Titi Lucretii Cari De rerum natura libri 6 ad optimorum exemplarium veritatem exacti. Quae praeterea in hac Patavina editione accesserint, epistolae subsequentis postremae paginae declarant

발행: 1721년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Tune aliis oppressa malis in pectore cura Illa quoque expergesactum caput erigere insit , Eequae sorte deum nobis immensa potestas Sit , vario motu quae candida sidera verset . Tentat enim dubiam mentem rationis egestas , I 2Io Ecquaenam suerit mundi genitalis origo :Et simul , ecquae sit finis, quoad moenia mundi, Et tanti motus hunc possint serre laborem :An divinitus aeterna donata salute , Perpetuo possint aevi labentia tractu , I 2I sImmensi validas aevi contemnere vi reis . Praeterea , cui non animus sormidine divam Contrahitur λ cui non conrepunt membra pavore , Fulminis horribili cum plaga torrida tellus Contremit,& magnum percurrunt murmura caelap x22o

Non populi , gentesque tremunt λ regesque superbi Conripiunt divum perculsi membra timore , Ne quod ob admissum scede , dictumve superbe

Poenarum grave sit solvendi tempus adactum pSumma etiam cum vis violenti per mare venti I 22 Induperatorem classis super aequora verrit,

Cum validis pariter legionibus , atque elephantis , Non divum pacem votis adit λ ac prece quaesit Ventorum pavidus paces , animasque secundas pNequidquam e quoniam violento turbine saepe Ιχ3o Conreptus nihilo sertur minus ad vada leti :Usque adeo res humanas vis abdita quaedam obterit , & pulchros fasceis , saevasque secureis Proculcare , ae ludibrio sibi habere videtur . Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat, I 23sConcussaeque cadunt urbes , dubiaeque minantur :Quid mirum si se temnunt mortalia saecla ρAtque potestates magnas , mirasque relinquunt In rebus vi reis divum , quae cuncta gubernent λ I 24o Quod superest,aes,atque aurum, ferruque repertu est,

242쪽

T. LUCRETII

Et simul argenti pondus , plumbique potestas rIgnis ubi ingenteis silvas ardore cremarat

Montibus in magnis , seu caeli fulmine misso ;Sive quod inter se bellum silvestre gerentes , Hostibus intulerant ignem formidinis ergo ; I 24sSive quod inducti terrae bonitate , volebant Pandere agros pingue is , & Pascua reddere rura ;Sive seras interficere , & ditescere praeda rNam fovea , atque igni prius est venarier ortum , quam sepire plagis saltum , canibusque ciere . I et o Quidquid id est , quacumque e caussa flammeus ardor Horribili sonitu silvas exeὸerat altis Ab radicibus , & terram percoxerat igni ,

Manabat venis serventibus in loca terrae Concava conveniens argenti rivus , di auri , I 23s .Eris item , & plumbi , quae cum concreta videbant Posterius claro in terris splendere colore , Tollebant nitido capti, laevique lepore e Et simili formata videbant esse figura , Atque lacunarum fuerant vestigia cuique . I 26o Tum penetrabat eos , posse haec liquefacta calore , quamlibet in sormam , & faciem aecurrere rerum , Et prorsum quamvis in acuta ac tenuia posse

Mueronum duci fastigia procudendo ;Ut sibi tela parent , silvasque excidere possint , I 26 SMateriem laevare , dolare , ac radere tigna , Et terebrare etiam , ac pertundere , perque sorare. Nec minus argento facere haec auroque parabant ,

tuam validi primum violentis viribus aeris :equidquam : quoniam cedebat victa potestas , I 27o Nec poterat pariter durum sufferre laborem . Nam fuit in pretio magis aes , aurumque jacebat

Propter inutilitatem hebeti mucrone retusum :Nunc jacet aes , aurum in summum successit honorem . Sic volvenda aetas commutat tempora rerum : 127s

quod

243쪽

LIBER U.

Quod suit in pretio , sit nullo denique honore :Porro aliud succedit , & e contemtibus exit , Inque dies magis appetitur , floretque repertum Laudibus , & miro est mortaleis inter honore . Nune tibi quo pacto serri natura reperta I 28 Sit, facile est iptum per te cognoscere , Memmi. Arma antiqua , manus , ungues , dentesque fuerunt , Et lapides , & item silvarum fragmina rami , Et flammae, atque ignes, postquam sunt cognita primu :Posterius ferri vis est , aerisque reperta ; 123 IEt prior aeris erat quam ferri cognitus usus tuo facilis magis est natura , & copia major . Ire solum terrae tractabant, aereque belli Miscebant fluctus , & volnera vasta ferebant , Et Pecus, atque agros adimebant; nam facile ollis Iaso

omnia cedebant armatis nuda & inerma .

Inde minutatim processit ferreus ensis , Versaque in opprobrium species est falcis ahenae , Et ferro coepere solum proscindere terrae Exaequataque sunt creperi certamina belli. 229s Et prius est reppertum in equi conscendere costas , Et moderarier hunc frenis , dextraque vigere , Quam bi jugo curru belli tentare pericla rEt biiugo prius est , quam bis conjungere binos ,

Et quam falciferos inventum ascendere currus . 13OOInde boves Lucas turrito corpore taetros Anguimanos belli docuerunt volnera Poeni Sufferre , & magnas Martis turbare catervas .

Sic alid ex alio peperit discordia tristis , Hortibile humanis qnod gentibus esset in armis et 13o Inque dies belli terroribus addidit augmen .

Tentarunt etiam tauros in moenera belli,

Expertique sues saevos sunt mittere in hosteis 3 Et validos Parthi prae se misere leones Cum ductoribus armatis , saevisque magistris , a 3 o

244쪽

Τ. LUCRETII

Qui moderarier hos possent, vinclisque tenere : Nequidquam : quoniam permista caede calentes Turbabant tavi nullo discrimine turmas , Terrificas capitum quatientes undique cristas ;Nec poterant equites fremitu perterrita equorum Pectora mulcere , & frenis convertere in hoste is . Inritata leae jaciebant corpora saltu Undique , & advorsum venientibus ora petebant: Et necopinanteis a tergo diripiebant , i Deplexaeque dabant in terram volnere vinctos , Morsibus adfixae validis , atque unguibus uncis . Iactabantque sues tauri , pedibusque terebant ;Et latera , ae ventres hauribant subter equorum Cornibus , ad terramque minanti mente ruebant.

1 32sint validis socios caedebant dentibus apri , is Tela infracta suo tinguentes sanguine civi , In se fracta suo tinguentes sanguine tela ,

Permistasque dabant equitum peditumque ruinas . Nam transversa seros exibant dentis adactus Iumenta, aut pedibus ventos erecta petebant: 133o Nequidquam : quoniam a nervis succisa videres Concidere , atque gravi terram consternere casu . Sic , quos ante domi domitos satis esse putabant , Efferviscere cernebant in rebus agundis , Volneribus , clamore , fuga , terrore , tumultu : 133INec poterant ullam partem redducere eorum . Diffugiebat enim varium genus omne ferarum ζUt nunc sepe boves Lucae , ferro male mactae Diffugiunt, sera secta suis eum multa dedere . Sic suit , ut sacerent: sed vix adducor , ut ante I 34 Non quierint animo praesentire , atque Videre , Quam commune malum fuerat , foedumque futurum . Et magis id possis iactum eontendere in omni , In variis mundis varia ratione ereatis , Quam certo , atque uno terrarum quolibet orbi. I 343 Sed

245쪽

LIBER U.

Quam dare quod gemerent hostes , ipsique perire ,

Qui numero dissidebant , armisque vacabant. Nexilis ante fuit vestis , quam textile tegmen e Textile post ferrum est; quia ferro tela parantur . I 33 Nec ratione alia possunt tam laevia gigni

Insilia , ac fusi, & radii , scapique sonantes .

Et facere ante viros lanam natura coegit,

quam muliebre genus 3 nam longe praestat in arte , Et solertius est multo genus omne virile e 133 Agricolae donec vitio vςrtere severi , Ut muliebribus id manibus concedere vellent , Atque ipsi potius durum sufferre laborem ;Λtque opere in duro durarent membra , manusque -Λt specinaen sationis , & insitionis origo , 136

Ipsa fuit rerum primum natura creatriX .

Arboribus quoniam baccae , glandesque caducae Τempestiva dabant pullorum examina subter . Unde etiam libitum est stirpeis committere ramis , Et nova defodere in terram virgulta per agros : 136sInde aliam , atque aliam culturam dulcis agelli Tentabant, fructusque feros mansuescere terra Cernebant indulgendo , blandeque colendo . Inque dies magis in montem succedere silvas Cogebant, infra que locum concedere cultis e 137 Prata , lacus , rivos , segetes, vinetaque laeta Collibus , & campis ut haberent, atque olearum Caerula distinguens inter plaga currere posset Per tumulos, di convalleis, camposque profusa . Ut nunc esse vides vario distincta lepore 1373 omnia , quae pomis intersita dulcibus ornant , Arbustisque tenent felicibus oblita circum . At liquidas avium voces imitarier ore Ante fuit multo , quam laevia carmina cantu

Concelebrare homines possent , aureisque juvare . 3ῖο

246쪽

T. LUCRETI I

Et Zephyri cava per calamorum sibila primum Agresteis docuere cavas inflare cicutas . Inde minutatim dulceis didicere querelas , Tibia quas fundit digitis pulsata Canentum sΑvia per nemora , ac silvas saltusque reperta , 138s Per loca pastorum deserta , atque otia dia :Sic unum quidquid paullatim protrahit aetas In medium , ratioque in luminis eruit oras . Haec animos ollis mulcebant atque juvabant Cum satiate cibi ; nam tum sunt omnia cordi. I 39 Saepe itaque inter se prostrati in gramine molli Propter aquae rivum , sub ramis arboris alte , Non magnis opibus jucunde corpora habebant: Przesertim cum tempestas ridebat , & anni Tempora pingebant viridanteis floribus herbas . x3ys Tum joca , tum sermo , tum dulces esse cachinni Consuerant: agrestis enim tum Musa vigebat: Tum caput , atque humeros Plexis redimire coronis , Floribus , & soliis lascivia laeta monebat :Atque extra numeria procedere membra moveteis I oo

Duriter , & duro terram pede pellere matrem :Unde oriebantur risus , dulcesque cachinni , omnia quod nova tum magis haec & mira vigebant. 1 Et vigilantibus hine aderant solatia somni Ducere multimodis voces , & flectere cantus , 14os Et supera calamos unco pereurrere labro :Unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur , Et numersim servare genus didicere ; neque hilo Majorem interea capiunt dulcedinis fructum , Quam silvestre genus capiebat terrigenarum . 24 I

Nam quod adest praesto , nisi quid cognovimus ante Suavius , in primis placet , & pol Iere videtur ;Posteriorque sere melior res illa reperta Perdit, & immutat sensus ad pristina quaeque .

Sic odium coepit glandis: sic illa relicta r is

247쪽

LIBER V.

Strata cubilia sunt herbis , & frondibus aucta .

Pellis item cecidit, vestis contemta ferina est ;Quam reor invidia tali tunc esse repertam ,

Ut letum insidiis , qui gessit primus , obiret :Et tandem inter eos distractum , sanguine multo I 4ro Dispersisse , neque in fructum convertere quisse . Tunc igitur pelles , nunc aurum , di purpura curis Exercent hominum vitam , belloque fatigant :Quo magis in nobis , ut opinor , culpa residit. Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat I 42s Terrigenas : at nos nil laedit veste carere Purpurea , atque auro ,. signisque ingentibus apta ;Dum plebeja tamen sit, quae defendere possit. Ergo hominum genus incassum frustraque laborat Semper , & in curis consumit inanibus aevum ; I43o Nimirum , quia non cognovit , quae sit habendi Finis , & omnino quoad crescat vera voluptas :Idque minutatim vitam provexit in altum , Et belli magnos commovit funditus aestus . At vigiles mundi magnum & versatile teplum I as Sol & luna suo lustrantes lumine circum ,

Perdocuere homines annorum tempora verti , Et certa ratione geri rem , atque ordine certo .

Iam validis septi degebant turribus aevum , Et divisa colebatur, discretaque tellus : I44o Tum mare velivolum florebat navibus pandis :Αuxilia , di socios jam pacto foedere habebant:

Carminibus cum res gestas coepere poetae Tradere : nec multo prius sunt elementa reperta .

Propterea , quid sit prius actum respicere aetas 443 Nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. Navigia , atque agri culturas , moenia , leges , Arma, vias, v csteis , & cetera de genere horum , Praemia , delicias quoque vitae funditus omneis ,

248쪽

hos T. LUCRETI I LIR. v. li

Usus, & impigrae simul experientia mentis Paullatim docuit pedetentim progredientes . Sic unum quidquid paullatim protrahit aetas

In medium , ratioque in luminis eruit oras . , Namque alid ex alio clarescere corde videmus 24ssArtibus , ad summum donec venere cacumen .

od a v. 36. ad P. 4I7. Solem , Terram , Mare , totam denique Mundi compagem nec ab aeterno fuisse , nec in aeternum duratinam asserit , id quidem piis omnibus e sanis Philosophis commune r quod vero veri milibus quibusdam , veris autem multis firmisque rationibus probat , illud sane Lucretio proprium videtur ι nec meliora umquam semper excipio Sacras Scripturas u argumentia invenies . Ideoque magis mirandum es , tam praeclarum ingenium Mnseruisse futiles isos versus , a m I 7. ad v. 236. quibus evincere conatur Mundum hunc a Deo non fuisse raclium : gir enim Deum parcum nimis, seu potius malevolum , qui nihil nosri caussa , omnia vero sui emolumemti intuitu agat. 2ualem si quis pingat Epicurum , illum dicacis impudentiae Pona postularet. Deinde supponit omnem Dei aeque ac Nominis notitiem a Simulacris dependere . At quis isti Deus st non ille quem percipit mens humana , quem omne3 gentes agnoscunt, o venerantur . Demum quis ferat illum culpas , quas vocat , Mundi enumeran-rem , falso omnes Θ vani me e Ias k Haeccine nsro vitia in novo ου recenti Mundost Id quidem negat ipse Lucre-rius , ideoque inepte facit dum labes ruinarique aedi eii longa aetate dehiscentis imputat arti ci. A N. 417. ad v. so9. Mundi ortum destruit , qua δε-

scriptione nulla es apud Pis ologos aut magis veri milis ,

249쪽

C RE ECHII CENSURA. 2o

aut magis venusta . Gravitate sua feruntur Atomi , eo currunt, inde resiliunt, oe pro varia ponderis ictusque rarisione in dioersa loca discedunt , ibique eoalescunt .

9uoniam vero a D. II o. ad N. 77 . non unam certamque

caussam motuum caelestium , Eelipseon , Diri Nod iis , ea qua alii solent , pertinacia a lanae , ideo quibusdam videtur fluctuare . Ego vero contendo, i m , vocant , consantiam in Epicureo P, ologo ridiculam fore , quippe omnia Casu fieri pronuntiat: neque quis facio deprehendat unam certamque caussam , cum eadem phaeno mena pluribus modis explicari poψsunt. Nec ego quidem iLIi succenserem qui multas profert caussas , dum inter eas vera certaque proponatur . De Solis , Lunae , oee. magni tudine nibii addam , supra enim monui , sam opinionemptibejam nimis esse sis rus iram . Lege quae sequuntur , ω admirabilis ingenii tam vehe--nter delirantis miserere . Ea autem es omnium qui ne gant Providentiam , sors , tit in Ethicis vana doceant , in Pissicii absurda . At vero primorum Hominum isdoles ea , quae omnium barbararum gentium : S in Terrigenis Lucretii, Margayras , Brasilios , plerosque Indiae Occidentavr populos agnosces is

250쪽

HLIBRI s EXTIARGUMENTUM.

t D ms 4r. versus eontἐnent Epicuri Atheniensus laudes rL Sequitiar ad v. 93. quam ab Epicureo Philosopho exspectes , argumenti Mius libri explicatio . Et de Meteoris dicturo primum occurrunt Tonitru , Fulgur , Fulmen , ἀσquibus diligenter di putat ; ω demum isos deridet qui neglectis caussis naturalibus ipsum Iovem fulmina iacular exisimant , ad D. 42I. His subiungitur nam Preser fuia mini innis I ω. 28. Preseris brevis explicatio. Deinde a N. 4 o. ad υ. 333. multa de Nubibus S PIunia ; pauca de Dido , de Nive , Vento , Grandine , Pruina , of Geta. Si Terrae-motus eaussas velis cognoscere , a v. 334 ad xi. 6o6. habes sese explicatas . A v. 6 6. ad υ. 638. de Mari Poeta di erit : ad D. Io.-ASina . Sequentes 3o. v. Nilo desinantur. Deinde, a v. 74o. ad v. 84O.' de Avernis , aliisque terrae tractibus , Hominibus , Ce vis , Corvis , Equis , m. noxiis disputatur . Ad v. 9o S. Puteis , varisque admirandis Fontibus . Et ad v. Io87. Magnes diligenter explicatur . Postremo de Morbiso Pe se quaedam , quibus subiungit elegantem descriptionem Pestis illius quae tempore belli Peloponnesiaci Ath sas vasavit , e Thuc ide desumtam .

SEARCH

MENU NAVIGATION