Titi Lucretii Cari De rerum natura libri 6 ad optimorum exemplarium veritatem exacti. Quae praeterea in hac Patavina editione accesserint, epistolae subsequentis postremae paginae declarant

발행: 1721년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas est Ex ineunte aevo genus id tutata reservans . Multaque sunt , nobis ex utilitate sua quae

Commendata manent tutelae tradita nostrae .

Principio, genus acre leonum , saevaque saecIa 86o Tutata est virtus , vulpe is dolus , & fuga cervos . At levisomna canum fido cum pectore corda , Et genus omne , quod est veterino semine partum , Lanigeraeque simul pecudes , & bucera saecla , omnia sunt hominum tutelae tradita , Memmi. 863Nam cupide fugere seras , pacemque secutae

Sunt , & larga suo sine pabula parta labore 3

quae damus utilitatis eorum praemia caussa . At , queis nil horum tribuit natura , nec ipsa Sponte sua possent ut vivere , nec dare nobis 87o

Utilitatem aliquam , quare pateremur eorum

Praesidio nostro pasci genus , esseque tutum λSei licet haec aliis praedae , Iucroque jacebant Indupedita suis fatalibus omnia vinclis , Donicum ad interitum genus id natura redegit. 37SSed neque Centauri fuerunt , neque tempore in ullo Esse queat duplici natura , & corpore bino Ex alienigenis membris compacta potestas , Hinc illinc par vis ut non sic esse potis sit. Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere eorde . 88o Principio , circum tribus actis impiger annis Floret equus: puer haudquaquam: quin saepe etiam num Ubera mammarum in somnis Iactantia quaerit. Post ubi equum validae vires aetate senecta , Membraque deficiunt fugienti languida vita ἔ 88sTum demum pueris aevo florente juventas occipit, di molli vestit lanugine malas :Ne forte ex homine , & veterino semine equorum Confieri credas Centauros posse , nec esse :Λ ut rapidis canibus succinctas semimarinis 89o

232쪽

rso T. LUCRETII

Corporibus Scyllas , & cetera de genere horum , Inter se quorum discordia membra videmus :quae neque florescunt pariter , neque robora sumunt Corporibus , neque projiciunt aetate senecta rNee simili Venere ardescunt, nec moribus unis 3 9SConveniunt, neque sunt eadem jucunda per artus . Quippe videre licet pinguescere saepe cicuta Barbigeras pecudes , homini quae est acre venenum . Flamma quidem vero cum corpora fulva Ieonum Tam soleat torrere, atque urere,quam genus omne 9 OUisceris, in terris quodcumque & sanguinis exstet: . Qui fieri potuit , triplici cum corpore ut una Prima leo , postrema draco , media ipse Chimaera Ore foras acrem efflaret de corpore flammam λQuare etiam tellure nova , caeloque recenti sos

Talia qui fingit potuisse animalia gigni ,

Nixus in hoc uno novitatis nomine inani , Multa lieet simili ratione effutiat ore rAurea tum dicat per terras flumina voIgo Fluxisse , & gemmis florere arbusta suesse e pro Aut hominem tanto membrorum esse impete natum , Trans maria alta pedum nisus ut ponere posset ἔEt manibus totum circum se vertere caelum . Nam quod multa fuere in terris semina rerum ,

Tempore quo primum tellus animalia fudit ; sis Nil tamen est signi , mistas potuisse creari

Inter se pecudes , compactaque membra animantum :Propterea quia quae de terris nunc quoque abundant Herbarum genera , ac fruges , arbustaque laeta sNon tamen inter se possint complexa ereari. 92 Res sic quaeque suo ritu procedit , & omnes Foedere naturae certo discrimina serontis

Et genus humanum multo fuit i IIud in arvis Durius , ut decuit , teIlus quod dura creasset sta majoribus di solidis magis ossibus intus 92s

233쪽

Fundatum , & validis aptum per viscera nervis ;Nec Deile ex aestu , nec frigore quod caperetur , , Nec novitate cibi , nec labi corporis ulla . Multaque per egelum solis volventia lustra Volgivago vitam tractabant more ferarum . 93 Nec robustus erat curvi moderator aratri Quisquam , nec scibat serro molirier arva ;Nec nova defodere in terram virgulta , nec altis Arboribus veteres decidere sal cibus ramos . Quod sol,atque imbres dederant,quod terra crearat 93s

Sponte sua , satis id placabat pectora donum :Glandi seras inter curabant corpora quercus Plerumque , & quae nunc hiberno tempore cernia Arbuta poeniceo fieri matura colore , Plurima tum tellus etiam majora ferebat: Multaque praeterea novitas tum florida mundi

Pabula dia tulit , miseris mortalibus ampla . At sedare sitim fluvii fontesque vocabant: Ut nunc montibus e magnis decursus aquar Claricitat late sitientia saec I a serarum ἀDenique noctrvagi silvestria templa tenebant Nympharum , quibus exibant humore fluenta Lubrica , proluvie larga lavere humida saxa , Humida saxa super viridi stillantia musco :Et partim plano scatere atque erumpere campo . Necdum res igni scibant tractare , nec uti Pellibus , & spoliis corpus vestire serarum :Sed nemora , atque cavos monteis, silvasque colebant, Et frutices inter condebant squalida membra , Uerbera ventorum vitare imbreisque coacti. 93 Nec commune bonum poterant spectare , nec ullis Moribus inter se scibant, nec legibus uti.

Quod cuique obtulerat praedae fortuna , ferebat , Sponte sua sibi quisque valere & vivere doctus . Et Venus in silvis jungebat corpora amantum : 96.

234쪽

Conciliabat enim vel mutua quamque cupido sVel violenta viri vis , atque impensa libido , Vel pretium glandes , atque arbuta , vel pyra Iecta . Et manuum mira freti virtute , pedumque , Consectabantur silvestria saecla serarum 96s Missilibus saxis , & magno pondere clavae :Multaque vincebant , vitabant pauca latebris ψSetigerisque pares suibus silvestria membra

Nuda dabant terrae nocturno tempore caPti ,

Cireum se soliis ae frondibus involventes . 97 Nec plangore diem magno , solemque per agros Quaerebant pavidi , palantes noctis in umbris :Sed taciti respectabant , somnoque sepulti ,

Dum rosea face sol inferret lumina caelo . Λ parvis quod enim consuerant cernere semper , 97 sΑlterno tenebras , & lucem tempore gigni , Non erat , ut fieri posset , mirarier umquam sNec dissidere , ne terras aeterna teneret

Nox , in perpetuum detracto lumine solis . Sed magis illud erat curae , quod saecla ferarum 98 In stam miseris faciebant saepe quietem :Ejectique domo fugiebant saxea tecta Setigeri suis adventu , validique leonis sAtque intempesta cedebant nocte paventes

Hospitibus saevis instrata cubilia fronde . 93s

Nec nimio tum plus , quam nunc , mortalia saecla Dulcia linquebant labentis lumina Vitae . Unus enim tum quisque magis deprensus eorum Pabula viva feris praebebat dentibus haustus λEt nemora ac monteis gemitu , silvasque replebat , 99. Viva videns vivo sepeliri viscera busto . At quos effugium servarat , corpore adeso νPosterius tremulas super ulcera taetra tenentes Palmas , horriseris accibant vocibus Orcum , Donicum eos vita privarunt vermina saeva , 99 Exper-

235쪽

LIBER U.

Experte is opis , ignaros Quid volnera vellent . At non multa virum sus signis millia ducta Una dies dabat exitio : nec turbida ponti AEquora laedebant naveis ad saxa , virosque . Sed temere, incassum mare fluctibus saepe coortis, Iooo Saevibat, leviterque minas ponebat inaneis :Nec poterat quemquam placidi pellacia ponti Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis . Improba navigii ratio rum caeca jacebat. Tum paenuria deinde cibi , languentia Ieto Ioos

MemGra dabat : contra nunc rerum copia mersat.

Illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum Vergebant : nunc dant aliis solertius ipsi . Inde ea fas postqtiam, ac pelleis, ignemque pararunt , Et mulier conjuncta viro concessit in unum ἱ Io Io Castaque privatae Veneris connubia laeta Cognita sunt , prolemque ex se videre creatam :Tum genus humanum primum mollescere coepit. Ignis enim curavit , ut alsia corpora frigus Non ita jam possent caeli sub tegmine ferre : Io IsEt Venus imminuit vireis , puerique Parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum . Tunc & amicitiam coeperunt jungere habentes Finitima inter se , nec laedere , nec violare ἐEt Pueros commendarunt, muliebreque saeclum Io 2

Vocibus, & gestu , cum balbe significarent ,

Imbecillorum esse aequum misererier omnium . Non tamen omnimodis poterat concordia gigni , Sed bona , magnaque pars servabant foedera casti: Aut genus humanu jam tum foret omne peremtu, Ioas Nec potuisset adhuc perducere saecla propage -Αt varios linguae sonitus naturi subegit Mittere , & utilitas expressit nomina virum :Non alia longe ratione , atque ipsa videtur Protrahere ad gestum pueros infantia linguae, Io 3

236쪽

r94 T. LUCRETII

Cum saeit , ut digito , quae sint praesentia , monstrent . Sentit enim vim quisque suam , quam possit abuti rCornua nata prius vitulo quam frontibus exstent, Illis iratus petit, atque insensus inurget. At catuli pantherarum , scymnique leonum Ioas Unguibus , ae pedibus jam tum , n Ursuque repugnant , Vixdum eum ipsis sunt dentes , unguesque creati. Alituum porro genus alis omne videmus Fidere , di a pennis tremulum petere auxiliatum . Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse 1 o o Rebus , & inde homines didicisse vocabula prima , Despere est : nam cur hic posset cuncta notare Vocibus , & varios sonitus emittere linguae, Tempore eodem alii facere id non quisse putentur λPraeterea , si non alii quoque vocibus usi Io sInter se fuerant ; unde insita notities est Utilitatis , & unde data est huic prima potestas , Quid vellet sacere , ut scirent , animoque viderent pCogere item plureis unus , victo ne domare Non poterat,rerum ut perdiscere nomina vellent, I SONec ratione docere ulla , suadereque surdis , Qvid facto esset opus ; faciles neque enim Paterentur sNee ratione ulla sibi serrent amplius aureis Vocis inauditos sonitus obtundere frustra . Postremo,quid in hac mirabile tantopere est re, Io ISi genus humanum , cui vox , di lingua vigeret ,

Pro vario sensu varias res voce notaret ,

Cum pecudes mutae , cum denique saecla ferarum Dissimileis soleant voces variasque ciere , Io6ω Cum metus, aut dolor est, & cum jam gaudia gliscunt λQuippe etenim id licet e rebus cognoscere apertis . Inritata canum cum primum magna Molossum Mollia ricta fremunt duros nudantia denteis , Longe alio sonitu rabie distracta minantur , Et cum jam latrant,& vocibus omnia complent. IO6IΑt

237쪽

Ae eatulos blande cum lingua lambere tentant, Aut ubi eos jactant pedibus , morsuque petentes , Suspens s teneros imitantur dentibus haustus , Longe alio pacto gannitu vocis adulant , Et cum deserti baubantur in aedibus , aut cum Ioro Plorantes fugiunt summissis corpore plagas . Denique non hinnitus item disserre videtur , Inter equas ubi equus florenti aetate juvencus Pinnigeri saevit calcaribus ictus amoris , Et fremitum patulis sub naribus edit ad arma , Io7sAc cum sis alias concussis artubus hinnit pPostremo , genus alituum , variaeque volucres ,

Aecipitres , atque ossifragae , mergique marinis Fluctibus in salsis victum vitamque Petentes , Longe alias alio jaciunt in tempore voces , IO8

Et eum de victu certant , praedaque repugnant. Et partim mutant cum tempestatibus una Raucisonos cantus , cornicum ut saecla vetusta , Corvorumque greges , ubi aquam dicuntur , imbreis Poscere, & interdum ventos aurasque vocare . IOSIErgo , si varii sensus animalia cogunt ,

Muta tamen cum sint, varias emittere voces eQuanto mortaleis magis aequum est tum potuisse Dissimileis alia atque alia res voce notare λIllud in his rebus tacitus ne sorte requiras : Io9OFulmen detulit in terras mortalibus ignem Primitus : inde omnis flammarum diditur ardor . Multa videmus enim eaelestibus incita flammis Fulgere , cum caeli donavit Plaga vapores . Et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans Io9sAEstuat in ramos incumbens arboris arbor , Exprimitur validis extritus viribus ignis :Et micat interdum flammai servidus ardor , Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur :Quorum utrumque dedisse potest mortalibus igne. I Ico

238쪽

tρ6 T. LUCRETII

Inde cibum coquere , ac flammae mollire vapore Sol docuit, quoniam mitescere multa videbant Uerberibus radiorum , atque aestu victa per agros .

Inque dies magis hi victum vitamque priorem Commutare novis ira onstrabant rebus , & igni , II os Ingenio qui praestabant , & corde vigebant .

Condere coeperunt urbe is, arcemque locare

Praesidium reges ipsi sibi , perfugiumque :Et pecudes , & agros divisere , atque dedere Pro Dei e cujusque , & viribus , ingenioque: mo

Nam iacies multum valuit , viresque vigebant. Posterius res inventa est , aurumque repertum ,

Quod sacile & validis , & pulchris demst honorem ;Divitioris enim sectam Plerumque sequuntur Quamlibet & sortes , & pulchro corpore creti . IIII Quod siquis vera vitam ratione gubernet , Divitiae grandes homini sunt , vivere parce 2Equo animo i neque enim est umquam paenuria parvi. At claros.se homines voluere esse , atque potenteis , Ut sundamento stabili fortuna maneret , II 2 Et placidam possent opulenti degere vitam e Ne quidquam: quoniam ad summum succedere honorem Certantes , iter insestum fecere viai. Et tamen e summo quasi fulmen dejicit ictos Invidia interdum contemtim in Tartara taetra e II 2IUt satius multo jam sit parere quietum , quam regere imperio res velle , & regna tenere . Proinde , sine incassum defessi sanguine sudent Angustum per iter luctantes ambitionis :Invidia quoniam , ceu fulmine , sumnia vaporant II 3 Plerumque , & quae sunt aliis magis edita cumque :Quandoquidem sapiunt alieno ex ore , petuntque Res ex auditis potius , quam sensibus ipsis :Nee magis id nunc est , nec erit mox , quam suit ante .

Ergo regibus occisis subversa jacebat ri 3s

239쪽

Pristina maiestas soliorum , & sceptra superba ;Et capitis summi praeclarum insigne cruentum et Sub pedibus volgi magnum lugebat honorem .

Nam cupideicunculcatur nimis ante metutum .

Res itaque ad summam faecem turbasque redibat, is a Imperium sibi eum , ac summatum quisque petebat . , Inde magistratus partim docuere creare , Iuraque constituere , ut vellent legibus uti: iNam genus humanum defessum vi colere aevum , λEx inimicitiis languebat ; quo magis ipsum II 4 Sponte sua cecidit sub leges , aretaque jura . Aerius ex ira quod enim se quisque parabat Ulcisci , quam nunc concessum est legibus aequis ἔ IHanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum : Unde metus maculat poenarum praemia vitae . III

Circumretit enim vis , atque injuria quemque s Atque , unde exorta est , ad eum plerumque revertit sNee facile est placidam ac pacatam degere vitam , Qui violat se ais communia foedera pacis . Et si fallit enim divam genus humanumque , XIII Perpetuo tamen id fore clam dissidere debet: quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes , Aut morbo delirantes protraxe serantur , Et celata diu in medium peccata dedisse . 136o Nunc quae caussa deum per magnas numina genteis , Pervolgarit , & ararum compleverit urbeis , . Suscipiendaque curarit scillennia sacra , , , Quae nunc in magnis florent sacra rebus , Iocisque V Unde etiam nunc est mortalibus insitus horror , Qui delubra deum nova toto suscitat orbi II 6 Terrarum , & sestis cogit celebrare diebus : : Non ita dissicile est rationem reddere verbis . Quippe etenim jam tum divum mortalia saecla Egregias animo iacies vigilante videbant , Et magis in somnis mirando corporis auctu . IIIo

240쪽

rys T. LUCRETI I

H is igitur sensum tribuebant, propterea quod

Membra movere videbantur , vocesque superbas

Mittere pro secie praeclara , & viribus amplis raEternamque dabant vitam , quia semper eorum Suppeditabatur sacies, & forma manebat, II s Et manet omnino & quod tantis viribus auctos Non temere ulla vi convinci posse putabant. Fortunisque ideo longe praestare putabant, Quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum , Et simul in somnis quia multa , & mira videbant ligo Essicere , & nullum capere ipsos inde laborem .

Praeterea , caeli rationes ordine certo , Et varia annorum cernebant tempora verti ;Nec poterant quibus id fieret cognoscere caussis rErgo perfugium sibi habebant omnia divis rigs Tradere , di illorum nutu sacere omnia flecti. In caeloque deum sedes , di templa Iocarunt , Per caelum volvi quia sol , & luna videntur :Luna , dies , & nox , & noctis signa severa ,

Noctivagaeque faces caeli , flammaeque volantes , II9o Nubila , ros , imbres , nix , venti, fulmina , grando , Et rapidi fremitus , & murmura magna minarum .

O genus in selix humanum i talia divis

Cum tribuit facta , atque iras adjunxit acerbas rQuantos tum gemitus ipsi sibi , quantaque nobis II9IVolnera ; quas lacrimas peperere minoribus nostris lNec pietas ulla est velatum saepe videri Vertier ad lapidem , atque omneis accedere ad aras Nec procumbere humi prostratum , & pandere palmas

Ante deum delubra , nec aras sanguine multo . Izo Spargere quadrupedum , nec votis nectere vota e Sed mage pacata posse omnia mente tueri .

Nam cum suspicimus magni caelestia mundi Templa super , stellisque micantibus aethera fixum , Et venit in mentem solis , lunaeque viarum , ΙΣΟΙ Tunc i Di iliaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION