Titi Lucretii Cari De rerum natura libri 6 ad optimorum exemplarium veritatem exacti. Quae praeterea in hac Patavina editione accesserint, epistolae subsequentis postremae paginae declarant

발행: 1721년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER II.

4 Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas Principium dat ; & hinc motus per membra rigantur . Nonne vides etiam patefactis tempore puncto Carceribus , non Posse tamen prorumpere equorum Uini cupidam tam desubito,quam mens avet ipsaὸ 263

omnis enim totum per corpus materia ICopia conquiri debet, concita per artus Onaneis , ut: studium mentis connexa sequatur. Ut videas initium motus a corde creari ;Ex animique voluntate id procedere primum: 27. Inde dari porro per totum corpus , & artus. Nee simile est , ut ciuit impulsi procedimus ictu , Viribus alterius magnis , magnoque coactu ;Nam tum maleviem totius corporis omnem

Perspicuum est , nobis invitis , ire, rapique, 27 sDonicum eam refrenavit peτ membra voluntas . Iamne vides igitur , quamquam vis extera multos

Pellit , & invitos cogit procedere saepe , Praecipite isque rapit, tamen esse in pectore nostro quiddam, quod contra pugnare, obstareque possit; χῖοCujus ad arbitrium quoque copia materiai Cogitur interdum flecti per membra , per artus , Et projecta refrenatur , retroque residit pQuare in seminibus quoque idem fateare necesse est sEsse aliam praeter plagas , & pondera causiam 28sMotibus , unde haec est nobis innata potestas :De nihilo quoniam fieri nil posse videmus . Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant , Externa quasi vi : sed ne mens ipsa necessum In testinum Labeat eunctis in rebus agendis , 29 Et devicta quasi cogatur serre , patique Id facit exiguum clinamen principiorum ,

Nec regione loci certa , nec tempore certo ἀNee stipata magis fuit umquam materiai Copia i nec porro majoribus intervallis . 29s

92쪽

T. LUCRETII

Nam neque adaugescit quidquam, neque deperit inde. Quapropter quo nunc tu motu principiorum Corpora sunt, in eodem anteacta aetate fuere ;Et posthae semper simili ratione ferentur :Et quae eonsuerunt gigni , gignentur eadem goo Conditione; & erunt, di crescent , inque va Iebunt , quantum cuique datum est per foedera naturai. Nee rerum summam commutare ulla potest vis . Nam neque quo possit genus ullum materia 1 aos Effugere ex omni,quidquam est. neque rursus,in omne Unde coorta queat nova vis irrumpere I & omnem ιNaturam rerum mutare , & vertere motus .

Illud in his rebus non est mirabile , quare , omnia cum rerum primordia sint in motu , Summa tamen summa videatur stare quiete , 3io Praeterquam si quid proprio dat cor re motus. Omnis enim longe nostris ab sensibus infra Primorum natura jacet: quapropter ubi ilIa Cernere jam nequeas , motus quoque surpere debente Praesertim cum , quae possimus cernere , celent 3Is Saepe tamen motus , spatio diducta locorum . Nam saepe in colli tondentes pabula laeta Lanigerae reptant pecudes , quo quam quo vocantes Invitant herbae gemmantes rore recenti :. Et satiati agni ludunt, blandeque coniscant: 32o omnia quae nobis longe confusa videntur ;Et veluti in viridi eandor consistere colli. Praeterea magnae legiones cum Iora cursu Camporum complent , belli simuIacra cientes ;Et circumvolitant equites , mediosque repente 32ITransmittunt valido quatientes impete campos Fulgur ibi ad caelum se tollit ; totaque circum 2Ere renidescit tellus ; subterque virum vi Excitur pedibus sonitus , clamoreque montes

Icti rejectant voces ad sidera mundi: 33 Et Disisti Cooste

93쪽

Et tamen est quidam locus altis montibus , unde Stare videtur , & in campis consistere fulgur . Nune age jam deinceps cunctarum exordia rerum , Qualia sint , & quam longe distantia Armis , Percipe , multigenis quam sint variata figuris r 33 sNon quod multa parum simili sint praedita forma ,

Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. Nee mirum : nam cum si eorum copia tanta , Ut neque finis. , uti docui , neque summa sit ulla :Debent nimirum non omnibus omnia prorsum 34

Esse pari filo, similique affecta figura .

Praeterea genus humanum , mutaeque natantes Squamigerum pecudes, & laeta armenta , feraeque , Et variae volucres , laetantia quae loca aquarum Concelebrant , circum ripas,sonteisque , lacusque; 3 IEt quae pervolgant nemora avia Pervolitantes :Horum unum quodvis generatim sumere perge : Invenies tamen inter se distare figuris . Nec ratione alia proles cognoscere matrem , Nec mater posset prolem ; quod posse videmus , 3so Nec minus atque homines inter se nota cluere . Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras , Sanguinis exspirans calidum de pectore flumen rAt mater viri deis saltus orbata peragrans , 3

Linquit humi pedibus vestigia pressa bisuleis ,

omnia convisens oculis loca , si queat usquam Conspicere amissum scelum ἔ completque querelis Frundiserum nemus adsistens ; & erebra revisit

Ad stabulum , desiderio perfixa juvenci: 36o

Nee tenerae salices , atque herbae rore vigentes , Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum , subitamque avertere curam: Nee vitulorum aliae species per pabula laeta Derivare queunt alio , curaque levare: 36s

94쪽

ssT LUCRETII

Usque adeo quiddam proprium , notumque requirἱt . Praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi Cornigeras norunt matres , agnique petulci Balatum pecudes : ita , quod natura reposcit , Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis . 37 Postremo quodvis frumentum , non tamen omne quodque suo in genere inter se simile esse videbis , Quin intercurrat quaedam distantia sormis . Concharumque genus parili ratione videmus Pingere telluris gremium , qua mollibus undis 37s Litoris incurvi bibulam pavit aequor arenam . Quare etiam atque etiam simili ratione necesse est , Natura quoniam constant, neque facta manu sunt, Un ius ad certam formam primordia rerum , Dissimili inter se quaedam volitare figura . 3sci Perfacile est jam animi ratione exsolvere nobis , Quare fulmineus multo penetralior ignis , Quam noster fluat e taedis terrestribus ortus . Dicere enim possis caelestem fulminis ignem Subtilem magis e parvis constare figuris : 33sAtque ideo transire soramina , quae nequit ignis Noster hie e lignis ortus , taedaque creatus . Praeterea lumen per cornu transit ; at imber Respuitur : quare ρ nisi luminis illa minora 39o Corpora sunt, quam de quibus est liquor almus aquarii. Et quamvis subito per colum vina videmus

Perfluere ; at contra tardum cunctatur olivum :Aut quia nimirum majoribus est elementis ;Aut magis hamatis inter se , perque plicatis . Atque ideo fit, uti non tam deducta repente 39IInter se possint primordia singula quaeque Singula per cujusque foramina permanare . Huc accedit, uti mellis lactisque liquores Iucundo sensu linguae tractentur in ore :At contra taetra absinthI natura , serique 4oo- Cen Disisti by Cooste

95쪽

LIBER II.

CentaurI , foedo per torquent ora sapore r IUt facile agnoscas e laevibus , atque rotundis Esse ea , quae sensus jucunde tangere possunt: At contra quae amara , atque aspera cumque videntur , Haec magis hamatis inter se nexa teneri ; o Proptereaque solere vias rescindere nostris Senhbus , introituque suo perrumpere corpuS . Omnia postremo bona sensibus , & mala tactu , DisIimili inter se pugnant persecta figura :Ne tu sorte putes serrae stri lentis aeerbum 4 Ie Horrorem constare elementis Iaevibus aeque , Ac musaea mele , per chordas organici quae Mobilibus digitis expergefacta figurant. Neu simili penetrare putes primordia sorma In nare is hominum , cum taetra cadavera torrent , 4 II Et cum scena croco Cilici perfusa recens est ,Αraque Panchaeos exhalat propter odores . Neve bonos rerum simili constare colores Semine constituas , oculos qui pascere possunt ;Et qui compungunt aciem , lacrimareque cogunt; 42 Aut foeda specie taetri, turpesque videntur . Omnis enim , sensus quae mulcet caussa , juvatque , Haud sine principiali aliquo laevore ereata est : . At contra , quaecumque molesta, atque aspera constat, Non aliquo sine materiae squalore reperta est . 423 Sunt etiam quae jam nec laevia jure putantur Esse , neque omnino flexis mucronibus unca ἔSed magis angululis paullum prostantibus ἱ dc quae Titillare magis sensus , quam laedere possulit: Faecula jam quo de genere est , inulaeque sapores . 43 Denique jam calidos igneis , gelidamque pruinam ,

Dissimili dentata modo compungere sensus Corporis , indicio nobis est tactus uterque .

Tactus enim , tactus pro divum numina sancta corporis est sensus , vel cum res extera sese ε 3I

96쪽

Τ. LUCRETII

Insinuat; vel eum Iaedit, quae in corpore nata est ;Aut juvat egrediens genitaleis per Veneris res ;Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso Semina , confunduntque inter se concita sensum :Ut si sorte manu quamvis jam corporis ipse 44o Tute tibi partem serias , aeque experiare . Quapropter longe formas distare necesse est Principiis , varios quae possint edere sensus . Denique , quae nobis durata ac spissa videntur , Haec magis hamatis inter sese esse necesse est , 44s Et quasi ramosis alte compacta teneri. In quo jam genere in primis adamantina saxa ,

Prima acie constant, ictus contemnere sueta λEt validi silices , ae duri robora serri ,

Traque quae claustris restantia vociferantur . 4 6 Illa autem debent ex laevibus atque rotundis Esse magis , fluido quae corpore liquida constant. Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque ;Et procursus item in proclive volubilis exstat. Omnia postremo , quae puncto tempore cernis AssDiffugere, ut sumum, nebulas, flammasque,necesse est , Si minus omnibus sunt e laevibus atque rotundis , . At non esse tamen perplexis endopedita , Pungere uti possint corpus , penetrareque saXa tNec tamen haerere inter se , quod quisque videmus 46o Sensibus esse datum : facile ut cognoscere possis Non e perplexis , sed acutis esse elementis . Sed quod amara vides eadem , quae fluvida constant , Sudor uti maris est , minime id mirabile habendum . Nam quod fluvidum est , e laevibus atque rotundis 463 Est : at laevibus atque rotundis mista doloris

Corpora ; nec tamen haec retineri hamata necessiim rSeilicet esse globosa , tamen cum squalida constent ;Provolvi simul ut possint, & laedere sensus. Et quo mista putes magis aspera laevibus esse 47

97쪽

LIBER II.

Prineipiis , unde est Neptuni corpus acerbum ;Est ratio secernundi , seorsumque videndi. Humor dulcit, ubi per terras crebrius idem Percolatur , ut in foveam fluat , ac mansuescat. Linquit enim supra taetri primordia viri 4 3 Aspera , quo magis in terris haerescere possunt . Quod quoniam docui, pergam connectere rem , qu REx hoe apta fidem ducit: primordia rerum

Finita variare figurarum ratione .

Quod si non ita sit , rursum jam semina quaedam 4 aEibe infinito debebunt corporis auctu. Namque in eadem una cujuscujus brevitate Corporis , inter se multum variare figurae Non possunt. Fac enim minimis e partibus esse Corpora prima : tribus , vel paullo pluribus auge r 48s Nempe ubi eas parte is unius corporis omneis , Summa atque ima locans , transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris , quam quisque det ordo Formai speciem totius corporis ejus , Quod superest , si sorte voles variare figuras , 49 Addendum parteis alias erit: inde sequetur Ad simili ratione , alias ut postulet ordo , Si tu sorte voles etiam variare figuras . Ergo formai novitatem corporis augmen Subsequitur : quare non est ut credere possis , 49s Esse infinitis distantia semina formis :Ne quaedam cogas immani maximitate

Eue ; supra quod jam docui non posse probari. Jam tibi barbaricae vestes , Meliboeaque fulgens

Purpura , Τhessalico concharum tincta colore , di soci Aurea pavonum ridenti imbuta lepore Saecla , novo rerum superata colore jacerent: Et contemtus odor myrrhae , mellisque sapores , Et cycnea mele , Phoebeaque daedala chordis Carmina , consimili ratione oppressa silerent. Ios

98쪽

Namque aliis aliud praestantius exoreretur . Cedere item retro possent in deteriores omnia sic parteis ; ut diximus in meliores rNamque aliis aliud retro quoque taetrius esset Naribus, auribus, atque oculis , orisque sapori. 3 rct Quae quoniam non sunt in rebus reddita , certa &Finis utrimque tenet summam : fateare necesse est

Materiam quoque finitis differre figuris .

Denique , ab ignibus ad gelidas hiemisque pruinas

Finitum est , retroque pari ratione remensum est . Sis Finit enim calor , ac frigus ue mediique tepores

Inter utrumque jacent, explentes ordine summam ἀErgo finita distant ratione creata , Ancipiti quoniam mucrone utrimque notantur ,

Hine flammis , illine rigidis insessa pruinis . seto Quod quoniam docui , pergam connectere rem , quae Ex hoe apta fidem ducit: primordia rerum ,

Inter se simili quae sunt persecta figura ,

Infinita cluere : etenim distantia cum sit Formarum finita , necesse est , quae similes sint, reta Esse infinitas : aut summam materiai Finitam constare : id quod non esse probavi. Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age , paueis

Versibus ostendam , corpuscula materiai Ex infinito summam rerum usque tenere ν 33GUndique protolo plagarum continuato . Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam , Fcecundamque minus naturam cernis in illis ;At regione , locoque alio , terrisquo remotis , Multa licet genere esse in eo,num eruntque repleri. 331 Sicuti quadrupedum cum primis esse videmus In genere anguimanos elephantos , India quorum Millibus e multis vallo munitur eburno 1 Ut penitus nequeat penetrari ; tanta ferarum

Vis est , quarum nos perpauca eXempla videmus. σε

99쪽

Sed tamen id quoque uti concedam , quamlibet esto

Unica res quaedam , nativo corpore sola , Cui similis toto terrarum non sit in orbe rInfinita tamen nisi erit vis materiai,

Unde ea progigni possit concepta ; creari τε sNon poterit: neque, quod superest, procrescere,alique. Quippe etenim sumant oculi , finita per omne Corpora jactari unius genitalia reii ;Unde , ubi , qua vi , & quo pacto congressa coibunt Nateriae tanto in pelago , turbaque aliena Θ 33o Non ut opinor in habent rationem conciliandi :Sed quasi , naufragiis magnis multisque coortis ,

Disjectare solet magnum mare transtra , guberrea sAntennas , proram , malos , tonsasque natanteis ;Per terrarum omneis oras fluitantia aplustra sIs

Ut videantur 3 di indicium mortalibus edant , Infidi maris insidias , vi reisque , dolumque

Ut vitare velint λ neve ullo tempore credant ,

Subdola eum ridet placidi pellacia ponti . Sie tibi si finita semel primordia quaedam I 6

Constitues , aevum debebunt sparsa per omne Disjectare aestus diversi materiai: Numquam in concilium ut possint compulsa coire ;Nec remorari in concilio , nec crescere adaucta . quorum utrumque palam fieri manifesta docet res; GIEt res progigni; & genitas procrescere possie . Esse igitur genere in quovis primordia rerum Infinita palam est , unde omnia suppeditantur .

Nec superare queunt motus utique exitialeis Perpetuo, neque in aeternum sepelire salutem : 7o Nec porro rerum genitales , auctificique Motus perpetuo possiant servare ereata . Sic aequo geritur certamine principiorum Ex infinito contractum tempore bellum r

100쪽

Et superantur item et miscetur funere vagor , Rem pueri tollunt visentes luminis oras .ec nox ulla diem , neque noctem Aurora secuta est , Quae non audierit mistos vagitibus aegris Ploratus , mortis comites , di funeris atri. 38ci Illud in his obsignatum quoque rebus habere

Convenit , & memori mandatum mente tenere :Nil esse , in prom re quorum natura tenetur ,

quod genere ex uno consistat principiorum :N ec quidquam, quod non permisto semine constet. 32sEt quam quidque magis multas vis possidet in se , Atque potestates , ita pluria principiorum In sese genera , ac varias docet esse figuras . Principio , tellus habet in se corpora prima ,

Unde mare immensum volventes flumina sontes IsoΑssidue renovent: habet , ignes unde oriantur et Nam multis succensa locis ardent sola terrae ;Eximiis vero furit ignibus impetus Minae . Tum porro nitidas fruges , arbustaque laeta Gentibus humanis habet unde extollere possit: I9s Unde etiam fluidas fronde is , di pabula laeta Montivago generi possit praebere ferarum .

Quare magna deum mater , materque ferarum s

Et nostri genetrix haec dicta est corporis una . Hanc veteres Grajum docti cecinere poetae GoSublimem in curru bijugos agitare leones :Aeris in spatio magnam pendere docentes Tellurem ι neque posse in terra sistere terram . Adjunxere seras , quia quamvis effera Proles ossiciis debet molliri victa parentum . 6os

Muralique caput summum cinxere corona ἔEximiis munita locis quod sustinet urbeis . 3uo nunc insigni per magnas praedita terrasorrifice fertur divinae matris imago . Hanc variae gentes , antiquo more sacrorum , 6I

Idaeam

SEARCH

MENU NAVIGATION