장음표시 사용
221쪽
Ipse svos igneis certo fert impeto Iabens. Nam modice fluere , atque uuo posse aethera uisu , Significat ponti mare , certo quod fluit aestu , Unum labendi conservans usque tenorem . Motibus astrorum nunc quae sit caussi canamus. SI Principio , magnus caeli si vertitur orbis , Ex utraque polum parti premere aera nobis Dicendum est , extraque tenere, & claudere utrimque Inde alium supera fluere , atque intendere eodem squo volvenda micant aeterni ndera mundi: sis AB alium subter , contra qui subvehat orbem et Ut fluvios versare rotas , atque haustra videmus. Est etiam quoque , uti possit caelum Omne manere In statione , tamen cum lucida signa serantur :Sive quod inelusi rapidi sunt aetheris aestus , I 2 quaerentesque viam circumversantur , & ignes Passim per caeli volvunt se immania templa :Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer Versat agens igneis : si ve ipsi serpere possunt, Quo cujusque cibus vocat , atque invitat eunteis , Sas Flammea per caelum pascenteis corpora passim . Nam quid in hoc mundo sit eorum , Ponere certum
Difficile est : sed quid possit , fiatque per Omne
In variis mundis varia ratione creatis ,
Id doceo ; plureisque sequor disponere caussas s3 Motibus astrorum , quae possint esse per Omne . E quibus una tame fit & haec quoque caussa necesse est , Quae vegeat motum signis e sed quae sit earum Praecipere,haudquaquam est pedetentim progredientis . Terraque ut in media mundi regione quiescat, 33 3 Evanescere paullatim , & decrescere pondus
Convenit; atque aliam naturam subter habere Ex ineunte aevo conjunctam , atque uniter aptam Partibus aeriis mundi, quibus insita sidit. Propterea non est oneri, neque deprimit auras :
222쪽
Et sua cuique homini nullo sunt pondere membra Nee eaput est oneri collo , nec denique totum Corporis in pedibus pondus senti naus inesse . At quaecumque foris veniunt, impostaque nobis Pondera sunt , laedunt permulto saepe minora : 34s Usque adeo magni refert, cui quae adjaceat res . Sie igitur tellus non est aliena repente Adlata , atque auris aliunde objecta alienis , Sed pariter prima concepta ab originc mundi , Certaque pars ejus, quasi nobis membra, videtur . IIo Praeterea grandi tonitru concussa repente Terra , supra quae se sunt, concutit omnia motu : Quod facere haud ulla posset ratione , nisi esset Partibus aeriis mundi, caeloque revincta e Nam communibus inter se radicibus haerent 33sEx ineunte aevo conjuncta , atque uniter apta . Nonne vides etiam, quam magno Pondere nobis Sustineat corpus tenuistima vis anima I,
Propterea quia tam conjuncta , atque uniter apta est λDenique jam saltu pernici tollere corpus I 6 quis potis est, nisi vis animae, quae membra gubernδt ΘIamne vides quantum tenuis natura valere
Possit, ubi est conjuncta gravi cum corpore , ut aer Conjunctus terris , & nobis est animi vis pNec nimio solis major rota , nec minor ardor 6 Esse potest , nostris quam sensibus esse videtur . Nam quibus e spatiis eumque ignes lumina possunt Adjicere , & calidum membris adflare vaporem , Illa ipsa intervalla nihil de corpore limant Flammarum,nihilo ad speciem est cotractior ignis. 37o Proinde calor quoniam solis , lumenque profusum Perveniunt nostros ad sensus , & loca tingunt:
Forma quoque hinc solis debet , filumque videri ,
Nil adeo ut possis plus , aut minus addere vere . Lunaque sive notho sertur loca lumine lustrans, III. Sive
223쪽
arx Sive suam proprio jactat de corpore Iucem ,
Quidquid id est , nihilo sertur majore figura ,
Quam , nostris oculis quam cernimus , esse videtur . Nam prius omnia , quae longe rem mota tuemur Aera per multum specie confusa videntur , Igo Quam minimum filum : quapropter luna necesse est , Quandoquidem claram speciem , certamque figuram Praebet , ut est oris extremis cumque notata squanta haec cumque sua i , tanta hinc videatur in alto . Postremo,quoscumque vides hinc aetheris igneis, 385
Quadoquidem,quoscumque in terris cernimus igneis,
Dum tremor est clarus , dum cernitur ardor eorum , Perparvum quiddam interdum mutare videntur
Alterutram in partem filum , cum Iongius absint , in Scire licet, perquam pauxillo posse minores I9o E sse , vel exigua majores parte , brevique .
Illud item non est mirandum , qua ratione Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen , quod maria , ac terras omneis , caelumque rigando Compleat, & calido perfundat cuncta vapore . 39s Nam licet hinc mundi patefactum totius unum Largissuum sontem scatere , atque erumpere flumen Ex omni mundo , quo sic elementa vaporis Undique conveniunt, & sic coniectus eorum Confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor . 6oo Nonne vides etiam , quam late parvus aquai
Prata riget fons interdum , eampisque redundet ZEst etiam quoque uti non magno solis ab igni Aera percipiat calidis servoribus ardor , Opportunus ita est si sorte , & idoneus aer , 6 FU.t queat accendi parvis ardoribus ictus :Quod genus interdum segetes stipulamque videmus Accipere ex una scintilla incendia passim . Forsitan & rosea sol alte lampade lucens Possideat multum caecis fervoribus ignem 6 Io
224쪽
Cireum se , nullo qui sit sulgore notatus ,
2Estiserum ut tantum radiorum exaugeat ictum .
Nec ratio solis simplex , nec certa patescit, Quo pacto aestivis e partibus , AEgocerotis Brumaleis adeat flexus , atque inde revertens si is Canceris ut vertat metas se ad solstitialeis :Lunaque mensibus id spatium videatur obire , Annua sol in quo consumit tempora cursu : Non , inquam , simplex his rebus reddita caussa est. Nam fieri vel cum primis id posse videtur , 6χo Democriti quod sancta viri sententia ponit: quanto quaeque magis sint terram sidera propter , Tanto posse minus cum caeli turbine ferri. Evanescere enim rapidas illius , & aereis Imminui subter vire is , ideoque relinqui fias Paullatim solem cum posterioribus signis , Inferior multo quod sit, quam fervida signa rEt magis hoc lunam , di quanto demissior ejus Cursus abest procul a caelo , terrisque propinquat, Tanto Posse minus cum signis tendere cursum . 63 Flaccidiore etiam quanto jam turbine fertur Inferior quam sol , tanto magis omnia signa Hanc adipiscuntur , circum , Praeterque feruntur . Propterea fit, ut haec ad signum quodque reverti Mobilius videatur , ad hanc quia signa revisunt. 63sFit quoque ut e mundi transversis partibus aer Alternis certo fluere alter tempore possit ,
Qui queat aestivis solem detrudere signis Brumaleis usque ad flexus , gelidunique rigorem ;Et qui rejietat gelidis a frigoris umbris 64o 2Estiseras usque in parteis , & fervida signa . Et ratione pari lunam , stellasque putandum est ,
Quae volvunt magnos in magni S orbibus annos , Aeribus posse alternis a partibus ire . Nonne vides etiam diversia nubila ventia 643 Diver-
225쪽
Diversas ire in parteis , inferna supernis pQui minus illa queant per magnos aetherisor is Estibus inter se diversis sidera ferri pΑt nox obruit ingenti caligine terras , Aut ubi de Iongo cursu sol extima caeli, Impulit, atque suos ema vit languidus igneis , Concussos itere , & labefactos aere multo :Aut quia sub terras cursum convertere cogit Uis eadem , supera terras quae pertulit orbem . Tempore item certo roseam Matuta per oras
AEtheris auroram deseri, & Iumina pandit , Aut quia sol idem sub terras ille revertens
Anticipat caelum radiis accendere tentans :Aut quia conveniunt ignes , & semina multa Confluere ardoris consuerunt tempore certo ,
Quae iaciunt solis nova semper lumina gigni. Quod genus Idaeis fama est e montibus altis Dispersos igneis orienti lumine cerni :Inde coire globum quasi in unum , & conficere orbem . Nee tamen illud in his rebus mirabile debet 66s Esse , quod haec ignis tam certo tempore possint
Semina confluere , & solis reparare nitorem . Multa videmus enim , certo quae tempore fiunt omnibus in rebus : florescunt tempore certo Arbusta , & certo dimittunt tempore florem . 67 Nee minus in certo denteis cadere imperat aetas
Tempore , & impubem molli pubescere veste , Et pariter mollem malis demittere barbam . Fulmina postremo , nix , imbres , nubila , venti , Non nimis incertis fiunt in partibus anni. 67I' Namque ubi sic fuerunt caussarum exordia prima , Atque uti res mundi cecidere ab origine prima , Consequa natura est iam rerum ex ordine certo . Crescere itemque dies licet , & tabeseere nocteis , Et minui luces , cum sumant augmina noctes : 68
226쪽
Aut quia sol idem sub terras , atque superne , Imparibus currens amfractibus aetheris oras Partit, & in parte is non aequas dividit orbem :Et quod ab alterutra detra Xit Parte , reponit Ejus in adversa tanto plus parte relatus , 6 Donicum ad id signum caeli pervenit , ubi anni Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras . Nam medio cursu satus Aquilonis , & Austri , Distinet aequato caelum discrimine metas , Propter signi seri posituram totius orbis ; 6Αnnua sol in quo contundit tempora serpens , Obliquo terras , & caelum lumine lustrans :Ut ratio declarat eorum , qui loca caeli Omnia dispositis signis ornata notarunt. Aut quia crassior est certis in partibus aer , e Sub terris ideo tremulum jubar haesitat ignis , Mee penetrare potest sicile atque emergere ad ortus . Propterea noctes hiberno tempore longae Cessant , dum veniat radiatum insigne diei. Aut etiam , quia sic alternis partibus anni 7 Tardius & citius consuerunt confluere ignes , Qui saetant solem certa de surgere parte. na potest solis radiis percussa nitere una potest solis radiis percussa nitere , Inque dies majus lumen convertere nobis Ad speciem , quantum solis secedit ab orbe , Donicum eum contra pleno bene lumine fulsit , Atque oriens obitus ejus super edita vidit: Inde minutatim retro quasi condere lumen
Debet item , quanto propius jam solis ad ignem
Labitur ex alia signorum parte per orbem :Ut faciunt , lunam qui fingunt esse pilai Consimilem , cursusque viam sub sole tenere rPropterea fit uti videantur dicere verum .
Est etiam quoque uti proprio cum lumine possit volvier, di varias splendoris reddere sormas . 73
227쪽
Corpus enim licet esse aliud , quod fertur , & una Labitur omnimodis occursans ossiciensque , Nec potis est cerni , quia casIum lumine sertur . Versarique potest , globus ut , si forte , pilai Dimidia ex parti candenti lumine tinctus , 72 Versandoque globum varianteis edere formas , Donicum eam partem , quaecumque est ignibus aucta , Ad speciem vertit nobis , oculosque patenteis :Inde minutatim retro contorquet , di aufert Luciferam partem glomeraminis , atque pilai: 72s Ut Babyloni ea Chaldaeam doctrina refutans
Astrologorum artem contra convincere tendit:
Proinde quasi fieri nequeat , quod pugnat uterque , Aut minus hoc illo si cur amplectier ausis . Denique , cur nequeat semper nova luna creari 73 ordine formarum certo , certisque figuris , Inque dies privos adolescere quaeque Creata , Atque alia illius reparari in parte s locoque , Dissielle est ratione docere , & vincere verbis ;ordine cum videas tam certo multa creari . 733 It Ver , & Venus , & Veneris praenuntius ante Pennatus graditur Zephyrus vestigia propter :Flora quibus mater praespergens ante viai Cunm coloribus egregiis , & odoribus opplet. Inde loci sequitur calor aridus , & comes una 74 Pulverulenta Ceres , & Etesia sabra Aquilonum . Inde Autumnus aditi graditur simul Evius Euan rInde aliae tempestates , ventique sequuntur , Altitonans Vulturnus , di Auster sulmine pollens . Tandem bruma nives adseri , pigrumque rigorem 743 Reddit: Hiems sequitur , crepitans ac dentibus algus . Quo minus est mirum , si certo tempore luna Gignitur , & eetto deletur tempore rursus :cum fieri possint tam certo tempore multa . Solis item quoque desectus , lunaeque latebras , 7 . Pluri-
228쪽
Pluribus e caussis fieri tibi posse putandum est . Nam cur luna queat terram secludere solis Lumine , & a terris altum caput obstruere eii , objiciens caecum radiis ardentibus orbem :Tempore eodem aliud sacere id non posse putetur 7 Is Corpus , quod cassum labatur lumiue semper λSolque suos etiam dimittere languidus igneis
Tempore cur certo nequeat , recreareque lumen sCum loca praeteriit flammis infesta per auras , quae faciunt igneis interstingui atque perire Θ 76o Et cur terra queat lunam spoliare vicissim Lumine , di oppressum solem super ipsa tenere , Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras :Τempore eodem aliud nequeat succurrere lunae Corpus, vel supera solis perlabier orbem , 76 quod radios interrumpat , lumenque profusum λEt tamen ipsa suo si fulgit luna nitore , Cur nequeat certa mundi Ianguescere parte , Dum loca luminibus propriis inimica pererrat λQuod superest, quoniarn magni per caerula mudi 77 Qua fieri quidquid posset ratione , resolvi:
Solis uti varios cursus, lunaeque meatus Noscere possemus , quae vis , & caussa cieret: quove modo soleant offecto lumine obire , Et nec opinanteis tenebris obducere terras : 773Cum quasi connivent, & aperto lumine rursum Omnia convisunt clara loca candida luce . Nunc redeo ad mundi novitatem , & mollia terrae Arva , novo laetu quid primum in luminis oras Tollere, & incertis tentarit credere ventis . 78OPrincipio , genus herbarum , viridenaque nitorem Terra dedit circum colleis , camposque per omne is Florida fulserunt viridanti prata colore zΑrboribusque datum est variis exinde per auras Crescendi magnum immissis certamen habenis . 78
229쪽
ut pluma atque pili primum setaeque creantur Ruadrupedum in membris , & corpore pennipotentum rSic nova tum tellus herbas virgultaque primum Sustulit: inde loci mortalia saecla creavit Multa modis multis varia ratione coorta . 79 Nam neque de caelo cecidisse animalia possunt , Nec terrestria de salsis exisse lacunis .
Linquitur ut merito maternum nomen adepta
Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata . Multaque nunc etiam exsistunt animalia terris , 793 Imbribus , di calido solis concreta vapore . Quo minus est mirum , si tum sunt plura coorta , Et majora , nova tellure , atque aethere adulto . Principio, genus alituum , variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno et . 8Ο Folliculos ut nunc teretes aestate cicadae Linquunt , sponte sua victum vitamque petentes . Tum tibi terra dedit primum mortalia secta :Multus enim calor , atque humor superabat in arvis . Hinc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur , so Crescebant uteri terrae radicibus apti: Quos ubi tempore maturo patefecerat aetas Infantum , fugiens humorem , aurasque petissens , Convertebat ibi natura foramina terrae , Et succum venis cogebat fundere apertis gro
Consimilem lactis : sicut nunc semina quaeque Cum peperit , dulci repletur lacte , quod omnis
Impetus in mammas convertitur ille alimenti . Terra cibum pueris , vestem vapor, herba cubile Praebebat multa & molli lanugine abundans . 8 II At novitas mundi nee frigora dura ciebat , Nec nimios aestus , nec magnis viribus auras , omnia enim pariter crescunt , & robora sumunt. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta 2 erra tenet merito , quoniam genus ipsa creavit 82o
230쪽
Humanum , atque an inrat prope certo tempore sedit omne , quod in magnis bacchatur montibus passim , Aeriasque simul volucre is variantibus sormis .
Sed quia finem aliquam pariendi debet habere , Destitit , ut mulier spatio desessa vetusto ; gas
Mutat enim mundi naturam totius aetas ,
Ex alioque alius status excipere omnia debet , Nee manet ulla sui similis res : omnia migrant ,
Omnia commutat natura , & Uertere cogit.
Namque aliud putrescit , & aevo debile languet: 33o
Porro aliud concrescit , & e contemtibus exit. Sic igitur mundi naturam totius aetas Mutat, & ex alio terram status excipit alter , Quod potuit , nequeati possit, quod non tulit ante . Multaque tum tellus etiam portenta creare 33SConata est , mira facie , membrisque coorta ;,, Androgynu inter utrili,nec utruque,& utriq remotu is orba pedum partim , manuum viduata vicissim , Multa sine ore etiam , sine voltu caeca reperta , Uinctaque membrorum per totum corpus adhaesu ῆ 84 Nec facere ut possent quidquam , nec cedere quoquam , Nec vitare malum , nec sui aere quod foret usus . Cetera de genere hoc monstra , ac portenta creabat: Nequidquam ; quoniam natura absterruit auctum :Nec potuere cupitum aetatis tangere florent , 84s Nec reperire cibum , nec jungi per Veneris res . Multa videmus enim rebus concurrere debere ,
Ut propagando possint producere saecla .Pabula primum ut sint , genitalia deinde per artus Semina quae possint membris manare remissis : 8so Feminaque ut maribus conjungi possit, habendum Mutua queis neetant inter se gaudia , utrisque . Multaque tum interiisse animatum saecla necesse est , Nec potuisse propagando procudere prolem . Nam quaecumque vides vesci vitalibus auris , s Is Aut iligeo by Coos υ