum nescit, juris

jurandi formam inspiciat, quod Romanorum Regi, sive talari universi Principes Imperii praestare jubentur. Qui se scit aliis esse

149쪽

Iu positum, non moleste ferat alium sibi esse praelatum. sie sita

cietatis humanae servantur foedera. Sic dulcedine pacis & Civitates,&Provinciae, Regnaque potiuntur. Nolo id nunc introducere , quamvis est & aci propontum, & notissimum: Imperat rem posse Ducatum sibi stibiectum aut extinguere, aut in alterum tranferre , aut apud se retinere, si vel causa deposcit, vel culpa

requirit. Id nobis probasse sufficit, quia Dominus est Austrialium

Fredericus Imperator, quodque mandatum novatoris praecepto

ad hujus dominii causam certum est Austriales nMuaquam e m. Cum dico A ustriales , eos inrelligo, qui Gesarem impugnaverunt, non eos , qui stabiles apud eum manstre , quique & multi, & -- tales , & clari Barones fuerunt digni laude, & gloria nominis sempiterna . Verum cereri Austriales, quorum facta, non personas

improbo, ex duobus domi nis , qui laser eos, & in eos Imperium

habent, alterum ma rem , & cui obnoxiores erant, offendo runt , subtrahentes obedientiam sibi , cunctisque praeceptionibu ejus obaudientes, quodque nullus potest non impium, scelerarumque dicere, bellum adversus eum gesserunt. Quod nec imperante. Lassislao movere licebat, quanto minus illo incente ρ Qui duinta mapillus est , semper incere censetur , nesciens quid sibi antiquiussi. Docendi pueri, non sequendi, corrigendi, non adulandi sunt. Confitebuntur , ut opinor , striatesse Frederici causam, quamvis Domini sui , minime, sed Ladishai Prin is & Domini , quem

sari anteferendum existimaverunt , utilitatem magnopere promovisse. Libet hoc quoque discutere. Audiamus , quae ista utilitas sit; Quod bonum est Ladislao quaesitum, partumque narrante Noster , inquiunt, Dominus apud Fredericum in camivitate languebat, neque literis, neque moribus imbuebatur. Cibo potuque parcissime alebatur. Nulla erat ei jocandi facultas. Quin tenerrimus puer non sine vitae discrimine Romam ductus est. Thesauri ejus, resque mobiles in praedam , castra & vectigalia in rapinam ibant, neque Hungariae, neque Bohemiae consulebatur. Libera vimus Dominum nostrum . qua videt , citrareque potest . Nihil nunc ei deest. Venit ad homines, in lucem, in gloriam venit. Jam Hungari eum , jam Bohemi quaerunt. Festos dies ducit. Sibi , dc subditis vivit. Commune est omnibus gaudium. Quis haec aut . na neget , aut utilia Z Sic causam Domini, sic nostram, & patriae commoditatem quaesivimus. Belle deducta res est, de potest videri i

vera

150쪽

vera, si nihil adversum dicatur. Uerum nobis haee rimeta riman tibus longe diversia sentetitia est. Dicam quod sentio. Arbitror &alios mihi assensiuros, quos propria non perturbat affectio. De captivitate mirum est , quod obiicitur. Si non fuit illi quavis ho

ra quocumque voluit ire libertas, non tamen captivus dici poterat. Puero non est omnis admittenda voluntas. Ex alieno arbitrio, non suo sensu ducere vitam pueros oportet. Qui parcit virgae, odit. filium. Mollis educatio, quam indulgentiam vocant, nervos omnes mentis, & corporis frangit. Dilinissimus apud Caesarem La- distam fuit ,&, ut filium Regis decuit, gubernatus. Quod si non mille adolescentes, aut mille pedisequas ministrantes habuit, Regio tamen apparatu ,& cultu honesto servatus est. Praeceptorib commissus modestis, & prudentibus, educatus pudice, literas simuI& mores edoctus. Sicl contendimus time matritum puerum habitus ipse pueri, faciesque confirmat, in cujus ore aeninas, ingestu gravitas, in affini modestia, oc in omni-, quantum fere uerilis aetas, discretio singularis elucet. Quibus nuclus extaret, i minus probatos habu et altores. Quod si neque cibo, neque potu tanto resertus est apud Caesarem, quanto nunc apud communitatem repleri dictitant, nemo id sapiens vitio dabit. Ventri nam que , sicut magno Basilio visum est, non ad voluptatem,sed adfustem

rationem porrigere conducit. Nam qui coelias semper, aut coquos mente agitant, epularumque gratia terras, mariaque perscrutam

tur, miserabili admodnm servitute premuntur, & gravissimo D mino tributi pendunt. Satis est puero sussicientiatu ministrasse Sufficientia vero non libidine voluptatum, sed naturae necessitate definienda est. Nimius autem vini usus, ac cibariorum copia surgentem in pueris virtutem enecant. Neque jocus liberali, & Regio puero dignus negatus est, quamvis scurrarum, & saltatorum greges ad eum non sunt admissi. AEtati namque id tenera: no-cιvum Caesar existimavit. Bene apud Satyricum quendam scriptum est:

μι dictu fatim , visuque bac limina tangat,

Intra qua puer est . Procul bae , procul ite puritae , Lenonum , σ cantus pernore antis parasiti.

Maxima debetur puero reverentia.

Sed objurgant Caesarem Austriales, qui tenerrimo, delicatoque puero grande iter commisit, asperum, periculosum . Spem no.

SEARCH

MENU NAVIGATION