Deusdedit presbyteri cardinalis tituli apostolorum in eudoxia collectio canonum e codice vaticano edita a Pio Martinucci praefecto altero bibliothecae vaticanae

발행: 1869년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

ti et timenti de domi hica et divina auctoritate praeceptum qui inter caetera quae Ostendere et revelare dignatus est et hoc addidit. Itaque qui Christo n0n credit sacerdotem facienti postea credere incipiet sacerdotem vindicanti.

Item inemplar eius Rct Magnum.

Denique quam sit inseparabile unitas sacramentum et sine spe sint et perdictionem sibi maximam do Dei indignatione acquirant qui scisma sapiunt, et relicto episcopo alium sibi pseudum Episcopum constituunt, declarat tu libris regnorum scriptura divina, ubi a tribu Iuda et Boniam in X tribus scisse sunt, et relicto rege suo. alterum sibi laris coiistituerunt. Et indignatus est inquit Dominus in omni semine Israel, et dimovit eos, et dedit eos in direptionem, d0nec abiceret eos a facio sua, quia dissipatus et Israel a domo Domini, et constituerunt sibi rogem Hieroboam filium Nabath. Indignatum esse Dominum dixit et eos in perditionem dedisse, quod ab unitate dissipati essenti atque alterum sibi regem constituissent. Et tanta indignatio Domini extitit adversus illos qui scysma secerant ut etiam cum homo Dei ad Ille roboliam missus esset qui et peccata sua e xbrobaret, atque ultionem suturam prie liceret panem quoque apud illos edere et aquam bibere vetaretur. Quod cum non custodisset, et contra praeceptum Dei prandidisset statim divinae censura maiestatis percussus est, ut inde regrediens, impetu ac morsu le0nis in itinere necaretur. Idem ad Magnum. Cum primum discipulos suos in ministerium salutis Dominus mitteret mandavit et dixit. In via nationum ne ieritis et in civitatum Samaritanorum ne introieritis. Ad Iudeos prius mittens, gentiles autem adhuc praeteriri iubet. Addendo autem et civitatem Samaritanorum deboro ommitti, ubi erant Scysm tici, ostendit scvsmaticos gentilibus adequari. Item ad eumdem. Memorialem inquit filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron imponere incensum auto Dominum, ut non sit sicut Chore. et Dathan, et Abiron. Atta-Disiligod by Corale

172쪽

men illi scysma non secerant, nec foras egressi contra Dei sacerdotes impudenter atque hostiliter rebellaverant, quod nune hi Ecclesiam scindentes, et contra pacem atque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere. et primatum assumere e nantur. Et post pauca. At quo ut magis intelligi possit contra eiusmodi audaciam quae sit consura divina invenimus in talisa inore non solum duces et auct0res, sed et participes paenis destinari, nisi se a communime malorum separaverint praecipiente per Movsen Domino et dicente. Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum. Et quod comminatus per Moysen Dominus suerat implevit ut quisque se a Choro et Datan et Abiron non separasset. paenam Statim pro impia communiine per solveret. Quo exemplo Ostenditur et pr0batur, Obnoxios omnes et culpae et paenae suturos qui se Scysmaticis contra praepositos et sacerdotes irritigiosa temeritate miscuerint. Sic etiam per Osese prophetam Spiritus saucius contestatur et dicit. Sacrificia eorum tamquam panis luctus omnes qui manducant excomminabuntur. Docens scilicet et Ostendens omnes simul cum actoribus supplicio conjungi qui fuerint eorum peccato contaminati.

Ictem lin. cto Ecclosiae catholice unitata inter catera.

Loquitur Dominus ad Potrum. Ego, inquit dico tibi Petro

quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam et portae inferorum non vincent eam et tibi dabo claves regni celorum. Et quaecumque ligaveris super terram erunt ligata in caelo et quaecumque solveris erunt soluta et in caelo. Et idem post resurrectionem dicit illi. Pasce oves meas. Super illum edificat Ecclesiam et illi pascendas oves mandat. Et quamvis Apostolis omnibus parem tribuat potestatem, et dicat sicut misit mo Pater et ego mitto vos. accipito Spiritum sanctum, et si cui remiseritis peccata remittuntur ei, si cuius retinueritis tenebuntur, tamen ut unitatem manifestaret, unam

173쪽

cathedram constituit, et unitatis eiusdstm originem atque rationem ab uno incipientem sua auctoritate dis suit. Et post pauca. Hanc Petri unitalem qui non tenet, tenere se fidem eredit' Qui cathedram Petri super quam landata est ecclesia deserit, in ecclesia se esse confidit Τ Item post pauca. Hoc erant utique ceteri Apostoli quod Petrus suit, pari consortio praediti et honoris et potestatis. Sed exordium ab unitato proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur sicut scriptum est. Una est

Columi a mea. perlaeta mea, una matris suae electa genitricis suto. Hanc Ecclesiae unitatem et beatus Apostolus Paulus docet et sacramentum unitati s ostendit dicens. Unum corpus et unus spiritus: una spes vocationis nostra . Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Quam unitatem tenere firmiter civendicare debemus, maxime nos Episcopi qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque iudi visum probemus. Nemo fraternitatem saltat mendacio, nemo fidei v ritatem perfida praevaricati0ne corrumpat.

Epise0patus unuS est, cuius singulis in solidum pars tonetur. Ecclesia una est, quae in multitudinem latius inere mentum secunditatis extenditur. Quomodo solis multi radii sunt, sed lumen unum. Et rami arboris multi sunt, et robur unum tenaci. radice fundatum. Et quomodo do sonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur, exundationis copiosae largitates, unitas tamen servatur in origine. Avelli radium solis a corpore divisionem lucis unitas non capit. Ab arboro Dange ramum, fractus germinare non p0terit. Α sonte praecido rivum praecisus arescit. Sic et Molesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen est quod ubiquo ditandit nec unitas corporis separatur. Ramos suos uniVorSam terram copiosa ubertas extendit profluentes largitur rivos latius pandit, unum tamen capere et origo una et una mater secunditatis successibus copiosa. Adulterari n0u posset Sponsa

174쪽

Christi incorrupta est et pudica. Unam domum novam unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Item idem. Haec nos Deo servat haec filios regno quos generavit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatur adulterae iungitur a promissis Ecclesiae separatur. Non perveniet ad Christi promium qui reliquid Eeclesiam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est, habere iam non potest Deum Patrem, qui non habet Ecclesiam matrem, et qui non tenuerit universalis Ecclesiae unitatem. Si potuit evadere quisquis extra arca Noe suit et qui extra Ecclesiam suerit ovadit. Monet Dominus et dicit. Qui non est mecum, adversumme est, et qui non colligit mecum, dispergit. Item post pauca. Quis ergo sic scelseratus et perfidus, quis sic discordiae furore esanus, ut aut credat seindi posse, aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi Τ Item post pauca. Nemo estimet bonos de Ecclesia discedere, triticum nam rapit

Ventus, nec arborem solidam radice fundatum procella subvo fit. Inanes paleae tempestato iactantur, et invalido arbores tu binis incursione vertuntur, hos execratur et percutit Iohannes Apostolus dicens. Ex nobis exierunt sed non erant ex nobis. Si enim suissent ex nobis mansissoni nobiscum hinc ereses et sa- te sunt frequenter et fiunt. Dum perversa mens non habet

pacem dum perfidia dis ordans non tenet unitatem, fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda et mentos nostras veritatis discriminooxaminat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit. Oportet hereses esse ut qui probati sunt manifesti sint in vobis. Sic probet intur fideles, si e perfidi deteguntur. Item in sequentibus. Quam sibi pacem promittunt inimici fratrum Quae sacrificia celebrare se credunt emuli sacerdotum ' Secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Ecclesiam colliguntur' Talos etiam si occisi fuerint in cousessione Dominis, macula ista nee sanguine abluitur. In expiabilis et gravis culpa discordiae, nee passione purgatur. Esse martyr non potest qui in Ecclesia non est. Ad regnum pervenire non potest qui eam quae regnatura est dereliquid. Et post pauca. Cum Deo manere

175쪽

non possunt qui in ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeantlieot flammis ot ignibus traditi vel obiecti bestiis animas Auas ponant, non erit illa fidei corona, sed paena perfidie, nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest coronari non potest. Sic se Christianum esse profitetur, quomodo et Christum diabolus sepe mentitur. Item post pauca. Ad ver sandus est talis atque fugiendus. Quisquis fuerit ab Ecclesia separatus, perversus est huiusmodi et peccat et est a semetipso damnatus. An esse sibi cum Christo videtur qui adversum Christi sacerdotem facit ' Qui se a cleri eius et plebis societato secernit 8 Arma ille contra Ecclesiam portat contra Dei dispositionem repugnat, hostis altaris adVersus sacrificium rebellis pro fide perfidus pro religione sacrilegus ino, Sequens servus, filius impius, frater inimicus. Item in eodem. Levis hoc crimen est quam quod hi qui sacrificaverunt admisisse videntur, qui tamen in ponitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Illic Ecclesia qua ritur et rogatur hic Ecclesiae repuguatur. Illic potest necessitas fuisse, hie voluntas tenetur in scelere. Illic qui lapsus est, sibi tantum nocuit, hic qui heres est, vel sysma sacere conatus est, multos secum trahendo decepit. Illio animae unius est damnum, hic periculum plurimorum. Certe peccasse se ille et intelligit, et lamentatur, et plangit, hic tumens in peccato Suo, et in ipsis sibi delictis placens a matre filios segregat, OVeS a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat et cum lapsus semel peccarent hic cotidie peccat Postremo lapsus marto rium postmodum c0nsecutus potest regni promissa porcipere, hic si extra oeclesiam suerit occisus, ad Ecclesiae n0n potest premia perVenire. Et cetera.

Ambrosius in primo libro officiorum. Neque temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam osserat se periculum, quae

fortasse caro infirmior aut remissior animus t0lerare non queat,

nec rursus propter ignaviam caedem quis ac deserere fidelibus Diuiliguo by COOste

176쪽

metu pericli. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere, quae difficile quidem sustinentur. sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio

firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes et proponas divini iudicii metum perpetui supplicii tormenta, potes animi subtro tolerantiam, hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet, illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae sutura sunt, et tamquam ante oculos locare quid po sit accidere et quid agere dcbeat si ita acciderit diffinire. Interdum duo et tria simul volvere animo quae coniceat, aut Singula, aut coniuncta accidoro post se, et aut Singulis, aut coniunctis disponere actus quos intellegat prolaturos, sortis ergo est viri, non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis et obvia-ro cogitatione provida robus suturis, ne sorte dicat postea, ideo ista incidi quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur adversa cito occupant, ut in bello impervius hostis vix sustinetur. Et si imparatos inveniat, facile opprimit, ita animum excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Atque id quod honostum sest solum bonum iudicet. Deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet. Nequo

vero id facile quisquam facit. Quid enim tam dissicile, quam

despicere tamquam ex arce aliqua sapientiae, opes, aliaque Omnia, quae plerisque Videntur magna et praecelsa ' Deinde ut iudicium tuum stabili ratione confirmes, et quae iudicaveris levia, tanquam nihil profutura contempnas. Deinde ut siquid acciderit adversi. idque grave et acerbum putetur ita seras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeria nudus sum natus exibo et caetera. Idem in eodem. Si quis igitur aequabit,

fatem universae vitae et singularum actionum modo SerVet, ordinem quoque et constantiam dictorum atque operum moderationemque custodiat, in eius vita decorum illud excellit

177쪽

et quasi in quodam speculo elucet. Accedat tamen suavis sermo ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel lamiliaribus, vel civibus, vel si fiori potest omnibus praebeat. No adulantem se, nec adulandum cuique exhibeat. Alterum vero calliditatis ost vanitatis alterum. Non despiciat quod de Mounusquisque, et maxime Vir optimus sentiat, hoc enim modo discit bonis deserre reverentium. Nam neglegere bonorum iu dicta, Vol arrogantiae, Vel dissolutionis est, quorum alterum Superbiae ascribitur, alterum neglegentiae. Caveat etiam motu Sanimi sui. Ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est, et ut adversum Se caVendus ita etiam de se tuendus, sicut

motus in quibus est appetitus ille qui quasi quodam prorumpit

impetu. Unde graece linPME dicitur quod ut quodam serpent proripiat. Non mediocris in his Vis quaedam animi atque natura est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obediente pri est et ducat quo velit, et tamquam sedulo magisterio od ceat, quid fieri, quiduo vitari oporteat, ut bono domitrici obtemperet. Solliciti enim esse debemus, ne quid temere, aut incuriose geramus, aut quicquam omnino cuius probabilem non

possimus rationem reddere. Actonus enim nostri causa et si non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Ne vero habemus in quo p0ssimus nos excusare. Nam est vis quaedam naturae in omni appetitia, et tamen idem appetitus rati nis subiectus est, lego nature ipsius, et oboedit ei. Undo et boni speculatoris est, ita praetendero animum, ut appetitus neque praecurrat rati0nem, neque deserat, neque praecurrendo perturbet, atque excludat, et eam deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente, latius se a longius landit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sensit aurigae moderamina, quibus posset reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatus amittitur, sed

etiam inflammatus vultus vel iracundia, vel libidine, pallescit timore, Voluptate se non capit, et nimia gestit letitia, haec eum fiunt abiicitur illa naturalis censura graVitasque morum, Diqiligod by Gorale

178쪽

nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis Sola potest auctoritatem suam, atque illud qnod deceat tenero Constantiam. Gravior vero appetitus ex nimia indignatione na- Scitur, quam acceptae plorumque accendit iniuriae dolor.

Cum populus magis magisque acclamaret Ambrosium Episcopum, cumque ille videret nillil suam intontionem pos- Se proficere, fugam paravit. Egressusque noetis medio civitato cum Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis quae Romana dicitur invenitur. Cumque inVentus custodiretur a populo, missa relatione ad pientissimum Imperatorem tunc Valentinianum. Qui hoc summo gaudio accepit, quod iudices a se directi ad sacerdotium peterentur.

Amhrosius in sermona acl Populum VI.

Dicito mihi si non dolendum suerit hoc poccatum, sic Vos salutis vestrae immemores tune fuisse, ut beatissimis Apostolis Petro ot Paulo honorificentiam minime reddideritis, cum ipsos esse sciatis doctores gentium, auctores maru rum, principes sacerdotum, nec volueritis natalem nobiscum sestivissimum celebraro' Idem in XI. Hanc igitur solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus. Dicente Domino. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quae navis in altum saeculi istius natat, ita ut pereunto mundo omnes quos suscipit servet illes0s. Sicut enim Noe arca naufraganto mundo cunctos quos Susceperat incesumes reservavit, ita et Petri Ecclesia nunc flagrante saeculo, omnes

quos amplectitur repraesentabit ille sos. Idem in L. Fidelis enim laetus est postquam fidem se perdidisse deflevit, atque ideo maiorem gratiam repperiit quam amisit. Tanquam bonus pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus suω

179쪽

rat, fieret omnibus firmamentum, et qui so interrogationis temptatio mutaverat, caeteros fidei stabilitate landaret. Denique pro soliditate devotionis ecclesiarum petra dicitur sicut ait D minus. Tu es Petrus et caetera. Petrus enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei landamenta posuerit, et tamquam saxum imm0bile totius operis Christiani compagem molemque contineat. Idem in LXX'. Ergo beati Petri et Pauli ominent inter universos Apostolos et peculiari quadam praerogativa

praecellunt. Verum inter ipsos quis cui praeponatur incertum est. Put0 enim illos aequales esse meritis, quia equales sunt passione. Una die, uno in loco passi sunt, ne alteri Roma deesset. Et ubi gentilium principes habitabant. illic ecclesiarum principes morerentur. Idem in LXXIV. Optima Apostolorum

nomina Petra et Vasculum necessaria domui Salvatoris. Domus enim sortitudinis petra con struitur, utilitate vasis ornatur. Petra ad firmitatem p0pulos ne labantur Sustentat, Vasa

ad custodiam ne temptentur operit Christianos. eo in sermone. Omnium quidem, Petrus et Paulus in corp0re ecclesiae cui caput Christu/ est, geminum constituti sunt lumen oculorum. Qu0s et electio pares et labor similos ot finis secit aequales. Gregorius in I. libr. dialogi. Paulus Petro Apostolorum Principi in principatu Ap0stolico frater est et utriusque meritum in caelo dispar non es t. Augustinus in sermone sancti Petri. Fratres harissimi gubernator in tempestato dinoscitur. Duo luminaria magna Petrus et Paulus qui omnium gentium tenebras illustrant, et omnibus veneratoribus suis bona beneficia parant. Petrus et Paulus primus et novissimus sed tamen ambo equales quia non est in illis maius et

minus. Et cetera.

AvavsTiNus in sermone de gratia Dei. Audivimus veracem magistrum fratres mei, compatimini mecum. Ubi pelagia- . nos inveneritis occultare nolite. Non sit in vobis perversa misericordia, iam enim de hac causa duo conditia missa sunt ad se-

180쪽

dem Apostolicam, inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est. utinam err0r aliquando finiatur. Idem ad Auxilium Epise, pum. Utrum de ecclesia pellendi sint qui eo confugiunt ut fidem fideiussoribus frangant, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem Apostolicam scribere, ut quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur atque fir

metur.

Iclom in II Imro clo hastismo.

Cyprianus in epistola ad V ita loquitur. Nam nec Petrus quem primus minus elegit, et super quem edificavit eccle- Siam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vendicavit sibi aliquid insolenter aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemptari et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod Ecclesiae persecutor fuisset. Sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vendicabat facile c0nsensit. Documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra dieamus. Et in Da Augustinus. Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episeopus Petro ap0stolo comparatur quantum ad martyrii coronam. Caetorum magis vereri debeo, no in Petrum contumeliosus existam. Quis nescit illum Apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeserendum sed otiam si distat cathedrarum gratia, una eSttamen martyrii gloria.

Ictom infra.

IPSA concilia quae per singulas regiones vel provincias fiunt plenariorum c0nciliorum auctoritati quae fiunt ex universo orbe christiano sine ullis ambagibus caedunt. Ipsaque

SEARCH

MENU NAVIGATION